Giovanni Boccaccio - Opera Omnia >>  De vita et moribus Francisci Petracchi




 

ilboccaccio testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francecso, petarca, operaomnia #



DE VITA ET MORIBUS DOMINI FRANCISCI PETRACCHI
DE FLORENTIA SECUNDUM IOHANNEM BOCHACII DE CERTALDO

 
 
Franciscus Petracchi poeta, vir illustris ac vita moribusque et sciencia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit universum. Hic aput Aritium XII kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta vero matre natus est post tamen christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum aput Florentiam, opulentissimam Etrurie civitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi in copiosa fortuna, a Musarum, ut puto,fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum civium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguinitate coniuncto, tamquam hostes rei publice exilio damnarentur, idem ser Petraccus, una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem voluntariam ascribendo, relicta patria Alpes transabiit appeninas Avinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum, cum etate iam esset adultus, Bononiam, Lombardie nobilem studiisque florentem petiit civitatem, ibique sub diversis doctoribus iura civilia audivit. In quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui vatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcire divinis, ob quam causam, legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futuram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum eciam animo quam eterna temporalia pocius affectaret, nequiquam astris avidus obviare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios revocavit, et, cum illum studiorum talium obiurgatione multimoda momordisset, aiendo: «Studium quid inutile tentas? Meonides ipse nullas reliquit opes», eum suo imperio oneratum leges auditurum secundo Montem misit illico Pesulanum. Sed, iubentibus fatis, quibus de facili non obstatur, Pyeridum corus egregius illum indissolubilibus amplexibus circumdavit, egreque ferens [quem] ab infantia educarat, et cui per ipsum fama candidior servabatur, eidem a legum perplexitate vitabili et rabidi fori latrabilibus iurgiis raperetur, Cesarum sanciones ac iurium consultorum tabulas indignanter abstulit ab eodem, suis luminibus e vestigio apponendo quid Smirneus vates impellente Apolline de Ulixe Graysque reliquis plectro mirifico demonstrarit; quid Terentius Culleus placida infestante Talya meretricum lenonum iuvenum et servorum actus describendo reliquerit; quid Maro divino dotatus ingenio, pastorum scenicos ludos, arvorum necessarios cultus, Troadum clades et arma victosque Penates et lacrimas morientis Elysse cantando narraverit; quid Flaccus lirica suavitate ac acerbitate satyrica decantarit; quid Naso Elycona spirante fingendo peregerit; quid Lucanus urgente Calliope fervida tuba altisona clangendo perflaverit; quid Statius, quid Iuvenalis, quid eciam alii plures mirto edera lauroque conspicui, virtute pariter ac fama mirabiles, heroyco cantu reliquerint discedendo. Ipse quidem nec abiecta studio revocavit, nec apposita, studendo efficaciter, vilipendit, sed iam dicto[s] accipiens auctores ac in suos doctores eciam et magistros, sic totus ardore castalio inflammatus, se poesi patre eciam ignorante donavit, ut nichil vel modicum aliud cogitaret; in qua qualis evaserit, verbis explicare non opus, eo quod ipsa ipsius opera luce clarius manifestant. Que quidem talem tantumque perhibent, nisi fallor, quod, si opinio phylosophi samiensis veris posset rationibus sustineri, animas hominum scilicet reverti ad alia corpora, iterato in hoc Virgilium omni imbutum dogmat rediisse, non dubito dicerent qui cognoscunt. Hinc vero morales est phylosophos diligenti studio imitatus, et maxime M. Tullium Ciceronem et egregium Senecam cordubensem in tantum quod iam locutione et moribus alterum istorum possit merito iudicari. Sed hic vates dolciloquus, suum post hec cupiens ingenium exercitare et operibus eciam experiri, dum adhuc iuveniles anni fervescerent, humana vitans consortia cepit solitudine delectari, petiitque inter montes arduos umbrisque arborum perpetuis occupatos, vallem quandam quam incole nec immerito “Vallem Clausam” nominant ab antiquo, que non hominum artificio sed nature magisterio multis est delectabilibus exornata, quod ipsemet heroyco carmine caliopeo modulamine mensurat fratri Dyonisio de Burgo theologie magistro describit pulcerrime politeques; ibique a fonte perpetuo limpidis undis fluens amplissime Sorgia fluvius summit originem emanando. Hoc igitur loco hic poeta egregius, ne de infossi talenti culpa redargueretur a posteris, plura opuscula tam metrica quam prosaica eleganter ac floridissime decantavit, et inter alia memoratu dignissima opus suum illud magnum et mirabile cui Affrica nomen imposuit, eo quod maioris Affricani gesta in eodem heroyco metro monstrentur, ingenio divino pocius quam humano, creditur compilasse. Attamen ne hominum notitia solitudine nimia privaretur, determinatis temporibus se ad romanam curiam conferebat, in qua amicitia summorum pontificum, regum atque procerum tam Gallorum quam eciam Ytalorum aliorumque quamplurium usus est, et potissime Benedicti pape XII, Petri de Columna cardinalis et Roberti Ierusalem et Sicilie regis, et Azonis de Corigio militis. Cum quo, patre iam mortuo, Neapolim, Campanie urbem, veniens, eius opere primo ad predictum Robertum regem aditum habere dignatus est; in conspectu cuius tam eleganter suam et poetarum priorum scienciam commendavit, ut, cum summam incliti regis graciam acquisisset, eidem avido laudabilia cuncta noscendi, omnibus aliis theologie phylosophieque studiis derelictis, poetarum studium quod ante vilipendebat assummeret, sibique in preceptorem ipsum Franciscum dummodo ibidem vellet remanere instantissime postulavit. Sed ipse, cum ad maiora iam animum direxisset, honestissima tanti officii renuntiatione premissa, a predicto rege clam primo, secundario vero coram suis proceribus in facultatibus variis esset examinatus, in poetica gratissime et cum omnium intelligentium audientiumque assensu approbatus existeret, cum Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato venit itinere, quo a senatu populoque romano glorio[si]ssime iam receptus, non minus sua operante virtute, quam hoc preces pro eodem rege exponente, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus videlicet Ursus de Ursinis, miles ac Anguillarie comes clarissimus, V Idus Aprilis, anno vero incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem ac prolixa in exaltatione Musarum mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laudes sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solemniter coronavit, eique tam sue clarissime professionis quam eciam romane civilitatis privilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et verendis, insculpta prout decuit roboravit. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani qui anno ab urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus . Cum quanta hoc romanorum civium letitia tam nobilium quam eciam plebeiorum factum contigerit, non opus est verbis: facile quidem potest ab unoquoque presummi; ipse id nempe omnibus visum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen, quamvis tenuissime respectu veritatis, ne sui ipsius laudes rescribere vidererur, Iohanni Barili[s] de Neapoli[m] militi in quadam epistola metrica designavit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corrigio Parmam ivit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus commoratus est, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque sciencia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam, quamquam solitudine, ut iam supra monstravimus, delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua, cui nomen Argus, testatur amplissime, se pastorem solivagum ac eciam Silvium vocitando, fuit tamen et est homo moribus civilis et [e]loquentia, et unucuique iuxta sui conditionem amicabilis, placabilis et communis; habitu vero honestissimus, et ut hoc iuxta sui volitum plenius et commodius uteretur, ac aptius posset mundanarum rerum sollicitudines evitare, vitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen ilarvis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi benevolis ac eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assumendo, o amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma venustus, facie rotunda atque decorus, quamvis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti viro fuscositate permixtus. Oculorum motus gravis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis, gestibus verecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachino inepto concuti visus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc verba debita gravitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat eciam ydiotas, et eosdem, per longissima spatia durante sermone, sine tedio ymo cum delectatione multiplici, ut ita loquar, teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant verum a cantibus syrenarum sotiorum ducis Naritii naves fuisse summersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus parvulis melle labra delinirunt, huic tymo cyrrensi sature eciam parvulo delinissent, si hoc potest, ut videntur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua prevalet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget, ut apparet eo quod de eo contrarium evenisse quampluries iam est visum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audivi, fide interposita iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine, respective veritate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum, nil obscurum, sed omnia illi patent clara, lucida et aperta; si vera loquor sui testificentur effectus. Memoria vero illum divinum potius quam humanum autumo esse reputandum: nam ab ipsa prothoplasti creatione primeva usque ad hodiernum, quicquid et per quoscumque reges, principes, populos seu gentes et ubicumque actum sit, tamquam sibi presentia cognovisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum vero doctrinas morales, naturales atque theologas ut sumpserit teneatque ipsius gesta, verba, scriptaque iam pandunt. Cibo et potu temperatus, nam vulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne videretur ab aliis deviare viventibus, quam appetitu concupiscibili impulsus, decoratus est. In musicalibus vero, prout in fidicinibus et cantilenis, et nondum hominum tantum sed eciam avium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat et, posito raro ac ultra terminos rationis irascatur, cito quidem revertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut vix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non victus in totum, sed multo potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequivit explere, caute peragendo complevit. Et quamvis in suis quampluribus vulgaribus poematibus in quibus perlucide decantavit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat: nam, prout ipsemet et bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus accipiendam existimo. Quid opus est verbis? Nichil enim potest de virtutibus et sciencia huius poete respective ad veritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua, muito magis maiora quam posita, cum hiis que eciam exoti[di]ce demonstravi, viro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernum diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilavit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda Scipionis primi gesta in Cartaginienses potissime et Annibalem eorum ducem Penosque reliquos mira cum virtute tam animi quam corporis operando tractavit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Affricani[s] et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulavitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamvis predicti libri adhuc ab eo nemini copia concedatur, tamen, a multis visus, homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosaice tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut apparest liquido nil eum quod Tullius Arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit cui nomen est Argus, in qua morte predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium nominando, tangendo eciam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in Bucolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. o Ultra eciam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terentii vestigia persecutum, timeo ne, dum omnibus palam erit, que, adhuc modicis visa, latet, ductori ductum legentes extiment et merito preponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que eciam multis aliis diversis de causis et ad semet ipsum composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, conarer exprimere, «ante diem clauso componet vesper Olimpo»: et idcirco, ne tedeat prolixitas in dicendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Tutte le opere di Giovanni Boccaccio", a cura di Renata Fabbri, Mondadori, Milano, 1992







Giovanni Boccaccio - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie

w3c xhtml validation w3c css validation