Giovanni Boccaccio - Opera Omnia >> De casibus virorum illustrium |
ilboccaccio testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francecso, petarca, operaomnia # [Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus]
Diu, strenue miles, emunctum ex ingenio meo opusculum, in quo virorum illustrium tractantur casus et, ut plurimum, infelices exitus, me penes ociosum fuit. Non enim satis mecum conveniebam cui nam primo illud mictere vellem, ut nomini suo aliquid afferret ornatui, et, eiusdem adiutus subsidiis melioribus quam mei auspiciis, prodiret in medium. Cupimus enim omnes, quadam umbratili inpulsi gloria, quibus auxiliis possumus fragiles labores nostros nobilitare et diutiores facere; et scriptores potissime. Et inter alia, quasi multum illis splendoris consecuturum sit, pontifici seu cesari aut regi vel alicui principi maximo titulamus eosdem. Quam ob rem longa indagine mentis quesivi quem ex multis unum eligerem; et ante alios prepollentes mecum evolvere cepi pontifices, quorum vetus sanctitas iam dudum plures pia affectione libellos claros reddiderat. Sane, dum modernos a veteribus exorbitantes, qui lacrimis et orationibus in adversantes devotioni eorum virtutes celorum movere consueverant, vidi ex sacerdotalibus infulis galeas, ex pastoralibus baculis lanceas, ex sacris vestibus loricas, in quietem et libertatem innocentium conflare, ambire martialia castra, incendiis violentiis et christiano sanguine fuso letari, satagentesque adversus veritatis Verbum dicentis «Regnum meum non est de hoc mundo», orbis imperium occupare, horrui retraxique pedem, ratus apud huiusmodi ludibrium potius opusculum meum futurum quam ob aliquod eius meritum pretiosum. Et ab his frustratrus, in hodiernum cesarem aciem mentis deflexi; sed confestim revocavi consilium, sentiens eum magnalium maiorum suorum immemorem, preponentemque thebani Bachi vina colentis gloriam splendoribus Martis ytalici, nec non torpentem sub circio, in extremo orbis angulo, inter nives et pocula. Sed quid tandem? Subiere pectus anxium qui, notis insigniti regiis, reges haberi volunt, cum falerati sint onagri; et hi potissime qui hac tempestate president regnis. Occurritque primus Gallus Sicamber, qui se, temerario ausu, genere et moribus preferre ceteris audet, et cui primates monstravere sui nedum phylosophari turpissimum fore regi, verum literarum novisse caracteres detrimentum regie maiestatis permaximum. O ignari qui sic sapiunt, damnantes in regibus quod villicos reddit egregios! Inde Hyspani, semibarbari et efferati homines, affuere post et serus Britannus, elatus novis successibus; sic et Pannonus bilinguis, populi multitudine potius quam virtute valens; postremo mollis et effeminatus Syculus. Quorum omnium dum mores et vitam segregatim intueor (ne per eorum discurram luxum et inertiam) rectius regum simulacra quam reges visi sunt. Quapropter, nausea quadam vexatus, ne in fabulam deducerem quod cupiebam extollere, ab indagine destiti; et quasi desperans, decreveram manibus illud Fortune commictere; et fere iam emissurus eram, dum, illi misertus Deus, in laudabile consilium incidi: nemini scilicet, quantumcunque eminenti atque prefulgido principi, posse quid fidentius quam amico commicti, etiam si extreme sortis homo sit. Quod iam pridem persepe legimus illustres fecisse viros. Et dum tali congratularer animadvertentie, et ecce tu, quasi Celo missus, in mentem venisti. Tum ego mecum: «Quid inter silvestres beluas, rudientes potius quam loquentes, magistre rerum phylosophie hostes, queris quod in sinu tuo optatissimum tenes, quod in oculis tuis assiduum est, quod te coram semper obambulat? Nonne vides Maghinardum tuum, tua iam diu approbatum sententia, cuius fidem cuius dilectionem cuius munificentiam sepe expertus es? Quem ergo alium queris? Nonne insuper huic sacra affinitate iunctus es? Secum, si meminit, unici filii eius communis pater es. Illi enim dedit ipse naturali lege ut esset; tu, paraclito operante Spiritu, ut bene esset dedisti, dum illum ex sacri fontis lavacro suscepisti. Preterea is, esto plene phylosophicis eruditus non sit, amantissimus tamen studiorum est, et probatorum hominum precipuus cultor, atque eorum operum solertissimus indagator. Nec est (quod tu summopere vitare videbaris) unus ex mercennaria plebe aut inglorius et degener homo. Regia enim militia insignitus est; et egregio splendidus titulo; et ex Cavalcantibus, clara civitatis nostre familia, genitus, ab avorum fulgore non deviat, quin imo morum singulare decus et prisce virtutis specimen nomen suum et patriam laudabili fulgore reddit illustrem». Quid multa dixerim? Adeo in sententiam hanc venisse placuit, ut quanto magis mecum ista revolverem tanto acrius roboraretur consilium et firmius infigeretur animo. Tuo igitur, amantissime michi, dum modo pauperis amici munusculum non renuas, honorando michi semper nomini dico quod paulo ante regali insigniri cupiebam. Suscipe ergo illud liberali animo; et si quid sanctum amicitie nomen, iam diu inter te et me equis firmatum animis, meretur, queso susceptum – dum per honestum ocium poteris – legas; non equidem legisse penitebit, si satis ingenium tuum novi; et inter legendo non pigeat minus decenter se habentia emendasse; et dum videbitur, post hec inter amicos communes et postremo tuo emictas in publicum, ut ipse pro viribus celebre nomen tuum meumque aliquali fulgore, per ora virum discurrens illustret. Vale. Liber I [Prohemium]
Exquirenti michi quid ex labore studiorum meorum possem forsan rei publice utilitatis addere, occurrere preter creditum multa; maiori tamen conatu in mentem sese ingessere principum atque presidentium quorumcunque obscene libidines, violentie truces, perdita ocia, avaritie inexplebiles, cruenta odia, ultiones armate precipitesque et longe plura scelesta facinora. Que cum ductu scelestium viderem nullo coercita freno evolantia undique, et inde honestatem omnem fedari publicam, iustitie sacratissimas leges solvi, labefactari virtutes omnes, et – quod infandum est – detestandis exemplis in mores impios ignare multitudinis ingenia trahi, ratus eo me a fortuna deductum quo appetebat intentio, festinus arripui calamum scripturus in tales. Nam, quid satius est quam vires omnes exponere, ut in frugem melioris vite retrahantur errantes, a desidibus sopitis letalis somnus excutiatur, vitia reprimantur et extollantur virtutes? Nec me terruit maiorum nostrorum in hos ingentia vidisse volumina, et illa novisse stili suavitate et pondere sententiarum meis literulis preponenda plurimum, cum meminerim non nunquam rudem voculam excivisse non nullos quos tonitrua movisse non poterant. Bona igitur pace talium, quo inpellit dicendi impetus tendam, si forsan saxea hec corda tenui spiritu oris mei in salutem suam mollire saltem paululum queam. Sane cum tales, obscenis sueti voluptatibus, difficiles animos demonstrationibus prestare consueverint, et lepiditate hystoriarum capi non nunquam, exemplis agendum ratus sum eis describere quid Deus omnipotens, seu – ut eorum loquar more – Fortuna, in elatos possit et fecerit. Et, ne in tempus aut sexum cadat obiectio, a mundi primordio in nostrum usque evum, consternatos duces illustresque alios, tam viros quam mulieres, passim disiectos, in medium succincte deducere mens est. Absit tamen ut omnes dixerim! Quis enim mortalium tanti foret ut infinito posset labori sufficere? Sed ex claris quosdam clariores excerpsisse sat erit, ut, dum segnes fluxosque principes et Dei iudicio quassatos in solum reges viderint, Dei potentiam, fragilitatem suam, et Fortune lubricum noscant, et letis modum ponere discant, et aliorum periculo sue possint utilitati consulere. Porro, ne continua hystoriarum series legenti possit fastidium aliquod inferre, morsus in vitia et ad virtutem suasiones inseruisse quandoque tam delectabile quam utile arbitratus adnectam. Cui tam audaci ceptui ac successui Eum, quem penes potestas est omnis, supplex precor favens assit, et in sui nominis gloriam quod scripsisse dederit Ipse conservet. I. De Adam et Eva parentibus primis. Maiorum nostrorum dum flebiles casus, ut satis dignum principem infortuniis assummerem ex deiectorum multitudine, animo volverem, et ecce senes astitere duo, tam grandi annositate graves, ut vix artus tremulos posse trahere viderentur. Quorum sic alter: – Uti primi vir et uxor auctore Deo celum hausimus, sic Inimico suadente homini Fortune lubricum primi experti sumus: et ideo preter nos nemo decentius quod queris dabit principium. – Ego intueri decrepitos, mirari homines extra nature officinam productos, mortalium parentes omnium et paradisi ante obitum incolas stupens cepi, ac inde libens preferendos assumpsi. Fuit igitur ex limo terre Dei digito primus in terris compactus Adam et divino afflatu vivus et etatis integre homo factus et ex agro qui postea Damascenus, datis nominibus animalibus ceteris, Creatoris ductu in paradisum delitiarum translatus est. Ex cuius primam quietem summentis latere artificio summi Patris Eva matura viro producta, ei non ad sollicitudinem, ut hodierne sunt coniuges, verum ad solatium iuncta est. Qui, tam celebris tanque sublimis loci possessores facti, unica tantum coerciti lege, sibi invicem complacentes, circumvagari, intueri cuncta, secum loci delitias meditari eisque frui cepere letantes. Erat ibi videre solum distinctum mille florum coloribus et viriditate perpetua gaudere; proceras in celum arbores, placidas umbras eterna fronde prestantes, inter quas illa vite stabat egregia et spectabilis sapientie boni malique; fluvios insuper ex fonte purissimo atque vivo mira scaturigine undis argenteis pleno alveo effluentes, et tinnitu quodam suavi facilique flexu cuncta rigantes; invisa mortalibus nemora, levi aura percita et inaudita avium garrulitate sonora. Quid multa? Sol ibi maior, luna candidior, sydera clariora et inviolata serenitas; ibi res noxia nulla, securitas integra et tranquillitas sempiterna. Huius tam exoptande regionis habitantibus primis, loco circumstrepentis turbe regnantibus, collocutor et socius Deus erat, cuius profecto presentia letantur omnia; officia longissimi ordinis ministrorum, quibus utuntur ut plurimum presides, supplebat ultro natura rerum, desideriorum omnium conscia, seu forsan celestes ministri paulo ante creati; vestes ostro conspicuas, gemmis insignes et auro, splendor verus et indeficiens nudorum ambiens corpora prestabat. Ergo – ne longius per infinita commoda vager – grandis, imo incomparabilis parentum nostrorum felicitas fuit. Sed expecta paululum: uti permaxima erat, sic repente in extremam fere miseriam versa est. Nam dum novi tam mundo quam loco incole, cura soluti, leta fruerentur amenitate, invidia motus affuit Hostis, falsaque suggestione in ardorem superande legis imposite mentem mulieris illexit; et illa viri. O ceca rerum cupiditas! Hi quibus rerum omnium dante Deo erat imperium, dum se etiam per inobedientiam Deo similes arbitrantur effici, misere ceperunt esse mortales. Hoc tam detestandum facinus malorum omnium radix et humani generis exitium fuit. Per hoc, quasi reseratis postibus, victricia vitia orbem intravere terrarum, nuda egestas et sollicitudines anxie, pallentes morbi, et suo gravis pondere miseranda senectus, servitus, exilium, labor indeficiens et – ut multa in unum colligam – Fortune ludibrium; ac cum his mors hominum certa, et in nichilum fere redigens cuncta sub sole nascentia. Hi vero, qui peccantes secum posteritatem omnem suam damnaverant, patrato scelere, abeunte luce qua erant amicti, propriam advertentes ignominiam, cum petiissent latibula, obiurgati primo, demum splendida pulsi patria, inter inertes glebas et agresti solo consitas devenere vepres, et fame conciti sudore victum querere, immite celum nunc algore nunc estu nunc peste pati, coruscationes crebras, tonitrua, ignita fulmina, ventorum impetus, ferarum serpentium aviumque aculeos atque rabiem, mille rerum pericula et ipsam sibi quesitam mortem pavescere incepere. Hinc suspiria lacrimeque, voces querule et penitentia sera et cupido pacis inanis, loca letitie quietisque occuparant perdite. Quas insuper eis fuisse mentes suspicer, cernentibus ex duobus filiis alterum alterius mactatum nequitia, cadaver exanime, immobile corpus, tabido respersum cruore et insensibile; quas lacrimas, quos dolores, quos horrores et pavores illo usque incognitos arbitrer? Inde alium transfugam, exulem, vagabundum, et postremo inter vepreta lustraque ferarum delitescentem, nepotis sagitta confossum? Quanto equidem res novior, tanto illis durior et amarior toleratu credenda est. Ultimo, cum canos occupasse tempora, egritudines annositatemque hebetasse corporeas vires sensissent, qui immortales arbitrantur producti, in mortem suo devenere crimine. Nam multis iam exenclatis laboribus, visis nongentis et triginta duobus vicibus orbem revirescere totidemque senescere, magnam filiorum atque nepotum cohortem relinquens, in Ebron, descensurus ad inferos, subtractus est Adam ibidemque sepultus;eademque lege Eva senio fessa defecit. II. Adversus inobedientiam. Si cetera desint exempla, unum istud ad evacuandam mentis proterviam suffecisse debuerat his qui, elata in celum cervice, arbitrantur pedibus calcare sydera. Quid enim? Dum insatiabilem cupiditatum voraginem complere tendimus, dum celum subigere stulta cordis opinione temptamus, dum in ipsum Deum nostre imbecillitatis obliti consurgimus, exitiale precipitium ante pedum nostrorum vestigium non videmus. Pro dolor! Si Adam, divina manu compositus, rerum dominus, immortalis homo, Deoque familiaris et incola paradisi, ob inobedientiam unam tam gravi pena multatus est, quid de te, homo natus de muliere, faciendum sit extimas, qui, vilipensis iussionibus sacris, superstitionibus ambitionibus rapinis fraudibus et mille peccandi generibus die omni, dum opere nequis, cogitatione saltem, in Redemptorem tuum nephande commictis? Miramur miseri rerum periturarum revolutiones assiduas et levibus pii correctoris torqueri flagellis conquerimur, audentesque improbi dicimus Patrem optimum mandatorum mole debilium cervices onerasse nimia. O stolidi! An ut Chimeram liciam subigamus, ut Colcis aureum vellus eripiamus, ut Minotaurum agonibus superemus, aut quos Euristeus labores iniungebat Alcidi. perficiamus, imperat Deus? Absit! Levia quippe iubentur, si inertia deprimatur et amor improbus. Quid enim decentius quam Deum verum et unicum credere, eundemque pre ceteris venerari, et tota mentis affectione diligere? Quid parentes colere et amicos equa secum caritate servare? Quid sanctius aut facilius quam ab alienis substantiis, ab ineptis amoribus, ab humano sanguine, a mendacio et huiuscemodi abstinere; crucem insuper suam summere et Eius imitari vestigia, qui pro salute nostra se cruci permisit affigi? Hec Dei iussa sunt; que si non precipiantur, toto ad ea capessenda studio deberemus vacasse ut, qui ratione animalia superamus cetera, moribus obedientia pietate gratitudine et quadam vite facetia etiam superiores essemus. Aperiamus ergo gravatos in vitium oculos, volentesque turgida flectamus colla, et tumore posito, sacrum patiamur obedientie iugum, ut, dum Illi ultro pauculos hos nostre mortalitatis dies dicamus, alacres in sempiterna gloria, quam parentum inobedientia abstulit, Eius merito eternos mereamur suscipere. III. De Nembroth. Eripuit unda vindex humanorum scelerum veterum infelicitatum memoriam; et ob id ut a primo parente in longum evolem saltum oportunitas cogit; nec ubi prius pedes figam invenio quam eum apud qui rudibus populis primus imperare ausus est. Is enim, uti convenienter locum primum tenuit primus homo, secundum tenebit – et merito – qui primus regnavit in terris. Cum igitur resedisset in Ararath arca iustorum servatrix, cepissetque paulatim restaurari genus humanum, ex Chus, nepote Noe, Nembroth natus est gigas, qui, ob immanem tam corporis proceritatem quam membrorum inexhaustum robur, venantium principatum sortitus, superba sua suasione ab eius evi hominibus in celum coniuratum est. Verum, ut appareret consilii cepti vanitas, ducem suum secuti, in Senaar regione, ab Eufrate fluvio circundata, stulto labori dari operam ceptum est, ut turris scilicet excessura altitudine nubes, ne amplius undis delerentur, edificaretur, ea in amplitudine quam excogitata celsitudo videbatur appetere. Quis non credet facile Nembroth non tantum feliciorem hominum, sed se deum in terris alterum arbitratum, dum cerneret obsequiosam sibi multitudinem tam ingentem, imo fere genus omne mortalium in fundamentum excogitati operis eviscerare terram, et, pene quesitis inferis, multitudinis fervore turrim surgere, solum linquentem in ethera? Quis etiam evo nostro non illum potentissimum atque gloriosissimum, cui tot sint vires ut edificium simile possit extollere, credat? Stat equidem huius etiam his diebus – ut hi referunt qui viderunt – spectaculum ingens et admirabile. Aiunt enim, longo terrarum tractu interposito – cum serpentum timore noxiorum, quorum ferax locus est, nemo ausus sit accedere propius – non turris ad instar sed surgentis ex planitie montis, molem fere usque ad nubes ascendentem vidisse, quam cocto latere interlito bitumine constructam testantur etiam habitantes antiqui. Quod tam ingens nec ante nec post visum simile edificium, maxima imperantis superbia surgens, dum iam fere nubes actingeret, factum est ut eius repente, seu ventorum impetu seu divine manus inpulsu, non absque maxima obsequentium clade, pars ex sublimi corrueret. Quid referam? Quod sapienti frenum in agendis imposuisset, stolido fuit irritamentum. Reintegratis ergo a Nembroth adversus Deum viribus, non solum quod excussum ira Dei creditur resarcitum est, verum ad excelsiora processum, quasi non ad evitandas undas in posterum, sed ad surripiendum Opifici rerum celum straretur iter. Tunc, ut satis divinum appareret opus – mirabile dictu – factum est ut fabricantes, qui uno loquebantur ydiomate, quasi ex composito inter se omnes loquerentur variis. Credibile satis est eos, eventus novitate, cum rege suo quasi mente alienatos fuisse diu. Tandem cum ydiomate mente mutata, an motu proprio an instinctu divino factum sit nescio, sed a cunctis omisso turris processu, in tot multitudo pregrandis et unica partes divisa est, quot linguarum in se varietates habebat; nec aliter quam si foret natalis soli pertesum, Nembroth rege suo relicto et ex se creatis ducibus, sedes quisque pro se novas petiturus, separatim in partes orbis varias abiere. Sic qui paulo ante rex numerosissimo populo imperaverat, variante Fortuna vices, privatus fere solusque consedit in regno, spectator non minus imperfecti operis quam possessor. Quo dum nedum orbi sed Deo inicere pavorem putat, ab ipsa loci solitudine – ut arbitror – pavefactus evanuit; seu – ut placet aliquibus – superstitiosi dogmatis magister effectus, imperaturus particule secessit in Persas. IV. In superbos. Ite nunc, insolentes animi, et in superbis in celum scopulis celsas arces erigite, ferreis muris vallo et fossa cingite, adamantinis obserate foribus, et vigiles armatos imponite, quasi iniquitatibus vestris et adversus rerum motus tutum refugium fabricetis. O miseri, o ceca obfuscati caligine, qui, dum vos ipsos ignoratis, elatos in Deum extollitis oculos! Compungimini, flectite illos in terram, revocate mentem, declinate eos: et inspicite quas in scrobes vos damnanda insania trahat. Videbitis, inscii, videbitis inter multiplicia superbientium monimenta – ut Luciferi casum taceam – turrim illam Babel, molem inauditam, operi et fortitudini cuius fere totum insistebat genus humanum, non hostium viribus, non tormentorum inpulsu, non fabricantium defectu, non materiei aut fundamentorum inclinatione, sed nutu Dei minimo concussom deiectam quassatam, nequeuntibus arte seu ingenio architectis obsistere. Hinc assummite, hinc advertite quantum spei in vestris possitis apponere, heu, memores quia nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt illam. An non inspicitis quia si aries, si falarica mortalium, si balista muris nequest admoveri, exigentibus meritis, ex adytis terre terremotus cuncutiet, ex nubibus fulmen eiciet, aut introrsum dolosus satelles consurget qui cum principe suo hostibus arcem tradet? Mille sunt Deo manus, mille tela et artes totidem, et immensa potentia ad puniendos nocuos; et si parvum illi fuit tanti edificii culmen eicere, et demum immutare sermones, quid illum adversus vestra gurgustiola posse putatis? Ergo, si sapitis, tumorem ponite, in Deum spem erigite: ipse enim solus est qui potest salvos facere; ipse est qui «humilia respicit in celo et in terra»; ipse est qui «deposuit potentes de sede et exaltavit humiles»; ipse est qui despicit superbos, «humilibus autem dat gratiam». Si in stabili vultis consistere sede, non montium vertices, non edificia celsa, non armorum vires, non corporum, non regum potentia querenda est: hanc sola prestat humilitas, quam nulla potest procella revellere, nullus sevientis spiritus prostrare impetus; quin imo, adeo divinitati grata est, ut, inter tempestatum motus assiduos et confragosas atque reciprocas inter se dissidentium fluctuum illisiones, floridior et victrix semper emergat, et quascunque turbines superet conculcet et deprimat. V. De Saturno. Non incongrue Saturnum ex se genitos devorantem celebres olim finxere poete, volentes sub hoc tam rudi cortice Saturnus summatur pro tempore, in quo quecunque gignuntur ab eo procul dubio consumuntur. Nam, si cuivis rei producte consumptor pepercerit ignis, si ferrum conterens, si delens aqua, si terra vorans, tempus preterlabens non relinquet inesse; quin imo, quadam occulta taciturnitate et insensibili dente dum fluit minuit et extenuat, adeo ut quod quandoque fuerat, tanquam non fuerit, in nichilum redeat. Quot iam dudum imperatores incliti, quot illustres phylosophi, quot insignes poete, quot etiam plurimi summa cum difficultate suis seculis meruere laudes, quorum – ne reliqua dicam – nomen etiam in tempore consumptum est adeo ut nulla penitus ex eis sit memoria apud nostros? Innumerabiles, arbitror! Inter quos non erit absurdum credere fere omnes evanuisse priores: et idcirco lector discretus mirabitur minus si hoc in principio a Fortuna deiectos rariores inveniet. Longum quippe fuit inter Adam et Nembroth seculorum spatium, eo quod ex mediis nil memorabile fere vetustas ostendat quod ad presens potissime opus pertineat. Longum est inter Nembroth et Cadmum, ex quo sumus evestigio inituri sermonem, eo quod etsi Vixosis vetustissimi Egyptiorum regis et Tanai Scitharum, qui bella movere priores, nomina sint, reliqua labentes anni abrasere, adeo ut Latinis et michi potissime nil ulterius notum sit. Similiter et Zoroastris, Bactrianorum regis, quem magice artes a se reperte iuvisse nequivere quin esset, regno perdito, cesus et postrema gloria Nini. Sic et de regibus Sogdomorum quos, liberi quondam et florentes potentia cum essent, Assyriorum tributarios factos tantummodo legisse meminimus. Et pestilentias etiam Deo iubente per Moysen illatas novimus Pharaoni, eiusque submersum exercitum, sed que eius regalis fastigii gloria fuerit, quod ad Fortune mutationem monstrandam oportunum est, vidisse non recolo. Sunt preteres et Ogigii et Deucalionis diluvia, Phetontis incendia, Ysidis fuga, Apis laceratio, et Erysichthonis fames, exiliumque Gelanoris ab Argis, et Danai ab Egypthiis post nepotum excidium transfretatio; nec non Pandionis, Phylomena perdita, miseranda senectus; et Therei nephanda libido, scelestum stuprum et nati Ytis occisi lacrimabile malum; et alia multa, tam greca quam barbara, in tantum longevitate semesa ut ex illis, nisi ariolari velim, de residuo nil fere amplius quam dictum sit dixisse potuerim. Coactus ergo, non dicam in saltus sed in volatus longissimos, usque ad Cadmum, Thebanorum.regem, cetera omictendo, deveniam. VI. De Cadmo Thebanorum rege. Satis vulgatum apud veteres est Agenoris, regis Tyri seu Phenicum, Europam filiam furtim a love cretense surreptam; et ob hoc dolore coercitum, hunc eundem Cadmo filio imperasse illam perquireret, mandato superaddita lege ne absque repeteret patriam. Qui, cum naves conscendisset una cum selectis sociis, tanquam sue virtuti dissonum perscrutari vestigia rapte sororis, indictum a patre exilium libens sumpsit, et sedes sibi sociisque petens, in Greciam navigio appulsus, suscepto ab Apolline delphico de futuris responso, bovem – a qua Boetia provincia dicta – secutus, eo deductus est ubi, sedatis accolarum insultibus repressisque Spartanorum obstaculis, civitatem condidit Thebasque nominavit a Thebis, maiorum suorum sub fervente sole veteri civitate, cuius illico a suis rex dictus est. Et cum iam non solum regno, sed fulgore quodam scientie, qua apud Libetridem fontem excogitaverat literarum caracteres, et doctrinam rudibus indoctisque populis dederat, felix videretur exilio, ad procreandam sibi prolem Hermionam, eius regionis egregiam forma ac nobilitate feminam, sumpsit uxorem, ex qua cum quatuor suscepisset filias – Semelem scilicet Autonoem Ynoem et Agavem – que decore atque venustate fuere spectabiles, et, inclitis iuvenibus tradite coniuges, sibi peperere nepotes, vidit ergo regius iuvenis – ut omictamus splendorem patrium – se ex exule regem, et quam ipse condiderat civitatem auctam et leta prosperitate florentem, coniugio insuper ac prole conspicuum: equidem bona omnia inter potiora Fortune munera credita; sed nondum finis. Semeles enim – ut aiunt – dilecta Iovi pregnans et icta fulmine abhominabili morte et adulterio infectam regiam linquens periit, Bacho eidem ex utero dempto. Hinc Atheon, Autonoes ex Aristeo filius, spectabilis iuvenis, in silvis Gargaphiis – ut aiunt – a propriis canibus fere in oculis suis membratim excerptus est. Sic inde celebrantibus matronis thebano ritu orgia Bachi, Agavem agitatam Furiis in Pentheum filium, quem conceperat ex Echione marito, sacra ridentem cursu sese intulisse rabido incautumque seu telo seu clava misere cecidisse audivit. Dura equidem toleratu etiam in miseriis nato. Sane cum Cadmus, ex quacumque factus miserior, vitam non opinione sua, sed forsan divina dispositione, ad miseriora reservat, et ecce Athamas, cui iam apud Thebanos regis erat cognomen et honor, in furiam lapsus, Ynoen coniugem leenam putans, parvulosque filios arbitratus leunculos, clamore ingenti edito, Learcum vi ex ulnis matris evulsum totis viribus illisit saxo. Mater autem mesta, dum sibi timeret de reliquo et sequentem virum fugeret una cum Melicerte, ex abrupto montis vertice in mare se precipitem dedit et cum filio absorpta deperiit. Et sie, tam ex filiabus quam ex nepotibus, quorum auxiliis senectutem suam substentari et nomen inclitum in clariorem famam deduci apud posteros existimabat, in calamitatem fere deductus extremam, iam senex, longe magis quietis egens quam habilis ad tolerandum exilium, seu civium factione seu Anphionis opere, qui post eum Thebarum regnum obtinuit, ultimo fam senio gravis, cum Hermiona pulsus regno, apud Yllirios gemebundus latebras petiit, quos apud ignota fe. re morte subtractus est. Et sic qui clarus Phenices reliquerat, et penes Boetios solio in regio fulgens vixerat, obscurus et bis exul apud Yllirios diem clausit. VII. Concursus infelicium. Ut iam per varias successiones dilatatum genus humanum omne fere terre compleverat spatium, sic et Fortuna revolutionibus crebris multorum miseria se ministram periturarum rerum monstraverat. Nam, prout hactenus insignium infortuniorum rarirate secula multa inter deiectum unum et alterum necessitate preterlabi dimiseram, sic iam agmine flentium circundari me video: nam, dum unum quererem, repente affuere quam plures. Stabat enim ante alios Oetha, Colcorum rex, ob insignem eius magnificentiam seu divitiarum nondum visum splendorem, a barbaris Solis creditus filius; et querula voce execrabatur in Colcos thessali Iasonis adventum, eo quod eius perfidia raptum aureum sit vellus, Egyaleus filius nece flebili oppressus, et in insanam libidinem atque fugam Medea deducta, et suum senium ex fulgore precipuo in detestabiles tenebras devolutum. Huic proximus erat Minos, multitudine titulorum spectabilis atque dedecorum. Nam ante alia natalium splendor erat, quia, etsi ex Asterio Cretensium rege et Europa Agenoris natus sit, ob insignem iustitiam et legum primam traditionem Cretensibus, Iovis semper est habitus filius. Erat insuper tam solii quam dyadematis regii fulgor, et clarissimum eo evo coniugium Pasiphis, scilicet Solis filie, ex qua, si fausta fuisset, satis conspicua proles suscepta: Androgeus Adriana Phedraque. Sed uti Androgei a Megarensibus et Atheniensibus indigne interempti mors doloris inexperti causa fuit, sic dolor irritati animi illi incentivum memorande victorie. Nam, indicto bello, non solum Megarenses et Athenienses vicit, verum Nyso, Megarensium rege, fraude filie, occiso, illos sibi cum Atheniensibus vectigales fecit, iussitque Cretam quot annis pueros ingenuos micti, quos loco premii statuebat agonis super Androgei morte ad sui solamen inventi. O instabilis mortalium gloria! Ex medio quippe tui, lacrimis oppletus, querebatur Minos nubem surrexisse, caligine sua cuncta fedantem: videlicet compertum predilecte coniugis adulterium indice partu, solutas Athenas a iugo virtute victoris Thesei, filiarum cum victore fugam, et eiusdem, dum Dedalum sequeretur, mortem apud Syculos a Crotali filiabus illatam. Erat et Sisara presens ingemiscensque se, Cananeorum regis prefectum illustrem, cum ingenti exercitu a Delbora et Baracho fusum, seque, nuper Israelitis formidabilem, pavidum et cuncta timentem a Ialin muliere Cenelidarum, apud quam fugiendo diverterat, lacte potato in somnium solutum altissimum apposito temporibus clavo ictu unico ignominiose peremptum. Quid reges principesque Madianitarum sequentes cum gemitu, a parva Gedeonis manu deletos; quid Iabin, qui primo Israelitas subegerat, ab eis inde fugatum cesumque recenseam? In longum nimis evaderem. Aderat preteres omnium mestior Yocasta, Thebarum regina summaque cum maiestate malorum obvia: que ut de se scriberem maximis viribus obtinuit. VIII. De Yocasta regina Thebarum. Erat equidem satis semel intrasse Thebas, sed ut iterum reintrarem Yocaste grande infortunium potuit. Hec enim, ex claro progenita sanguine, Layo, Thebanorum regi, primo sue etatis flore coniugio iuncta, summa cum alacritate ex viro concepisse filium percepit. Cuius dum tumesceret uterus, consuluit de nascitura prole Layus Apollinem, audiensque se nascituri manu periturum, confestim qui nasceretur feris obici iussit. Quod quam egre Yocasta tulerit, et potissime dum se masculum peperisse nosceret, permictam considerare matronis. Verum Phorbanti, pastori regio, datus qui natus est, ut ex utero portaretur ad feras, in futuram afflicte genitricis miseriam, quam in patre non potuit infans pietatem in pastore repperit. Qui dum etati innocue compateretur, suo arbitrio regium est moderatus imperium, et pedibus perforatum gladio parvulum vimine suspendit in arborem, vagientemque reliquit quasi moriturum inedia. Nec mora et ecce pastor advenit exterus, qui concisis vinculis iam tumidum pedibus – ex quo illi post inditum nomen Edipus est – suscepit in ulnis, miratus execratusque sevitiam suspendentis; quem paulo post Corinthio uni largitus est, a quo celeri passu ad Meropem, Polibi Corinthiorum regis uxorem, carentem liberis, clam delatus est. Que una cum viro tanquam a superis missum loco suscepere filii et habuere, dum passus est. O inexcogitati rerum eventus! Qui a matre summa cum tristitia ut abiceretur datus est, ab incognita femina summa cum letitia est susceptus; qui a patre abdicatus mortique damnatus est, ab alienigena in hereditatem regni adoptatus est et alitus; qui in silvis relictus ut moreretur, in regiam est deportatus ut viveret; qui nuper pendebat ex arbore nudus, regali circumvolutus pallio regiis baiulatur ab ulnis; qui nunc silvas plangoribus replebat amaris, auribus regias dulcesque consolationes assummit; et qui a pastore pedibus perforatus fuerat, summa cum cura medetur a rege. Sed quid multa? Cum in robustam atque formosam iuventutem evasisset, moribus et animo imbutus regio, audissetque se non Polibi filium, sed ex silvis sublatum, in desiderium cognoscendi patrem incidit, Poliboque egre patiente relicto, in Cyrram veniens ab oraculo accepit se patrem reperturum in Phocide matremque demum in coniugem assumpturum. Qui, stupefactus responso, tandem devenit in Phocidem; ibique orta inter exteros civesque seditione, dum Layus summopere componere curaret in certamen ruentes immixtus turbe et incognitus, ab Edipo gladio percussus occubuit. Thebas deinde veniens, nec cognitus interemptor Lay, ob meritum – ut placet aliquibus – occise Spingos, vel – ut alii dicunt – quia Polibi regis credebatur filius, Yocaste adhuc cesum virum flenti coniugio iunctus est; quam ipse, veritus ne Meropem summeret quam iam matrem arbitrabatur, libenter accepit: et sic quod caute vitare existimat ignarus ingreditur. Letus demum regnans, filios quatuor suscepit ex matre. Yocasta autem, cum filium virumque delesset ex animo, regnans luxuque regio sibi indulgens, se tam viro quam suscepta prole felicem arbitrabatur. Sed ecce ingens civitati pestis exorta est, cuius dum suo ritu causam et expiationis modum inquirunt, a Thiresia vate negatum est eam posse desistere ni patris occisor matrisque incestator deponeretur a regno, et monitu superum hunc esse ostendebat Edipum. Quod non ante creditum est quam a Yocasta paululum, et a sene quodam Corinthio, qui eum, mortuo Polibo, vocabat ad regnum, redderetur certior. Hinc omnis non solum turbata letitia, sed tantus exortus est dolor, ut lugente ignominiosas nuptias suas Yocasta, Edipus mori cupiens, insignibus regni depositis, oculos sibi manibus eruit, seque perpetue nocti damnavit. Quam mestitiam risere filii: qui risus mestum adeo exacerbavit, ut in eorum exterminium fere dum vixit semper superos fatigaret precibus. Qui dum votis eius se faciles exhibent, factum est ut regnandi cupido eque filios ambos intraret, et, non convenientibus eis, in seditionem regni totis irent viribus; que tandem hac lege pacata est: ut successive per annum ex eis regnaret unus, altero interim in exilium abeunte. Que in furorem longe damnasiorem erupit. Nam non concedente Ethyocle Polinici petenti, iuxta compositum, anno exacto, regnum, in exitiale ambobus bellum ventum est, Adrastoque rege argivo, socero Polinicis duce, cum parte Grecie adversus Thebas itum est, et inde maxima utriusque partis clade persepe pugnatum. Essent forte qui crederent Edipum audientem e specu bellorum varios apparatus, clangores tubarum, hinnitum equorum, populorum et pugnantium strepitum, ululatus mulierum, et omnia multiplici turbine atque tumultu misceri, in tenebris, quasi voti compotem, gaudere. Ipse autem difficile credam quod ulle iniurie amorem patris in filios possint infringere; et hinc filios mutuis vulneribus occisos, non absque maxima cordis amaritudine, suscepisse putandum est, precesque preteritas et indulgentes deos querelis habundanti fletu damnasse. Heu dementes! Sic filios gignimus ut, etiam si iuste illos damnemus, instantibus eorum miseriis odisse non possumus. Yocasta autem in preteritum memoriam retrahens, et prospectans abiecisse filium, occisum flevisse Layum, in virum genitum suscepisse, illum regnum liquisse, et oculos evulsisse, et tandem qualitercunque genitos suos filios et dilectos alterum regem obsessum, alterum obsidentem et exulem, et demum vastatis longe lateque agris desolato imperio in se infestis gladiis irruisse suisque cecidisse vulneribus, tot dolorum tot lacrimarum tot miseriarum inpatiens, ense sumpto quo manibus infelicis Edipi Layus occubuerat, eius in aciem se precipitem dedit, tristemque animam cum sanguine per vulnus emisit: et sic calamitatibus finem infaustum posuit. Sunt tamen quibus placeat eam has miserias terminasse laqueo. Sed qualitercunque contigerit, flos spectabilis iuventutis Yocaste in fenum conversus exaruit, et glorie regie splendor in fumum versus evanuit. Sic nulla stabilitate firmata letitia, in certas conversa lacrimas, ad Herebum fatigatam eiecit animam. Edipus vero, patre regno luminibus filiisque et ultimo matre eademque coniuge privatus, ad solatium senectutis instantis, Creontis imperio catenis honustus in exilium pulsus est. Quo vel quomodo quassatam laboribus animam expiraverit legisse non memini. IX. Thiestis et Atrei iurgium. Sumpseram calamum et petenti Theseo obsequium daturus eram, et ecce festinans Pelopis infausta proles, Thiestes, venit clamans: – Siste, queso, ne scripseris: Edipo seu Yocasta memoratu non indignior ego sum. Si tibi tantus ardor est animo ut scelestos aut infelices homines uno plus testimonio futuris linquere cures, ego quid post terga relinquor? –. Steti; et ipse secutus est: – Orbi toto suis sceleribus impie factionis homo Atreus notissimus est: hunc ego fratrem, cum hostis esset, arbitratus sum. Heu michi, eo agente quam dignas querelas habeo! Nam, ut avorum et iuventutis mee fulgores omictam, ad inauditam illo tunc usque miseriam veniam. Hic enim miserum me fraude ab exilio, quod ipse violentus indixerat, quasi preteritorum malorum penitens, se velle fratrem regni participem fingens, in patriam suasionibus revocavit plurimis. In quam postquam summa cum Micenarum letitia in casses ignarus veniens incidi, quasi optata preda potitus hilaris, ut sinam fictos amplexus, nepharia oscula, lacrimas pre letitia quibus ab eo susceptus sum, et amicabilia verba ob reditum meum, diis inquit se velle lita· re patriis: nesciebam quas hostias illis iam atrox mente dicasset; permisi libens iturus et ipse si permisisset, esto mei meorumque in mea simplicitate pre nimio gaudio oblitus essem, rata cordi eius credens que ficto monstrabat ore. Sed dum michi quietem suadet, it ipse immanis cum sociis scelerum ad scelestas aras, ibique non satellitis manu – diffidebat quidem, avidus nimium, et quis eum preter fuisset tam impius? – cultro iniecto vulnere vario in specu domus abditissimo, trium innocentum filiorum meorum sanguinem fudit et animas. O fedum apud Tracas inferis, nedum apud Spartanos diis domesticis, sacrum! Nec hoc illi sat fuit; quin imo, quasi convivium fratri celebre paraturus, undis prunisquei mollitos filiorum artus epulanti patri in mensa comedendos apposuit. Quod utrum fuerit infandum, nolo verbis meis fidem adhibeas: testis est sol, rerum spectator omnium, qui stigia nebula obvoluto capite, tam impium facinus abhorrens, contractis equis in ortus rediit suos, noctemque quam expulerat orbe festinam revocavit Danais. Nec in hoc sceleris finis: aureas pateras gemmasque in poculum aptas, innocentum natorum dissoluto sanguine spumantes, sitienti genitori iussit apponi. Ignarus igitur membra filiorum comedi et sanguinem bibi, nec ante cognovi quam nepharius homo occisorum ora vocanti michi filios obiceret. Sinam exilium meum; sinam penas exilii, que fere intolerabilia infelicitatis genera sunt; sinam que post hec supervenerunt, lacrimas, calamitates erumnasque; et hoc unum inducam: miser carnem scilicet devorasse natorum, et hiulco gucture hausisse sanguinem, ut considerate videas numquid alius me merito infelicior dici possit, et truculentior hoste fratre. Iam finem verbis faciebat Thiestes, cum ex transverso aspectu ferox ardensque Atreus veniens astitit clamansque inquit: – Quid hic accusator egregius, quid impudicus senex sua scelera refundit in alios? Ego infelix sum: hic scelestus homo! Et ne per cuncta discurram, si nescis, sumpsi uxorem Meropem, etate et forma valentem, cuius pudicitiam mentemque integram suasionibus et blanditiis suis exornator iste facinorum corrupit violavitque, inde genialem thorum, filiosque ex mea suscepit, quos ego simplex et de fratre nil suspicans meos existimabam. Sed quid hoc forte miraris? Hic, voluptuosus sus et luxurioso semper extuans igne, sciens volensque pudicitie Pelopee filie non pepercit, ex qua satis constat Egystum suscepisse filium in totius Tantalei generis cladem. Horreas nunc, si potes, in matris Edipi infelicis errorem! Sed plura supersunt. Micenarum regnum, duorum capax et iam duobus divisum, dum sibi soli insidiis occupare conatur, omnem iusti sibi exilii adinvenit causam. Que inaudita facinora etiam intolerabilia ut purgarem, dum forte vires non sufficerent ad artes quas ipse, doli fabricator eximius, docuerat et quas agendo premonstraverat, ipse in tantum infortunium meum divertendum censui; ea feci quibus ipse causam dedit: filios edendos dedi – fateor – quos ipse michi diu ante dedisset, nisi suos suspicatus fuisset. Ergo infelix ego ante uxoris adulterio; infelix fraude fratris; infelix expiationis desiderio, quod mortalium mentium communis est morbus; infelix quis in nepotes seu privignos sevire oportuerit. Volui ultionem equa lance cum offensione pensare. Meum violaverat thorum: suam violavi mensam; in meo utero suos genuerat filios: in suo alvo condendos existimavi. Non poteram aliter nephastos ortus in pristinum, tanquam non fuissent, revocare locum. Fraude regnum occupare disposuit: at ego fraude illum, cui non sufficiebat cum libertate exilium, in carcerem catenasque conieci. Arte quidem ludende sunt artes. Ex his tamen omnibus infelicissimum me, illum omni fera immaniorem existimo. Insurgebat acrior adversus hec irritatus senex; ast ego, tam inhumana tam bestialia audisse fastidiens, data repulsa, Theseo calamum prestaturus assumpsi. X. De Theseo, rege Athenarum. Athene civitas, phylosophorum poetarum et oratorum olim egregia altrix, alter Grecie oculus, infinitis atque conspicuis insignita titulis, clarissimos habuit reges, inter quos veterum ex prole succedens fere omnium splendidior Theseus, Egei filius, regnum sortitus est. Hic, cum ex puero evasisset in adolescentiam validam, tantam sue indolis fessis bello civibus spem prebuit, ut futurus crederetur qualis postea visus est. Nam fere adhuc illi aurea lanugo genas crispata texerat, cum apud Marathonem taurum cuncta vastantem frustrantemque durate iuventutis attice vires mira virtute superavit, Iovique mactavit in hostiam. Hinc ex Argonautis factus cum Iasone, preda rediit honustus et gloria. Inde cuin Hercule petiit Amazonas, quarum postquam impetus repressere belloque illas attrivere gravi, triunphans Ypolitem reginam traxit in predam. Nec illi minus splendoris attulit quam periculi in nuptiis Perithoi superasse centauros, cum prestantia insolentes calentesque vino et epulis Perithoi sponsam sibi conarentur eripere. Et – quod perpetua laude dignum fuit – Athenienses Cretensium vectigales, superato in agone atque occiso Minotauro, immunes effecit; eosque variis actos casibus dispersosque in patriam avitam collegit; ac illis morem formamque vivendi civis exhibuit atque princeps. Inde Thebas fortitudine mira compescuit, Creontemque, ob novum superbientem imperium et officia funeralia ducibus argivis ob filium Menesteum bello cesum prohibentem, feda strage suorum facta, prostravit. Quis queat satis plene magna eius enumerare facinora, quibus plurimum nomini attico atque suo splendide lucis iniunxit? Nam, etsi nil aliud egerit quam in unum dispersas Athenarum collegisse reliquias, ex quibus oriturum erat non solum totius Grecie eximium decus, sed orbis universi inextinguibile phylosophie lumen, inter quoscunque mavis clarissimos plurimum inclite gloria quesivisse videretur. Dum igitur post tot insignia resideret avito in solio, sensim in eius ruinam artes Fortuna submisit. Nam, cum temporis in processu, ira percitus, Ypolitem reginam, ex qua Ypolitum ante susceperat interemisset, et sublata rebus mortalibus esset quam duxerat Perithous, cum artissima essent amicitia iuncti, successu rerum elati, in hoc convenerant: nullas scilicet se sumpturos uxores nisi ex Iovis filiabus assummerent. Quo instante proposito, iuventute fervens Theseus minus caute in palestra ludentem Helenam virgunculam, Iovis et Lede filiam, apud Laconas rapuerat, et – ut placet aliquibus – Athenas deduxerat. Quam, eo eunte in Cretam, Eletra, mater eius, Polluci Castorique fratribus reposcentibus intactam restituit. Placet tamen aliis eundem in Egyptum cum Helena delatum, Protheoque ibidem regi commendasse servandam, et a Protheo fratribus restitutam. Sed nil minus ad factum. Eo enim redeunte a Creta victore, cum Adrianam apud Naxos insulam vinolentam et mersam somno liquisset, Phedram, quam Ypoliti nomine abstulerat, sibi sumpsit uxorem. Sed Perithous, in proposito manens, ad rapiendam Proserpinam, Iovis et Cereris filiam, apud inferum mare, Orco, Molossorum regi nuptam, illum accersivit in socium. Quod infausto temptantes omine, a Cerbero, Orci immanissimo cane, Perithous occisus; et ipse, perculsus nimium amici sinistro casu, etiam detentus est. Quod non parvam ignominie notam pristine claritati adiecit; et, quod turpius, non erat potens suis viribus remeare ad superos, ni fortuitu Hercules, ex Hyspania Gerionis victor remeans, tricipite Cerbero superato, eum libertati restituisset. Qui, dum Athenas remeasset, forte a laboribus quieturus, regiam omnem urbemque turbatam novo tristique eventu repperit. Fuerat namque Phedra, Theseo absente, ob Ypoliti pulchram atque venustam rusticitatem tanto succensa fervore, ut illum impudicis precibus in suam sollicitasset libidinem. Qui cum ob insitam menti perpetuam castitatem renuisset, irata, non aliter quam si sibi vim inferre voluisset Ypolitus, clamore ingenti fidem et adiutorium imploravit civium. Sed abierat Ypolitus, cum rediens Theseus, uxorique accusanti quam oportuerit citius credens, furore repentino frendens iuvenem ad supplicium perquiri rapique iussit. Ypolitus autem, veteris ire in matrem memor, pavescens, curru citato fugam arripuit, et dum concitos equos flagello in cursum regeret, ecce forte ex pelago exiverant pascentes in litore phoce, quibus equorum strepitu commotis et impetuose in undas redeuntibus equi territi, omisso litore etiam obsistente Ypolito, se per aspreta et obruta locorum distractis habenis tulere precipites, iuvenemque reluctantem e curru soluto revulsum, et suo infortunio nescio quibus vinculis implicitum, per scabrosos dumos et aggeres rapido cursu trahentes, non solum morti dedere, verum illius corpus omne membratim a scopulis obviis spinetisque enervatum, huc et illuc in frusta decerptum reliquere. Erat quippe durum et luctuosum etiam hostibus, nedum patri suisque, trucidati per invia loca cadaveris spectaculum. Sunt tamen nec levis auctoritatis homines, qui negent Ypolitum hoc infortunio mortuum, sed ab amicis occultatum repente, et eum mortuum fama vulgatum, et demum vigilantia et arte Esculapii sanitati redditum. Attamen, ut qui tristis amici casu suo carcere dolens et turpi nece filii miser erat, alio insuper feriretur ictu, semisopitos infauste Phedre ignes dilectissimi iuvenis infortunium et pietas non solum suscitavere, sed in longe maiores extulere flammas. Nam cum audisset vidissetque Ypoliti miserabilem eventum, sera penitentia perpetrati criminis ducta, acri agitata furia mori desideravit, seque ultro eius manibus devovit inferias cuius formositatem parum discreta summe dilexerat; consilioque precipiti infestata Theseo, misere insaniam suam lugenti, quod egerat ipsa crimen patefecit cum gemitu; nec adhuc desierat a verbis, et Ypoliti ense eo quem fugiendo reliquerat se transfodit, et sic dolum in amantem contextum seva morte piavit. Exhorruit Theseus advertens; et qui patria tractus affectione filii, extimatione sua nocentis, casum mortemque deflebat, a maioribus lacrimis innocentiam ingemiscens inpulsus, suam inexcogitatam credulitatem damnabat. Parte ex alia eius in gremio dilecte coniugis, esto merite, sanguis fusus, ad alias invitabat. Nec alacrior visus est inter Centaurorum victoriam et iugo liberatas Athenas, quam miser inter immeriti filii et male merite coniugis funus. Sed graviora supersunt. In destitutum et tot circundatum doloribus surrexere Athenienses ingrati, eumque qui illos in patriam revocarat, qui liberos fecerat, qui formam illis civilitatis tradiderat, ignominiose sublato illi regimine, e patria in perpetuum expulere exilium. Quid ergo avorum stemata, quid virtute fulgores quesiti, quid potentia, quid regnum adversus novercantem Fortunam potuere? Urgenti quidem omnia cedunt; et si comitentur in miseriam pulsos – quod raro contingit, cum omnia nubila Fortuna subvertat – potius recordatione talium miseria augetur, quam emolumenti aliquid afferatur. Theseus autem – ut quandoque suis erumnis finem ponamus – lugubris atque senex apud Cyros, minorem insulam, privatus infelicis vite diem clausit extremum. XI. Adversus nimiam credulitatem. Etsi minime decent quoscunque, more frondium, quibuscunque flatibus flexibiles esse, his potissime indecorum, imo mortiferum est, quos penes tam grandis potestas est ut quod velint facile exequantur. Nam, etsi quandoque leserit obstinata non credendi durities, leviter credidisse persepe multis fuit exitio. Quid – obsecro – stultius quam quibuscunque fabellis aures cordis habere patulas, et tanquam certissimis ominibus adhibere fidem, cum quot homines videamus tot inter se variantia inesse cernamus studia? Et cum ita sit, omnesne putabis uno eodemque animo verba proferre? Nil profecto hac existimatione stolidius. Circumspecti quidem viri atque constantis est negligere neminem, sed unumquenque pro meritis pendere, et, ne possit de incognitis precipiti sententia falli, se in se ipsum colligere, et, quasi especula mentis librato iudicio, intueri quis verba faciens, quod ob meritum, quis in quem facta, quo in loco, quo in tempore, iratus an quietus animo, hostis an amicus, infamis aut honestus homo sit. Debuerat Theseus, vir aliter prudens, exquisisse secum mores nati et ingenium; sic et mulierum perniciosissimum esse genus longa experientia cognovisse. Vidisset facile filium silvas nemora montesque sublimes incolere, sagitta aut pede volucri feras sequi, avibus insidiari laqueis, et celibe vita contentum mulieres omnes eque despicere, cuncta coniugia fugere et celo vivere teste: accusationi de se facte adversa omnia. Parte altera advertisset muliebre genus effrene infidum mobile mendax, et insatiabili libidine semper urens; et si reliquas castissimas extimasset, Cretenses extimasse non poterat, Pasiphis memor et Adriane: et sic concepisset in meritam quod in innocuum absque premeditatione concepit. O sacra pietas! Quid dementius quam versipelli de simplicitate, patricide de innocentia, assentatori de veritate, mecho de pudicitia fidem exhibuisse? Durum est quenquam adversus professionem animi sui rite aliquid agere, aut absque latenti fraude temptare: et idcirco, quia tractant fabrilia fabri, pro qualitate credendum est homini. Risisse sepissime memini dum viderem in publico principes caterva satellitum stipatos incedere; domi, clausis ianuis vigiles hostiarios habere, neminem preter inermem et examinatum introducere; in mensa poculorum et epularum pregustatores tenere, ne forsan aliquid nocuum saluti corporee immicti queat; aures vero atque animum quibuscunque loquentibus habere propatulum, quasi non aculeos non insidias non venena ingerant verba. O potentum solertia inanis! Nullos usquam etiam parvi oppidi cives simul veneno sublatos audivimus, nullos populos, quantulacunque parva cautela previsos, pari cede deletos comperimus. Mellita verba et bilinguium suasiones iniecte credulis ruinas urbium et incendia crebra, regionum populationes, et regnorum subversiones, sino exitia, stulte credentium suscitasse fere per omne trivium flebiles clamitant tragedie. Et si nil aliud repentina credulitas afferat, quasi in momento inpellit retrahit oblectat turbat lenit irritat nunc in spem, in desperationem illico cogit, et uti mare nunc austro nunc borea pulsum repulsumque, miserum agitat credentis animum. Nec est qui custodes apponat auribus aut verborum pregustatores instituat. Aiunt, qui animalium investigavere naturas, species esse serpentum qui nature instinctu in somno suum esse quandoque cognoscentes exitium, ne venantium modulationibus sopiantur, alteram aurium solo infigunt, alteram versa cauda vigilantes obturant: homines, miseri, quibus plus ceteris animalibus intellectus datum est, sibi ab oblectationibus previdere non curant. Heu! quid dixi? Non curant? Imo, in contrarium agentes, gnatonicos appetunt et scrutantur, et obviam eunt coniurantibus in necem sue rationis blanditiis. Nos autem, cum repentina credulitas sit mater erroris, noverca consilii, simultatum causa, precipitium obsequentis et semper penitentie proxima, si viri erimus, si oculati, si cauti venerandarum legum auctoritatem imitabimur, que in tantam festinantiam abhorrent credulitatis, ut ex consulto suis executoribus iubeant nil temere credant, nil ex abrupto agant, et ante iudicium semper, si possint, partem aliam audiant, ne properantes, dum Theseum redarguimus, iure eius in infortunium meriti incurramus. XII. Conventus dolentium. In precipitem credulitatem iam dixeram, et ad perquirendos deiectos animum verteram, cum non vocata turba plorantium ingens affuit. Et ante alios, facie unguibus rigata sevis, discerpto crine et lugubri veste lacrimas habunde fundentem, Altheam novi, Thosea Plexippumque fratres a filio Meleagro occisos, eumque in ignem stipite fatali iniecto consumptum, seque ob id interemisse querentem. Erat et insuper Hercules, vultu incedens horrido, atra et incomposita barba, irsuto crine et Nemei leonis amictus spolio, clavam dextera gerens; et omnia clamore dissono complens, aiebat se pre ceteris meritum, qui orbis pestes et monstra virtute inclita subegisset omnia, et Euristei regis iussa operibus superasset, unica tantum superatus a peste: a cupidine scilicet, cuius inpulsu captive Yolis in sinu requiescens, ea iubente crines composuisset, et barbam liquoribusque sabeis unxisset, purpuras induisset, digitos gemmis ornasset, et – quod turpissimum etiam effeminato homini est – ut placeret, inter mulierculas colo nevisset: quibus tam abiectis operibus cuncta precedentia suo maculasset infortunio. Hic equidem traxisset calamum, ni cogitassem incongruum eius gloriam, quam illustrium poetarum omnium clamor conatur ut super astra efferat, literulis fedare meis. Eum sequebantur Narcissus, Biblis et Mirra, eiusdem cupidinis ignes ignominiososque sue turpitudinis deplorantes exitus. Aderat et Orpheus, tam perditam Euridicem suam quam duram inferorum legem et Bachantium mulierum atrocitatem – si hanc hystoriam potius quam fabulam credere velimus – perdite deflens. Sic Marpesia et Orythia, claris olim victoriis minus prospere temptatam adversus Grecos militiam metientes, se infelicissimas aiebant. Quis omnium queat venientium, nedum gesta, sed nomina explicare? Longus erat ordo, et confuse plurium querele, tollentes ne satis possem que dicebantur assummere. A qua cura Priamus rex una cum Hecuba, miseriores omnium venientes, me absolvere. In eos equidem oculos mentemque omnem reflexi, et quoniam insigne toto orbi revolutionum Fortune spectaculum fuerunt, non omictendos esse ratus sum. XIII. De Priamo, Troianorum rege, et Hecuba. Origo preclarissima fuit, ante alia, Priamo: nam ab illo Dardano tusco, quem Iovis ex Eletra filium antiquitas finxit, prosapie initium habuisse clarum est. Cui tantum Fortuna favit, ut parvulus adhuc, fugato et – ut alii volunt – medio in tumultu capte civitatis occiso, patre, et urbe diruta, captus ab Hercule, ab eodem incolis regnoque redemptus restitueretur avito, et reedificata civitate imperioque solidato, in eodem fere Asye totius convenirent divitie et splendores. Huiuscemodi fulgoribus Hecuba, Cipsei Tracum regis filia, formositate atque pudicitia coevas antecellens ceteras, coniugio eius superaddita est; et ne quid ad voluptatem opulentissimo regi deesset, ex coniuge XVIIII filios utriusque sexus suscepisse testantur veteres. Inter quos insigne probitatis inextinguibile decus Hector fuit, ut omiserim Troilum Deyphebumque. Ex pelicibus autem XXXI suscepit, inter quos spectabiles atque mirande virtutis iuvenes fuere non nulli. Nurus illi inclite plures, ex quibus etiam potuit vidisse nepotes. Regnum fuit eius habundantissimum atque populosum et leta pace tranquillum; nec erat quod illi succederet preter votum. Verum, quanto celsius quis extollitur, tanto magis letali casui, dum sibi non cavet, vicinus efficitur: quod quidem in Priamo atque suis Fortuna miserabili declaravit exitu. Qui splendens dum Asyam omnem sub pedibus arbitratur suis, et se felicitatemque suam metitur successibus, clam elate mentis desiderium suscepit adversum. Nam Hesionam, quam ex memoria delesse videbatur Fortuna, tenuis ab ampla coram reducta, visum illi est nil beatitudini sue deesse si a fronte ruborem sublate sororis posset abstergere. O in quam maximam ignis scintillula, modico spiritu inpellente, deducitur! Non advertebat secundis obumbratus Priamus, dum cogitabat parvam abolere maculam, posse permaxima suscitare incendia. Dum igitur stat periclitandi sententia, legatis a Thelamone, cui sorte contigerat, repetitur Hesiona, que cum tanquam iure belli quesita merito negaretur, Priami indignationis furor augetur et cum classe mictitur Paris. Qui, ne frivolum ignem, quem in somniis – dum eum gestaret utero – Hecube parere visum est, faceret, dum apud Laconas pacem fingeret et legationis vices agere demonstraret, Helenam absente Menelao lascivientem venustate sua gestibusque succendit, raptamque in Troiam detulit, nec aliter susceptus a Priamo est quam egregie ultionis executor. Hec, ut eius fere extrema letitia, sic prima malorum labes fuit et irreparabilis exitii causa. Nam, dum illam sepius repetitam reddere Priamus negligit, omnem in se Greciam coniuratam retheo in litore vidit, et circa menia urbis regie longe lateque populantem igne ferroque cuncta vastantem advertit; nec brevi spatio, quin imo in decennium usque perseverantem; et ad ultimum sui exitium regnique totius desolationem vidisse potuit ambientem. Quam antequam cerneret, ab amarissimis incussionibus agitari se sensit; et auxiliariorum regum mortes, ut populorum taceam strages, potuit senex infelix ex arce superbi Ylionis spectare, Hectorem, in cuius virtute spes omnis salutis publice ac bellice rei cura residebat, Achillis confodi manu et – quod madentes oculi spectare nequiverunt – in exitum eiusdem cadaver victoris alligatum curru per mortuorum tabem surgentemque pulverem circa menia cuncta fedans cruore distrahi, et in diem duodecimam insepultum fere canibus derelinqui. Quis ob hoc claritatem preteritam non dicat inexpiabili nube confusam? Sed non hoc solo hac in cede lacessitus est telo: qui iuvenis olim regibus vectigalia imperare solitus est, senex in castra hostium ire per noctem, orare supplex filii occisorem ut pensatum precarissimis donis exanime tabidumque iam corpus concederet coactus est. Hecubam sino, cuius satis possunt apparere lacrime. Prime cladi secunda subsequitur: ab eodem hoste, ab eadem manu Troylus, altera miseri patris spes, peremptus est, quem etsi non meritis paribus, amaris tamen lacrimis deflevit occisum. Hos post et Paridem, simili functum fato, dato non ea dextera, cruentum frigidumque multis cum lacrimis tumulavit. Et ne per cuncta passim transvadam, cum iam subtractum Palladium, demptos Teucri regis cineres, deductos ante gustatum Xantum Rhesi niveos equos, et spem pacis et salutis ablatam vidisset, noctu fraude Grecos intrasse Ylium crepitantibus igne tectis cunctisque tumultu repletis hostili audivit; in qua quantum meroris, quantum clamoris, quantum occisionis civium, cum nec sexui greca arma parcerent nec etati, ex turri regia prospexisse potuit! Vincebant enim noctem culminum ardentium flamme. Nec eum latuisse verisimile est Andromacam atque Cassandram crinibus turpiter tractas in victorum servitium. Ultimo, cum iam cuncta cepisset hostis, revulsis postibus fractisque repagulis regie domus, ad se, qui ad domesticas confugerat aras, Polytem filium fugientem aspexit, eiusque senis suffragium anxie implorantem. Quem postquam ab insequente Pyrro infesto gladio trucidatum vidit, se frustra seniles paratus conantem, cede nati respersum, eodem percussus ferro, proprio sanguine aras quas ipse sacraverat se fedantem advertit, quarum in conspectu cadens fessam annis pariter et miseriis superbam animam per immane vulnus emisit. Hecuba autem, uti honores splendorem et gloriam tam generis quam regalis fastigii dum etate floreret tulit, sic dolores tenebras et ignominias omnes et Fortune sevientis iniurias una cum Priamo iam anus perpessa est; cui si mori cum quo vixerat etiam post tot miserias datum fuisset, etsi miserrima, multum tamen infortunii evitasset. Hec quidem, non tam annositate longeva, quam lacrimarum assiduitate ob crebra natorum et immatura funera et novissime viri orbationem desolationemque regni totius confecta, vidit, prostratis rebus omnibus, Polixenam, dilectissimam sibi, forma preclaram et etate tenellam virginem, inferias Achillis, e Neoptholemo iugulari. Inde Astianactem, Hectoris filium, saxo illidi; et si que forsan Ylionis reliquie moriente Priamo subsistebant, omnes equari solo, tit non iam Ylion sed ubi fuit ruinarum cumulus videretur. Hinc Eneam, Creusa perdita, cum Ascanio filio sumptis navibus ad sedes alias occupandas cum parte populorum fugam arripere; sic et Antenorem; seque cui tot filii tot nurus tot serve nuper erant, mestam et gemebundam atque solam, et ob senium despectam etiam hostibus, in solitudine relictam, absque spe subsidii aliqua, aut refugio, vel unius servuli aut consolatoris obsequio, et impediente nemine, fumantes ruinas posse prospicere. Nec illi erumnarum tam ingentium fuit iste finis; nam eidem inter tot angustias – ut asserunt aliqui – Polidorus filius venit in mentem: ad quem visendum apud Tracas cum pergeret, eum avaritie inpulsu a Polimestore genero trucidatum et harenis infossum cognovit in litore. Qui dolor ultimus tanta cum vi effetum pectus invasit, ut in rabiem illam raperet, latrantemque canum more per arva consumeret. Esto sint qui illam in servitutem, cum Cassandra et Andromaca aliisque, a Grecis tractam affirment; et inter eos insanam clausisse diem. Hic igitur tam generosorum tanque sublimium regum finis fuit; et quod multa congesserant secula, dies una deiecit in cinerem et fabellam. XIV. Contra superbos. Quid inquient, queso, non formidabunt, hi quorum spes omnis caducis in rebus affixa est? Quid stematibus robore et formositate superbus, si trahi Hectorem et iacere Paridem viderit? Nonne et hi, iuvenes et nobiles et integra valitudine fortes formosique, occubuere? Quid elatus filiorum fratrum consanguineorum et affinium, atque necessariorum stipatus caterva, dum Priamum sua in regia proprio in sanguine palpitantem leget? Quis illo conspicua natorum numerositate fecundior? Quis affinitatum amplior? Quis amicorum aut servorum copiosior fuit in terris? Nemo equidem; et tamen victus est et orbatus occubuit. Quid dives ingenti pondere auri, suppellectili splendida atque latis arvis habundans, si Priamum, propria in arce confossum, inter ruinas tumulatum patrie sentiet? Nonne et huic fuere thesauri, cui, iam fere decenni bello fatigato, levissimum visum est hosti auro trucidati nati cadaver pensare, ac illud post omnem funebrem pompam sepulcri loco auro circundare? Equidem nescio quid dicturus; sane tamen video, si saxeus non sit, supercilium ponere, inanem gloriam abicere, stultam fiduciam, labores et cogitationes damnare suas, et angulari lapidi inherere, in quo solo fortitudo certa et stabilitas inconcussa est et vita perpetua. XV. De Agamenone Micenarum rege. Grande quippe argumentum instantis Fortune, si inspicere velint qua mavis causa elati, Priamus est; et vix, si hystorias evolvas omnes, comperies simile. Sane, ut eiusdem latius circumvolutiones monstremus, Agamenonem, inclitum Grecorum imperatorem, qui sibi ex casu Priami sublimem et prefulgidum triunphum presagierat, ceteris regibus derelictis, deducamus in medium. Is quidem a Tantalo quem Iovis filium, eius quem deum credidit decepta vetustas, per Pelopem et Phylistenem duxit originem; et Atreo Thiesteque patruis mortuis, Micenarum rex factus, Clitemestre, Iovis – ut placet aliquibus – ex Leda filie, seu – ut verius puto – Tindari regis Oebalie, coniugio et prole ausit regiam claritatem. Ceterum, cum apud Cretam Atrei thesauros cum fratre divideret, certior factus Helenam fratris coniugem a Paride raptam, Grecos omnes laboribus et inpendio convenire conatus est. Cumque frustra repetita foret Helena, et in Troianos Greci omnes coniurassent unanimes, ipsum tanquam militaris discipline precipuum et iubar totius Grecie singulare, imminentis belli ducem prefecere. Equidem si considerentur reges, si populi, si classis magnitudo et temporis longitudo ducatus, forsan sit difficile reperire quenquam unquam vel usquam prefecturam adeo illustrem gessisse. Hanc tam claram, etsi paululum depositio eius et Palamedis suffectio turbaverit, Palamede sublato, in ampliorem fulgorem Fortuna restituit reassumptum; nec non et superatus arte seu viribus hostis, et asyatica preda ditatus, exercitus eum fere ad inextinguibilem evexere gloriam. Sed rerum exitus expectandus est. Ylione quippe deleto et victoria Paridis iniuria expiata et Ulixi et Aiacis questione sopita, cum reges et populos apud Tenedum coegisset, in naves triunphum spectabilem ducturus, datis vento velis, classem eduxit in altum. Et ecce repente turbari nubibus et murmure celum, impetuosorum ventorum rabies exoriri, mare inflatum horrido turbine circumvolvi ceptum est. Hinc disiuncta classis, turbati remiges, ablata cum malis vela, et semoti ab officiis naute; nec mora illidi naves invicem, undis concuti vel assummi, scopulis infringi, atque quo magis poterat ventorum impetus vehi cepere; quam ob rem in incertum cursum tenuere plurime. Quid multa? Inter nauticum clamorem, precationes deorum in cassum, turbatis omnibus et luce perdita, disgregate non quo ceperant abiere; plures Nauplii dolo, mortis indigne filii dolore tracti, in Capharei scopulos periere; non nullas absorbsere lybice Sirtes; quedam inter sparsas Egeo mari Cicladas devolute sunt; alie summum ad eurum sumpsere equor, et quo tendebant omnes pauce devenere. Sic, ex superstitibus tempestatis, Menelaus una cum Helena in Egyptum apud Polibum regem transvectus est. Menesteus, Athenarum rex, nausea fatigatus, cum Melos appulisset, clausit diem. Diomedes in oras Yllirici constitit, sub Gargano monte conpulsus. Ulixes, per altiora devectus, quorsum appulerit non satis certum est, esto ad Calipsonis insulas dicat Homerus. Agamenon – ut de reliquis sileam – fere solus ad exitium suum Micenas pervenit, anxius, ex victore victus, et deiectus ex triunphante, ubi festos quos speraverat dies miser vertit in lacrimas. Nam, cum regnum pene omne ab Egysto, Thiestis olim filio, occupatum comperisset et genialem thorum adulterio turpi pollutum, satis advertit se, dum alienas ruinas expeteret et rubores expiare fraternos, in suos misere incidisse, longeque sibi in patria plus superesse belli quam detulisset ad Frigios. O inter natorum funera, reinas Troie fumosque, felix Priamus si fessa laboribus vita te ad hunc usque protulisset terminum, ut vidisse potuisses – quod Hectoris virtus, quod regum Asye nequivere vires – in vindictam tue desolationis procellosum mare, rabidos ventos, scopulos et proximorum manus arma sumpsisse! Quid tandem? Dum, incertus sui, Agamenon ficto vultu iubet parari convivia, Clitemestra, seu instigante dolore eo quod Cassandram sibi superinduxisset Agamenon, seu timore pene adulterii perpetrati, seu amore suadentis adulteri, in mortem eius conspirans dolos excogitat. Illique in cena, ut placet aliquibus, et – ut aliis – e lecto surgenti nudoque vestimentum exhibuit in quo capitis nullus erat introitus; quem dum quereret, reliqua induta parte, impeditus nec videns, in manibus expectantis Egysti concessus et hortante Clitemestra occisus, et ab occisore regia omnis regnumque occupatum est. Sic qui in terris Martem, in undis Neptunum virtute superasse sua videbatur, ab infausta coniuge et Egysto sacerdote superatus est; et qui in remotis alios vicerat, in propria victus est domo; qui regibus imperaverat, coniugis nequitiam evitasse non potuit; et cui cesserat Troia, Egystus non cessit adulter: tantum fraus scelestumque facinus virtuti prevaluit. XVI. Paupertati applaudet. Quid – queso – aliud summa secum ferunt imperia preter mordaces curas, pavores noxios, multorum invidiam, casus altissimos, et persepe flebiles exitus atque ignominiosos, auro purpura gemmis et inani quadam gloria tectos? Hec inter, suscipientium periculo maximo, blandus se cupido inserit, et laxatas epulis et letitia mentes venenis suis inficit facile; que, quot flammas, quot excidia, quot occisiones intulerint, si Troia satis ostendisse non potuit, Agamenon insuper truncatus ostendat. O male cognita pluribus humilis et appetenda paupertas! Tu sola, dum nature leges observas, nocuas solertias subigis, caducos vilipendis honores, discursus hominum varios transfretationes nauticas et sudores rides armorum, et dum supervacanea despicis, estivos soles nuda facile pateris, hyemales brumas summa patientia superas, umbris contenta nemorum, et rudi pluvias evitasse sub tecto; si fames instet adversa, longe fortiori pectore perfers quam habundantiam qui potant gemmis et auro; te lubricus amor, te delitiosa lascivia, te Venus sordida aut non sequitur aut fugit; tu per caveas et lupanaria coram lenonibus, per silvas et nemora coram latronibus, per villas et compita coram invidis, insidiarum secura discurris: tibi stabilitas, tibi immunitas, tibi, si qua est quies in mundanis, concessa est. Tu artificiosa, tu ingeniosa, tu studiorum omnium laudabilium mater egregia es. Te Fortuna despicit, quam tu versa vice contemnis. Quid dotes tuas enumerare fatigor? Infinite sunt, et omnes virtute conspicue. Si tecum xenocraticel cenasset Agamenon, vix credam in eum quid ausus desidiosus fuisset Egystus. Si tecum domum per noctes vigilans Clitemestra curasset, nulli dubium quin casta potius viri reditum exoptasset quam timuisset adultera. O quam pulchrum, sanctumque plurimum tecum parvis insistere laribus, rura diligere, solitudines colere, superflua vilipendere, sub arborum umbra secus argenteos rivulos meditari celestia! Petant igitur, volentes, sublimia; me cum Diogene tuo, cum Curtiis et Fabritiis securum silvestris et parvula servet domus. Sane dum in vota mea verba profundo, perfidiam dilecte mulieris Sanson exclamitans adest; et ut a desideriis to meis desistam, et in se calamum vertam exposcit. Cuius virtute si leo prostratus est, superatus est populus, et templum corruit ingens, nonne dignum est ut et eius precibus meus annuat calamus? Est equidem; et ideo in ipsius infortunium veniendum est. XVII. De Sansone. Prenuntiante per angelum Deo ex Manue,l israelita quodam, et pulcherrima eius uxore Sanson progenitus est. Qui, cum nazareus esset, comam Dei iussu servans, et sibi a sicera cavens et vino, in floridam iuventutem atque prevalidam et admirabilem cunctis excrevit. Cuius fortitudinis apparuere insignia prima dum· ad virginem a se dilectam desponsandam in Philistinos, acres tunc populos, illi ire contingeret, et leonem ex adyto in se elevata fronte venientem impavidus expectavit, occidit, et tacuit. Ingentis animi nobile argumentum magnalia a se facta imputare Deo, et ni oportunitas instet, nunquam in propatulo reserare. Tandem illud idem iter dum faceret, et in ore cranei oppresse a se nuper belue mellis favum forte repperisset et comedisset, cognatis ex coniuge, appositis solventi muneribus, problema proposuit inenodabile fere, cuius occultum cum aperuisset blanditiis coniugis, advertit liquido eius opere illud ab affinibus solutum esse. Ob quod meritum coniugalis amor versus in odium est, et altera sumpta, illius populi ex affine factus est hostis. Et cum iam ceree messes proximam maturitatem ostenderent, novum et inusitatum ultionis genus commentus, facibus caudis vulpium alligatis, et hostium agris immissis, sata et arbusta exussisset omnia, irritassetque facinore Philisteos, ab eis Israelitis in satisfactionem tanti sceleris vinctus postulatus est. Qui, dum ligatus funibus traderetur, eis brachiorum tractu confractis, maxillam asini in conspectu forte iacentem arripuit, qua, loco ingentis clave usus, Philisteos illum trahentes cecidit atque fudit; et obtenta victoria sitiens, scaturientem divino opere fontem ex maxilla videns, potans refocillatus est. Hoc illi apud suos in cumulum virtutis excessit, iudexque – summi magistratus nomen – apud Israelitas illo tunc ab eisdem habitus est. Nec defuerunt qui leonem a se occisum Nemeum dicerent, et Herculem arbitrarentur Sansonem: quod etsi non affirmem, contradixisse nescio quid resultet. Is, ergo, dum frustratos taliter Philisteos flocci penderet, in Gazam eorum oppidum tendens, apud meretricem cuius forsan pelicatu lasciviens utebatur divertit, noctuque surgens firmatas ob se capiendum a principibus civitatis seris et ferreis vectibus atque clavibus portarum fores, eas e cardinibus demptas in verticem montis Ebron humeris to transportavit, et abiit. Sed guid tanta? Magna hec erant, imo permaxima ad glorie apicem obtinendum, quam hac in vita felicitatem arbitramur inscii: sed rerum finis expectandus in omnibus. Qui leones inermis exenterare, qui maxilla hostes conterere, qui revulsas ex cardinibus valvas in montium vertices portare potuerat, lubricum Fortune ludum sistere non potuit. Nam dum sibi nimium confideret, et meretriculam – nomine Dalilam – apud hostes degentem adamaret perdite, ab ea corrupta pecunia post lusiones aliquas paucis lacrimulis exortum est in quibus tanti roboris permaneret causa. O bone deus! A coniuge paulo ante deceptus, a fictis lacrimis verbisque meretricule victus iterum decipiendum se tradidit homo ferox. Verum erenata malitiis mulier, postquam ab hostibus instructa dormienti crines quos ipse a nativitate sua intactos servaverat abstulit, illum etiam fere effeminatum in manibus hostium illudendum concessit. Cui e vestigio debilitato effodere oculos, et intrusum carceribus defatigari iumentorum more ad molas manuarias coegere. Sic adversa credulitas, sic amantis pietas, sic mulieris egit inclita fides, ut quem non poterant homines, non vincula, non ferrum vincere, a mulieribus lacrimulis vinceretur, et agente Fortuna, ubi hostibus suis terrori erat, verteretur in ludum. Grandis equidem – ni fallor – descensus iste; quem vir, aliter ingentis animi, diu tolerasse non potuit. Nam cum illi iam lapsu temporis coma excrevisset iterum, restituteque vires viderentur perdite, congregati Philistei celebremque diem et publicum sacrum Dagon deo suo agentes, iam epulis mensisque remotis, iusserunt ut eis coram duceretur infelix, ludo diem solemnem hilarem redditurus. Qui a puero ductus, postquam paululum se ludens exercuerat, ridentibus cunctis cecum hominem Israelitarum iudicem coram ludere, quasi fessus, duce puero, columnis duabus, quibus omne fere fani fastigium insidebat quieturus adhesit, indignansque secum ambas tempore sumpto ulnis amplectens clamitans inquit: – Cum Sansone omnis suus pereat hostis –. Inde miro illas robore in se traxit, quas in ruinam omne continuo edificium secutum est, cum Sansone opprimens qui eum ludentes aderant. Quo in casu tria milia virorum mole oppressa gravi periere. Et sic qui principatum Israelitarum viginti tenuerat annis, despectus orbusque vitam non ferens, mortem sibi conscivit et hostibus. XVIII. In mulieres. Blandum et exitiale malum mulier, paucis ad salutem ante cognitum quam expertum. He quidem, quodammodo Dei vilipenso iudicio, non ad societatis gradum reassummendum, a quo suo deiecte merito sunt, quin imo dum ad imperium conantur, malitia quadam innata, in miseros fere omnes coniuravere viros. Et si faciem roseo colore ac vivido fulgidam, oculos longos graves atque ceruleos, auream crispamque cesariem, os cinnameum, exstensum nasum, eburneum collum, recte ex rotundis surgens humeris, pectus duplici quadam duritie atque rotunda tumorositate levatum, extensa brachia, manus tenues, protensos digitos, et gracile corpus, parvumque pedem, plurimum in suum propositum posse cognoscant, tota tamen solertia in id vigilant, ut, his quodammodo a natura concessis aliis superadditis industria sua quesitis, habeant quod intendunt. Seque ante alia invicem consulunt, et quod videtur nature forte vitio superfluum resecant arte, et defectus mira sagacitate resarciunt. Nam nimia macilentia tenuem virginem mellitis cibis et offis in grossitiem trahere, pinguem ieiuniis aut acetis iunceam reddere, curvam adversa contractione dirigere, humeros superbos reprimere, demissos extollere, colla distrahere, brevem longare, claudam etiam rectam reddere satagunt. Quid manuum tumorositates, quid faciei lentigines, quid oculorum maculas quid aliarum partium defectus dixerim? Quibus omnibus, Hippocrate non vocato, medentur doctissime. Sic fuscos aquis aureos reddere crines; porrectos calamistro crispos et anulatos facere; frontem minus latam subtractione pilorum ampliare; supercilia extensa iunctaque forcipe disiungere, et in tenuem deducere girum et perpetua nigredine tingere; dentes casu sublatos reformare ebore, fuscatos pigmentis gummisque in albedinem revocare pristinam; exili vitro quos aliter carpere novacula nequivere pilos e facie tollere; cutisque grossitiem radentes minuere; decoloratam faciem et pallentia pingere labia; seque suis artibus tales facere novere ut, quas incompositas ante putasses deformes, cultas ipsam Venerem arbitrareris. Quid si addidisse velim quibus in modis crines flavos componant, dum hos circumvolvunt capiti, illos in nodum cogunt, alios in cincinnulos vertunt; quibus pingant floribus; quibus ornent corollis, quibus aureis gemmeisque infulis aut coronis seu tenuissimis in auram paululum dimissis velis insigniant? Quid si vestes descripsisse? Ad regum purpuras devenere, auro pretiosisque lapidibus insignes; rituque bec Allobrogas, Heduos illa, ista Cyprios, alia Egyptios aut Grecos fingit vel Arabes, cum ytalo non sufficiat incessisse habitu, non sufficiet calamus, non papyrus. Demum astutia muliebri mentes hominum terebrantes, sensere acutius quis incedendi modus, quando pectoris delitie, quando cruris paululum ostendendum sit; qua oculi parte prospiciendi sint homines, qua lubrica gesticulatione trahendi; quis faciem deceat risus, et – quod optime noverunt – dum tempus est, id nolle quod velint ostendere. Sed quid earum artes nescius explicare conor? Ante celi sydera vel maris to harenas dinumeres. Hec tamen palam omnia: que sint in conclavi mellita verba, que blanditie, que lascivie, que si oportuerint lacrime, que illis plurimum obsequiose sunt, honestius tacuisse arbitror quam narrasse. His igitur tot et talibus, seu ab eorum aliquo, sepissime capiuntur spectatores egregii, quibus plus cure oblectatio voluptatis est quam virtutis labor. Qui dum advertentes quas ipsi confecimus catenas confringere nequeamus, in exitium sepissime ruimus. Hei michi! Satis ad perniciem erat humani generis rudis forma, nisi tot superadderentur ministeria. Ea forsan captus est primus homo: his captus est Paris, captus Thiestes et Pyrrus; his decipulis grandis pre ceteris Hercules in excusationem mortalium ceterorum occupatus est, adeo ut non solum Deyaniram, predilectissimam sibi, verum se ipsum amplissimamque famam suam oblivisceretur omnino, seque sic dilecte puelle iussis obsequentem redderet, ut, fortitudinis omnia argumenta deposita, nens muliebre officium exerceret. His Sanson, populi Dei iudex, deceptus est tonsus orbatus atque detentus in gremio adamate puelle eiusque fraude ab hostibus suis est, et puerorum etiam factus ludibrium. Tantum igitur in tantis hominibus morsicantes oculi venustas forme et artificiosa puellarum lepiditas potuere. Et quod turpius est, non ea in etate in qua plurimum solent cupidinis excandescere flamme, verum eis iam senescentibus correpti sunt. O mortalium predulce malum, mulier, quid concupisci potest quod nolis? Quid vis quin audeas? Quid audes quin perficias? Ergo in tam validas humane libertatis hostes vellem iuvenes, reseratis mentium oculis, dum formarum muliebrium arbitri ad spectacula presidemus, troianum intueremur incendium, Agamenonis necem, Herculis desidiam et Sansonis orbitatem; et earum insuper meditaremur ingenium artes et laqueos; et mentis prospiceremus acie quot et que nepharia etiam vulturibus abhorrenda, sub illa oris colorata pigmentis pellicula, sub vestibus aureis atque purpureis abscondantur; insuper qui simus et ad quid nati utinam sano intueremur animo, liberique et indignantes, animali tam indomito recusaremus subicere colla. Et si dicta movere nequeant, saltem efferati mores earum timorem inicerent, et cautiores nos earum in amplexibus facerent. Avarissimum quippe animal est femina, iracundum, instabile, infidele, libidinosum, truculentum, vanis potius quam certis avidum. Si mentior, acta patent: auro Dalila Sansonem tradidit hostibus; Euridices cupiditate monilis Anphioraum latitantem detexit; Danes Iovem, in aurum versum, per tegulas effluentem adversus virgineam honestatem, suscepit in gremio; Aragnes se a Pallade victam suspendio confessa est; Amata ob Enee victoriam laqueum induit; Phyllis amore Demophontis inpatiens se suspendit. Cui se Nysus, Megarensium rex, tutius credidisse debuerat quam Sylle? Hec fervens libidine hosti patrem cum patria tradidit. Qua in parte securior quam in coniugis sinu esse debuerat Agamenon? Hec urens semivinctum adultero perimendum concessit. Sino Semiramidis inclitam ob pruriginem legem; Herculem Ioles blanda seduxit; Egyptia Salomonem; Antonium Cleopatra; Poppeia non semel tantum relictis viris adhesit adulteris. Quotiens insuper, quo promptior apparebat pecunia, ibi Sempronie verti illico animus compertus est; Medea patrem spoliavit, fratrem discerpsit, propriis filiis non pepercit; Prognes non Ytim filium tantum occidit, sed coctum patri comedendum apposuit. Eamus igitur – ne plura referam – iuvenes cecique nos laqueis mulierum inseramus; tam pio animali tam fido tam benigno animas nostras commictamus, consilia reseremus et credamus substantias. Si sint qui dicant sibi nec Sansonis esse vires et Herculem captum, prole posteritatem generis esse servandam, nec omnes esse tam execrabiles mulieres, non inficiar; meminisse tamen hos volo, si Antheum sternere, Diomedem perimere, triplicem superare Gerionem, aut Cerberum trahere nequeamus, mente etiam constanti atque virili ipsum Herculem lascivientem superare, et laborantem equare possumus (et a tenellis virgunculis superatum hac in peste legisse potuimus). Preterea non potuere Ulixem Circis pocula decepisse, Sirenarum cantus tenuisse nec maris exterruisse pericula. Nemo alios rite vicit qui se ante vicisse non potuit. Si ergo quam mente geris effrenatam conculcabis libidinem, frustra explicabunt retia, frustra mulieres apponent laqueos. Que quidem, etsi prolis gratia appetende sint – quod ego absit ut negem – non tamen eis subiacendum est. Si homines sumus, cur nobis sint care monstrandum, nec quoquo modo dividendum nedum illis concedendum in nos imperium est (ut effeminati quidam in maximam suam perniciem fecere quandoque) nullis lacrimis, nullis earum querelis credendum, ab astutiis earundem tanquam a capitali hoste cavendum est. Nec animo teneo sic omnes perversas esse: quis dubitet quin in tam maxima multitudine reperiantur alique pie, modeste ac sanctissime et dignissime reverentia summa mulieres? Sino christianas, ex quibus plurime grandi mentis integritate, virginitate, simplicitate, castitate, constantia aliisque meritis floruere: sed et gentiles alique summis preconiis meruere laudes. Que siquando reperiantur, amande colende et pro viribus extollende sunt, ultra quam homines. Nam sicuti magis quam in Briareo in pigmeo miranda esset virtus herculea, sic in muliere quam in homine commendanda est. Sed quoniam rarissime sunt, ne dum Lucretiam querimus, in Calphurniama aut Semproniam incidamus, omnes fugiendas censeo, debito posteritati concesso. XIX. Miseri quidam. Nondum satis in muliebrem libidinem et stultitiam amantium perdite pro votis scripseram, et ecce flentium auditus est clamor. Quos inter Pyrrus Achilleides, fere primus post devios cursus equoris, Troia capta, et actam pyrraticam et concessam Heleno Andromacam et deductam Hermionam, se fraude Maccarei sacerdotis in templo Apollinis delphici ab Horeste querebatur occisum. Post hunc et Evander archas sparsa canitie scerpta barba, scissa veste tremula voce gemens senectutem suam cede Pallantis unici filii sui destitutam execrabatur; sic et plurimi succedebant. Sane quoniam ad laborem, non tamen ferrei nati sumus, sentiens me defatigatum scribendo, quiescendum paululum ratus sum et quasi ceptum opus divisurus per libros sim, primum hic volam sumpsisse finem suum; non equidem quod aliqualis, considerato totius libri processu, inter precedentia et consequentia quantum ad intentionem summariam diversitas videatur que oportune per libros distinguenda sit; sed ut morem viatorum sequamur qui, etiamsi per late patentia plana iter faciant, nunc insigni lapide, nunc vetere quercu, quandoque sacello aliquo, non nunquam limpido fonte rivulo aut flumine, quod continuum est distinctis signant spatium; ut tam preteritum quam futurum facilius metiantur laborem, et eventus suos clarius quibus velint queant ostendere. Sic et nos quod equo poterat absque discriminatione passu procedere, quotiescunque fessi ad insignem aliquem qualicunque de causa veniemus, quasi ibidem morulam contracturi, signum imprimentes, illius libri finem esse dicemus, ut, talibus metis impositis, possint lectores et spe oblectari propinquiori et facilius meminisse quod velint. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber primus explicit. Incipit secundus eiusdem feliciter. Liber II
[Prohemium] Forsan erunt qui dicant iam dictis exemplis satis ostensum esse que sint Fortune vires, que mortalium rerum stabilitas, quam fallax felicium orbis huius spes et inanis gloria; et ob hoc, si quid ultra monstraretur, superfluum. Ego quidem fatebor ultro unico, nedum tot exemplis, generosos posse moveri animos, et in rectum reduci: sed non talibus tantum hic assumptus est labor. Sunt plurimi adeo rebus perituris innixi, ut vix etiam strepentem assiduis tonitruis aerem sentiant, nedum facili sono labentia verba percipiant, quos continua semper incumbentium casuum reverberatione feriendos arbitror, ut, uti assiduo aque casu durissimus perforatur lapis, sic et adamantinum cor talium longa narratione molliatur; et gratias agens his quibus satis est me huc usque laborasse, bona eorum pace ad obsequendum reliquis veniam: ad quod iam revocer sentio. Nam Saul, primus Israelitarum rex, omnia clamore perturbans et acri vultu ac fracta voce singultibus adest et innixus haste, suas queritur erumnas. Credo illum vetusto more nequam spiritus agitet. Quem, eo quod in eius manibus ante alios omnes totius reipublice Hebreorum gubernatio data sit, ut huic libro daret initium libens assumpsi. I. De Saule rege Israel. Erat igitur inter Israelitas ex tribu Beniamin vir quidam, agris atque gregibus vacans, eique Saul filius, quem Deus, clamore Israelitarum regem petentium motus, eo quod procere stature et robusti corporis esset et pulchra facie, Israelitis elegit in regem. Fuerat quippe is perditas per camporum devia asinas patris quesiturus, quas non inveniens, sciscitatus quorsum ierint, suasione pueri comitantis, ad Samuelem divino ore loquentem accessit. Qui facto ei convivio, et arietis armo apposito, Dei monitu fusa super caput eius lenticula olei, illum Hebreorum unxit in regem. O felix (si vulgi sequamur opiniones) eventus! Sequenti vero die, non absque omnium suorum admiratione, inter vatum cuneos susceptus videns effectus est. Vere felicissimus iste successus: quid enim potest optabilius contigisse mortali quam uti mente divina, eiusque archanum eo volente absque nube videre futurum? Is autem in Maspha a Samuele, qui iudex prefuerat Hebreis, sorte proiecta universo Israeli, ex asinarum quesitore rex elevatus, cum ex suscepta dignitate iam animus esset alter a primo et longe solito maior factus, in Naas, Ammanitarum regem, Iabitas Hebreos infestantem, coactosque in deditionem dextris privantem et oculis, armatus cum exercitu prosiliens, cesis fugatisque Ammanitis, trucem regem peremit, et, preda honustus, victor in patriam rediit, maxima cum letitia amicorum. Inde robusto animo Moabitas subegit; Palestinos sepius fregit, Ydumeos contrivit, atque reges eorum a facie sua pavefactos abiecit. Post hec Amalechitas uno certamine superavit, eosque usque ad minimum etati nec sexui parcens, iubente sic Deo, delevit, regemque eorum Agag adversus preceptum servatum redargutus, iussit trucidari in Galgalis. Quid eius omnes victorias, quid partas bello predas ac cumulatos excidiis hostium honores singulos describam? A Pelusio Egypti usque ad litora Rubri maris quidquid includitur, exceptis Sicimitis, armorum vi ac virtute sua, favente ceptis Deo, felicissime vicit; unde, tam ex gestarum rerum quam filiorum pulcherrima prole et regio cultu amplissimo famosus tremendusque rex, inter ceteros orientis effulsit. Paraverat quippe sibi, ex opimis predis a se quesitis, currus bellicos, equos prevalidos, insignes armigeros servos, aureum dyadema, arma etiam auro superintexta, et cetera quibus reges uti solent insignia. Qui dum gloriosus regio resideret solio, male eius memor qui illum a gregibus vel campestribus sublimarat in tam grande fastigium, divino iudicio inimica Fortuna gloriam sue magnificentie turpi fedavit caligine. Nam ob servatum Agag adversus mandatum, sacer spiritus illi sublatus est, et per consequens futurorum visio. Hinc secuta frequens suorum cedes, exercitus fusi, oppressi populi qui semper erant ante victores, eique furiosa est superaddita egritudo, in qua etsi non assidue, per intervalla tamen ab immundo vexabatur spiritu; et cum cuncta medicorum frustrarentur remedia, cantu solo et sono mulcebatur cithare. Ad quod cum David, Iesse filius, quem sibi iam Deus elegerat, adhuc puer in utroque doctus, gregibus sublatus paternis e pascuis in aulam regiam deductus esset, tangebat cytharam ac hymnos oportune psallebat. Qui, cum ictu funde minitantem ac proclamantem in Hebreos et regem phylistinum prostrasset Goliam, hominem statura pregrandem et eo usque invictum viribus, et ob id chorus letantium in ampliores eius laudes quam Saulis decantasset hymnos, ubi regis gratiam meruerat, illi odiosus effectus est. Nam cum paulo ante in scissura pallii renitentis Samuelis Saul regni sibi auferendi sumpsisset omen, in laudibus David futurum illud auspicatus est; nec obstitit quod sibi David, centum preputiis Phylistinorum a se quesitis seu ex illis – ut placet aliis – et sexcentis capitibus virorum, Micol, regis filiam, acquisivisset uxorem, nec Ionathe filii preces, nec quod eum in spelunca primo ventrem exonerantem nec secundo dormientem in castris a morte servasset, quin eum tangentem lyram bis lancea peteret, in illum sepius insidias strueret, et palam etiam animam suam quereret. Regi quippe et cui mavis turpissimum ac detestabile in benemeritos tam impie, tam ingrate sevire. Quid demum? Dum hinc ira, inde odio, illinc furore, et bellis undique iam despectus hostibus vexaretur infelix, venientibus Phylistinis apud Gelboe montes, infeliciter eduxit exercitum, et, quantumcunque Samuel premortuus ante diu – si credendum est – Phytonisse opere – mirabile dictu – revocatus ad superos, illi suum futurum excidium predixisset, adversus vaticinantis imperium – sic enim eum sua fata trahebant – inivit pugnam in qua, dum instantibus hostibus suos undique cedi ac fudi videret, et turpi cuncta fedari clade, ac circa se Ionatham Aminadab et Melchiss spectande indolis iuvenes, filios suos, confossos cerneret et se saucium nosceret, dolore percitus gravi, mortem a superstite armigero suo deprecatus est. Qui cum timeret in dominum manum ponere ac renueret, ipse ne vivus ad ludibrium in manus adversariorum veniret, gladio superincubuit suo et cum sanguine spiritum fudit. Que mors, etsi infelicis, magnanimi tamen regis fuit. Quid regi turpius aut dedecorosius esse potest quam hostium catenas induere? Eius inde cadaver et cadavera filiorum, a Phylistinis armis nudata regiis et Astaroth deo suo dicatis, cervicibus privata sunt. Que per civitates eorum et oppida delate, signum sumpte victorie prebuere. Nec illis sat hoc fuisse visum est, quin imo trunca corpora, in muro Bethsan suspensa ab eis, funestum aliquandiu cunctis fuere spectaculum. II. Obedientie commendatio. Talis igitur ex agris ad thronum sublimati regis exitus fuit. Sic primis adversa sunt ultima, sic vertit Fortuna vices, sic Deus iustas iras suas ulciscitur. Cui profecto mos gerendus est, et cum humilitate omnis obedientia exhibenda. Ipse quid velit, quid iubeat, quid agat optime novit, et iuste operatur in cunctis: quod si rite considerasset Saul, in suam perniciem formositati Agag non pepercisset. Quid stultius – queso – servulum audere pro arbitrio suo sapientis Domini mandatum interpretari, et suo quam imperantis malle iudicio obsequi? Habet hoc annexum obedientia: ut nulla ex parte mandatorum terminos exorbitet executor. Quam non immerito suaserim amplexandam et maioribus totis exhibendam viribus: es quippe domatur ferocitas animorum, ostenditur mentis humilitas, comprimuntur vitia, exhilarantur virtutes, ordo servatur in cunctis et redditur ociosus iustitie gladius: hac regna florent, ampliantur urbes, et mentium tranquillitas servatur. Cum igitur solertie mater sit et noverca desidie, ad eam ultro veniamus, omni superbia posita, ut dum Deo obedientes efficimur, efficiamur aliquando eius etiam munere imperantes. III. Pauci flentes. Globus dolentium regum, quam cito Saulis verba finita sunt, affuit. Quos inter Adraazarus rex Sophin, et Adadus, Syrie et Damasci, querebantur se secus Eufratem, a David prostratis exercitibus atque cesis, oppressos fugatosque; et e culmine sue maiestatis fuisse deiectos. Inde veniebant Syrus Mesopotamie, Syrus Ammanitarum, Micas, Scobus aliique reges, omnes plorantes, dolentesque quia auspiciis David a Ioab, militie sue principe, armis superati sint, atque gloria sua privati. Sequebatur et hos Roboam, mestus et plurimo quanquam tardo rubore suffusus. Qui quam cito venit ad oculos, eo quod sua stultitia, imo superbia, egerit ut ex duodecim regni sui partibus illi due relinquerentur, ut de eo scriberem non absurde, cum rex mutilus videretur, obtinuit. IV. De Roboam Iudeorum rege. Roboam rex, illius ingentis et admirabilis sapientie viri Salomonis, Hebreorum omnium regis, filius fuit ex Nomoa Ammanitide genitus. Cui tantum fulgoris patris sapientia et avi benignitas acquisiverant, ut siquid illi virtutis fuisset, fere labore minimo sui temporis reges anteisset ceteros fama. Sed postquam paternum conscendit solium, tanta superbia elatus est, ut non tribubus Israel dominantem, sed se tenere sub pedibus extimaret sydera. Hic patri mortuo funeralibus persolutis, venit regio comitatu fastuque timidus in Sicem, quo se universus congregaverat Israel. Qui – ut moris est populorum circa initia imperii regnaturum placide exorare ut benigne regat, onera sublevet, commoda ampliet, et patrio ritu cuncta gubernet – orantes uti humanitate sua ab impresso a patre cervicibus suis pondere eos leviare paululum dignaretur, spreta seniorum sententia, iuvenum secutus consilium respondit: – Si a patre flagellis cesi estis, ego vos scorpionibus lacerabo –. O male dignum regi responsum, a facie cuius vix decet quenquam abire dolentem. Populus autem, tam acri preter spem responso commotus, illico in seditionem versus, ex duodecim tribubus decem regi adversam sumpsere sententiam; rebellantesque regem sibi Ieroboam, Nabath filium, prefecere; et Adoram, tributorum questorem,s a Roboam missum ut irritatos leniret verbis melioribus, lapidarunt. Quod audiens Roboam, paulo ante turgidus atque insolens, terrefactus currum conscendit, et infestante auriga equos non prius a fuga destitit quam Ierusalem, regni sui arcem, intrasset. Adversus quem evestigio Sisoth, Egyptiorum rex, audita seditione, surrexit; et cum iam longe lateque cum amplissima armatorum manu vagasset, et obsistente nemine igne ferroque cuncta trivisset, Ierusalem admovit exercitum, regemque nuper tumidum turpissime latitantem vasta circundedit obsidione. Qua coartatus, Roboam facile cognovisse potuit quid flagellis cedere et quid scorpionibus lacerare sit populos. Sed posteriorum in talibus cognitio peccatorum potius doloris augumentum quam salutis solatium est. In cassum enim firmamus presepia, cum iam latro boves eduxerit. Obsessus igitur Roboam et fatigatus laboribus, deficiente inedia populo, nec scorpionum ictus spem subsidii afferrent aliquam ad salutem, turpi cum Sisoth inito federe illum suscepit in patriam. Cui contra fedus agenti, exinanitus et debilis, qui nuper parvo digito – ut aiebat insipiens – vires lumborum patris anteibat, urbem preclaram et templum a Salomone editum pre ceteris memorabile spoliare permisit. Sisoth autem, ingenti preda ditatus, recedens regem superbum et exhaustum ignominia eterna fedatum ac sibi tributarium liquit. Roboam autem, infelicem animam trahens, eo postremo devenit ut tabescens delaberetur in mortem. In qua nichil illi splendidius quam in vita successit: quam ob rem secum nil aliud fere deportavit ad inferos regium, quam quod more maiorum et ipse conditus sit sepulcro. V. In superbos reges. Quid – inquient – se momentaneis rebus totos non aliter quam firmissimis commictentes? Vix dum conscenderat sedem regiam Roboam longo maiorum suorum labore, stultorum iudicio, firmatam, et ecce parvula illi portione relicta, reliquum omne regium subtrahitur; et hoc paucis agentibus verbis, ex quibus tanquam ex seminario multa et maxima bella, incendia et desolationes urbium, cedes regum et divinarum rerum labefactiones secute sunt. Meminisse quippe presidentes debent non esse populos servos, sed conservos. Nam, uti ex sudore populorum regius fulget honos, sic et vigilantia regis populorum salus et requies procuranda est. Qualiter hoc faciant principes hodierni viderit Deus. In tyramnidem versi sunt regii mores; et despecta impotentia subditorum, auro gemmisque splendore volunt longo servientium ordine circundari, palatia in excelsum erigere, grege pelicum et histrionum deformi sodalitio oblectari, obscenitatibus aures complere, convivia in longissimam noctem deducere, ebrietatibus atque ignominiosis libidinibus vacare, dies in somnos profundissimos perdere, populos in suam salutem vigiles permanere, bella non iure sed iniuria summere, magnificum arbitrantes consilia proborum respuere, sibi tantum credere, bonos deprimere, improbos extollere, civitates vectigalibus onerare, cives torquere, in exilium agere, trucidare et luti more calce calcare. O scelestum malum! O predonum lurconumque, ne regum dicam, inhonesta et horrenda facinora! O longa, imo vecors patientia populorum! et stolida confidentia dominorum, si putent, dum talia peragunt, a populis obsequi sibi cum fide! Queso: cum videam eum cui honorem meum, libertatem, maiestatem, officium, preminentiam omnem concessi, cui obsequium iussus inpendo, cui desudo, cui substantias meas impartior, cuius in salutem sanguinem effundo meum, in extenuationem, desolationem, vituperium et perniciem invigilare meam, sanguinem sitire, haurire, emungere, inhonestis feminis et perditissimis quibuscunque hominibus prodige facultates, quibus substentare egenos et miserabiles debuerat, effundere atque disperdere, et in consilium niti pessimum, et pessimis operibus delectari, ac circa salutem publicam segnem torpentem desidemque videro, regem dicam? principem colam? tanquam domino fidem servabo? Absit: hostis est. In hunc coniurare, arma capessere, insidias tendere, vires opponere magnanimi est, sanctissimum est et omnino necessarium, cum nulla fere sit Deo acceptior hostia tyramni sanguine. Durum quippe et importabile pro meritis iniuriam reportare. Recalcitrent quantumlibet reges: si centies negent, regnant tamen suffragio populorum eorumque vires illos formidabiles faciunt. Quas si quis minus iuste cedibus aut iniuriis extenuet, suum sentiet confestim diminutum imperium: quod a Sisoth Roboam facile demonstratum est. Sed quid populum dixerim? Nec ex plebe minimus vilipendendus est: sibi quisque inpulsus magnos sub pectore fert animos; et regum vita, quantumcunque satellitum presidio vallata sit, longior extimari non potest quam is velit qui pro morte eius suam vitam effundere dispositus est. Solus in Etruscorum castra penetravit Mutius; et si notitia regis affuisset ut animus, media in multitudine suorum occisus cecidisset Porsenna. Maxima singulares homines ausi sunt, et ausa perfecere quandoque. Iunius Brutus omnem romanum populum in Tarquinium Superbum devolvit; Virginius in Appium Claudium decemvirum; Pausanias Phylippum Macedonie regem inter filium et socerum trucidavit; servus unus Hasdrubalem clarissimum Cartaginensium ducem occidit. Quid multos enumerem, cum etiam nullo interveniente exemplo notissimum sit? Discant ergo qui aliis presidere volunt, si regna cupiunt esse longeva, et populorum stabilem fidem, cupiditates suas opprimere et frenare libidines, et – quod sanctissimum est – magis diligi quam timeri, ut patres non minus quam imperatores plebis subdite videantur. VI. Adventus gementium. Penitet me oculos prestitisse Hebreis aliisque illis regibus: tot ex eis coram catervatim adveniunt; fere credam magis sua inertia infelices quam magna Fortune cura. Quid refert si rogem abeant? Instant; et more ostiatim stipem querentium, tanta quadam importunitate utuntur, ut quod petunt vix negare queam. Quid igitur faciam? Sufficiet, si velint, summotenus eorum tetigisse fortunas. Convenerant igitur habitu in vario plurimi, quos inter Ieroboam primus, decem tribuum Israel rex, horrida voce se miserum deflens quod ab Abia, Iudeorum rege, prelio fusus sit, et ex suis multa militantium milia cesa; et quod eius post fatum, non solum non eius in regno proles successerit, sed omnis sua cognatio in campestribus a canibus avibusque devorata atque consumpta sit. Hunc post sequebatur Zareas, olim Ethyopum rex, facie fuscus et crinibus hirtus, qui suam similiter deflens incusabat Fortunam, eo quod ab Asaph, Ierusalem rege, cum militia sua fatigatus et ultimo cesus, et regnum omne in predam versum, urbes et oppida hebreo igne ac ferro deleta sint. Nec aberat longe Adab, rex Israel, se circumventum atque regno privatum et occisum a rege Baasam dolenter illacrimans. Cui adherebat mestissimus Zambrias, non minus breve sue felicitatis spatium quam infortunium ingemiscens. Aiebat enim se felici cum exitu Helam, Israel regem, occidisse regnumque et regiam occupasse; demum die septimo regni sui, cum ab Amarim aggrederetur et dissidentem a se populumcerneret, asserebat sese in regiam recepisse ibique cum nullum saluti sue remedium prospectans adverteret, igne iniecto quasi rogo composito se cum regia combussisse. Erat ibi Adad, superioris Adad, regis Damasci, filius bis fusum ab Acab Israelitarum rege lugubri se conquerens voce. Sic et singultu crebro gemitus frangens suos, Acab rex Adad execrabatur ingenium, et se ictu sagitte confossum sanguine dum fugeret arva fedasse. Cui genita iuncta erat Athalia, cuius latius explicare miserias, eo quod lacrimis madens sparsis crinibus latiores effunderet questus, visum est. VII. De Athalia regina Ierusalem. Hec – ut iam satis apparet – Acab, regis Israelitarum, filia fuit; quam, ut amicitiam inter se et Iosaphat, regem Ierusalem, affinitate firmaret, Ioram filio dedit uxorem. Cui cum tam patris Iosaphat quam fratris Ozie, qui natu maior erat, morte regnum devenisset Ierusalem, et Athalia coniunx regiis decorata notis est. Erat et eidem frater, qui Ioram etiam vocabatur, qui fere eodem tempore, moriente Acab patre, rex factus est; et sic tam viro quam fratre regibus splendida, et – qui summus felicitatis semper mulieribus visus est gradus – regi viro filios successores peperit. Magna equidem ista sunt, ut honores sinam egregios pompas celebres laudes ingentes quibus regine extolluntur a populis. Sed patrem socerum virum fratremque habuisse reges, et in spe regni procreasse filios, vertente Fortuna ludum, illecebra turpi fedata sunt. Prima quidem eius gloria pater trucidatus est et eius canes linxere sanguinem. Inde, cum vidisset virum damnabili sevitia fratres necessarios et amicos lacerantem, in ultionem sceleris vidisse etiam potuit ab eo Ydumesm omnem defecisse, et in rebellionem vertere qui Labennami provinciam habitassent, et Arabes secus Ethyopiam residentes armata manu nemine obsistente regnumm intrasse suum, et campestria in predam egisse omnia, stuprasse virgines, ingenuos pueros duxisse servos, captivos homines, urbes et castra funditus evertisse; postremo ad id venisse ut etiam Ioram regis filios omnes – inter quos forsan et ex suis fuere aliqui – preter Ochoziam occiderent, et uxores adulteriis et abusionibus labefactarent. Demum ipsum Ioram virum suum a pestifero morbo correptum vidit et longa egritudine maximo eius tedio tabescentem, adeo ut ad ultimum etiam viscera per posterius emictentem aspiceret, et tandem fedissimo mortis exalantem genere, et – quod non absque maxima mentis commotione vidisse credendum est – cadaver regis post obitum ab omni populo vilipensum, et opprobriosis prosecutum verbis, nec honorem ullum funeralem inpensum eidem, quin imo, tanquam regia sepultura indignum, privatorum ritu detrudi sepulcro. Quonam misellam posses reperire mulierculam, non sua sorte feliciorem, quam regno et splendoribus Athaliams Hanc eandem, ut ad tolerandas que servabantur iniurias nervosiorem haberet, Fortuna pausillum placido vultu post tot erumnas prospexit, permictens ut cerneret letitia summa tam principum quam plebeiorum in regem Ierosolimarum Ochoziam filium sublimatum. Quo eventu etsi plurimum vidua letata sit, brevis tamen letitia fuit. Nam, cum Ioram regem Israel avunculum suum visitasset, ictus sagitta expiravit fugiens. Cuius ob mortem, omissis lacrimis muliebribus, in regni cupidinem irruens, dirum excogitata facinus, in omnem David posteritatem suo opere gladio sevitum est. Ioas, solus Ochozie regis filius, in cunabulis una cum nutrice, merito Iosabe sororis Ochozie, in domum Ioadam pontificis viri sui clam deportatus neci sublatus est. Hoc patrato scelere, cruore insignita suorum, filii regnum invasit regnavitque pro eo. Circa cuius regni initium ne fortunio tali nequam mulieri deessent lacrime, a Iehu quodam Ioram, rex Israel, eiusdem Athalie frater, in agro Nabaoth occisus est et – quod magni faciunt mortales in dedecus totius prolis – canibus avibusque proiectus; et Iezabel mater insignibus ornata regiis, eiusdem Iehu iussu ex turri celsa deiecta, rotis curruum et discurrentium equorum pedibus oppressa, corpus omne effuso sanguine quassatis ossibus cerebroque resperso attritum, et in tabem lutumque redactum est eo ipso in agro quem Nabaoth fraude sua abstulerat; et si que ex cadavere fuere reliquie, a feris alitibusque distracte sunt et viscera etiam laniata. Inde, eodem imperante Iehu, ne mitius in fratres regine ageretur quam ipsa in alienos egisset filios, septuaginta, Acab filii, qui in Samaria alebantur occisi sunt; nec sub dissimulatione facinus oppressum, omnium quippe capita Iezraelam portata, palis circa civitatem interfectoris mandato in spectaculum desolate domus et progeniei Acab infixa sunt. Post hec eiusdem cognatos omnes, ut nemo unus remaneret, pari iussu trucidati. Inde Baal sacerdotes atque prophetas in templo eiusdem Baal occidi fecit atque comburi. Que si cum gemitu tanta tanque enormia suorum mala audivit, et quesisse et scripsisse supervacaneum reor. Tandem cum iam septem regnasset annis, tam seva quam infortunata vidua, factione Ioadam pontificis, qui clam as e manibus suis raptum educarat, a regno deiecta est; et Ioas rege facto, dum multa diceret clamitaretque atque resisteret, crinibus servorum manibus e regia dedecorose ac etiam violenter usque ad portam civitatis cui mulorum cognomen erat tracta, ibi turpissime obtruncata est. Et sic regimen et infortunium cum vita infelix Athalia finivit. VIII. In immoderatam rerum concupiscentiam. Sit qui ex parte una coronas regias huius enumeret, fulgores et gloriam et leta initia superaddat; et ex altera, non dicam ignominiosas suorum cedes, tam suo iussu quam hostium potentia factas, sed solum exitum eius apponat, et iusto libret iudicio utrum caligini claritas aut claritati caligo cedat: mea – ni fallor – sententia, longe plus claritatis minus obfuscasset caliginis. Quid ergo miseri, quid ceci ad celsa tanto cupidinis aspiramus impetu? Quid adeptis superbimus? Quid casuris confidimus, postquam etiam facili nebula fulgores eximios obfuscari delerique discernimus? Reprimendus igitur est, maiorum exemplis admoniti, insatiabilis appetitus et virtute acerrima coercendus, ut, dum minimis contenti sumus, humilitate veram gloriam mereamur consequi. IX. In Hebreos. Vix e turbelis Hebreorum, sua homicidia crebra ac atroces in reges suos proditiones et acta, grandia verbis pusilla facto, deflentium, plura promictens quam facturus sim, quasi ab inferis fugiens, me michi restitutus sum: iniecerant quippe tedium tot mutationibus suis, nunc Deo nunc dyabolo nunc in templo nunc in excelsis prestantes – ut aiebant – obsequium; et eo quod, iudicio meo, Fortunam etiam accusarent indigne, cum haberent vates egregios et divino spiritu plenos, quorum suffragio Deo volentes conciliabantur, et futura etiam cognoscebant, et ab eisdem quid illis agendum foret ad victorias ex adversariis obtinendas et sua perpetuanda regna monstraretur, et ipsi tantum discolit obiurgantesque et sui nescii, monstrata linquentes suisque beneplacitis obsequentes, Deo adversante e manibus Fortune infortunia extorquebant, si infortunia dici possunt a suscipientibus habendo que curant. Vadant igitur, et apud alium pro tempore lamententur; michi quippe mens est cum aliis, quibus Deus non erat tam aperte consultor, morari parumper; et venienti Didoni tyrie libens occurrere, cui forsan Fortuna fecit iniuriam. Video enim eam eo in habitu quo ultima sua die conscendit in rogum accedere, et pio pallore respersam lacrimis interdum ora rigantibus sua fata deflentem. X. De Didone regina Cartaginensium. Si veterum literis fides ulla prestanda est, vix nationis alterius ob antiquitatem tam celebre nomen comperies ut Phenicum. Hoc enim, post Syrorum occupatum litus, miris artibus atque laudibus decoratum est, et usque in extremum occiduum claritate operum divulgatum. Quorum ex veteri regum prosapia creditum est Belum quendam, regem eorum, exortum; cuius post mortem Pygmalion filius Phenicum regnum obtinuit: Elyssa vero filia, cui postea Dido nomen fuit, forma eximia, Acerbe vel Sycarbe seu Syceol – ut aliis placuit – avunculo et Herculis sacerdoti, qui post regem apud Tyrios primum obtinebat honorem, coniugio iuncta est. Erat enim is aspectu decorus, iuvenis et magni venerandique nominis inter suos, summe dilectus a coniuge quam ipse precipue diligebat. Verum eidem iudicio suo felicissime mulieri inde infortunii causa exorta est unde perdite arbitrantur mortales fere omnem letitiam exoriri: a divitiis scilicet quibus plurimum habundabat Acerbas. Cupiditate quarum incensus Pygmalion, omnium avarissimus, ratus morte Acerbe se facile possessurum omnia, eum nil tale timentem occidit. Cuius mortem tam anxie Dido tulit, ut diu lacrimis et querelis dirisque in fratrem execrationibus satiari non posset. Tractu demum temporis cum lenitus paululum diuturnitate dolor rationi cederet, dum egra fratris mores et inexplebilem avaritiam consideraret, in somniis premonita, sibi discrete timere cepit atque consulere, et existimans nil sue saluti preter fugam satis esse, communicato his ex principibus loci consilio quibus regem variis ex causis exosum cognoverat, eisque in suam sententiam tractis, ad habendas naves feminea astutia fratrem lusit, illi significans se non posse ulterius domum inhabitare viri, eo quod nimium vexaretur recordatione continua, ad quam cogebatur invita dum assidue loca cerneret in quibus dilectissimum sibi Acerbam iam viderat; et ob id cum his omnibus que Acerbe fuissent, si naves nautasque micteret, libentissime rediret in patriam. Pygmalion qui id forsan quod offerebatur petiturus erat, letus, quasi iam voti compos, honorabilem classem ad sororem revehendam transmisit. Dido vero, dolos dolo vincere arbitrata, sumptis permaximis viri thesauris in navibus occulte posuit, et horum loco plures sacculos harena plenos palam in eisdem locari precepit, et vespere primo cum omnibus suis complicibus sociisque regiis naves conscendit. Cumque iam altum teneret, iussit sacculos illos in pelagum deici. Eo facto lacrimabiliter inquit: – Optimi navigationis nostre socii, quid feceritis ignoratis, arbitror: opes Acerbe ac Pygmalionis proiecistis in undas; quo facinore ego aut mortis aut fuge socios adinveni. Avaritiam quidem Pygmalionis novistis, cuius opere has ob opes Acerba, vir meus, occisus est; nec dubium, si ad eum proiectis his deveniamus, quin spe frustratus et succensus ira nos omnes in cruciatus mortemque compellat, quam quidem, postquam michi quem summe diligebam subtractus est, libens assummam. Sed vobis compatior; et idcirco si me una vobiscum nephario e conspectu fratris fuga auferre velitis, vite parcam mee et ad sedes letiores petendas faustis avibus me ducem vobis offero –. Timore truculenti regis et oratione Didonis permoti, etsi durum videretur natale solum relinquere, proras in Tyrum versas in Cyprum extemplo flexere. Quo postquam secundo vento pervenere, fuge comitem Iovis sacerdotem cum coniuge et liberis magna ex ea peregrinatione futura vaticinantem suscepit; et ignara quibus in locis applicare deberet, in solatium iuventutis et ne in senectutem absque prole laberetur, septuaginta virgines ex litore rapuit, que more Cypriorum veteri ibidem ad advenarum concubitus dotemque ob futurum coniugium acquirendam et pro futura pudicitia Veneri libamenta dature convenerant. Sane post emensum mare, cum classis ad litus affricum appulisset, empto ibidem ab incolis tantum soli quantum bovis corio occupari posset, illud in cartam reductum et minutim in frusta concisum, longe amplius quam arbitrarentur litoris occupatum est. Quo, dum lassitudinem sociorum quiete refovet, naves renovat et opportuna queque resarcit, portare affatim commeatus incole circumadiacentes cepere, a non nullis visere advenas, venire ultro, habere colloquia, mercimonia inire et amicitias capere ceptum est. Quibus una cum loci commoditate agentibus, Didoni suisque visum est fuge finem imponere, et fraude detecta ostensis thesauris, summa spe animavit socios, iaciensque urbi fundamenta ubi consederant equi capite comperto et loco laudabilis ostenti sumpto, emptum solum muri ambitu circumcinxit, vocavitque civitatem – ut placet aliquibus – a «carta» Cartaginem. Arcem vero eius Byrsam a bovis corio, quod Tyrii «byrsam» vocant. Civitas autem brevi temporis spatio, ob multas situs commoditates, in ingentem populum ampliata est. Cui regina Dido leges tribuens vivendique mores, integra cum iustitia dominabatur, et vidua ac honestissima sacrum castitatis servabat propositum. Sic ergo optatum obtinens Dido, et cunctis regina presidens, ubi merore in litore tyrio afflictabatur, virtutibus splendens in Affrico mirabili fama florida facta est, adeo ut satis appareret non omnibus lares apud patrios fulgores servatos esse, quos penes dum plurimi sua ignavia tenentur, sordida circumvoluti nube, tanquam non vixerint, sibi ceterisque incogniti, pereunt et tanquam fumus in auras evanescunt. Attamen Fortuna, status et potissime felicis inpatiens, pedibus castissime regine supposuit lubricum, et unde debuerant clarior gloria et ampliores provenisse successus, inde exitium lacrimabile ortum est. Nam, cum in dies augeretur, etiam apud remotissimas nationes, formositatis pudicitie atque prudentie Didonis regnique surgentis inclitum nomen, urbi vicinus Musitanorum rex quidam in amorem vidue ferventer exarsit, et convocatis aliquibus ex urbis principibus, coniugium regine petiit, ruinam urbi minitans et exitium populo ni daretur. Qui inflexibilem circa pudicitiam regine propositum noscentes, regis petita ex abrupto referre ausi non sunt, sed astu quodam punico eam intercipere rati, retulerunt regem se pro facetiori vita cupere qui illum instruant tyriis moribus; ad quod agendum se ignorare quibus satis ydonee commicti possit, eo quod nemo apud tam immanem regem tam barbare viventem relicta patria etiam coactus velit accedere, et, si non vadant, instare bellum et urbi nove periculum. Hos regina acriter increpuit dicens: – Ergo sinamus vitam inter feras et barbariem agere, sed si mori pro salute patrie oportunum sit, siccine cives optimi parati estis? Malus equidem civis est qui pro salute publica privata cessat incommoda –. Tunc principes mandata regis aperuere, suismet verbis arbitrantes coniugium esse suasum. Que, cognoscens quod in suum propositum dixisset sententiam, diu flebili cum lamentatione Acerbe nomen vocavit; ultimo quo fata trahebant se ad virum ituram promisit; verum trium mensium ad peragendum regis et civium desiderium spatium sumpsit. In quibus – ut arbitror – si quid in defensionem urbi deerat roboris, ociter suppleri fecit, ut quam edificaverat immunitam non linqueret, et sibi conscia futuri diu pulchritudinem suam execrata est, diu Fortunam invidam, diu letos successus: et sic ex placida mentis quiete, quam ex lusa fratris avaritia ex felici fuga ex nobili condita civitate ex numeroso populo summebat, in anxietatem lacrimas et miseriam collapsa est. Sed instante iam termino, in fletus olim in morte Acerbe habitos revoluta, constructa ingenti pyra in parte civitatis excelsa, quasi primi viri placatura manes, cesis hostiis et cultro sumpto, pyram conscendit, prospectantique populo quidnam actum esset inquit: – Cives optimi, ut iussistis ad virum vado – et illico gladio superincubuit; et sic, honestate ac pudicitia servata, omnia expirans circumadiacentia innocuo maculavit sanguine. Cartaginenses autem, tam dirum cernentes facinus, in gemitus et merorem lapsi, optimam reginam atque pudicam flevere diu, et cruentas exequias multo cum ploratu celebrantes, illam patrie matrem vocantes, humanos divinosque illi honores inpendere omnes, ut si quid vite abstulisset boni Fortune crudelitas, in morte civium repensaret pietas. Qui postquam summopere illam commendaverunt superis inferisque, egere ut, dum invicta Cartago maneret, templis arisque nomini suo dicatis coleretur ut dea. XI. In laudem Didonis. O mulieris virile robur, o feminei pudoris decus perpetuis celebrandum laudibus! Paucos quippe qui future vite superesse poterant annos, ut tua staret pudicitia, largiri maluisti fato, quam cum dedecore perituram aliquando ampliorem facere, et illecebri atque indelebili nota libidinis sacrum castimonie fedare propositum. Uno quippe ictu veneranda plurimum regina mortales terminasti labores, famam occupasti perennem, et barbari regis repressisti libidinem, nec non quantum in te fuit immunem bello ob extinctam tuam formositatem patriam reliquisti. His quidem titulis e castissimo pectore tuo sanguis emanavit splendidus, pudicum cecidit corpus, et ad preparatam tuis meritis vitam ornatus evolavit spiritus. Te igitur imprecer agit affectio, si apud manes vis in superos ulla est, lascivientibus matronis opere tuo rubores inice ut, qui nomen tuum honorabile semper post tot secula noscimus, honestatem etiam matronalis pudicitie auctam tuo merito videre possimus. XII. De Sardanapalo rege Assyriorum. Adhuc circa pietatem Didonis extincte versabar, cum aures flentium rumor inpulit. In quem versus, etsi maximam venientium aciem cernerem, omnium primus ex notis obiectus est Sardanapalus, Assyriorum rex ultimus. Non equidem unguentis madens, et fulgens purpura, verum fumosa facie extremi adhuc rogi, insignia ferens, querebatur anxie. Cuius effeminatam vitam ac revolutionem Fortune scribere volens assummo, ut videant, qui ob dominii aliqualem continuationem illud stabiliri atque perpetuari arbitrantur, quam veteres ex profundis terre visceribus excusserit, dum voluit, Fortuna radices. Mortuo Ocrazepe, XXXVo Assyriorum rege, Sardanapalus, quem Assyrii Tonosconcoleros vocavere, obtinuit regnum longissimis maiorum suorum difficultatibus quesitum. Hic circa initium imperii sui, conditis Tarso et Ancile civitatibus, sese contraxit in regiam miris confertam delitiis. In qua dum marceret ocio, creditur multa voluptatum excogitasse genera illo usque mortalibus inaudita. Huius quippe repertum dicitur thorus, molli stratus pluma, sericis ornatus vestibus, cortinis etiam circunclusus. Preterea aurea atque gemmea repperit pocula, dapes artificiose confectas, vina etiam non pede pressa et odores ac unguenta ad venerem provocandam, et calamistratorum servientium ordines hos cubicularios aulicos illos ante alios statuit. Arbitrabatur Phoroneus, conditis a se legibus, laudem quesisse cui nulla clarior esset; sic Saturnus quod agriculturam ignaris ostendisset Ytalis; sic Ericthonius adinventa quadriga. Nondum Sardanapalus, ociorum atque lasciviarum professor et compertor, venerat illorum famam suis fuscaturus repertis. Cuius inventis non fuit dissona vita. Omnibus quidem regni sollicitudinibus prefectis impositis, quasi sibi plurimum maiestatis aucturus, se totum conspectibus hominum abstulit. Ceterum, ne quis illum arbitraretur solitudini damnatum omnino, sibi contubernales quesivit popine nidore afflantes cocos, sanguine bestiarum luridos lanistas, squamis piscium coruscos cetarios, nec non et eructantes assidue externa crapula epulones, et – perniciosissimum genus hominum – assentatores histrionesque et – quos diligebat precipue – ceterarum gentium sterquilinium lenones, lupanaria redolentes: profecto omnes secte gnatonice, voluptatum professores et scelerum. His autem omnis patebat aula et regia communis erat. Quibus ut enormitatum cetus perficeretur, gregem amplissimum superaddidit mulierum; et egregie quidem nulli edepol armento alteri pastor satis fuisset ydoneus. Talibus ergo immixtus, rex inclitus sumptuosa atque longissima celebrabat convivia, adeo ut sepe a maxima diei parte in multam noctem illa protraheret. Inde cum vino unguentisque maderet, remotis epulis arbitrisque, pudore excluso, per camerulas et latibula in profundissimam cum pelicibus mergebatur lasciviam. Qui ibi ludi, que gesticulationes, que verba effunderentur, etsi non audierim, ariolor; et ne aperiam honestate prohibeor. Equidem, ut omnino non transeam in lupanaribus mediis inter lenones fedasque meretriculas, expressisse fuisset incongruum. Attamen, postquam cum his per omnem turpitudinem debachatus, marcidus fessusque solveretur in somnum, illum ex nocte in diem producebat altissimam. A quo tandem surgens, quasi inter reges venturus et regni proceres, regiis indutus vestibus aureisque astrictus cingulis et armillis ornatus et crinibus muliebri discriminatus more et barba arabicis indisque guctis perfusa, non aliter quam si ius dicturus populis esset, inter nentes mulieres aureo in solio residebat medius. Ibi lanam tractare, pensa porrigere, digitisque variorum lapidum splendore nitentibus nere, et inverecunde, donec vocaretur in cibum, feminilia cuncta peragere. O laudabile regis officium, o subactorum hostium triunphum spectabilem, colum baiulantem inter mulierculas cernere reges! Quid tandem? Quis dubitet, quandoque colo posito, regem istum arduas regni oportunitates effudisse, et consilia omnia tam venerando communicasse senatui, et deliberanda insuper decidisse? cum pro comperto habeatur eum inter pelices, imo earum iudicio, regnorum ac provinciarum prefectus, exercituum duces, militum tribunos centurionesque et vectigalium collectores constituisse persepe, easque solitas sanguinem hominum animasque subditorum concedere pretio, male meritos cruce et suppliciis liberare, et alia quecunque pro libito imperare. O felices Assyrii quibus, pro rege uno, tam conspicuum reginarum collegium invigilabat assidue! Et ne quid regi optimo temporis perderetur, quod epulis lasciviisque somno consultationibusque quieturus aliquando auferre poterat, ad gnatonicum suum sodalitium divertebat. Ibi absit ut egregiorum.regum facinora, aut sanctorum virorum virtutes, seu phylosophorum sacra monstrarentur monita: in elationem turpium morum, in suasionem libidinum, in commendationem scelerum, in dedecus omnium recte viventium totis ibatur sententiis. Cuius tam illecebris vite per dies fere omnes circuitione omne Sardanapali tempus consumptum est, suorum et plurium etiam hodiernorum arbitratu, felicissime. Sane cum regnans his ignaviis ad annum regni sui iam devenisset vigesimum, Fortune grave visum est tam inertem ganeonem perditumque in lasciviis existimari felicem et in statu consistere; Arbatoque qui eius nomine Medis preerat, iniecit animo secum omnino de quibusdam arduis velle deliberare. Et cum die quadam instans ad eum difficulter ingressum obtinuisset, vidissetque sui gregis sedentem in medio, ac purpuras colo nentem, et pre ceteris feminis muliebriter se habentem, flexo gradu indignans ad suos reversus est. Quibus postquam Sardanapali sordes exposuit, inquit se ulterius effeminato regi non pariturum; tractisque in suam sententiam suis, coniuratione in eum facta, illico desidi bellum intulit. Sardanapalus autem, sentiens que forsan non ante viderat, colo posito, paululum expergefactus arma incognita sibi eo usque induit, nec inficiar possibile, acie ex lenonibus atque mandurcisi et assentatoribus suis facta, eorum fabulis tumidus, non Sardanapalus in Medos sed Iuppiter in gigantes regiam exivit obvius hostibus. A quibus non poculis aut saviisa muliebribus seu blanditiis exceptus est, verum gladiis et infestis equis armisque. Nec mora fusus se fugiens recepit in regiam, et tanquam in tutissimam arcem meretricularum suarum in sinum petiit tremebundus refugium. Inde fere sui nescius, cernens victorem Arbatum propius admovisse exercitum, longi ignavique soporis postremo torpedine pulsa oculos mentis aperuit, et videns quod elapsum tempus ullo studio recuperare nequibat, et futuro nil superesse preter mortem aut servitutem, quantumcunque sero, exuta muliebri anima, virilem induit, conatus quod potuit adversanti auferre Fortune, et mortem servituti preponens, media in aula ingenti constructo rogo. postquam eidem sua pretiosa cuncta superimposuit et ipse conscendit et assistentibus suprema mandata dedit: non enim a vita preterita dissonantia. Iussit enim ut busto suo talia insculperentur verba: «Habeo que edi, queque exaturata libido hausit: alia iacent multa et preclara relicta». Demum incensa face rogo supposita, forti animo constitit, et igne consumptus vitam pariter et lasciviam terminavit. Et sic qui vixerat mulier, a Fortuna adversa visitatus, homo succubuit; et regnum quod Asye mille ducentis imperaverat annis Medorum sub imperio liquit. XIII. In Sardanapalum et similes. O rex prudens, et rei publice solertia vigili superincumbens, quam egregie tempus, quam consulte opera partiebaris inter mulieres et crapulas somnum atque gnatonicos, vicissim momenta contribuens! Satis te novisse monstrabas Fortune reliqua, nostrum tantum existere tempus, cum tam celebri illud exercitio, ne ociosum preterflueret, partiebaris. Quid ignavius est – oro – mi rex, quid vos alii, Sardanapalo fluxiores, quam, quod summe desideratur a cunctis, aut ocio perdere aut turpibus operibus terere? Nos natos esse gaudemus et tota mente in longam senectutem trahi conamur, non ob aliud – si recte sentimus – nisi ut diutius tempore tanquam delectabili bono fruamur, quo quidem non aliter utimur nisi dum virtuose quid agimus, ut famam in vetustissima trahamus secula. Vos autem, ut perpetua vivatis infamia, ignave lasciviendo laboratis. Multum quippe temporis dedit qui Homeri Yliadam tam tenui in membrana et exigua litera scripsit ut in nucis parvule nucleo totam includeret; multum Callicrates dum propria in magnitudine formicas cudit ex ebore; nec minus Mirmechides, qui quadrigam ex eadem materia adeo parvissimam fabricavit ut alis tegeretur a musca, et navim quam apicula pinnis absconderet. Nec frustra aut turpiter: nam, esto inutilia egerint, ingentis tamen ingenii dedere posteris argumenta. Longe melius Pictagoras, qui, dum vagus orbis plagas lustratur, varias sibi discens, futuris vita atque doctrina profuit plurimum. Sic Plato, sic Apollonius. Nec non, dum armis bellisque insudarent, Milciades, Leonidas, Epaminundas, Scipionesque, et huiuscemodi illustres viri, sue rei publice decus et sibi nominis perpetuitatem dedere. Tu autem, regum dedecus, muliercularum in gremio ganniens atque ludens, luxuria marcens, quas nunquam recuperaturus es horas transigis. Quid indecentius est quam sic sui oblivisci ut to se epulis vinoque capi quis permictat? Non hominum comperta ingenio pocula et pulmenta, quorum tu faber ingens eras, ut a glandibus et rivulis quis traheretur in crapulas, sed ut, moderate sumpta, a brutorum cibis et vivendi ritu separatum appareret hominum genus. Quem dum exhorresceres, ut pie tempus effugeres, fercula coram affatim iubebas afferri; et dum plurima ligurrires, tanquam insatiabundus, ut plures ingurgitares calices, assistentium exortationes poscebas. Preterea, somno plurimo quid damnabilius? Multum illi temporis dare, multum perdere est. A nimio quippe hebetatur ingenium, dissolvitur memoria, humectata nimium membra torpescunt, et iners totus somnolentus redditur. Qui, si et cunctis nimius adversus sit habentibus seu publicam seu etiam domesticam rem curare, letifer est, et sepissime late spatiosa regna numerosasque divitias in difficilem toleratu deduxit inopiam. Quantum insuper, ociose rex, blanditie nocere possint, et quam incaute illis patulas aures excelsi prebeatis, iam satis exclamatum est. XIV. Infortunati quidam. Nondum satis in Sardanapalum verba perfeceram, et ecce redierunt Hebrei luctuosisque clamoribus camerulam meam omnem compleverant. Ibi Amasias, Ierusalem rex, aiebat quantum devictis Amalechitis et Ydumeis et Agabalitis captivisque precipitatis ex petra, glorie ac voluptatis assumpserat, tantum sibi doloris et ignominie subsecutum, quod a Ioas, Israelitarum rege, in Ierusalem se vidisset obsessum, et – quod egerrime tulerat – inde captum et in eius vituperium muris urbis ante dirutis Ierusalem hostis intrasset; a quo expoliata pretiosis omnibus, et ipse libertati redditus, misere deflens asserebat, compertis in se amicorum insidiis, in Lacis aufugisse et occisum ibidem ab eisdem. Hunc sequebatur Ozias filius, qui, etsi genitoris infortunio morteque concussus sit, regni principatu sumpto, se admirande indolis regem exhibuit. Verum nunc mestissimus apparebat, et eo quod cum Palestinos fudisset, et Ieth et Ianiam civitates eorum muris nudasset, ac Arabes fudisset bello, urbemque edificasset in litore Rubri maris, suorum successuum testem futuris, et Ammanitas subegisset, nec non et Ierusalem reparasset menia, extimans iniecisse eternum sue glorie fundamentum, parvula – ut aiebat – insania querebatur se vidisse repente prostratum. Fatebatur quidem quod die solemni sacerdotalibus iridutus Deo sacrificium in templo prohibentibus sacerdotibus offerre volens, primo terremotu premonitus, confestim lepra percussus sit. Quam ob rem, Moysis lege iubente, non solum ex urbe se deiectum lamentabatur, sed hominum etiam privatum consortio, et quod ipse ampliaverat regnum se vivente alteri vidisset concessum. Qua indignatione et urgente infirmitatis turpitudine atque malitia, in immaturam se irruisse mortem firmabat, post quam quod privatus in proprio etiam sepultus sit ortulo, non in regio monumento deflebat. Cum isto pari fere incedens passu Ozias, Israelitarum rex, suum execrabatur infortunium: scilicet quod a Salmanasar, Assyriorum rege, post trium annorum obsidionem captus sit, et regio splendore in captivitatem verso, regnum ab hoste occupatum senserit, et postremo cum Israele toto Babiloniam deportatus; et dum eidem Medie montes pro habitatione concessi sint, ipse inter catenas et pedorem carceris expirasset. Cum his et Senacherib rex etiam incedebat, suam longissimam felicitatem tam titulis illustribus quam variis ornatam victoriis lacrimis verbisque commemorans: flebat quod turbata ac sublata sit, eo deluso, tam ex obsidione frivola Ierusalem, quam ex bello frustra Egyptiis iniecto, et ipse, dum nil tale timeret, in templo Arasi, dei sui, post redditum ab Adramelech et Selesauro filiis trucidatus. Quem calamitosus cecusque Sedechias insequebatur. Hunc amplioribus verbis suos deflentem casus ego, relictis aliis, volens vehementem assumpsi. XV. De Sedechia rege Ierusalem. Sedechias, –ut ipse testabatur perdite deflens, non solum regio fuit ex genere, sed Ioachim, regis Ierusalem, frater; ex quo, etsi apud suos plurimum insignis videretur, tantum meroris consecutus est ut optaret aliquando se potius fuisse plebeium. Nam iuvenis Ioacaz, fratrem suum, natu maiorem, dolo ab Assyrie rege captum deflevit; sic et a Nabucodonosor, Babiloniorum rege, patriam longa obsidione vexatam, postremo occupatam viribus, et Ioachim, alterum fratrem, cum filiis et coniugibus victoris honustum catenis ingemuit misere. Quibus afflictus et pene consumptus anxietatibus, dum sese ob sanguinis cum captivo rege strictissimum vinculum dubitaret pavidus, mediis in lacrimis preter speratum illi arrisit Fortuna et – ut satis postmodum visum est – non ut illum ex miseriarum liberaret compedibus, sed ut ex altiori culmine miseriorem deiceret. Ergo tam ob regis filiorumque captivitatem, quam occupatam a victore irato patriam, cum regni postrema timeretur desolatio, repente a rege Babilonio in regem Sedechias sublimatus est, eique regnum concessum omne, et regia iura largita sunt, annuo tamen vectigali imposito. Quod tanto fuit letius Sedechie, quanto a tam felici rerum exitu spes longius aberat. Sane brevius credito tanti muneris gaudium protractum est. Nam, dum quasi emersus ab inferis, catenis collo excussis, regioque elevatus fastigio, summa mentis alacritate regnaret, sensim dilatatum animum insolentia subivit, et veterum oblitus calamitatum, dum se supra vires potentissimum credit, primo in suos impune quod libebat presumens insipide, sic in exteros etiam posse arbitratus est, et indignum existimans regem tam sublimem, tam clarum, Salomonis successorem, cuius maioribus adiacentes in circuitu reguli obedientiam exhibuerant, tributa regi barbaro solvere, eam in superbiam incidit ut omnino colla iugo conaretur eximere; factusque certior regem Egyptiorum adversus Babilonios bellum parare, vilipenso iurisiurandi sacro quod ante regium thronum conscendens prestiterat, regi caldeo rebellans totis viribus se iunxit adversus illum egyptio. Quibus Nabucodonosor auditis, ira percitus copias ingentes paravit, et vix expectatus egyptio regio affuit. Cuius vires postquam valida virtute confregit atque fere delevit omnes, confestim in rebellem Sedechiam convertit exercitum, illum in regiam urbem amplissima conclusit obsidione. Cuius absque intermissione tanta fuit longitudo, ut ad nepharios cibos etiam primores cogeret urbis. Ceterum fame civium fracta constantia, caldeorum militum viribus expugnatur et capitur civitas, et tumultuantibus victoribus, victisque hinc inde inconsulte discurrentibus, nocte intempesta turbatis rebus omnibus, Sedechias fractus animo, quas alias timuerat catenas et carcerem, sceleris commissi conscius, abiectis regiis insignibus, pavitans, cum coniugibus filiisque clam miseram civitatem ipse miserior exivit, seque cum amicis quibusdam dedit in fugam. Attamen, mane facto et fuga cognita, a militibus caldeis repente omnia itinera citato cursu occupata, imbelli sociatum turba ac ab amicis derelictum – ut plurimum fit, cum Fortunam non hominem diligaa mus – cum coniugibus filiisque cepere hostes. Et sic quas privatus evaserat, rex catenas induere coactus est; et inde, in conspectu tractus caldei regis, ignominiosissimis verbis ab eodem ob suam perfidiam lacessitus est. A quo ut factis tristaretur acerbius, eo presente atque vidente, cum amicis suis, qui captivi pariter erant, filii omnes a maiore usque ad minimum trucidati sunt: quod quanta cum eius afflictione factum sit his existimandum linquam quibus notior filiorum amor est; et inde uxores misero regi dilectissimas extero et ignoto homini forsan in libidinem suam, eo vidente, servandas exhiberi mandatum. Et ne quid illi placide spei superesset, uti superbia tractus mentales eiecerat oculos, sic hostis iussu corporei eruti sunt. Inde Salomonis vetustissimum atque insigne templum et regiam omnem demoliri, urbem comburi totam et menia dirui imperatum. Populum omnem post hec una cum suo rege captivo oculisque privato in servitutem trahi preceptum; iussumque insuper ut exorbatus rex tetro in carcere servaretur, non ut illius vite parceretur, sed ut in longum magis eius traheretur miseria. In quo, cum nunquam exisse legamus, non incongrue presumere possumus eum, inter amaritudines et querelas, regni tempora recolentem et presentia mente cernentem, dolentis vite residuum in erumnosam conclusisse mortem, et miserrimum ad inferos descendisse. XVI. In conditionem mortalium. Mortalium profecto calamitosa conditio es: nunc regnas, nunc servis; nunc summo splendore prefulges, nunc turpi squalore tabescis; nunc superba iubes, nunc humiliata obsequeris et precaris. Quid celsorum locorum avida es, cum tam crebras assidue ruinas prospectes? Quid humilia non respicis, in quibus solis stabilitas posita? Quid tibi miseranda non prospicis? Quid oculos in tuam salutem non acuis? Si labilium rerum cetera cessent veritatis exempla, hi tantum reges hebrei suffecisse debuerant. Vix facile tot in plebe catenas, tot exilia, tot inhonestas mortes, tot dedecora, tot anxietates (quam tu infelicissimam putas) invenies. In qua si stetisset Amasias, uti absque victoriis, sic intrepidus vixisset in Lacis; sic et Ozias, plebeia humilitate detentus, non ausus divina temptare, lepram non meruisset incurrere; et Ozias, si popularis incognitus fuisset, sub celo patrio mori et patriis in laribus potuisset; nec a filiis regni cupidine Senacherib occisus cecidisset in templo. Sic Ioachaz, sic Ioachim, sic et miserrimus Sedechias privatus potuisset vivere, cum uxoribus oblectari, dulces alere ac superstites derelinquere natos, celum cernere et liber inter suorum oscula et amplexus in patria mori: et in regni fastigium sublimatus stare non potuit. Quid refert eo extolli ut videar et cognoscar et habear maximus, quo gradum figere non valens, ibidem conspiciar esse in pendulo aut prepeti deici casu? Heu si saperes, cum nil stabile, nil fixum, nil firmum preter humilitatem aspicias, quam totis viribus in illam tenderes, teque eius locares in sinu! Quod dum insipidal refugis, id agis ut non Fortune crimine, prout deiecta quereris, sed dolens tua ignavia affligaris. XVII. De Astyage Medorum rege. Equidem michi permaximum et exoptatum commodum aliquantisper ab Hebreis resipiscere potuisse fuit, nemine ex illis Sedechiam sequente. Quam ob rem, omissis Iob, Thobia et Nabucodonosor, quibus ex miseria felicitas pristina duplicata est, in Astyagem, quondam Medorum regem, misere flentem, ultro deveniam. Reor edepol Astyagem Ciasaris, Medorum regis, fuisse filium; eo quod Ciasari septimo, Astyages octavus ab Arbate successerit. Qui cum Asye imperaret omni splendore, divitiis et potentia sui evi mortales ceteros anteibat, in tantum ut ad plenam obtinendam felicitatem nil illi deesse arbitrarentur mortales quam ut prolem sexus melioris susciperet. Sed quid refert? Sinamus quid introrsum mens regentium sentiat: ex apparentibus nemo mortalium omnia possedisse potuit. Erat igitur Astyagi unica filia, Mandanes nomine, qua Fortuna usa est in precipitium genitoris. Sane Deus, tam ingentem molem moturus, non ad obsistendum sed ad disponendum forsan in robur animum susceptoris, bis per quietem sub tegumento Astyagi quid futurum disponeret aperuit. Primo quidem ei dormienti visum est Mandanem urina sua omnem Asvam inundare. Secundo, certo temporis elapso spatio, vidit in somnis ex genitali parte filie vitem exurgere tanta palmitum et pampinorum ubertate luxuriantem, ut asyaticos omnes contegeret umbra? Ex quibus mirabundus, cum ariolos consuluisset, accepissetque filium ex filia nasciturum qui illum regno pelleret et omnem Asyam occuparet, trepidus et in sollicitudinem versus, si prevertere fatum consilio posset, Mandanem, non illustri Medo sed Cambysi mediocri Perso dedit uxorem existimans quicquid maternus sanguis magnitudinis animi nascituro posset inferre, humilitas paterni generis auferret: quasi animos a gignentibus habeamus! Meminerat male Socratem, divini luminis quoddam clarissimum iubar, mortalibus secreta nature reserare misteria et moribus componere viros nec a marmorario patre nec ab obstetrice matre sumpsisse? Sic nec Euripidem nec Demosthenem, quorum ob generis vilitatem alterius mater alterius vero pater fuit incognitus, tragediarum clamores ingentes et eloquentie mellifluas suavitates ex muliercularum eduxisse uteris. Perraro quidem contingit infundi habitum patrie mentis in n filio. Astyages autem, cum nec humilitate coniugii videretur securus, ad se iussit pregnantem accersiri filiam, ex qua natus puer confestim, eo mandante, Arpago, regi Hyrcanorum, ut exponeretur exhibitus est. Quid servandi imperii sollicitudo non suadet? Is cui nulla erat posteritas – quam ut plurimum totis votis mortales exoptant et importabilibus fere laboribus servant – que dabatur Astyagi, ut forsan senectus eius finiretur in regno, ut pelleretur, iussit occidi. Quis dubitet quin, si pie aluisset, non sic successorem gratum habere potuerit, ut exponendo acerrimum habuit expulsorem? Humilitate, non resistentia, divina flectuntur consilia. Arpagus vero, suscepto parvulo, indignationem matris, si quando eam post Astyagem regnare contingeret, veritus, volente Deo, de puero longe egit a sententia regis. Nam illum pastori regio exponendum tradidit, ut alter esset in culpa. O quam investigabiles sunt Dei vie! Pastor in insula fluminis quadam a bestiis devorandum exposuit vagientem. Quod cum retulisset uxori, que filium paulo ante pepeterat, ea rogante, ivit ut reportaret abiectum. A quo res, monstro vicina, comperta est: canis enim feta, cum illi ubera admovisset, ab infestis avibus dente latratuque servabat; quem, etiam obsistente cane, pastor abstulit coniugique devexit. Cuius non ante susceptus in ulnis est, quam, quasi illam cognosceret, risu illi adulari cepit; ex quo delectata mulier in eum confestim deflexit amorem, suique loco quem pepererat iussit exponi. Quis consentiat facile, nisi divino opere, canem, catulorum oblitam, in speciem alteram maternam diligentiam prestitisse? Quis mulierem credat, nullis precedentibus meritis, nec spe premiorum in posterum suadente, quin imo sevitia prohibente regis si resciscat, adeo leges potuerit pervertisse nature, ut a rege damnatum, a se omnino extraneum, non solum diligeret Sed proprio preponeret filio? Sic igitur, preter spem providi regis, alitur nepos. Cui iam grandiusculo et regia servanti pecora, Cyrus nomen ab aliis pastoribus impositum est; cum et ipse iam Spargos nutrici nomen dedisset. Quod quidem non ante Astyagi patefactum est, quam, iam grandis, animum ferens inter coetaneos regium, ipse suis moribus patefecerit. Porro cum Astyages illum cognitum relegasset in Persas, inpatienter Arpagi misericordiam ferens, clam, ultionis avidus, eiusdem filium occidit; et inscio Arpago decoctum in mensam manducandum apposuit. Arpagus autem, post factum regis dolosam sevitiam noscens, occulta indignatione commissum pertulit, ac adulto iam Cyro, et de se egregia indole mira spondente, nequitiam in se atque timorem omnem Astyagis et somniorum eiusdem promissa occulte patefecit; et eidem, si facinus audeat, auxilium consiliumque suum spopondit omne. Qui, una cum Sybari servo, quem in somniis sibi viderat oportunum, sumpto tempore, Persarum congregavit exercitum in Astyagem. Adversus quem belli cura omnis et exercitus ab Astyage immemore Arpago commissus est. Is vero cum omni multitudine copiarum, ut cesum comestumque filium ulcisceretur, Cyri iuxta promissum sese dedit in fidem. Sed, reintegratis ab Astyage copiis, cum in aciem descendisset, post longum certamen cedentibus Medis cesis pulsisque, Astyages ipse a Cyro captus, omnique privatus imperio, quanto miserior factus est casu, tanto clarius Dei voluntas humano consilio evitari non posse cognovit. Cyrus autem, humanior avo, sua magis miseratione quam Astyagis merito, non solum illum vita donavit, sed, ut non omnino privatus viveret, eidem decanatum Hyrcanie ultro concessit. Et sic Medorum regnum sub Persarum imperio devolutum est. XVIII. Pauca de somniis. Quid – precor – horum maiori cum admiratione spectabimus: an maximam et fere immutabilem fati oportunitatem an certissimam aliquando somniorum demonstrationem? Illam amovisse solertis ac sagacis regis nulla potuere consilia: non connubium humile, non mandata nepotis expositio, non adolescentis relegatio, non veterani regis imperium, non exercitus pregrande robur. Hanc demum in nullo defecisse adeo certa rerum subsecutione discernimus, ut fere nil apertius etiam vigilanti viva voce ab ipso Deo, cuncta tanquam presentia cernente, demonstrari potuerit. Equidem maximum quoddam divinitatis occultum infixum mortalium animis est, eoque agente curis soluti seu minus corporea depressi mole, plura, sopito corpore, aut visione certissima, aut tenui sub velamine audimus videmusque futuri. Quod non tantum somniis Astyagis aut Cyri, quantumcunque clarissimis, crederem, nisi me renitentem in hoc etiam admonerent traherentque iam dudum a pluribus viris illustribus visa. Satis ab auctoribus Simonidis poete somnium celebratum est, cui ab humato pridie cadavere dormienti futura navigatio prohibita; et cum paruisset, navim quam conscensurus erat tempestate demersam audivit. Gaius Cesar, si somnio Calphurnie coniugis credidisset, es non incidisset die coniuratorum in manus. Sic et Augustus, Artorio ostensa per quietem Minerve credens, ne in castris propriis a Cassio interciperetur evasit. Et Arterius vixisset longius, si sibi, ob visum somnium Syragusis, volens ex theatro discedere, magis quam detinentibus suasoribus credidisset. Quid multa dicam? Si forte minus credimus gentilium literis, divinis saltem credendum est, a quibus habemus Pharaonem egyptium septem vidisse boves macilentas septem pinguissimas devorantes, per quas, exponente Ioseph, vidisse urbertatem futuram et penuriam subsequentem cognoscimus; sic et babilonium regem, dum secures ad radices celsissime arboris in somniis adverteret, a Daniele sui futuri excidii fuisse premonitum. Infinita – ne per cuncta discurram – sunt tanta claritate monstrata, ut somnio clarior non fuerit eventus. Nolim tamen ob hoc arbitraretur quisquam, etsi sepe corpus somno detineatur immobile, animam semper sua divinitate frui, cum divini muneris illud sit quando contingit. Variis quippe et plurimis agentibus causis per ambages frequenter deducitur: et ideo, si quando visis fides integra adhibenda sit, non tamen eisdem semper credendum est; sed, ut in ceteris, inter spernendum credendumque discretione previa discernendum est, ut non negligamus quod ad salutem ostenditur, et e converso ab innocuis non turbemur. XIX. Querele quorundam. Candalus, antiquissimus Lydorum rex, lacrimans hac illac incerto ambiens gradu, in se me scribentem de somniis revocabat. Cui postquam oculos auresque concessi, eum Gigis impudici amici sui nequitiam meledictis lacessentem percepi. Aiebat enim se eidem Gigi, qua secum fiducia, amotis laciniis clara in luce predilectam sibi et eximie formositatis coniugem dormientem ostendisse, ut – quod satis verbo non poterat – demonstratione conscium redderet sue felicitatis amicum; eumque, ea visa, illecebri cupidine succensum id egisse ut, se gladio necato, regnum cum coniuge in premium sanguinis effusi susciperet. Erat et Midas, rex olim Frigie, stulti postulator muneris, adeo ingenti ploratu et singultibus verba frangens, ut comprehendisse nequiverim quid illum ex ditissimo in tantam deduxisset miseriam, ut, tauri potato sanguine, sibi mortem consciverit. Cum his erat et Balthasar, Babilonie olim rex, querula voce se miserum ingemiscens quod, tam spoliis Iudeorum quam regno splendidus, se in celebri convivio residente, viderit in pariete suum exitium celesti describi manu, literis confestim subsequi violentiam Cyri qua regno privatus sit patrio et obscuro trusus in carcere. Hunc post etiam, inter multos, sequebatur quondam Lydorum rex Cresus, qui, etsi vultu mesto, modestiori tamen querela in fulgorem suum fatorum insidias monstrabat. Cuius ego et virtutem conspicuam et casum flebilem audiens, et quod a Lydis Tusci antiquissimam originem habuerimus, illustribus inserere viris dignissimum ratus sum. XX. De Creso Lydorum rege. Fuit equidem Cresus non unico tantum inter mortales fulgore insignis. Nam, nature munere, Alyastis, regis Lydorum, filius natus est. Pulchrum et egregium regia nobilitate splendere. Sic et illi successor in regno regiis decorus notis, rex orbi conspicuus effulsit. Grandia hec, etsi nil aliud fulgidum accessisset lumini tanto. Cui suo opere superadditum est singularis rei militaris disciplina, qua sui evi ceteros anteivit principes, et pugnaces obedientesque populi eidem fuere regi, ne bellorum instrumentum tanto deesset artifici. Hinc – quod summum bonum multi mortalium arbitrati sunt – auro fuit habundantissimus; et – quod plurimum illi decoris attulit – a grecis populis adeo dilectus fuit, ut pater vocaretur a plurimis. Preterea pulcherrime prolis, ni prerupisset ruina successum, parens extitit. Sed has tam gratas dulcedines suis venenis fere usque in exterminium Fortuna respersit. Ei quippe letis circunfuso – ut a somniis, de quibus paulo ante pauca dicta sunt, exordiar – dormienti Atym, optime indolis filium et in spem successionis exortum, sibi ferro surripi visum est. Quod dum querit evitare consilio, in id consilio incidit. Nam, dum tempus curis melioribus exhibendum, ut premonstratum effugiat, terit, aper cuncta sub Olympo conterens advenit: ad quem perimendum cum iret delecta iuventus, ire cum sociis, eo quod ferro non esset armatus hostis, a patre iuvenis impetravit. O dira fatorum sors! Dum in suem nititur iuvenis, a lancea eiusdem in aprum vibrata brachio, cui Atys fuerat commissa custodia, transverberatus occubuit. Asperum Creso et lacrimabile nimium toleratu. Hinc, cum iam Cyri flammis omnis flagraret Asya, oblatum adversus eum a Creso babilonio regi subsidium, in se, caldeo subacto rege, dedit causam incendii divertendi: quod et opere subsecutum est. Cui dum totis Cresus obsistit viribus, captis Sardis fusisque Lydis, et ipse capitur multitudini mixtus a Persis et una cum altero filio, elingui tamen, e solio deiectus regio, tetro clauditur carceri. Et sic uno impetuose caliginis globo tot Cresi perlucida ornamenta labefactata sunt. Nam, ex rege maximo atque claro privatus, nec aliter quam obscurus plebeius medie vulgi immixtus turbe, nube infortunii pressus, sui latebat incertus. Tamen, ne ignominiosa morte succumberet qui gloriosa vita refulserat, eius – ut credo – agentibus meritis, gemino Dei subsidio servatus est. Nam, cum in multitudinem captivorum persa miles missus seviret gladio, et iam illum in iugulum Cresi elevatum vibrasset, elinguis filius, quasi sue sortis oblitus, emissa voce iussit ne Cresum regem occideret, qua carnifex motus quem iam gucturi regis pressurus cultrum erat retraxit. Sed cum avidum sanguinis Cresi Cyrum filii vocalis effecti miraculum non traxisset, quo pacto nescio, hoc satis a fide digno teste habeo: Cresum vivum in maximum ignem fuisse deiectum: a quo antequam lederetur, tantus repente imber cecidit, ut in instanti nec favilla superesset unica, et Cresus remaneret illesus. Cyrus autem, seu hac Dei beneficentia motus, seu quod ob Cresi gratiam Greciam omnem in se armari sentiret, mollita sevitia, non solum eum vita donavit, sed patriis arvis bonisque restitutis, ut privatus in patriam viveret sponte permisit. Et sic regnum quod sub Ardisio, filio Alratis, habuerat initium seque in novem continuaverat reges, deposito Creso, finitum est. XXI. Infelices aliqui. Ab Asya cum paululum in Ytaliam revocarer, redeunti in mentem incidit Cyrus, toti Asye formidabilis. Quem cum multis victoriis a canis uberibus in amplissimum imperium elatum intuerer, quasi divino nutu, evestigio inter artas montium Scitharum fauces, omni eius exercitu ceso eoque confosso, iussu Tamiris regine caput eius in utrem sanguinis plenum ignominiose deiectum adverti. Quod ego prospectans exhorrui, et cum omnem eius maiestatem preteritam repente revolvissem animo, mecum Dei iudicium expavescens, inqui: – O inexcogitata mortalibus Fortune mobilitas! Quid hoc spectare? Quid cernere caput Cyri, tot regnorum totius orientis insigne decus, imperio mulieris utre et fetido volutari cruore? Heccine in morte tam clari regis coniugum et natorum oscula? Hec suprema amicorum officia? Hic illi rogus ingens et magnificus? Hec aurea urna cinerum tam clari principis servatrix? Hic titulus ingens atque preclarus tanto tanque terribili nuper imperatori? Uter sanguinis, et turpia mulieris improperantis verba, truncum cadaver, laniandum avibus ferisque, atque putrescendum inter lixarum famem et manantia membra, sub divo relictum! O eximium cupiditatibus nostris atque superbiis, si patiamur, exemplum, si fragilitatem nostram et Dei potentiam velimus agnoscere! Sed quid? Dum Cyri infortunium toto spectarem animo, quorundam clamor, quo interceperam, violenter attraxit, et Amulii ac Numitoris male invicem convenientibus querelarum rumores audivi. Quorum alter indebite se eiectum regno a reliquo lacrimis et clamore firmabat: alter se a nepotibtis indigne asserebat occisum, immemor quod illos olim iussisset exponi. Nec minus et hi etiam clamitabant. Sinam Remulum asserentem se impietate fraterna communi privatum imperio, et pro muro urbis occisum. Et imperiose urbis patrem conditoremque ex incerto genitore et Rhea vestali virgine genitum, ac ex pastore latrunculo regis interfectorem regnique restitutorem, regemque factum, ampliatoremque eius civitatis, cui orbis universi servabatur dominium, se a patribus apud Capream paludem gladiis laceratum monstrantem, et ad tristem miserumque Metium Sufetium Albanorum regem deveniam. Qui, etsi tardiuscule quam exigeret ordo narrationis accessit, non propterea postergandus est; ignoscendum quippe illi, cum iustam tarditatis causam habuerit: non adeo ociter membra, a quadrigis in diversum tracta, ad veniendum comparasse potuit et iunxisse. XXII. De Metio Sufetio Albanorum rege. Orto inter Romanos et Albanos bello, Tullius Hostilius, Romanorum et Gaius Civilius Albanorum reges, adversas inter se copias eduxere. Verum cum nondum manus conseruissent, Civilius moritur; cui confestim Metius Sufetius, ex privato rex seu loco regis erectus, fascibus et ornatu spectabilis coram comparuit. Attamen, seu illum indignum extimaret Elatrix, seu sic exposceret rerum series, brevis illi tam grandis felicitas, imo dedecorose perniciei causa fuit. Nam, instante bello, cum parvo hostes dirimerentur spatio, ut per duellum questio sedaretur cum Tullio pactionem habuit; evenitque infeliciter illi, prospectante Deo benignius in romane urbis futurum imperium. Nam Croatiis ab Oratio superatis, Alba Romanorum dominio subacta est. Et sic in primo Metii fulgoris ortu stygias iniecit Fortuna nebulas: portentum – arbitror – futuri exterminii tam regni quam principis iam propinqui. Nam, Metio vectigali Romanorum facto, parva interposita mora, romanus rex adversus Veios arma arripiens, Metium cum Albanis auxiliaribus traxit in hostes, dispositisque agendis in pugnam cum Metius Tullii iussu admovere aciem in Fidenates, qui Veiorum partes fovebant, deberet, sensim montium subsidia petiit, expectaturus quibus prestari videretur victoria, ut illis tanquam amicus applauderet. Que vidente Tullio, et animadvertente quorsum tenderet proditoris secessio, ficto vultu verbisque animi tulit indignationem, suisque iam trepidantibus clamitans sic Albanos ex consulto facere; et cum iam in cornu altero pugne cum suis Romanis Veientibus iniecisset manus, et arte non minus quam viribus victoriam obtinuisset, ex hostibus omnibus tam Albanis quam Romanis in contionem vocatis, applaudentem illi ob victoriam, Metium palam detecta fraude capi iussit; nec longa captivo infortunii sui ingemiscendi mora concessa est: eum quippe plurimis verbis lacessitum, nudatum regiis ornamentis, miserum alligari quadrigis et illas equis eosque in diversum cursum precepit urgeri. Quod agentibus lictoribus, vi equorum trahentium cum maxima patientis anxietate, ut ignominiam omictam, utroque spectante exercitu, in partes plures Metii miserum corpus discerptum est, et eius sanguine atque visceribus castra fedata sunt omnia. Et sic Metius, cui sublimis claritas contigerat apud suos, primo infelici certamine Croatiorum ex libertate in servitutem delata est; quam cum fraude in fulgorem pristinum retrahere conaretur, triste de se spectaculum tribuit, et sibi supplicium illis inauditum seculis comperit, ac regnum ab Ascanio Enee filio usque in tempus illud protensum in desolationem deduxit perpetuam, cum Alba, templis exceptis, iubente Tullio, diruta sit omnis et cives Romam migrare coacti. XXIII. Auctor in fraudem. Est enim fraus species pessima mali. Nam facie placida, mellitis verbis ac humili incedens gradu, pervigil semper sincere insidiatur fidei, et ut plurimum ad aculeos veneniferos infigendos pro instrumento superficie tenus utitur Deo. Hec enim tanti roboris est, si astutus sit artifex, ut venerandam legum potestatem prosternat, mortalium sapientiam fallat, armorum vim atque potentiam frangat, artem decipiat, et omnem vigilantiam persepe confundat. Hanc summe ignavi pusillamines atque vecordes homines colunt, eo quod nulla virtutis fiducia nec mentis vigor illis sit. Que, etsi honesto sub pallio laqueos, versutias decipulasque semper gerat, et non numquam credulam simplicitatem fidei sub pedibus conterat, frequenter sui artificis ruinam struit, et in eundem que in alterum iniecerat venena retorquet, teste Metio. Qui dum preter promissum et summa cum religione firmatum fedus occulte Albanos a Romanis dirimere satagit, publice sibi ipsi corporis lacerationem quesivit. Fleat ergo meritum infortunium Metius: nos autem huic libello finem dantes, paululum quiescamus. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber secundus explicit. Liber III
[Prohemium] Consuevere longum ac laboriosum iter agentes non solum aliquando consistere, sudores abstergere, corpus leviare, auram captare levem et sitim poculis pellere; sed etiam, in tergum facie versa, iam acta metiri spatia, oppida recolere flumina montes vallesque et equora recensere; et dum toto itineri quod preteritum est eximunt, non modicum sibi ad laboris residuum virium superaddere. Que dum paululum mecum ipse revolverem, in profundissimum lapsus admirationem, sigillatim cepi cuncta colligere, et potissime quibus modis, quibus viis, quibus ex causis, hi quos deiectos apposui cecidere; visumque est – ni decipiar – eos in se, sicuti ut plurimum faciunt omnes, adversam provocasse Fortunam, veramque probavi fabelle sententiam quam olim ab adolescentia mea audisse memineram; et quoniam intentioni presenti satis accommode facere videtur, illam, dum quieti indulgemus, recitasse non erit in vacuum. I. Paupertatis et Fortune certamen. Dum igitur iuvenis Neapoli olim apud insignem virum atque venerabilem, Andalum de Nigro ianuensem, celorum motus et syderum eo docente perciperem, inter legendo die una, huiusmodi verbum occurrit: «Non incusanda sydera sunt, cum sibi infortunium quesierit oppressus». Quod audiens festinus homo, esto longevus, hilari vultu inquit: – Hoc profecto lepida fabella et antiquissima probatum est –. Quam a quibusdam viris egregiis nobilitate auditoribus suis et a me peroratus ut diceret, cum placidi et flexibilis esset ingenii, confestim diserto sermone sic inquit: – Sedebat forsan in trivio Paupertas, amicta centuculo et obducto supercilio, et secum – ut moris est – revolvebat plurima; eo ferente casu Fortuna, superbo faustu et numine plena suo, transiens oculos iniecit in eam. Adversus quam ridentem atque pretereuntem Paupertas, nullis fere honusta laciniis, surrexit et acri facie inquit: – Quid stolida rides? –. Cui Fortuna mitior: – Te ipsam, macie obsitam, scabrosam, scabiosam, pallentem, palliastro tenui semesisque vestibus semitectam, amicitias fugantem, ac canes quocunque iveris excitantem, et nunc urgente extremitatis tue verecundia in solitudine residentem –. His irritata Paupertas vix manus continuit, dixitque: – Ecce si insipida arbitraris, quasi des sis: ut stolidi credidere quidam te agente sic sim; non equidem, quin imo me volente. Sed sinamus hec; cum tibi sit plena mollisque cutis, roseus color et purpurea vestis et ancillarum longior ordo, visne mecum in palestra certare viribus? –. – Viden tu – ait Fortuna sedato risu – quam obstinati animi hec misella sit: in ultimam gentium sortem illam deduximus, nec mentis tamen superbiam satis adhuc opprimere potuimus. Ecastor! Sepulcrale simulacrum, ni tacueris, cum istac insipida elatione tua ad inferos usque te mergam. – Tum Paupertas exhilarata paululum: – Iam victorie partem tenemus – ait – bene se habet: commota est ioculatrix ista –; illique subiunxit: – Me forsitan in blanditias ut te mitigem ituram putas. Nil minus: quin imo more tuo mentiris. Nunquam me ipsa pressisti: ego, dum sponte mea tua omnia abdicavi, omnem orbem te invita michi concessi, et ex serva libera loquor femina, quam dum, tuis exutam laqueis, ad inferos deiecisse putasti, ad superos prudentem elevasti nescia. Verum minas has tuas regibus inice; michi quidem, etsi vacua cutis sit, tantus animi vigor est ut nedum illas timeam; immo arbitror, si luctam ineas, te conterere –. Ast Fortuna, iam verborum inpatiens: – Ego tecum, spurcissima rerum, vires experiar meas: que gigantes opprimo imperatoresque deicio, equidem minimo isto digitulo, si amplius locuta sis, ultra Rypheos montes te rotando proiciam –. Tum Paupertas: – Bona verba, queso; credo magna facias, vidi frequenter letabunda que narras, pavida nunquam. Sed omissis iniuriis iactantiisque, visne experiri quod dixeram? Ne dedigneris si tu reges conteris: ego romani imperii nutrix fui, nec melioribus quam sim contecta palliolis –. Fortuna, fere des;erans, inquit: – Ad insaniam profecto me rediget presumptione sua muliercula hec: ni illi ostendero quanti sit me iratam habere. Iam parata venio, nutrix egregia: quo belli genere, Alcides inclita, nervositatem istanc tuam ostendere elegisti? –. Cui e vestigio Paupertas: – Non umbo, non spiculum, nec galea aut thoraca, vel equus est michi; in pedestrem luctam expedita veniam, hac apposita conditione: ut fas sit victrici victe quam maluerit ponere legem –. Tum paululum in risum Fortuna soluta est, inquiens: – Scio, venies expedita: iam diu sarcinulas composuisti tuas; minus tamen fido, ut adverto, liquisti hospiti. Sed quos pugne spectatores, quos victorie iudices habebimus? Et postquam lege agendum est, quam tibi si vicero imponam legem? Ut serves, cum nullam habeas? Auferam, si velim, divitias Darii aut Alexandri Macedonici regnum? Seu te edicto damnabo miseram, cum absque misera sis? Quos etiam tu michi vades dabis, cum nec amicum habeas nec affinem? –. – Iam vicisse reris – respondit Paupertas – ego quidem, que victoriam habitura sum, nil preter fidem tuam postulo, esto perrarissima sit, sed cum me ipsam dare catenis possim, si deficiant cetera, satis tibi est. – Risit magis Fortuna dicens: – Assuerums illum, inclitum tot regnorum regem, triunphans ante currum ducam, si te duxero teque carceratam habebo, ut hanc exuriem tuam et effetam pelliculam meis expleam sumptibus. Sed quid tot verbis opus est? Orco te excarnificandam commictam –. Et in eam irruens, ut vertici manu posita illam in centrum usque deprimeret ulnis, ab expedita Paupertate suscepta est, diuque per aerem vacuum volutata, et tandem consternata solo succubuit. Cuius pectus acuto genu calcans Paupertas et calce guctur premens, non ante illam multa in vanum conantem etiam respirare permisit quam se deiectam victamque fateretur et iure iurando firmaret sibi legem servaturam integre. Tunc assurgens victrix Paupertas, pausillum fessam quassamque quievisse passa est, dixitque: – Iam vides experta quid adversum te mee possint vires; cautius ergo dum me videris rideas amodo; sin autem, vapulabis; et pro nunc, uti vires, sic experiaris volo benignitatem meam in te male meritam. Erat animus ludum istum tuum volubilem frangere teque in vitam privatam redigere, sed miserta hanc tantum legem serves volo: tuo quippe in arbitrio, postquam sic errori veterum visum est, posuere superi fortunium infortuniumque, ego medium volo tanti imperii subtrahere, et iubeo ut in publico infortunium palo alliges firmesque catenis, ut non solum nequeat cuiusquam intrare limen, sed nec inde discedere, nisi cum eo qui nexus soluerit. Fortunium quovis micte, tuque a iure meo, dum id feceris, libera esto –. Mirabile dictu: quod nunquam ante fecerat nec erat factura in posterum, aiunt Paupertati hac vice Fortunam servasse fidem, et infortunium palo alligatum solis solventibus liquisse. Ex quo satis, optimi iuvenes, potestis advertere veteri fabella probatum quod ante non insipide dicebatis –. Letitia ab assistentibus celebrata fabella est; quam ego forsan acceptabilem arbitror, si velimus mentis scie mores hominum et Dei iudicia intueri. Sed ecce qui solverunt a palo infortunium suis me revocant clamoribus in laborem. II. Deiecti aliqui. Erat animus in Asyam retroire; sed quorundam Ytalorum clamor, quo nollem, me revocavit in Latium. Quieverat quidem fere in hanc usque tempestatem rudis adhuc latinus populus eo quod levi rerum parvaque cupidine ageretur; tamen, postquam in libidinem ampliandi imperii ventum est, ruinis etiam reges imitari et in nondum expertos dolores delabi ceptum; et uti piscatori quam fabro calidior videtur ignis, sic durior quam expertis anxietas inexperto visa est. Hinc dato plaga minor, maior tamen rumor emissus. Ad quem dum a fabella devolvor, extemplo Tullius Hostilius rex visus est, qui quasi indignum putans, eo quod Hostilii, qui pro romana arce adversus Sabinos egregiam pugnam habuerat, nepos extiterat, se medio imperii sui fulgore a Iove optimo fulminatumi et totum cum regia crematum, execrationes infandas tam in eum quam in ceteros emictebat superos. Quem ego ridens auscultassem diutius, ni me Priscus Tarquinius eiusdem urbis fere rex ante quam civis ad se paululum deflexisset. Qui, oblitus se Demorati Corinthii filium et ex mercatore, deceptis Anci Marci filiis, regni conscendisse fastigium, solum se eorum opera securi percussum mortuumque deflebat. Verum, omisso predictorum et Tullii Servilii et aliorum quorundam ibidem existentium gemitu, Tarquinii Superbi advenientis querelas ampliores plene suscipiens, describendas sumpsi, eo quod ex illis tam suum atque Tullie coniugis facinus quam infandum geniti crimen rite punitum et libertas orta romana monstretur. III. De Tarquinio Superbo, Romanorum rege. Tarquinio quidem Prisco duo fuere filii Arruns et Tarquinius, qui morienti impuberes supertites fuere. Servius vero Tullius (cui puero in cunabulis dormienti apex igneus celo lapsus et capiti insidens suo, letum futuri regni fuerat presagium) consilio Tanaquil regine occiso regi successit, adultisque iuvenibus duas filias suas coniugio iunxit. Sane sicut adversa iuvenum ingenia fuere, sic et uxorum longe dissimiles mores. Arruns, natura mitis, Tulliam natu maiorem perversissime mentis feminam coniugem habuit: e contra ferocis animi Lucius mitem Tulliam sortitus est; et cum egre viri mansuetudinem insolens Tullia ferret et sororis ignaviam, forte contigit ut Arruns et minor Tullia morerentur, ex quo concordes Lucius Tarquinius et superstes Tullia coniugio iuncti sunt, magis quiescente Servio quam probante. Hec autem, uti inpatientis erat ingenii, assiduis infestationibus ferocem iuvenem exasperans ad id, illum egit ut captatis oportunitatibus curiam intraret, regis loco sederet, patres vocaret et iura redderet venientemque Servium cum fautoribus e curia vi abiceret abeuntemque a suis trucidari faceret et iussu populi patrumque regnaret. Quod cum egisset, nec trux mulier occultasse potuit. Nam prima carpento in curiam veniens, virum regem alacris salutavit; domum vero repetens, cum patrem indigna cede peremptum medio iacentem vidisset itinere, obstupentem aurigam immanitate facinoris iterque vertentem ne rotis vehiculi premeretur exanime corpus increpuit, iussuque suo tam equorum pedibus quam carpenti rotis patrio depresso cadavere despectoque quo ferebat propositum abiit. Regno igitur a Tarquinio sic per scelus adepto, ante alia ut satis pateat sibi unumquenque a palo infortunium solveres et ne successus essent differentes a principio, adeo se in patres plebemque novus rex gessit, ut facile Superbi cognomen acquireret. Qui, etsi nimium appareret elatus, domi tamen forisque in splendorem suum et romani nominis augendum magnifice plurimum egit. Domi quippe deum templa a preteritis devota regibus plura sumptuose construxit; similiter et Capitolium ingens, et publicas cloacas, et alia quedam satis pro urbis magnificentia solerter fecit edificari. Attamen, cum quanto quis celsior tanto sit ruine vicinior, egre tumorositatem eius Fortuna ferens, incauto preparavit laqueum. Totis nempe viribus cupiens Ardeam, veterem Rutulorum urbem, subigere, ad eam obsidione cogendam concesserat. Sed dum longius negotium trahitur, in castris regii iuvenes in cenam conveniunt; et amotis demum epulis, cum vino maderent plurimo, de pudicitia uxorum sermo incidit. In quo cum quisque suam pre ceteris extulisset, opera experturi conscensis equis clam atque ex improviso domum quilibet suam una cum sociis visurus contendit, eam ceteris preponendam dicentes quam laudabilioribus comperissent vacantem. Qui cum regias ludis operam dare vidissent, apud Collatium Lucretiam cum feminis suis modeste stantem atque lanificio vigilantem comperere: quo illam merito commendabiliorem arbitrati sunt. Ex quo actum est ut eius ex virtute pudica mulier cruentum consequeretur munus. Potuit quippe domestica mulieris formositas, nullo preterquam honestatis adiuta cultu, illecebrem Tarquinii Sexti occupare mentem et vi tanta fluxum animum iuvenis cogere, ut in sui cupidinem Sexti desiderium verteret omne. Qui, stimulis infande libidinis agitatus, post dies paucos, conscio nemine, tanquam viri affinis hospitaliter a pudicissima mulierum apud Collatium susceptus, et comiter atque benigne omni suspitione semota, ab eadem honoratus est. Qui, inter cenam cum domus dispositionem omnem sagaci collegisset oculo, nocte intempesta cubiculum dormientis Lucretie intrans, non mortis quam exerto gladio minabatur adulter, sed infamie timore renitentem in suos coegit amplexus, optatoque potitus letus abiit. Que, cum ruborem corrupte pudicitie conscia mens non ferret, mane facto, suis accersitis undique quod actum erat aperuit, et cultro quod celatum vestibus habuerat videntibus omnibus se transverberans violatum corpus morte piavit. Cuius ex profundissimo vulnere clarus innocentia sanguis emanans, mulieri necem, rei publice libertatem attulit. Nam Iunius Brutus, sumpto ex vulnere ferro, non solum Collatium, omne verum urbem romanam, una cum Lucretia et Collatino infandum facinus detegendo et libertatem populis suadendo, in sententiam suam traxit. Et cum iam in castris susceptus esset et scelere cognito libertas a cunctis clamata, frendenti multaque minitanti Tarquinio redeunti clausa civitas est. Et sic, dum Ardeam armis appetit, nati crimine Romam perdidit versumque in contrarium proverbium vetus: «Nam filius comedit uvas acerbas et dentes obstupuere parentum». Tarquinius autem, sic rebus se habentibus, regno privatus, ab exercitu destitutus, in exilium pergere cum omni familia coactus est. Quo autem nephanda mulier aberit non legi. Sextum vero divertisse ad Gabios quos ante deceperat et ibidem ab eisdem trucidatum certissimum est. Tarquinius autem exul, fraude regnum recuperare conatus, male succedentibus dolis in vires et bellum prorupit, ab amicis Etruscis adiutus, inde a Porsenna, Clusinorum rege, demum a Latinis populis; et in adversum succedentibus cunctis, Arrunte filion atque Sexto et Octavio Mamilio, Latinorum duce, genero suo, perditis, senex miserque Cumas abiit, ibique cum Aristomeno civitatis tyramno infelicem annositatem suam privatus tabescensque consumpsit. IV. In luxuriosos principes. Nequeo, si velim, mentis frenare impetum, et in presides summis exeuntem conatibus, quibus – ut plurimum – adeo castitas exosa est, ut si ad eorum explendam pruriginem omnis matronarum multitudo veniat, luxuria satiari non possit. Hi quidem passionum sectatores turpium, hiantibus oculis ambientes templa plateas aulas et loca quecunque in quibus forte ornate more suo mulieres insident; dum illecebri appetitu cunctas sue libidini aptas faciunt, omnes eque cupiunt. Hinc faciente spem potentia, circuitionibus aucupantur; et has blanditiis, illas minis, alias muneribus, non nullas sponsionibus, et, si cetera non sufficiant, vi quasdam in casses voluptatis sue contrahunt; et cantu et choro ineptias celebrantes suas, existimant permaximum decus quoscunque polluisse thalamos. Et si contingat in horum sceleste studium aliquem loqui (sinamus que non nunquam, tanquam in hostes salutis publice, summunt) confestim impudica fronte surgentes, frivolas quasi sanctissimas quasdam suas rationes eructant: ut – puta – David adulterium in Bersabee, Sansonis in meretriculam, Salomonis ob mulierem ydolatram, et huiusmodi plura; addentes insuper iuventutis ludum luxuriam fore, nature, non malitie crimen: etatem se frenare non posse; preterea eos in rem suam agere, et sic nemini iniuriam facere, seque in maturam senectutis etatem continentiam servare. O stolidissimum hominum genus! O ridiculum! O fatuitatis fastidium! Obiecta quidem in sacros homines negari non possunt, sed scelere commisso flevit David, nec ante a lacrimis destitit quam Dei iram mitigatam noverit. Sanson, si peccavit in Dalilam, cecitate et longa captivitate multatus, deberet illis terrorem inicere. Sic et Salomon, divino privatus spiritu, peccatum suum cognovit et destitit. Hi quidem nec flent commissa, nec desistunt, nec Dei iudicium timent. Et si stat sententia hominum talium imitari scelera, quid non in claritate facinorum? Fuerunt illi lascivi, et male fecerunt; sed fuere etiam strenuitate bellorum, cultu iustitie, munificentia, et memoria obsequiorum, atque divino cultu conspicui. Quid illos in lasciviam tantum, cum cetera horreant, sequuntur? Milvi ritu faciunt, qui die tensis alis rotatur tota, et si eligibilia multa viderit, tandem ad putrida labitur. Nec inficiar: si ad prolem ampliandam in concupiscentiam natura trahimur, non tamen iuventutis ludus est, sed ludibrium, si eatur in coitum preter legem, nec etati fluxe lenocinio oculorum calcar addendum est, quin imo acriori camo substinenda atque retrahenda est. Et si sint qui asserant insuperabiles eius vires esse ad suam excusandam ignaviam, dirigant impudicos oculos in Scipionem, cui cognomento fuit postea Affricanus, Luteio spetiosissimam sponsam et virginem ex captivitate reddentem; concipiant auribus verba pro Sophonisba Syphacis ad Massinissam; Catonem Censorium contemplentur, insuper cypricis circumseptum delitiis, diligenter immune corpus ab omni illecebri contagione servantem; et intueantur Drusum similiter intra limites matrimonialis thori omnem carneam concludentem concupiscentiam. Quid inquient? Nonne hi iuvenes erant? Non poterant? Non virilis vigor erat in illis? Imo et iuvenes erant, et poterant, nec aliis astricti legibus quam hi sint, excusatores incliti. Sed quid ego constantissimos viros in medium traho, cum tenellas virgines persepe legerimus parvipendisse dira supplicia tyramnorum, ut immaculatum decus corporis et anime servarent? Uxores ad prolem, et ad incontinentiam frenandam date sunt: he quidem possunt suffecisse ad comprimendum quemcunque furoris illius impetum. Inquiunt preterea, non minus quam stulte nequiter, in rem suam agere: quasi in rem suam liceat unicuique quod libet. Ratio quidem, dum a brutis segregavit hominem, moribus suis legem imposuit: qua transgressa in beluam confestim vertitur homo, et eorum sic est matronale decus, ut potentia sua a violentia servetur illesum. Quid enim stultius credi potest, quam ut quis quenquam sue salutis in custodem assummat, se totum et sua hoc habito respectu commictat ut sui decoris honorisque deturpatorem substineat? Non autem salvus sum, si adulterio labefactata sit domus, si fronti rubor iniectus est. Satis clarum est ob tutelam dominos, non ad contumeliam sublimari a populis. Nemini, quantumcunque libero, fas est obligare se adversus honestatem publicam; si fecerit, frustra, si recuset, requiritur ut observet. Quid – queso – ego indigebam rege, si eius deflorator est pudicitie quam ego forsan absque illo servassem intactam? Spectent ergo quid agant principes: quo se permictant lascivia inclinari. Possunt auferri pecunie et aliquando restitui, occupari agri et immunes omicti, domus dirui et resarciri, demum in exilium potest quis eici et iterum revocari, honores auferri publici atque reddi: pudicitia, sublata semel, nunquam restaurabitur integre, nec ob hoc decori iniecta macula in perpetuum extorquetur. Potuit preterea romana plebs, armis honusta, regum castra sequi, eis iubentibus pugnas inire, sanguinem effundere, animam emictere, in cloacis publicis in fundamentis in edificiis extollendis labores et sudore inpendere, vectigalia persolvere, per omnia durum imperium tolerare, ferre violatam Lucretiam non potuit: quin imo, accensa in regem consurgens, illum ex regno in exilium deiecit eternum. Virginius ob hanc eandem culpam potuit a decemviratu in carcerem coniecisse Claudium, et propter violatam Dinam Salem Sicimorum excidium subsecutum est; sic propter Helenam, troianum; et Beniamin tribus ob abusam Levite coniugem fere desolata est; Olophernes assyrius, dum ex bello victoriam expectaret, ante commissum crimen merito penas dedit, eiusque cecidit gladio cuius amplexus impudice cupiverat. Quid exemplis insto? Via publica incedendum est, sinendique sunt agri maceria septi. At si periculis parcere nolint, sue saltem huiusce proletarii valitudini parcant. Luxuria multiplex ingenium hebetat, memoriam minuit, vires enervat et sanitati hostis infesta est; a qua si in senium quis devenire permictitur, egritudinibus variis agitur, ut non solum observetur castitas, sed miserande iuventutis deploretur lascivia. V. Gemebundi quidam. Nondum satis in libidinem oblocutus eram, et ecce a principibus obsessus sum, advertens liquido eo iam me venisse, ut qui circa huius operis initium penuriam hystoriarum passus sum, nunc superhabundantia defatiger: nusquam equidem adhuc tam grandis michi dolentium visa caterva est. Ibi quidem Cambyses, Cyri regis filius, cuius fraude Mergis frater fuerat occisus; adhuc eadem incitatus furia qua seipsum peremerat, deorum execrabatur sevitiam, eo quod, subactis Egyptiis et in deos eorum et sacra atque superstitiones debachatus, ac accensus cupidine abolendi templi Ammonis libici, sibi sit furor immissus. Inde truncis auribus Oropastes magus suum plorabat infortunium, quod regnum tam grande tam splendidum tam pulchra fratris fraude quesitum, sectis indicantibus auribus, perdidisset et vitam. Sic et Darius, Hystaspis filius, probitatem suam in magos, astutiam villici ad querendum sibi regnum, splendores habitos et regale coniugium repetebat, lacrimis Fortunam damnans, quod in Scithas eunti fuerit adversa, et longe magis apud Marathonem in Athenienses bellum gerenti, parantique reditum in rebellionem egisset Egyptios et ob id, ceptis omissis, sibi nedum aliis tediosus deveniret in mortem. Erat et Marcus Coriolanus, ut videbatur indigne ferens et Romanorum ingratitudinem qua in exilium pulsus est, et quod, eo quod matris precibus obtemperasset, a Volscis occisus sit. Sic et Milciades atheniensis deflebat perdite quod a civibus suis, quos ab infestissimo atque potentissimo hoste Dario Persarum rege feliciter re apud Marathonem gesta liberaverat, peculatus illum loco muneris accusassent coegissentque eum carcere clausum inter catenas expirare qui illos a catenis servitutis perpetue liberasset. Aderat et Themistodes equis fere querelis Atheniensium ingratitudinem deflens. Nam post repetitam singularis virtutis sue gloriam quam sub Milciade apud Marathonem militans pre ceteris reportaverat, ostendebat quibus astutiis, iam dux factus, ad classem Xerxis opprimendam sociosque retinendos belli regemque pellendum Grecia usus fuerit, et qua arte sua actum sit ut contra placitum Lacedemonum muris roborarentur Athene. Ex quibus tot tanque magnificis aiebat se exilium reportasse, coactumque Xerxi preces porrigere quem bello vicerat ante, et ultimo vite satietate, taurino potato sanguine, alieno sub celo extremum clausisse diem. Quid omnes referam assistentes? Frustra profecto coner. Venientem Xerxem superbiam suam flentem, ceteris omissis, placuit assumpsisse. VI. De Xerxe Persarum rege. Xerxes, Darii regis Persarum ex Cyri regis filia genitus, compositis cum Arcamene fratre natu maiore de successu regni questionibus, patri successit in solio. Cui fuit tanta divitiarum habundantia, tantus regius splendor, tam grandis populorum obsequentium copia, ut vix alteri mortalium quovis seculo par legatur. Quibus stolida mens inflata, ausus est de se credere nedum terras subigere posse, verum – si detur iter – celum auferre superis; quam tumiditatem haud longe passus est Deus. Nam, cum circa sui regni initium ignominiose Aristotide pulso, Egyptum, que a patre desciverat, suscepisset, ut belli apparatum dudum a Dario adversus Grecos initiatum perficeret, consumpsit quinquennium; et congregatis septingentis milibus armatorum ex Persis et trecentis milibus ex auxiliaribus ac numerosissima classe instrumentisque bellicis omnimodis, terra marique Greciam occupaturus exivit Persiam. Fere equidem monstrum tot in armis contraxisse mortales, ut non solum euntes cuncta tegerent sed montes rescinderent, valles replerent, exhaurirent fontes et flumina; nec veritus superato solo, pontum despicere. Nam quod navibus ceteri et cum difficultate superabant, hic facto ab Abido in Sextum ponte inaudite magnitudinis, cum omni suo exercitu pedibus ex Asya transgressus in Europam est. Sed quod oportuit Fortuna peregit: non edepol tam clara aut elata transgressio, quin fuerit tantundem remeatio turpis atque demissa. Lacedemones autem per tabellas Demarati, regis sui apud Xerxem exilium agentis, de conatibus Persarum certiores facti, ad obsistendum superbo discursui, Leonidam celebrem eiusdem seculi bellorum ducem parva cum manu armatorum misere: non enim amplius quatuor milium exercitus illi concessus est, cum quibus egregius vir, nulla ex parte diffidens, Thermopylarum angustias occupavit. Ibidem maxima atque cruenta Persarum clade per triduum certamen habuit; et a transitu venientes coercuit. Tandem, advertens supereminentis montis cacumen ab octuaginta milibus hominum occupatum, remissis auxiliaribus retro, cum sexcentis tantum Spartanis suis pro salute publica se morti suosque devovens, iussit ut pranderent tanquam apud inferos cenaturi. Nocte autem facta, pari commilitonum omnium fervore, castra quingentorum milium Persarum clam intrans, somno vinoque sepultos aggressus, cum omnia tumultu complesset, a cede cum suis non destitit, usque in maximam sequentis diei lucem. Postremo inter strages occisorum et acervos cadaverum ieiunio vigilia laboreque longe cedis fessi, cum duce suo Lacedemones multo cruore graves invicti eterna viventes fama cecidere. Xerxes vero, eo tumultu ac perturbatione territus, incognitus ac saucius aufugit, et ob anxietatem fuge sitiens, coactus est aquam effusi suorum sanguinis iam rubentem e foveis manibus propriis haurire, ausus postmodum affirmare se nunquam poculum dulcius aut suavius degustasse. Hec illi prima sevientis Fortune visitatio fuit; cui et altera evestigio supervenit, que, etsi precedentis respectu parva videatur, non tamen superbo regi minus erubescenda. Miserat enim, quasi bellum non cum hominibus solum sed cum diis etiam suscepisset, quattuor milia armatorum ad templum Apollinis delphici diruendum: quos omnes ab impetu ventorum et imbrium et ignitorum fulminum flammis ac ictibus absorptos misere, dum diruti templi nuntium expectaret, audivit. Ceterum cernens, adhuc turgidus, sibi terrestri bello male cessisse, equis viribus navale certamen experiri voluit; classi cuius, pelagum fere omnem tegenti, Themistode duce, Atheniensium classis obvia apud Salaminam affuit. Verum non minus arte quam armis ibidem superatus est Xerxes. Nam Themistodis ingenio Yone, propter quos adversus Persas bellum Athenienses assumpserant, cum auxiliares Xerxi cum navibus venissent, circa certaminis initium sensim navium suarum cepere in adversum vertere proras: quod plurimum animi ac vigoris Atheniensibus, Persis vero pavoris iniecit. Nec, quantumcunque spectante Xerxe (cui quantum tumoris in regia tantum timoris in agendis semper fuit) et Arthemidora, Alicharnasi regina, que eius in auxilium venerat, inter primos duces quasi cum Xerxe mutato sexu pugnaret acerrime, agt potuit quin Perse verterentur in fugam. In qua, sequentibus Atheniensibus, ex regiis navibus plurime capte, et summerse quam plures, et cedes peracta ingens est. Et sic rex, triplici perculsus infortunio et superba intentione frustratus, cum iam, suasione Mardonii, quem, rediturus in regnum, trecentis milibus armatorum prefecerat ut omnem vexaret Greciam, alia Themistodis arte lusus est. Nam eiusdem nuntio territus, relictis commilitonibus, fugienti similis, ad preoccupandum pontis a se facti transitum cum paucis abiit. Quem cum hiberna tempestate obrutum atque disiectum comperisset, non aliter quam si hostes haberet a tergo, tremebundus piscatorium lembum solus conscendit, orans supplex nautas ut quam ociter illum ad oppositum litus transferret. Quo cum appulisset, per longum spatium solus stetit in litore, non servulo sociatus uno. Sed nec vulnerum Fortune ultimum istud fuit. Nam consumptis fere omnibus ab eo relictis, dum fugam maturasset discriminibus viarum laboribus fame sitique et pestibus, adeo ut neque tumulus neque via nec ager fuerit qui passim Persarum mortuorum non teneret cadavera, cum paucis admodum domum reversus est; nec post multum tristi nuntio certior factus apud Boetios exercitum omnem Mardonii unico certamine deletum, et castra capta, divitiasque regias inter Grecos discerptas omnes, Mardonio cum paucis fuga servato. Cui excidio fere subsecutum monstrum. Nam eadem die qua copie cecidere Mardonii, navali prelio in Asya adversus Persas pugnatum est sub monte Messie; quo circa medium dici, antequam iniretur pugna, stantibus classibus se coram, ad utramque pervenit fama Mardonium in fugam versum exercitumque deletum: quod tantum Grecis virium ausit Persisque abstulit, ut dato belli signo confestim cum maxima suorum strage terga verterent Perse; et sic cladis secunde regi nuntius geminatus est. Cui cum hec non sufficerent damna atque dedecora, iterato disposuit temptare Fortunam; et reintegratis copiis, tam mari quam terra pari omine pugnatum est et duce Cimone, Milciadis filio, penes Eurimedontem omnis est Persarum attritus exercitus? Que infelicia gesta adeo Xerxem Persis exosum atque despectum reddidere, ut, deficiente regis gloria, ausus sit Artabanus eiusdem prefectus cum septem robustissimis filiis regiam ingredi vespere, et spe regni tractus, regem incautum obtruncare. Et sic effuso sanguine insolentie tumor evanuit. VII. In cecitatem mortalium. Quis dolor hic? Que cecitas? Quod crimen? Si concutiatur paululum tellus, relictis urbibus evestigio in campestria fugimus; si claustra fregerit belua, fores evestigio obseramus; si exundet alveo fluvius, in celsiora conscendimus; egrotantes, medicos exoramus ut calamitosam corpusculi vitam in tempus longiusculum conservemus; perituro fulgori, quo frequenter corpus et anima pessundatur, occurrimus. Ei michi quam stulte «occurrimus» dixi: quin imo non venientem, desiderio eius flagrantes, per estus et frigora, per alpes et aspreta, per maria et mille vite discrimina, per fraudes et violentias, sudore anxio et labore insuperabili querimus; abeuntem autem, miseros nos aientes, deflemus. Celum limpida serenitate conspicuum, solem fulgidum, argenteam lunam et rutilantia sydera, aliosque celi perennes ornatus, vertentes se circa nos motu continuo, non curamus. Deum, nos pia patris affectione vocantem, veram gloriam, regnum perpetuum, indeficiens gaudium se sequentibus infallibili veritate promictentem, quasi mendacem despicimus, et nescio qua letali gravati dementia, oculos in terram defigimus, corda firmamus, et dum quas tegat curas, que ingerat venena, quibus subiaceat casibus claritas ista mundana non cernimus, in letale precipitium ruimus, et in caducis oblectationem omnem, nobis magis quam Deo credentes, existimamus; et quod longe deterius, cum marcescere deficere et in nichilum redigi videamus omnia, fixa stabilia atque perpetua in nostrum exitium fingimus et probamus. Heu miseri! Seponamus paululum cupiditatem hanc insatiabilem, qua mentis fascinantur oculi, et opinionem rationi cedere sinamus; et si celum spectare tedet, si Deum audire, saltem que coram vertuntur cotidie prospectemus, et ne quenquam thesauri cumulus clientum numerositas aut dignitatis splendor decipiat, inter multos, qui e manibus nuper exivit, Xerxem summamus. Nec dubitem quin, si hystorias omnes excutismus, ditiorem comperiamus, aut serenitate regia clariorem, seu quenquam cui tam grandis populus paruerit. Hic turgidus ob singularem preeminentiam, dum elatis in celum oculis nedum homines sed ipsum Deum calcare arbitratur pedibus, tam maximis terrestribus copiis a Leonida parva cum militum manu et a fame pesteque nudatur, a Themistode et Cimone navibus, quibus omne mare contexerat, spoliatur. Nec sat fuit istud. Qui totum Orientem in Greciam traxerat, semisolus et profugus ad Hellespontum passu celeri sese rapit; qui gemmis et auro arte summa confecta pocula et pregustata multis summere consuerat, ex lacuna, cogente siti et servientium copia non astante, ceno et suorum sanguine imo tabe infectam aquam manu propria potaturus exhaurit; qui regibus imperare solitus erat, piscatores nautas supplex exorat; qui paulo ante tam ingenti classi prefuerat, piscatoria in navicula transfretat; qui multitudine circundatus principum venit in Greciam, solus asyatico sedet in litore; qui summo cum splendore maximam de se cunctis spem faciens Persiam armatus exierat, inermis obscurus pro triunpho luctum publicum reportat in patriam; qui diis, esto frivolis, a se tamen maximis creditis, exitium inferre preceperat, ab Artabano regia in propria trucidatur. Quid dicemus, que plura exposcemus ut quid possint divitie, quid potentia, quid regnum temporale videamus? Ut quid affectemus, quid queramus, in quibus speremus etiam cognoscamus? Sino latentes curas quibus exterus fulgor inficitur omnis, et patentes successus invoco. Nonne satius fuisset Xerxi caruisse talibus? Equidem fuerat, si summum infortunii genus est fuisse felicem. Quid ergo ab oculis hanc ignorantie nebulam non levamus? Quid cordis obstinatam duritiem non mollimus? Quid inanis glorie cupiditatem non pellimus, et in celum mentis elevantes oculos ac in verba Dei aures protendentes, solidis, veris eternisque bonis incendimur? Ad que comitata virtutum humilitas, vilipensis perituris fulgoribus, iter stravit, a quo si miseri deviemus, cum multos Themistodas et Leonidas Deus habeat, etiam si ampliores Xerxis habeamus populos, temporalium copiis spoliati fugati et exinaniti, frustra inexorabilem nautam deprecantes non in hellespontiaco sed in Acherontis litore nudi soli tristesque, et vite spe perdita melioris residentes flebimus. VIII. Infelices non nulli. Commotus in dementiam nostram, respiraturus aliquantisper consederam. Nec mora, dum sedeo a mestis ac flentibus sortem suam circumsessus sum. Quos dum intueor satis adverto non solum Asyam ruinas expertam esse, nec in reges tantum Fortune iacula fuisse coniecta, verum quibuscunque scandentibus semper fuisse casus et elatis hominibus pro magnitudine impetus advenisse contrarios. Quod, etsi iam dudum in aliquibus Ytalis ostensum sit, nunc etiam ad eosdem revocor: licet invitus, domesticas scripturus clades vadam; et si licuisset, cum Artabano Xerxis occisore, multis lacrimis ingentis sui cepti infelicem exitum flente, mansissem. Sic et cum in medio itinere obvio facto Palanto, antiquissimo Spartanorum duce, se a Tarentinis suis in exilium apud Brundusium religatum querente, delituissem. Sed tractus dum eo quo advocor devenissem, Cesonem Quintium vidi se iniuste damnatum exilio asserentem. Quem postquam pretereuntem omisi, evestigio Graccum Cloelium, Equorum principem, deos execrantem atque Fortunam quod a Cincinnato victus, triunphi eius currum captivus precesserit audivi. Inde Appium Claudium decemvirum venientem adverti. Qui, esto obvoluto capite pallio et squalida veste tacitus, ne illum forte cognoscerem, pertransiret, eius in miseria delectatus, quoniam ex latore legum superbie et libidinis obsecutor evasit, in ipsius dedecus et similium, libens scripturus adveniam. IX. De Appio Claudio decemviro. Claudiorum familiam, ex Corigillo Sabinorum oppido, deiectis urbe regibus, ob seditionem civium suorum, duce Attio Clauso, cui Appius Claudius nomen fuit, Romam primo venisse satis clarum est, et illico inter patricios susceptam; ex qua plures Appii, fere omnes plebi infestissimi homines, successive nati sunt. Tandem redeuntibus ab Athenis legatis cum legibus atticis, actum est ut, sublati ad tempus consules, decem Rome crearentur viri qui has leges, prout oportunitas Romanorum exigeret, rescriberent et consensu omnium roborarent, eisque maxima potestas concessa est et provocatio sublata omnis. Ex quibus unus ex familia Claudia, cui et Appius Claudius nomen erat, decemvir creatus est. Qui, et una secum eius socii, adeo modeste tenuere imperium legesque pro exigentia rerum scripsere, ut videretur civibus, iam anno exacto, anno insequenti simile crearetur officium. Ad quod cum Appius, elati spiritus homo, iam tante preeminentie captus dulcedine, summo aspiraret studio, adeoque se gereret ut facile qualis illi mens esset patres adverterent, ne hoc contingeret, ut per continuationem tam ingens imperium in quoquam perpetuari videretur, ab eis in cassum sagacitate quadam tam damnande ambitioni obviam ire temptatum est; Appioque patrum consensu commissum ut decemvirorum futurorum haberet comitias et pro iudicio suo diceret quos rei publice oportunos crederet. Existimabant quidem viri celebres, hac sibi concessa libertate, non posse contingere ruborem a tam inepto superari desiderio, et in id elabi ut ipse se ipsum diceret decemvirum. Sed quid non audet dominii effrenata libido? Appius, omni honestate abiecta, preter spem omnium seipsum ex futuris decemvirum ante alios primum dixit. Enorme quippe, nedum apud cives adhuc rudi sanctitate atque moderatione viventes, sed apud quos maius scelesta sese ducentes insania. Verum nec istud fecisse homini ambitioso satis visum est. Erant, qui precesserant, consueti vicissim pre se fasces imperii gerere: hic vero, non ut vicissim, sed quod unusquisque per se et assidue ferret statuit; et sic XII lictorum loco CXX cum securibus ac fascibus precedentes in curia et foro visi sunt, non absque pari plebis atque patrum terrore. His igitur tam sua malitia quam civium patientia evectus Appius in tantum ut non decemvir aut publicus magistratus, sed rex appareret potius, cum sociis hos multare, alios impunes permictere, hos elevare, illos deprimere, et omnia pro libito cepit agere. Quibus sic se habentibus, adversus Volscos Equosque bellum gerere Romanos contigit. Ad quod cum decemviri reliqui partitis provinciis legiones in armis duxissent, ut aliquando culmen fraude conscensum descenderet homo nequam, actum est, seu Romanorum fortuna volente seu eiusdem iniquitate procurante, ut nepharius nephastos oculos in speciosam virginem, cui Virginea nomen erat, iniceret eiusque pulchritudinis caperetur perdite. Hinc, estuante dira cupidine, frustratis blanditiis ac muneribus reiectis a virgine, cum non satis manifesta vi uti tutum arbitraretur, eo quod Lucii Virginii filia esset, plebei hominis sed clari atque recti et honesti ordinis ductoris et animi pro qualitate ingentis, et Lucio Icilio cuidam tribuno plebis acerrimo iuveni desponsata, ingenium vertit ad fraudem ut es potiretur, egitque ut Marcus Claudius cliens suus ab eo subornatus sibi Virgineam servam diceret, transeuntemque forum arriperet, et obsistentem in ius se coram traheret: quod paucis interpositis diebus actum est. Capta igitur virgo, stupens plorans atque hominum fidem invocans ad tribunal trahitur Appi. Quo cum venissent Publius Numitoriuss avus puelle et Lucius Icilius sponsus, et post multa egre obtinuissent ut in crastinum, donec e castris vocatus Virginius pater afforet, iudicium differretur, factum est ut Virginius, mature preter spem Claudii e caStris veniens, sordidatus cum filia veniret in curiam. Ibi astantes alloquitur, precaturque etsi multum pro se ac filia, longe magis pro libertate publica, ne se deserant. Et illud idem Icilius et Numitorius catervis amicorum et necessariorum stipati faciebant. Ceterum, facto undique civium concursu, Appius conscendit tribunal, paucisque a petitore dictis, spurcido ore decretum protulit, inaudito Virginio, Virginiamque Claudii servam iudicavit. O iudex inclitus et legum lator egregius! Equidem patet liquido quantum non hoc in tam claro iudicio Eaci mentem ab inferis pectore hauseris, sed ab astris Veneris incestuosam libidinem attraxeris. Obstupuere hoc audito omnes qui aderant; Virginius autem, commotus, cum in eum multa frustra dixisset, volente Claudio adiudicatum sibi mancipium, turba iussu Claudii prestante viam, iam summere, ad modica colloquenda nutrici atque puelle, Virginius obtinuit veniam; et cum penes Cloacinas tabernas illas quasi collocuturus traxisset, e carnificina lanii assistentis cultro sumpto, illacrimans – Hac una – inquit –, filia, qua possum via libertatem tuam servo – et in pectus virginis ferro condito, dixit: – Dicar potius volo severus virginis interfector, quam indulgens impudice pater –. Et in Appium spectantem facinus vultu turbido ait: – Te caputque tuum innocuo hoc sanguine sacro –. Inde cultro e pectore sanguine manante virgineo educto, eo sibi faciente viam, in exercitum tendens comitantibus multis urbem exivit. Fit interim circa mortuam virginem strepitus, hinc femineus ululatus, inde Icilii ac Numitoris rumor, summuntque exanime corpus, pallentem faciem infelicem pulchritudinem membraque in mortem soluta circumstrepentibus ostendunt, causam predicant et verbis facinus augent. Venerat in Algidum? Virginius, et in Sabinos, plebis opere a manu lictorum servatus, Icilius evolans iverat; et pari qua in Algido Virginius querela, libidinem Appii violentiam ignominiosum decretum et quod inde secutum sit ostendit. Fit repente seditio militum, relinquuntur castra, et iunctis exercitibus in Aventinum armati veniunt, inde in Sacrum montem, quasi plebeie libertatis fatalem locum, procedunt. Ad quos plebs omnis que in urbe supererat concurrit illico, et cum destituta videretur civitas, non ante se patribus conciliari voluere quam se decemviri abdicassent officio, quam tribunos plebis creassent, et iura omnia que per decemviros sublata fuerant recuperassent. Et sic cum reliquis e culmine deiectus est Appius, actumque ut, quos ipse insolens paulo ante terruerat, pavidus privatusque timeret. Nam, post eius decemviratus abdicationem, firmata tribunorum plebis potestate, confestim a Virginio tribuno illi dictus est dies. Cuius ad tribunal sociorumque veniens Appius causam dicturus, dum illum summum locum se infimum tenentem aspiceret, in mentem revocasse potuit si se iudice illum privatum in se audierat lascivam tyramnidem refellentem, et oblita pietate patria sevum cultro viderat male iudicatum mancipium vindicantem, quam trucem in se privatum pudicitie atque filie vindicem habiturus esset; nec eum fefellit opinio. Nam tribunitiam severitatem, nec patritiorum iuvenum circumvallans Appium caterva, nec eiusdem ad plebem precatio crebra, nec patrui senis flectere potuere preces, quin Virginii iussu is, qui nuper eum iniuste recusaverat audire, a viatoribus iure catenis vinctus, maximo cum dedecore suo traheretur in carcerem, eo usque mansurus donec dies defensioni concessa lucesceret. Ante quam ipse, legista spurcissimus, nunc gloriam sue celsitudinis memorans, nunc avorum claritatem sanguinis, seque destitutum viribus et feda respersum ignominia, ne plebei hominis damnatione summa cum plebis alacritate se macularet ulterius, sua superbia atque ira in rabiem versa, inter pedorem carcerisque catenas ignominiosam sibi mortem conscivit. Et, ut manes innocue virginis integra piarentur victima, eo ipso supplicio affectus Spurius socius consensu criminis et officii interiit. Reliqui vero ex decem cum M. Claudio, mancipii petitore optimo, in exilium acti sunt, et bona tam Appi quam Spurii a tribunis plebis in publicum redacta. Felix nimium romana libertas et in perpetuum duratura, si quotiens in effusos in libidinem principes, memor quod bis pudico sanguine redempta sis, vindex tam aspera surrexisses. Sed quid? Ruituris Dei iudicio non possumus opitulari mortales. X. In legistas ignavos. Erant que in vituperium Appi veniebant plurima; sed cumulata vitiis, presentium legistarum congeries in se iustissimi furoris revocavit impetum. Veteres quidem gravissimos homines et sacris phylosophie doctrinis imbutos ad capessendos iuris apices destinare consuevere, ut non solum valerent memoria sanctionum, sed maturitate morum sanctitate virtutum et etatis veneratione legum iussionibus conformes essent. Tales quippe, ut Phoroneum Minoem Ligurgum Solonem aliosque vetustissimos et alienigenas sinam, Sempronium Saphir, Catonem Censorium, Lucium Crassum, Servium Sulpitium et plures similes post scelestum Appium habuere Romani. Presens autem evum, spreta veteri solertia, non dicam a grammaticalibus regulis, sed a nutricum uberibus evellit infantulos, ut eos non in scholis sed in fornicibus trudat, in quibus sacrosancte leges turpi quodam lenocinio ex iustissimis in scelestas trahuntur illecebras; nec agitur hoc – ut aliqui conantur pretendere – ut tenella etas, non dimissura quod ceperit, aptius imbustur legibus, quin imo ut citius avaritie serviatur. Nec hoc verentur profiteri clamore sonoro qui, fimbriati, cathedras conscendunt et pulpita, dum, omissis phylosophicis demonstrationibus tanquam superfluis et guibus ex partibus iustitia constat et mores hominum reformantur in melius, ore spurcido et obsceno vocabulo aientes: «Sinamus hec: superflua sunt; nec de pane querendo nos instruunt». Et sic dum faleratis onagris non sufficit neglexisse quod nesciunt, conantur etiam turpi nota fedasse, si possint, eo totis incumbentes viribus unde ex simplicitate ac sanctitate legum eviscerare possint nolentia in publicum devenire litigia, et litigantium lites cavillationibus immortales facere. Et cum illum boatu summo celebrent, qui subterfugiis astutiisque nephariis adversus veritatem diu mendacium tutatus est, eum tamen cui quibuscunque fraudibus ample devenere substantie legum patrem iuris archivum veritatisque sacrarium colunt predicant et extollunt. O Dei indeflexa iustitia quam diu pateris hec? Ex officinis igitur talibus – in quibus nescio utrum dixerim veritatis an de pane querendo, imo auferendo, certissima disciplina traditur – habemus ut plurimum assessores iudices et patronos, quibus unce sunt manus, impudici oculi, invicta luxuria, cor saxeum, ficta gravitas, lingua melliflua, dentes ferrei, et breviter auri insatiabilis appetitus. Et idcirco, Ytalorum res publica, que fere sola legibus es cesareis obsequiosa, vive felix tam sanctis protecta patronis, tam iustis servata presidibus, tam claris instructa doctoribus! Age, et ab adulteriis secura necte coniugia, a stupris educa virgines, et ab incestu moniales dica, aurum congrega, cole agros, domos – si libet – erige, tabulas etiam signa postremas, et quod volueris in melius aggera: tribunalia quippe libido et avaritia occupat, dictant mendacium frausque consilia; et sic vetustas, ubi Appium perdidit unum, infinitos suscitavit vigilantia tua. XI. Flentium conventus. Non inficiar: erat michi irritatus animus in facinorosam factionem hominum, hac tempestate inverecunde legistarum titulum usurpantium, ni paucorum obstetisset reverentia, quibus profecto reseratis pectoribus patuere leges, et qui clarissimum prisce gravitatis specimen pre se ferunt. Quam ob rem, sedato furore, in venientes clamantesque lugubres animum faciemque converti. Incedebant etenim ante alios, rubiginoso vultu atroque resperso pulvere, Demosthenes atque Niceas, spectabiles quondam Atheniensium rebus in bellicis duces. Quorum alter non minus male rem gestam apud Syragusas deflebat, quam sibi ob id illatam manu propria mortem; alter vero illud idem infortunium querebatur, ac insuper se misera vite cupiditate victorum suorum opere catenis fuisse servatum. Post quos ab Ytalia clamitabat Equus Civilius inconsolabili lamentatione defessus, non solum se victum et M. Geganii catenis honustum precessisse triunphum illacrimans, sed quod armis redditis una cum superato exercitu victoris subintraverit iugum. Quem penes et Spurius Mellius crebro singultu non minus prodigam largitionem suam in plebem, quam exoptati regni audacem presumptionem damnabat. Subsequebatur et Laertes Tolumnius, queritans se a Romanis bis prelio fusum, et in secundo a Cornelio Cosso cesum, et opimis nudatum spoliis, ac exemptum caput cetero bustui, piloque impositum, ignominiose per castra delatum. Cui et plures alii flentes exponentesque varia sequebantur, inter quos grecus immixtus veniebat Alcibiades, non minus reliquis novercantis Fortune concussus impetu. Quem, ut in alienas potius quam in domesticas clades opus inpenderem, institui precedentibus addere. XII. De Alcibiade atheniensi. Alcibiades – ut paucis dotes eius complectar multimodas – fuit atheniensis patria, sanguinis inter suos precipua claritate conspicuus, forma decorus pre ceteris, bello egregius, et facundia admirandus, tantoque pollens ingenio, ut ad quas vellet artes sese verteret facile. Hic a pueritia sua, ut qualis civitatis sue princeps evasurus esset ostenderet, Pericli patruo intra edes suas cogitanti anxie qualiter rationem poneret eris publici a se in pilis Minerve edificandis expensi, nec quo pacto posset, advertenti, dixit: – Exquire qua via rationem ponere non cogaris –. Quod ille, consilium admiratus pueri, facile adinvenit. Demum florida pubertate adultus, moribus et aspectu de se etiam maiora promictens, Atheniensium omnium summo consensu cum Nicea et Lamaco classi iture in subsidium Cathinensium adversus Syragusanos princeps tertius sua cum ingenti gloria designatus est. Sane, seu urgente Fortuna seu ducum crimine, dum minus felices bellice rei successus habentur, variis accusatus ab his, quos penes tunc erant rei publice gubernacula, non absque maximo dedecore revocatus est; et sic, ex imperatore privatus, civium gratiam in invidiam versam cognoscens, indignitate rei permotus, volens tacitusque Elidem in exilium cessit. Ibidem vero, cum in se adeo exasperatum Atheniensium furorem audisset, ut etiam ab universo sacerdotum collegio diris caput suum devotum esset, iras in odium vertens Lacedemoniam se contulit. Quo factus certior, ob navalem rem male et inconsulte in Sycilia a Nicea et Euriloco ac Demosthene ducibus gestam, Athenienses contusos et pene fractos, Agidem, regem Lacedemoniorum, in civium suorum excidium compulit; et ne omnino ulcisceretur alienis manibus, sumptis Lacedemonum navibus, non mercennarii militis sed ducis more, esto privatus esset, in Asyam transvectus, tam celebris eius nominis fuit auctoritas, ut facile plures Atheniensium tributarias sociasque civitates ab illis separatas, in societatem Lacedemonum traheret. Maximum quippe principi, nedum Athenarum exuli. Tandem, multis egregie actis, circa belli instantis oportunitates, non solum sibi plurimum glorie quesivit, quin imo propter nimium, quod minime oportebat, lacedemoniorum principum invidie lucratus est. Infelix hominum vita! Maris terreque die nocteque mille ultro subintrant mortales discrimina, mentes assiduis premunt cogitationibus et consiliis, corporis vires vigiliis laboribusque continuis atterunt, ut meritus virtuti subsequatur honor, cui semper invidia comitatur, tanto ardentior qvanto latior bene meritis exhibetur. Poterat ob egregie gesta iam Alcibiades non minus decorus exul videri quam civis, tantum fuscam exilii sui nebulam ipsius lux probitatis excesserat, ni una pariter cum dulcedine honoris quesiti invidie tacite subintrasset amaritudo. Arbitrantibus enim lacedemoniis principibus cumulatam Alcibiadis gloriam nomini suo allaturam tenebras, in vitam eius, cum nil palam auderent, tetendere ina sidias. Nec evasisset infelix, ni id quod nocuisse debuerat incauto prestitisset subsidium. Fuerat enim formoso homini, cum Agidis regis coniuge ob adulterium consuetudo illecebris: hec, cum presensisset dolos, amanti compatiens, que adversus eum struerentur aperuit. A quibus territus, Alcibiades confestim consilio evasit, et mutato animo in male meritos hostes, iam patrie pius factus, severum convertit odium; et ad Thesiphernem, cui belli summam Darius, Persarum rex, societate Lacedemoniis iunctus, adversus Athenienses commiserat, se contulit. Cuius facile eloquentia sua benevolentiam amicitiamque captavit, eique satis probandis consiliis ostendit non adeo diffuse Lacedemonios iuvandos esse, suasumque pro parte maxima a ceptis retraxit. Inde cuncta que agerentur clam civibus suis, significans se, quamvis exulem, officiosum tamen civem esse, monstrabat. Qui, parte animositatis civium suorum in se sedata, magnos animo ceptus agitans, eis amicitiam Darii pollicitus est, si a populo in senatum transferretur civitatis imperium. Quod postquam factum est, evestigio sequitur quod existimaverat vafer homo: scilicet ob superbum nobilitatis dominium plebis exorta seditio. Ad quam sedandam non solum ab exilio revocatus est, sed belli totiusque rei publice princeps summo consensu popularium constitutus, confestim, ob plebis gratuitum benefitium, nobilitati minatus exitium est. Ceterum senatus, callidi et animosi ducis dominium timens, cum frustra Lacedemoniis tradere urbem temptasset, in exilium abiit. Alcibiades autem, iam voti compos, intestinis sedatis tumoribus, classem ingentem parans et adversus Zestromidarum et Pharnabazum, lacedemones duces, infesto robore navale certamen iniit. In quo nec solam adeptus victoriam est, quin imo pene classem omnem cesis ducibus aut delevit aut captivam habuit. Demum temptata a Lacedemoniis terrestris belli fortuna equo eventu, Alcibiade victore succubuere. Qui faventem non pretermictens Fortunam, nulla interposita mora, classem victricem in Asyam transfert, Lacedemoniorum omnia vastat; civitates, que defecerant a societate Atheniensium in veterem amicitiam revocat, plures alias occupat, et sic Atheniensium unius hominis opera repente tot victoriis tot secundis eventibus, peritura forSan, restaurata res publica est. Alcibiades inde, a civibus suis summe desideratus, plurium victoriarum insignis civis revocatus est. Cui redeunti multitudo omnis civium etatis et sexus utriusque summa cum alacritate effusa obviam processit, gratulantesque pre se tulere deos, quorum execrationibus paulo ante caput eius devoverant. Illum mirantur omnes, illum salutant alacres, in illum felicia vota omnes conclamant, de male quondam gestis excusant, presentia laudibus in celum extollunt, et secum rerum Fortunam flecti confitentur ultro, tantoque duce asserunt felices Athenas; illi insuper divinos nedum humanos honores inpendunt, et si queant, in celum efferunt. Sic qui tacite damnatus abierat, magnifice reassumptus est; qui glorioso preeminens culmine, se totiens nunc letis nunc adversis iactatum immemor, dum putat tam obtentis victoriis quam presenti civium gratia stabilem sibi fundasse fortunam, et motus ingens, imo precipitium, affuit. Nam, audito Cyrum a Dario patre Thesipherni substitutum, a painfortunium soluturus, parata classe, veteri nimium fortune confidens, transiecit in Asyam, agrosque hostium diutina pace opulentos dum securus aggreditur, insidiarum repentino insultu palantes milites circumventi ceduntur; quorum, nullis stantibus subsidiis, tanta fuit strages, ut fere Atheniensium vires exhaurirentur omnes. Ex qua clade confestim mutatis Atheniensium animis, eis Alcibiades suspectus atque exosus factus est, et loco eius substitutus est Cymon. Et sic quod multis fuerat consiliis multisque laboribus quesitum culmen, unico sinistro eventu collapsum, Alcibiadem iterum exulem fecit ex principe. Porro adversis pluribus exhaustis omnino Atheniensium viribus, eo ventum est ut Lysandri lacedemonii ducis opera, ex dignioribus qui supererant Atheniensibus summerentur triginta, arbitrio quorum res omnis regeretur publica. Hi demum in tyramnidem lapsi, Alcibiadis exulis astutias timentes, cum comperissent eum ad Artaxerxem Persarum regem profectum, citato itinere qui eum interciperent et occiderent misere. Sed cum incitatus aperte vinci non posset, Fortune sevientis consensu factum est ut, quem tanto extulerat fastigio vivus et dormiens ab insequentibus in cubiculo cremaretur. Cuius tandem ex incendio tractum corpus exanime, nec ut sepeliretur passa est, quin imo, uti per quietem ipse non diu ante previderat, amice sue pallio tectum absque sepultura iacuit. Hac igitur forma nunc letam nunc tristem fortunam Alcibiades expertus est, et more ludibrii nunc inpulsus, nunc revocatus, demum iterum circumtortus, ab eadem actus est. Qui, etsi clarum vite ac iuventutis introitum habuit, multisque splendoribus refulgentem, obscurus tamen exitus et exilii nota confusus eius anxie senectuti concessus est. XIII. In excusationem Alcibiadis. Erunt forte qui dicant quod – et hactenus persepe dixisse potuerant – circumvolutiones has sibi Alcibiadem procurasse. Fatebor; sed nil michi curandum propter quid, dummodo quis nolens efficiatur infelix. Hoc enim professus sum: verum libet clarissimum virum et huiusmodi reliquos excusasse paucis. Raro sua sorte contentum comperio aliquem; nec mirum: divino quidem munere nobis animus insitus est, cui ignea vis et origo celestis et glorie inexplebilis est cupido. Hic, generosus ubi sit, non ignavia attritus corporea, parvo pectoris carcere claudi nec detineri potest: exilit, et magnitudine sua orbem terrarum complectitur, et facilitate transcendit sydera, actusque incendio sublimi cupidine incenditur, speique rerum grandium atque suasionum credulus, horrens ocium, in natalem regionem, his quibus potest viis, cui alligatus est corpoream molem conatur attrahere, deceptusque non nunquam, dum iter adversum tenet, levis a ponderoso in declivum trahitur, quod illustres hoc in opusculo solum deflent. Vitium igitur ingentium spirituum est altera via quam permictat ratio velle celsiora conscendere; delabi autem consuetum est, ad quod totiens quis deducitur, etsi non calle unico, hoc saltem, quotiens posse maiora viribus arbitratur. Sic Alcibiades, grandi repletus spiritu maiorum, insuper egregiis facinoribus agitatus, mitiorem sibi quam ceteris retrolapsis Fortunam existimans, in id in quod magnanimes frequenter decidunt sese contulit. Eventus spei contrarius fuit. Qui patriis in laribus, in delitiis domesticis, in civilibus honoribus magistratibusque, ad maiora suspirans, quievisse non potuit, inter mille exilii incommoda quievisset, et potissime avidus purgandi infamiam, vindicte cupidus, recuperande patrie flagrans, et honores patrios reassummere concupiscens? Que etsi non stimulis assiduis inpulissent hominem sub Fortune pedibus, strenuo iuveni ocio marcendum non erat. Nemo quidem, nisi torpens hebesque, preeliget desidia in campestribus solvi, quam assidua etiam extuantis pelagi fluctuum inquietatione agitari; et si non aliter detur, etiam continue scopulis allidi, quam Sardanapali plumis somno foveri perpetuo. Ocio una cum corpore vires animi pereunt, concussionibus vero, vigente animo, robur excitatur corporeum. Ocio quadam turpi rubigine res etiam clare fuscantur, exercitio tenebrose clarescunt. Longe notior per maria agitatus Ulixes, ocioso Egysto sub celo patrio lasciviente, cuius libidinosam damnamus desidiam, ubi illius laudamus et admiramur errores. Et hic Alcibiades, variis consternatus rebus, usque in nostrum evum eximio fulgore nomen deduxit suum, ubi non nulli, nomine quibus non infimorum suo seculo fuerat origo nec agendi spatium artius, in torpedinem marcentes cum corpore periere. Agendum igitur est; sed quid feceris prospectandum; nobis, quod Alcibiadi non fuit, clarum est iter stratum ad superos, in quod totis est insurgendum conatibus, ne, si desidia quieverimus, cadentes eterno cruciemur supplicio. XIV. Auctoris purgatio et commendatio poesis. Vereor equidem ne dum ius alterius tutari conor in meum discrimen inciderim. Quis dubitet quin advenist dicens: «Quid igitur tu alibi tantum commendas ocia, si in ocium adeo invecturus eras?». Habeo quid absque difficultate respondeam. Hominum uti genus est unicum, sic studiorum species plurime, quarum quelibet aut tendit aut existimat in felicitatem unicam ire. Hinc miles castra, iurisperitus pretoria, agrestis arva et, ut infinitos reliquos sinam, poeta solitudines querit et incolit, armis tumultuque gaudet miles, iurgiis litigiisque legista, rusticus pulchritudine atque fertilitate camporum et carminum resonantia vates; discursionibus ille, visitationibus iste, successu temporum alius, ultimus contemplatione solatur. Ille victoriam, iste pecuniam, fecunditatem alius, ultimus famam arbitratur quesiti boni plurimum posse concedere. Fit igitur tanta studiorum contrarietate, quamvis finis optetur unus, quod uni placet, alteri et merito odiosum sit et appetentis qualitate pensata unumquodque fortasse laudabile, seu non mirabile saltem. Et idcirco si in Alcibiade, viro armis et strenuitate fulgorem querere nato, ocium damnavi atque torporem, non propterea meum damnavi desiderium si ocia queram, cum illi militia, michi carmen studium sit; et ob id quod illi querendum, michi fugiendum est, ut secundum existimationem in beatum secum possim concurrere finem. Verum nolim arbitretur quis poetas antra montium, nemorum umbras, nitidos fontes rivulosque sonantes et amena atque semota ruris silentia, que uti ego hic et prisci ocia vocavere, exquirant tantopere ut ventris sagine atque libidinose satietati deserviant. Absit. Nequisset divinus vates Homerus et noster ingenio celestis Virgilius atque preceptor inclitus meus Franciscus Petrarca inter turbulentas hominum contiones et civitatum strepitus motusque varios sublimi intellectu celicas hausisse considerationes illasque, quasi e gremio Iovis raptas, artificio mirabili et carmine exquisito maxima sua gloria aperuisse presentibus et reliquisse futuris. Idcirco selecta illa loca et omni tumultu civico vacantia ocia vocavere. Hec ego commendavi sepius, michi hec ego cupio, si darentur. Sane non adhuc ab obiurgatione solutus sum, morsu iam carpor acutiori. O quam paucis literis, dicet alter, quam vafre se iste poetam aut fecit aut credi vult eo quod se poetarum ocia affectare monstraverit! His ultro fateor me non esse poetam; absit ut tanta dementia tenear ut quod non sim me esse fateri ausim aut haberi velim; esse quidem opto et pro viribus ut sim studeo; utrum autem ad metam proventurus sim, Deus novit. Ego quidem vires tam longiquo cursui non satis futuras arbitror, cum prerupti saltus plurimi et vertices inaccessibiles fere intersint, esto plures ignari existiment perfacile poesis terminum posse contingi, ore marcido asserentes, cum ipsi quid sit poesis ignorent, poetas mendaces et fabulosos homines esse et aliarum facultatum quodammodo hystriones. Mentiuntur profecto sic intelligentes ut exprimunt. Est quidem de se inclita plurimum artificiosa sublimis et ornata facultas, sola, in quantum humane imbecillitati possibile est, sancte pagine vestigia sequi conata. Nam prout illa divine mentis archana prophetis futurisque sub figurarum tegmine reseravit, sic et hec celsos suorum conceptus sub figmentorum velamine tradere orsa est; et si optimus homo sit, poesis optima apparebit. Nec fuerunt adeo dementes antiqui qui suo more concesserunt solis triunphantibus et poetis lauream in laboris premium et testimonium virtutis eternum, ut victores et mendaces equo decorassent munere. Sed ut eo quo tendimus veniamus, si ocia cupio, non ut poeta existimari velim cupio, sed existimans id michi plurimum posse conferre quod dudum summa cura a poetis quesitum est. Latrent igitur canes et luna fulgida celi more suo percurrat limpidas regiones. XV. Affri quidam queruli. Tam diu Asvam Greciam et Ytaliam clarorum virorum infelices exitus recitando pervagati sumus, ut nemini videri incongruum possit si paululum vocati devolvamur in Affricam. Ex qua post lugubre funus Didonis inclite exeuntes nunquam iter in eam refleximus. Excrevit quippe, Didone mortua, Cartago ingens que, uti victoriarum circumadiacentium populorum iam facta celebris, sic et miseriarum suorum civium adolevit habundans. Quorum etsi magnus sit numerus, potiores tamen michi intranti terminos occurrere. Et in primis infelix Cartalus, se afflictans nimium quod iuvenis et apud suos magne existimationis, post reditum a Tyro quo pontifex decimas detulerat Herculi, eo quod religionem publicam exulis patris imperio preposuisset, eiusdem crudelissimo iussu cum infulis et omni sacerdotali ornatu m conspectu paterm exercitus in crucem sublimatus ac ignominiose sit mortuus. Cui et Malleus ipse Cartali pater, non minus tristi vultu dolens insuper sequebatur. Cuius merorem ob sevitiam in filium et inconsultam cartaginensis regni affectationem, ob quam a civibus suis trucidatus interiit, minuere posse videbatur aut victoria ex eisdem prehabita aut ex auctoribus sui exilii sumptum pro votis supplicium. Quos, eo habitu quo ex classe miserabili in litus Affricum descenderat, sequebatur Himilco, cui bene rem bellicam in Sycilia gerenti pestis adversi syderis exercitum eripuit omnem, quod celi crimen deflens etiam ex hoc subsecutam in se crudeliter mortem lamentabatur misere? Inter hos aliosque, nescio tamen quid magis clamitans, aut mortem per vulnera mille susceptam cum dedecore, aut perditas ob mortem divitias, Hanno vultu turbido habituque lugubri veniebat. Cuius non primo notitiam habui quam desiderium sui infortunii describendi. XVI. De Hannone cartaginensi. Hic Hanno, ut arbitror, Hamilcaris Cartaginensium ducis in Sycilia perempti filius fuit et Himilconis iam dicti frater. Qui preter claram apud suos originem et sue urbis etiam principatum, favente in suum exitium Fortuna, ultra quam credi possit divitiarum habundantissimus factus est. Per quas, dum gloriam suam dum magnificentiam dum potentiam metitur, in stultissimam cupidinem lapsus, in regnum Cartaginis exarsit. Ad quod occupandum cum artes cetere deesse viderentur, scelestum excogitavit facinus. Desponderat quidem filiam suam egregio iuveni cuius, dum se preclaras nuptias celebraturum demonstrat, omni urbis plebi opipare sub porticibus edulium preparari iussit, senatum vero omnem in domo locavit propria et infectis veneno poculis, ministris convivii ut porrigerent sitientibus senatoribus tradidit, arbitratus amoto senatu rem publicam consilio destitutam occupari facillime posse. Sane cum esset fraus per ministros detecta senatui, ceptum eius immane frustratum. Cum minus tutum videretur rei publice in tantum virum attemptare aliquid, nil aliud preter legem unicam que sumptus nuptiales arceret a senatu factum est. Attamen Hanno dum nil in se audentes patres advertit, quasi publice socordie victor acriori fervore inpulsus, quod veneno nequiverat explesse ferro agendum ratus, manu comparata servorum in armis educit et castellum occupat et in partem prede auxiliatoremque Maurorum regem advocat. Sed cum non satis temerario ausui exitus responderet, a civibus capitur ante convocati regis adventum; sententia quorum in conspectu populi nudatus virgisque sevissime cesus est; et cum natura truculentiores feris Cartaginenses sint, ut per membra omnia ex impio homine summeretur supplicium visum est et ante alia oculi misero Hannoni eruti sunt, inde manus abscisse, demum confracta crura, postremo, cum cruciatus immanissimos omnes infelix Hannonis vita vicisset, fessi carnifices obstinatum spiritum ferro abire coegerunt. Hinc lacerum cadaver et mille deforme vulneribus in spectaculum cunctis cruce affixum altissima sublimatum est. Nec huc usque per omnem calamitatem sevisse Cartaginensium suffecit ire, quin imo filios cognatosque alios quoscunque etiam innoxios supplicio tradidere, ne ad imitandum scelus aut ad ulciscendam Hannonis necem superesset aliquis et ut quanti libertatem penderent appareret. XVII. In divitias et stolidam vulgi opinionem. In secretissimis penetralibus terre occultarat, tanquam generi humano nocuas, natura discreta divitias. Ast avaritia, latentium indagatrix lucrorum, quod sponte latebat cupiditate querendi ardens coram eduxit. Hec quidem perfodere montes, terebrare telluris viscera, profundum maris uncis piscatoriis exarare docuit prima et Alpium scopulos stravit silvasque aperuit in vias et navibus in alienum litus evadere, fallere griphes, sopire serpentes, fraudes nectere, mentiri, falsas signare tabellas ostendit, in violentias mortales armavit, aconita composuit et in proditionem etiam animavit. Quibus tot artibus aliisque in pregrandem cumulum non nunquam apud quosdam pericula pretiosa congessit. Ex quibus sic ample collectis quot et que oriantur incommoda possessori miser ipse non videt. Mordaci quidem cura torquetur ne rodantur a tinea, devorentur ab igne, surripiantur a fure, a furore publico seu a predonibus rapiantur et dum noctes ducit insomnes ut servet, etiam discursus murium expavescit. In se invidiam multiplicem excitat, insidias patitur a blanditiis et odiis filiorum, eius mors eo vidente cum desiderio expectatur et non nunquam in tantam animi tumorositatem excedit, ut sui generis sui roboris publice privateque honestatis oblitus, ea cupiat et attemptet que, cum eum non deceant, illum in miserabile precipitium trahant ut satis Spurius Mellius et noster ostendit Hanno. Longe tolerabilior quam divitio paupertas: illas, nisi fortis animus eque pati potuit, hanc fert facile muliercula queque. Sane vulgus iners opinioni semper magis quam veritati adherens non arbitratur hoc esse: alta prospectat palatia, fulgentes auro vestes, mensas poculis et cibis honustas, servientium catervas et alia que, cum non faciant insignes, tamen eius iudicio faciunt apparere divites; non videt, toto orbe bellorum resonante fremitu, Amiclatem solutum curis suo in gurgustiolo dormientem et Pompeium celsa in arce Dyrrachii pavitantem. Diogenem in dolio tranquillo animo celestia contemplantem et Sardanapalum aurea in regia latebras exquirentem. Aglaum Sophidium in agello cantantem et Zambriam in palatio igne iniecto cremantem. Quid multa? Clarum est imo evidentissimum: celsa petuntur fulmine aut ventorum rabie et motu terre concutiuntur assidue, ubi stant humilia in quiete. Equo modo non prospicit quot suspiria quot labores animi quot mentis anxietates vestis contegat inclita que non nunquam non vestes, sed sepulcra sunt fetidis cadaveribus plena, ornata gemmis et auro. O quam mallem Sarranum in Pupinia stivam prementem manu aut Cincinnatum parvo in agro glebas volventem, rusticanis amictos palliis, quam hos curarum et ut plurimum vitiorum archivos, purpura in obstentationem quam dignitatem potius ornatos. Multi quidem pretiose penduntur vestes ubi non considerantur animi vires, quas si linceis oculis intuerentur principes, nulli dubium quin ex campis in curiam vocarentur agrestes et truderentur in sterquilinium purpurati. Inhiat preterea cibis, splendorique vasorum oculos inicit, quasi dolcissimum arbitretur pinguibus uti ferculis et crebris commessationibus interesse. O stultissimum decepti iudicium! Paucis natura contenta est? Sinam primos homines quos rudi seculo glans pavit et aqua; et ad reges delitiosos deveniam. Nonne, dum Syphacem timens in antris silvestrium montium latitaret Massinissa, a paucis ex militibus suis radicibus herbarum alitus est? Et Xerxes divitiarum copiosior altero, non dicam agua simpliciter sed tabe suorum et luto mixta sitim fugiens non sedavit? Si regibus hec ad vitam sufficiunt, quid tu ad satietatem splendidas mensas exoptas? Dicet pultivorax: «Illud egit necessitas». Ast ego: «Etsi hec multum possit, nunquam tamen virtuti prevaluit». Manu ex lacuna sumpsit aquam Xerxes et proiecto poculo factitabat similiter Diogenes. Quid ergo ad superflua hanelamus? Venenum porrigitur gemmis et auro, rivuli autem immunes a pestifera labe decurrunt. Sed ut hoc omictamus quod forsan aliquibus videtur extremum, agrestes coctis potius quam elaboratis cibariis parce etiam utuntur plerique. Hos durata cute soles et imbres pati et nervoso atque robusto corpore modico vestitu contentos, quercus sternere, glebas vertere, laboribus assiduis insudare, nulla fere infirmitate gravari et in senium usque, quasi reassumptis de novo semper viribus, devenire videmus. Hos quos tu cernis crebris et amplis potationibus putas esse felices, longe aliter effeminati quidem mollesque a minimo quocunque labore solvuntur et morbis variis et fere continuis lacessiti enervatam iuventutem suam in immaturam mortem sepeliunt. Nec multitudinem servientium appetunt, nisi quia sibi ipsis non ipsi sufficiunt. Sed quid tam longo sermone fatigor? Splendide sunt divitie et in oculis stultorum pulcherrime et quod intueri non volunt, instabiles et inflantes; nec non, ut Hanno testis est, possessores misere inquietant atque pessundant. Sed nos unde divertimus revertamur. XVIII. Multitudo flentium. Serpere orbem cogor, ut temporum seriem servem; et ideo nunc Asyam, Europam aliquando, et quandoque Affricam variis flexibus peragrando discurro. Et ecce me ab Affrica Evagorax, rex Cyprius, ad furorem in quem ex regio solio infeliciter lapsus est demonstrandum, lacrimis alliciebat in Cyprum. Nec minus Theo querulus, ad fugam suam ex regno pulsus in Arabas describendam, in Egyptum proclamabat a longe. Et Amintas summa pietate conabatur ut in Macedoniam tenderem, prospecturus Euridicis uxoris sue adulteria, insidias sibi positas ab eadem, et crudelitatem in Alexandrum et Perdicam filios, quos occidit. Parte ex altera Sarcas, ex Epyro rex pulsus a Phylippo Macedonie rege, ut triste suum exilium adnotarem ciebat. Sic et Aman, Amadati filius, ex Assyria ut gemino se ictu a Fortuna perculsum inspicerem, in Mardocei hostis exaltationem suamque non solum depressionem, sed in crucis patibulum dedecorosam elevationem, vocabat. Verum plus ceteris, ex Persia vocans potuit Artaxerxes. Ubi dum illum intueor, non immerito inter regni fulgores et insignia tristem atque gemebundum conspexi. Vix equidem turba ignara satis fidei poterit adhibere dictis: scilicet quod sedenti aureo in throno, aureis amicto vestibus, cui tot regna, tot reges parerent, esse possit lacrimabile quicquam. Heu miserabilis et decepta iudicio! Dum a fulgidis ex auro radiis nimis capitur, non advertit quot excarnificantes animam cure sub illo fulgore tegantur. XIX. De Artaxerxe Persarum rege. Artaxerxes, Persarum rex, Darii Nothi filius ex Parisatide fuit. Hic, defuncto patre, ante alia de successu cum Cyro fratre litigium habuit. Inde, cum eum clam res novas molientem cepisset, et matris opera servasset in vita, atque sureis a compedibus absolvisset, adversus eum magna conantem in aciem descendere coactus est. Verum cum ipse manu Cyri saucius exisset pugnam, Cyrus in eadem a regia circumventus cohorte confossus occubuit, ex quo Artaxerxis quies consecuta est. Sunt hec regna summentium persepe preludia. Tandem compositis firmatisque regni rebus, esto multis secundis, ac affluentia divitiarum et delitiarum gloriosus polleret, venit ad exitum infelicem. Erat ei, ad extollendum glorie decus, ex pelicibus grex conspicuus filiorum, numero centum quindecim: ex coniuge vero tres erant, quorum maior natu Darius. Quem cum diligeret summe, in senium vergens, preter Persarum morem, una secum assumpsit in regimen, existimans ex hac magnificentia obsequiosiorem filium et auctum glorie decus se habiturum; sed longe aliter post tempus apparuit. Erat illi inter alias Artusia uxor, que Cyri fratris pelex ante fuerat, forma prestantissima quamvis etate provecta. Cuius forsan amore captus, Darius hanc cum reliquis regni honoribus sibi deberi dixit, uti et patri occiso Cyro contigerat. Quam pater indulgens nimium, primo se daturum respondit, demum penitens Solis illam sacerdotem dicavit, quibus Persarum observantissima religione omnium hominum prohibebatur notitia, et castitas indicebatur perpetua. Quod Darius egre ferens, in patris benemeriti irrupit iniuriam, et ex maxima fratrum congerie quinquaginta sibi iunctis, in Artaxerxis mortem cunctis consentientibus conspiravit. O detestabile malum et dictu mirabile! Omictam necessarios amicos vicinos et cives: servos sepissime paratas dominis insidias to revelasse comperimus. Hic cum multitudo filiorum conspirasset in mortem patris, nec unus fuit qui tanta urgeretur affectione ut patri reseraret admissum. Miserum quippe infortunii genus est: ubi te filios putes, hostes genuisse comperias: hos in te manus armasse, quos tutissimum tue salutis refugium extimabas. Sensit tamen, undecunque senserit, rex infelix infaustum filiorum propositum, et mestus diis patriis plurimum questus, in ultionem tante enormitatis iratum animum viresque disposuit, et filios ausu in nephario interceptos omnes luere penas morte coegit. Nec cruento patri satis hoc: cesorum natorum coniuges filiosque innocuos occidendo funesto facinori superiniunxit. Heu! miser et ira prepeditus nimia, non vidit, dum sic severe iniuriam suam ulciscitur, certissimus sceleratorum filiorum pater monstraretur scelere suo. Sed quid? Sanguine genitorum atque nepotum respersus, eorum agitatus manibus, dolens et miserabilis et sero penitens in morbum incidit; et sui ipsius affectus tedio, nil proficientibus fulgoribus aut regiis voluptatibus, infelix et anxius expiravit. Non enim ad miseriam ingerendam ut regna auferantur oportunum est semper: equidem, ut aculeos acrius sentiunt saniores, sic et potentiores iniurias; nec satis animus in ultione sedatur, cum semper esse qui similia audeant suspicetur. Verum nos, dum obscenum natorum in patrem excogitatum facinus, et sevitiam turbulento impetu genitoris in filios irritatam, mens obstupescens per lapsum temporis se in se ipsam collexerit, finem labori tertio dantes, quiescentes paululum, in vires novas revocabimus animum. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber tercius explicit. Liber IV
[Prohemium] Movisse reor aliquantisper ab obstinata olim duritie presidentium animos, et exemplis tam ingentibus elatorum spirituum insolentiam terruisse. Quis enim tam saxeus legisse potuit – ut de reliquis taceam – Priamum tot suffultum auxiliis cecidisse; Astyagem potentissimum Medorum regem regno cessisse; Cresum Lydorum, apud suos et exteros dilectissimum, regno perdito privatum vixisse; Tarquinium Romanorum,. pulsum, in senectutem miseram devenisse; Xerxem Persarum, tam magnis copiis Greciam invadentem, solum fugientemque asyntico in litore aspexisse; Artaxerxem, eiusdem successorem, affectum tedio expirasse; quod, horrore quodam percitus, quasi in precipitio positus, sibi prospexisse non debeat? Neminem sensibilem credam. Quam ob rem, cum iam talium salutem sperare possimus, non frustra laborasse gaudemus. Sane, cum eduxisse soporatos in vigiliam satis non sit, ni in lucem deducantur integram, in solidationem credulitatis iam sumpte procedendum est, ut, dum promissa sequemur, fides etiam maiorum deiectorum copia amplietur. Ad quod grandis nimium et infesta lugentium, etiam Ytalorum, turba me revocat. Cuius multitudo nimia id egit ut, eo selecto quem mallem, innominatos ceteros abire permicterem. Is enim fuit Marcus Manlius Capitolinus, qui, dum agente invidia regium fastigium conscendisse credit, ex claro satis Fortune situ in turbidas Tiberis undas cum dedecore preceps deiectus est. I. De Marco Manlio Capitolino. Eximii fulgoris Manliorum familia fuit apud Romanos, et decora maiestate ingentium titulorum. Ex qua Marcus Manlius originem ducens, robustissimam iuventutem suam tam muralibus quam civicis coronis et inimicorum spoliis plurimis insignem fecit, et suis egit meritis ut tertio consul dictus, regiis uteretur fascibus; ac his spectande virtutis sue fulgoribus ingens opus illud addiderat unde sibi cognomentum sublime «Capitolinum a contigerat, quod, uti multum addiderat splendoris, dedit ambitionis infauste causam minus moderate servatum. Nam venien. tibus, omisso Clusio, Gallis Romam, et fractis apud Alliam romanis viribus, et urbe capta, cesisque patribus, cum arx Capitolina, romanum servatura nomen, obsideretur ab eis, cum indagine advertissent per Carmentis saxum iter in arcem, eamque illa ex parte, quasi loci natura munitam, segniori servari custodia, nocte intempesta tacite ascensum cum difficultate temptarunt. Et cum silentio sopitos custodes canesque ascendentes fallerent, anseres, que in arce ad sacrum Iunonis in tanta rerum penuria servabantur, nequivere fallere. Clangore quippe earum expergefactus, Manlius, armis sumptis aliisque excitis, primus in ascendentes exsiliit ac umbone adverso iam stantem Gallum per prorupta saxi devolvit. Qui preceps in alios irruens, plures una secum precipites dedit in undas. Inde passim alii plures, scopulis inherentes, cesi ac inpulsi in fluvium corruere; et sic, eius prestantia atque robore frustrata Gallorum spe, arx tutata est. Hinc ante alia a tribuno militum laudatus summe et a cunctis etiam donatus militibus est pro qualitate temporis atque loci magnifice illique «Capitolini» cognomen iniunctum ut, si quando libertate frueretur romana res publica, servati ab eo Capitolii testimonium esset eternum. Magni quidem et egregii unicuique et potissime Ytalo tunc eventus Manlii, quibus procul dubio, si alterius claritatis livore infestatus non fuisset, et ob id non elevasset ad culmen maius quam civem deceat animum, satis credi potest et dictaturas splendidas et triunphos decoros, ut ceperat viriliter agens, in processu suo iunxisset nomini. Attamen, dum egre Camilli gloriam eumque sibi preponi pateretur, variis artibus plebis amore captato, ad eam rem publicam occupandam, quam paulo ante ne occuparetur a Gallis egerat, indignantem pessimoque extuantem livore animum erexit; et dum plures variosque rumores exciret, ad intestinos sedandos motus Cornelius Cossus dictator in patriam revocatus a Volscis est. Qui, post altercationes quasdam cum Manlio palam habitas, illum plebe etiam murmurante, misso lictore, carceri trudi iussit. Quod etsi atram claritati sue nebulam obiecisse visum sit, saniori iudicio in maius lumen eduxit. Nam que videbatur caligo lux fuit, detegens opere quales erga illum plebs gereret animos, non nisi verbis precognitos. Pertulit enim eum vinctum detineri adeo indignanter, ut, post obiurgationes in patres plurimas, forent ex plebe non nulli qui lugubrem vestem summerent, mesto vultu intonsa barba et incomposito crine coram incederent, atque in vestibulo carceris vigilias agerent, et sic pregrande sue fidei argumentum prestarent. Quod mediis in tenebris Manlio plurimum claritatis induxit; et longe plus etiam adiecisset, si tantum pressisset rabiei insite, quantum, dum multum fiducie auget, temerarie presumptionis adiecit. Tandem, urgente in eius exitium Fortuna vires, cum ex Vulscis triunphasset dictator, seque abdicasset officio, et ob id liberior plebi relictus videretur circuitus; ambire carcerem, multa dicere, minitari se fracturam, ni Manlius liberetur, incepit. Que ut componerentur, senatu iubente, exutis vinculis poscenti Manlius redditus est. Qui, succensus fastigio quodam tumentis animi, ardentius cepta persequi, et omnia ad regnum tendentia ociter operari totis nitebatur viribus. Quod patres et tribuni plebis sentientes, neque satis equo ferentes animo, pari omnium consensu, ad summendum ex presumptis supplicium, a tribunis Marco dies indicta est. Qui sordidatus, a nullo sociatus patricio, nec ab Aulo quidem ac Tito fratribus, in iudicium venit, plebeia tantum circundatus turba; et cum satis convictus ambitionis crimine videretur, ante eo dicente multa, pectus cicatricibus insigne nudans, arcem Capitolinam a se tutatam ostentans, plebis suffragium atque deorum implorans, plebis sententia damnari non potuit, ante quam extra portam frumentariam, unde Capitolium videri non poterat, duceretur. Ibi quidem, nemine plebis adversus surgente, damnatus est ut ex Tarpeio saxo, ex quo civis optimus Gallum precipitaverat, malus et ambitiosus effectus, precipitaretur in Tiberim. Nec mora: nam, post multum frustra invocatos deos fautricemque plebem, quod intulerat Gallis supplicium et ipse, in precipitium pulsus cum ignominia expertus est. II. In infidam plebem. Queso: qui suis fortunis confidunt et in alios intolerabile supercilium gerunt, excussa ab oculis nocte, Manlium Gallum parma pellentem, militum laudibus in celum delatum, laurea trabeaque insignem, in Capitolium a se defensum triunphos trahentem conspiciant; et versa vice in momento fere squalidum, supplicem, catenis honustum, damnatum, Tarpeio in margine lictoris inpulsum expectantem, intueantur; et si quid inter se actus tam dissoni movent, consultius posita cordis elatione, ridenti Fortune, amplo generi, claris affinitatibus et super omnia plebi ingrate se credant. Sic eque quibus glorie satis concessum est, oculos ab alieno fulgore liventes avertant. Dubium quippe quid stultius sit: an invidia boni alterius afflictari, an plebis favori se credere. Illa premitur, hac insulsus decipitur; illa in alterius urgetur perniciem, hac in suam presumendo deducitur; illa mens exuritur, hac spes luditur. Sed cum effectus magis quam causas prospectemus, etsi omnino abicienda invidia sit, tanquam vinculi societatis humane nepharia hostis, nemini unquam se aure plebeie credidisse commendabile fuit. Natura – ut ita loquar – plebs omnis mobilis et fatua est, veritati semper opinionem preponens, usque ad exitium suadens, et in periculo derelinquens. Hec autem, cum Fortunam sequatur, humillime servit, dominatur severe ridetque post munera quos sui fiducia miseros deduxit in mortem. Et si cetera desint, hoc vidisse satis est: M. Manlium, protectorem suum et inclitum ducem, quem ut deum paulo ante colebat, in quo spem omnem firmaverat, cui carcerato excubias inpendebat, et eius afflicta incommodo squalida incedebat, deos precibus onerabat, minabatur et patribus, sublata tandem arcis visione, fortissimi pectoris cicatrices, imperatoris faciem et preces oblita sua suffragia implorantem damnavit. III. In tyramnos pauca. Poteram, si libuisset, Manlio subiunxisse fugam Nectabi Egyptiorum regis, ad austrum, et Pausanie Lacedemonum ducis exilium, aliorumque plurium ea teinpestate infelicissimos exitus; verum enim verum in dedecus et infamiam humanum sitientium sanguinem, et insatiabili hiatu mortalium transglutientium facultates, et animas libertatemque violentia occupantium tyramnorum, illis omissis, ut assummerem Helearcum, Heracliensium immanem sub tyramnidis titulo hostem, fere deductus sum. Sane Aronisius Syragusanus, longe amplius crassatus in suos et a me diu ante conspectus egit ut, postpositis abominationibus et dictuturpissimis Helearci, a Cione et Leonide interempti, de se suisque meritis atque mutationibus, etsi non plene, saltem pro modulo laboris assumpti, describerem. IV. De Dyonisio syragusano. Huic que fuerit origo legisse non memini. Sed quid veterum primordia queram hominis scelestarum turpitudinum omnium fedati? Ei tamen Syragusarum imperium, ceso Dyonisio patre seditione suorum, quod fratrum natu maior esset, evenit. Qui, dato nomine idem esset cum patre, longe illum antecessit sceleribus. Hic igitur circa regni sui initia non solum servare susceptum sed ampliare constituit. Ad quod ut aliquando deveniret, fraude primo benefitiis pluribus conciliatis sibi popularium animis, fratres fratrumque cognati suo iussu trucidati sunt. Inde, quasi adamantinis nexibus securitatem fortuniumque suum firmasset, ocio et potationibus atque luxurie sese precipitem dedit, existimans immersum talibus summa felicitate fulgere. Felix igitur suo iudicio, cum in gravem pinguedinem inertemque venisset, in pessimam oculorum valitudinem incidit, adeo ut luce lederetur plurimum; et ob hanc se civibus putans despectum esse, rabie incensus, truculentior omni fera, nunc hos nunc illos pro libito atroci morte seu cruciatibus tollebat de medio. Quibus incensi miseri, congregatis copiis, in Archadina recluso bellum indixere. Qui, seu a militibus preda avidis inpulsus, seu criminibus agentibus suis, eductis ordinibus descendit in aciem; et victus, pauco tempore intermisso, iterum fusus fugatusque est; et cum iam in declivum Fortunam labantem sentiret, quod bello nequibat, ad ingenium versus uncis illam in desiderium suum trahere conatus, egit ut qui de pace tractarent ad se micterentur ex civibus, quos cum detinuisset, incautosque ad spem pacis adverteret, in solutos repente armatorum turmas emisit. Verum cum longe ab eo quod speraverat successum cerneret, victis fugatisque suis cum omni regio apparatu clam navem conscendens secessit in Locrum. Et cum comiter a civibus susceptus esset, eorum civitatis arcem fraude occupavit. Nec mora, tanquam in hostes cedibus rapinis exiliis stupris matronarum et virginum tam principum quam plebeiorum thoros labefactans seve debachari cepit. Et cum iam rapiendi cessaret apparens materia, Locrenses miseros circumvenit astutia. Nam cum suasione satis composita matronas omnes et virgines evocasset in templum Veneris, quasi que voto publico obsequi deberent electurus, collectas spoliari militibus iussit, et cum nudas emisisset, ornamenta subtracta sumpsit in predam. Quibus exasperati Locrenses, irruentes in eum, ignominiose illum patria eiecere. Sic iam bis exul, Dyonisius, quasi Fortunam luderet, ingenio usus veteri, a dementibus Syragusanis receptus est. In quos cum prisco more seviret, Fortuna sepius suis luss artibus, seu tot relevationibus fessa, passa est ut, conspiratione civium facta, belua obsideretur immanis. A quo deficientibus viribus anxia mentis compunctione, in compositionem cum hostibus itum est, pactumque ut, deposito imperio, arcem cum exercitu libere Syragusanis traderet, et Corinthum privatus in exilium tenderet. Qui, Syragusis in libertate dimissis, exinanitus fere, quo mittebatur excessit. Ubi postquam ventum est, saniori ductus consilio nil nisi quod humillimum esset existimavit esse securum. Quo tractus iudicio, se in sordidissimum vite genus abiecit. Nam inter lixas et lenones in popinis et fornicibus, veste obsoleta contectus, perseverabat, vilissima de quaque re inhonestis verbis sepissime questiones agitans, risum dare potius quam extorquere contendens astantibus. Ultimo docere pueros in triviis et ludos agere et alia quecunque ad se despiciendum potius quam timendum inducerent actitare cepit. Nec tamen facile his dissimulationibus malam de se suspitionem Corinthiis abstulisse potuit, tantum poterant perversi hominis, quantumcunque deiecti, preterita gesta. O varia rerum mutatio! Quantum hec exulis vita distans erat ab ea, quam princeps et insolens observare consueverat! Attamen qualiscunque fuerit, et quantumcunque inhonesta et fetida, in eadem senescendo contabuit. Nec sua tantum dedecora flevisse potuit; quin imo Iovis Olympii amiculum, coronas victoriasque, deorum porrectas brachiis, Epydaurii Esculapii barbam, Proserpine spoliatum Locris templum, ac alia patris sacrilegia gravissimo cum merore pensasse creditum est. Postremo miseria suprema devictus interiit obscure adeo ut incertum sit an apud Corinthum moreretur, an in Syciliam rediens fuerit occisus. V. In Dyonisium et Fortune excusationem. Que – precor – multorum hominum obstinatio est, quam inflexibilis quam lapideus animus? Bis e culmine Dyonisium suis operibus procurantibus Fortuna deiecerat, et ut restitutionibus apparebat, magis castigationis in modum, quam demersionis in penam. Nec tamen lacessitus exiliis, in aliquo sevi animi iniquitatem immutare potuit, quin, ab eadem iterum restitutus, casum tertium procuraret eisdem cum vitiis. Iniuste equidem accusatur, et indebitis verbis et execrationibus laceratur Fortuna. Cui dubium, si fronte inscripta merita nostra gestemus, quin eam recte agentem arbitrentur qui legerint? Lascivi quidem scelera non videmus, discoli adversa non ferimus; et sic, dum nos cecos non cognoscimus, oculatam Fortunam indebite accusamus. VI. De Polycrate Samiorum tyramno. Etsi post infelicem Dyonisii Syragusani finem lamentationibus me onerasset Victruvius Batus Fundanus, dudum Privernatum dux, quod, post fusum exercitum suum a Plautio romano consule, verberibus affectus et inde necatus sit, non tamen, viso Polycrate Samiorum tyramno, in se calamum vertisse potuit; quin imo, infeliciorem casum ex benigniori Fortuna scripturus, in illum se sponte sua concessit. Samos Egei maris insula est dives opum, et ob id Iunoni sacram ferebat antiquitas. Cuius, seu generis gratia, seu divitiarum opera vel alio Fortune munere, Polycrates quidam assumpsit tyramnidem tenuitque. Qui etsi – uti tyramnorum mos est – in suos minus humane viveret, adeo Fortunam obsequentem habuit, ut eidem uberrimum illius pectus et amplissimos sinus nec non et quoscunque suos secretiores aditus apertissimos habuerit. Nec solum prospectantis vulgi iudicio, quod ut plurimum mendax est, sed ipsius etiam Polycratis, cui visum est adeo sibi cuncta pro votis succedere, ut deorum quandoque timuerit invidiam. Qui prosperis undique circumsessus, ad moderandam in aliquo cuiuscunque invidiam et ruborem tam Fortune quam superis auferendum, quod soli inter mortales pro desiderio succederent cuncta, sibi infortunium aliquod, postquam aliunde non dabatur, afferre instituit, sumptoque e manibus anulo, quem habebat carissimum, in mare deiecit, hac una tristitie salebra moderaturus exundantem licentiam. O ridiculum! Sibi tempus ad miseriam deesse timebat, qui incipientem servire Hecubam anum non prospexerat, et ob continuationem aliquam Fortunam factam immobilem extimabat. Que quidem maiora reservans invito, paucis voluntariis non contenta id egit ut, quod eiecerat sponte Polycrates, ipse inopinate resummeret. Nam, post dies paucos ab aymli iactu, a piscatoribus captus piscis qui anulum deiectum, escam putans, sorbuerat, dono tyramno delatus est, cuius in ventre, seu a coco seu a dapifero compertus anulus, quasi a Neptuno restitutus, Polycrati portatus est. O latentes insidie! Nunquam minus fiducie assummendum quam cum blanditur Fortuna. Sie igitur undique fulgoribus rutilans, ut in amarissimam calamitatem incideret actum est. Nam, quasi omnes in unam reservasset iras Fortuna, seu prede cupiditate seu quod adversus Darium Persarum regem hostibus prestasset auxilia Polycrates, in eum totis viribus Orontes, Darii prefectus, conversus illum fudit cepitque; atque post carcerem et catenas, eum qui tot prospera viderat, qui tot successibus letatus fuerat, qui volens a Fortuna turbari nequiverat, in summo Midalensis montis vertice tractum celsa iussit in cruce suspendi. Qui, etsi tormentis anxius et rubore dedecoris angeretur, non illi modicum potuit attulisse doloris sub se spectasse omnem Samiorum multitudinem, paulo ante nil impune adversus se audentem, nunc tam libertatem suam recuperatam illius exitio quam eius ignominiam cruciatumque et vicinam mortem letam gratulantemque spectantem. Et sic tormentorum atrocitate, et preteritarum voluptatum memoria ac gratulantium invidia, et verecundia illati dedecoris, positique dominii dolore, inter merores et lacrimas relictus infestis avibus lacerandus, qui in terris felicissimus vixerat in aere miserrimus expiravit. VII. De Callisthene phylosopho. Iam a cruce Polycratis manum retraxeram, cum Aribam, olim Epyri regem, flentem querentemque conspexi, accusantemque plurimum Phylippi Macedonum regis perfidiam, eo quod, ob infande luxurie gratiam, Alexandrum, uxoris sue fratrem, se pulso atque in exilium senectutem agere coacto, regem Epyri suo substituisset in loco. Nec inficiar: squalor senectutis inopiaque dolentis me facile in suas traxissent querelas, ni ab eis maior pietas avertisset. Nam haud procul inde adeo deformis et tabido turpis cruore Callisthenes tacitus sequebatur, ut potius truncum sanguine pulvereque respersum sese moventem extimasses quam incedentem hominem. Cuius ego casu nomen audiens, memoransque subito eum quandoque sscris phylosophantium in scholis celebrem audisse, nedum calamum, in ignominiam sevientis in eum, sibi ultro spoponderim, sed nec lacrimas negare potui. Quis adeo lapideus sit, si viderit honestum hominem, sacris imbutum doctrinis, meritisque conspicuum et tanto insignem cognomine, uti quesita laudandis vigiliis phylosophia prebet, mutilum deformato vultu cruoreque turpi obsitum, non suis demeritis sed aliena perversitate incedentem se coram, qui possit parcere fletui? Quod igitur apud alios notitia clare originis, regia predecessorum insignia, admiranda eorundem facinora, splen· doris plurimum videntur afferre, in phylosophis perminimum est. Quid enim maiorum dyademata, quid avorum sceptra, quid parentum ymagines, superati reges, orbisque subactus possent phylosopho inclite claritatis augere? Cum non solum quos mavis fulgores mortalium calce terat phylosophia, quin imo ipsum celum perambulans incomprehensibili quadam luce decoret. Non ergo ut sublimiorem Callisthenem nostrum faciamus, eius est exquirenda propago. Is quidem a sua ineunte adolescentia in venerande phylosophie laribus versatus, forsan audivit Socratem et Platonem, apud mortales divina quedam superne mentis archiva. Sub Aristotile, tamen, clarissimo omnium phylosophorum principe, mirabili preditus ingenio auditor floruit, et tanto iam cognomine clarus auditores habuit, quibus et ipse magistre rerum reseraret archana. Ceterum cum illam ingentem expeditionem sumpturus esset Alexander Macedo, Aristotili preceptori suo, maioribus procul dubio operam danti, poposcit ut ex suis illi comitem aliquem daret, cuius adiutus doctrina vetera retinere, et novarum atque incognitarum rerum posset demonstratione instrui, et per quem, siquid forsan memoratu dignum ageret, literis etiam traderetur. Cuius votis ut se facilem exhiberet, preceptor egregius inter ceteros suos, tam ingenio quam viribus validos, tanto regi Callisthenem, insignem virum et eloquentia facundum, itineris socium documentorumque magistrum concessit. Equidem, si superari posset phylosophie insigne fastigium, grande et illustre illi concessum est officium: regere scilicet doctrina mores eius qui tot tanque grandes imperio regebat exercitus, et eum redargueret vocibus qui reges maximos coercebat opere. Fortuna tamen, rebus invidens celsis, advertens quia in phylosophiam infigere tela nequiret, ut solam rerum apparentiam prospectantibus sui iuris omnia esse monstraret, in accessoriam phylosophi sublimitatem iacula vertit; actumque est ut, succedentibus Alexandri votis et pluribus occupatis iam regnis Darioque cum exercitibus Persarum superato, tam grandis accederet preda ut, oblitus sue mortalitatis, Alexander ausus sit velle a suis ut deum more persico adorari. Quod quidem etsi egre Macedones eruditi ferrent, pre ceteris Callisthenes tulit egerrime: nec solum animo, sed asperrimis redargutionibus tam stolidam tanque detestabilem regis fatui damnavit insaniam. Meminerat profecto honestissimus homo – ut Alexandri parentes, nativitatem et pueritiam sinamus – illum nuperrime Cydni, frigiditate contractis nervis, in fere letiferum incidisse languorem, et dei munere ac medici opere, non sua divinitate sanatum. Noverat vino et ira sepissime superatum, alto pressum dolore, et gravissimis agitatum curis: accidentia omnino a divinitate extranea; seque, versa vice, lacte phylosophie mellifluo educatum, sanctissimo nutritum in gremio, et honestissimis eiusdem in laribus observatum; neque decere hominem, nedum divina imbutum scientia, verum nec mercennarium ydiotam, se stolidis figmentis trahi permicti, stultisque credere fabulis, atque hominem seu creaturam aliam divinis honoribus venerari; sibique tanto turpius quanto non vera tantum doctrina virtutes extollere oporteret et deprimere vitia, sed laudabili vita exemplisque docere spectantes cuius ipse professor artis existeret. A quo commendabili proposito cum constantissimus homo revelli non posset, in iram sibi familiarissimam Alexander facile concidit, eiusque suasione neglecte in se religionis gravissimas dare penas inno. cuum virum coegit. Nam iussu suo, cum ante sanctis occupatum contemplationibus hominem una cum pluribus in se coniurasse finxisset, Callistheni effossi sunt oculi truncate aures et nares et labia pariter atque manus pedesque, deinde exercitibus, ira excandescente iubentis, tam ornatus regis preceptor in spectaculum atque ludibrium deductus est. Que cum nondum satis rabiem imperantis explessent, postremo cavea inclusus est et cum eo canis unus quietis lacessiti infestator assiduus. Cuius post multa misertus Lysimacus, nobilis ex Macedonia iuvenis, assuetus non nunquam ab eodem virtutum precepta et rerum audire causas, ut morte finiret angustias, illi quasi cibum porrecturus, non impune venenum exhibuit. Et sic post tot dedecora unius ob iracundi iuvenis insaniam phylosophie alumnus absumptus est. Queso dicatis, segnes anime: quid in subsidium stolide opinionis vestre appositure estis, postquam in castra phylosophie potuit transvolasse Fortuna? An longos somnos, cenas opipares, rutilas auro vestes, obscenas libidines et fluxos in omne dedecus mores? Arma frivola hec sunt. Quid ergo? Excutite cervicis duritiem, aperite oculos mentis et videte quia humilitas sola, Deo gratissima virtus, huius monstri vires conterere potuit; et in Eo confidite cuius solius est potentes deponere et pauperem de stercore, dum velit, erigere. VIII. De Alexandro Epyrotarum rege. Spectabam Alexandri Macedonis impium opus, hinc lacrimas pias phylosopho exhibens, inde diras execrationes tyramno, cum mestus nimium clamitansque Epyrotarum rex affuit Alexander, egitque querelis suis ut, Callisthene relicto, in se oculos transferrem et de se scriberem. Ut igitur voluere priores, Epyri regnum apud antiquos, et potissime post exactum Troianorum bellum, satis celebre fuit. Nam, recepta Helena Ylioneque combusto atque diruto, fere omnis greca nobilitas aut naufragio aut excidio aut exilio multata est. Quos inter et Pyrrus, Achillis filius, perdito per absentiam patrio regno, vagus his consedit in sedibus, et ab eo incole, qui Molossi dicebantur, Pyrride dicti sunt; inde vero facile, Epyrote. Et ab eo et ex rapta Lasana, Herculis nepte, genus omne Eacidarum manavit, suis seculis inter Grecos fere divina claritate conspicuum. Cuius ex successoribus Neoptholemus, Tribare filius, genuit Alexandrum et Olympiadem Alexandri macedonici genitricem. Qui quidem, avorum fulgore illustris et Phylippi regis affinitate spectabilis, insigni formositate decorus iuvenis fuit, ob quam infausto Phylippi crimine pollutam, meruit, eiusdem viribus, pulso Ariba, regnum avitum suscipere. Quo splendore, generi ac formositati superaddito, illum gloria mirabili fecit egregium. Ceterum, iam Phylippo mortuo, cum Alexander Macedo in Persas et Orientem expeditionem arripuisset, quasi secum orbis partito dominio et hic a Tarentinis vocatus, grandi spe occidentis imperii potiundi, in Ytaliam, quo vocabatur, accessit. Nec leta defuit Fortuna principio. Bruttiorum quidem ac Lucanorum, ea tempestate populorum ingentium virium, semel et iterum fudit exercitus, et armorum vi oppida quedam, et non nulla ex eisdem deditione suscepit. Tandem cum surgentibus probitate mira Romanis, magis dum vires augeret quam ut quietos vellet, pacem firmavit. Verum, dum altiori ex culmine eo evasurum se arbitraretur quo cuperet, in predestinatum illi atque a Dodoneo Iove predictum miserabile fatum incidit, mutante Fortuna vices. Pandosiam urbem et fluvium Acheronta letalem illi sortes ostenderant; quos ipse Greciam solam habere ratus, quasi se fatis surriperet, alacrior Ytaliam petierat. Attamen, cum haud longe Pandosiam urbem a Lucanis, iuvantibus Samniis, tripartitus eius exercitus fusus cesusque fuisset; et ipse, occiso Lucanorum duce, fugiens, ad Acherontem fluvium, locorum atque nominum ignarus devenisset; et fluvium, imbre pridiano tumidum, evulsisse pontem impetu cerneret; audissetque fessum militem fluvium nominantem eiusque rapiditatem execrantem, Dodonei responsi memor, attonitus atque fere exanimis in ripa substitit, dubius numquid iter flecteret aut se undis crederet seu hostes potius expectaret. Attamen a Sotimo, uno ex suis, monitus antequam deliberasset Lucanos instare ad transitum, pavore inpulsus est iamque in alteram devenerat ripam cum, fatalis assistens hora, a Lucano exule, ex his quos in suam custodiam preelegerat, ex eminentiori loco verruto transfossus est, et moribundus in vorticosas Acherontis undas collapsus, cum sanguine reluctantem spiritum effudit, et undarum inpulsu in presidia hostium cadaver, regiis adhuc decorum armis, delatum et cognitum uncis in siccum tractum est, quo quicquid ei viventi Fortuna pepercerat mortuo illatum est. Nam postquam illud Lucani milites diu per castra circumegerunt, odio susdente veteri, ignominiose discerpserunt membratim partemque Consentiam, tanquam victorie sue decus insigne, miserunt: reliquum, nondum saturi, distrahentes non ante a turpi laceratione cessarunt quam lacrimis precibusque muliercule poscentis concederent. A qua in unum redacte reliquie ad lacrimas necessariorum summendas et regium funus in Epyrum sorori remisse sunt. Et sic qui fedum ob obsequium insperatum obtinuerat regnum, dum aliud aggreditur, ei quod male quesierat immatura morte surripitur. IX. De Dario Persarum rege. Nondum satis mulierculam Alexandri epyrote membra componentem conspexeram, et ecce flentium me traxit auditus rumor in partem. Quos dum inspicerem, Darium Persarum regem tanta cum maiestate malorum antecedentem vidi, ut facile, ceteris pretermissis, calamum impetrasse potuit. Is ergo, Ocho patre mortuo, Persarum imperium solus obtinuit. Quem penes cum omnis mundanarum rerum splendor esse videretur, ne Fortuna superiorem arbitra. rentur mortales, ab eadem in eum adeo violentus immissus est impetus ut ex maximo verteretur in nichilum. Nam Alexander Macedo, ardentis animi iuvenis, fama tantarum rerum tractus, seque ultorem Grecie a Persis hactenus plurimum lacessite professus, compositis Macedonie rebus, parva militum manu in eum omne virtutis sue robur impinxit; et cum iam Lydiam Ioniam Cariam atque Panphyliam occupasset, nexusque iugi Gordii solvisset, et Tauri montis celsos superaret vertices, ad famam tam animosi hostis excitatus Darius, collectis copiis non ante obvius factus est quam in campos devenisset Horestis. Ibi Persarum atque Macedonum conflictus extitit primus, maxima Persarum cede Darioque fugato; qua clade etsi perculsus Darius esset, animo revocato copiisque restauratis ingentibus, fortunam pugne iterum experturus accessit. Que neque letior illi fuit: nam paucitas Macedonum armorum usu iuvabatur et arte plurima. In hoc quidem conflictu, ultra amplissimam Persarum cedem Dariique fugam, castra regis capta sunt, cum matre et coniuge atque filiabus, et tam grandi thesauro ut intuitu primo victoris appetitus inexplebilis vinceretur. Hac strage fractus Darius cum se in Babiloniam recepisset, diffidens armis, epistolis et sponsionibus animum victoris flectere ratus est. Porro cum omnia agi frustra perciperet, et ferro potius quam auro salutem fore tutandam, dum Syriam Ciliciam et Egyptum sibi subigeret Alexander et ad Ammonem lybicum tenderet, quasi concessum sibi spatium foret, reintegrare exercitus conatus est; quos cum eduxisset non primis impares, haud longe a Cydno fluvio tertio congressus, nec more solito impetu pulsus primo, adeo acriter et diu dimicatum est ut aliquantisper in pendulo belli fortuna fuerit. Postremo, superantibus Macedonibus, mori voluit Darius, qui a suis in spem meliorem to servatus cum paucis aufugit. Nullo in prelio precedentium tantus sanguis effusus est, eo quod Perse tanquam pro salute postrema pugnassent acrius, Macedones vero indignantes quod, iam bis victi, in arma surrexissent tertio, reiecta pietate nemini indulgebant. Darius autem, victoria Alexandro relicta, iam se miserum destitutumque arbitratus, amicos sequebatur fuge socios; a quibus in Parthiam captivus potius quam rex ductus, ab Alexandro secutus est. Ad cuius gratiam promerendam apud Tharam, Parthie vicum, amici Darii in compedibus aureis posuere vinctumque in vehiculum transtulere. Demum spe regni occupandi a Besso, ex amicis primo, confossus est; et propinquante Alexandro, cum clam abiisset percussor, fonti cuidam propinquus et morti vicinus a persa milite compertus, et in tam grandi afflictione solatus paululum quod ab intelligente moriens inventus sit, huic extrema mandata dedit, et sanguine deficiente aureis in compedibus expiravit. Hic igitur tam celsi regis tam potentis tam divitis exitus fuit. Cuius gravi lapsu ira tepefacta Fortune, permissum est ut, qui rex et splendidus vixerat finemque persico nomini moriens dederat, non linqueretur insepultus avibus aut plebeio ritu telluri traderetur is inglorius. Nam Persa, comperta atque mandata Darii referens, Alexandro causam dedit ut et victor defuncti regis corpus vellet inspicere eoque conspecto et suo compassus infortunio lacrimas daret iuberetque illi more persico celebre funus atque regium exhiberi. Quod magnifice factum est non minori dantis quam suscipientis gloria. X. Dolentium concursus. Uberrima miseriarum secula persica peperere bella. Quippe post troianum excidium similes ante non cognitos grandes attulere casus, numerosasque populorum stras ges, et cruentas regum victorias, quas dum, nunc intestino bello, nunc extero, Grecia miserabilis experitur, urbium opolenta fere virorum pauperrima facta est. Sic et postmodum cartaginensis perfidia et Romanorum audacia dum inter se de imperii orbis decertarent gloria, Affricam Ytaliamque in numerum traxere dolentium. Experte quidem sunt ipse, et usque in nostrum evum, quamvis paululum leviores, a primis tamen delapsas nimium miserias experimur. Verum summimus voluptatis aliquid, quod forsan summere nequivere priores. Nam cum iam longissimo estu defessi agitemur ab undis horum quos malorum tam grandium causas dedisse compertum est, ab impetu primo pulsos ingentia naufragia passos, et per omne litus eorundem calamitatum quassata ac attrita salo fragmenta conspicimus. Sane flevisse Persas insolentias suas in Grecos pro parte iam premonstratum est; Macedonas temeritatum suarum in Asyanos Europeosque solvisse penas, etsi non plene ad sufficientiam, tamen cito prospecturi sumus; cum iam videam magni Alexandri heredes amplissimos et eorum filios nepotesque utriusque sexus, Dario ceterisque subactis, catervatim erumnas inexpiabiles deplorantes lugubres squalidosque penas exsolvere. Ex quibus, anxios non minus quam miseros primos antecedentes, aspicio Leonatum, minoris Frigie prefectum, suum accusantem infortunium et quod, dum Antipatro ab Atheniensibus obsesso auxilium ferret, ab eisdem se circumventum occisumque deflentem. Inde Neoptholemum ac Poliperconta gementes quod dum Eumeni pararent insidias ab eodem in eisdem congressu infelici occupatos ac cesos fuisse. Sic et Perdicam afflictum nimium quod, dum Ptholomeo egyptio bellum intulisset, ab exercitu cuius ipse dux erat trucidatus sit. Quos omnes, una cum Anaxarcho, Capadocie rege, a Perdica iam dicto vita regnoque privato, et Amilcare Rodono ab ingratis civibus suis cartaginensibus post mortem Alexandri in patriam remeante necato, volens pretereo; et in id venio, ut Eumenis Capadocie atque Paphlagonie ducis miserabile exitium superioribus addam. XI. De Eumene Capadocie atque Paphlagonie duce. Alexandro Magno, qui subornatis sacerdotibus Ammonis lybici se Iovis filium deumque stolide finxerat,I suorum apud Babiloniam veneno consumpto, cum tam ingentis imperii unus satis dignus heres reperiri non posset, eo iacente aureo in lectulo exanime, quasi cadaveris maiestas aliquid aut dignitatis aut roboris prestatura videretur agendis, per prefecturas idest XXXVI heredes quod occupaverat divisum est. Ex quibus unus Eumenes fuit, ex Macedonia, tam genere quam probitate conspicuus. Cuius ut acta sub Alexandro linquamus, susceptis Capadocia et Paphlagonias tantum consecutus longe militie munus est, ut nil illi preter regium nomen ad regalem gloriam deficere videretur. Ceterum, dum consecutus optatam amplitudinem diutine militie quietem adinvenisse crederet, illi hostis affuit illico. Nam, ut moris est, in se magnas corruere moles, quos regum orientalium vires nedum frangere sed nec tolerare potuerant, intestina attrivit discordia; et dum sua in se dissidentes arma convertunt, actum est fraude Antigoni ut Neoptholemus, qui cum exercitu ad emergentes casus adiutor Eumeni datus fuerat, nedum Eumenem cogitaret linquere, verum et exercitum tradere omnem quibus adversabatur Eumenes temptaret. Quod advertens Eumenes in eum arma convertit et prelio fudit atque fugavit. A qua suadente Poliperconta retentus Neoptholemus, dum ambo Eumenem letum ex victoria incautum per insidias circumvenire putant, ab eodem rerum conscio pugnantes trucidantur ambo. Qua ex re Eumenes primo suo infortunio a Macedonibus hostis publicus iudicatus est, et bellum adversus eum commissum Antigono. Is vero, inito certamine, Eumenis copias fudit. Qui, sinistro rerum successu perterritus, in munitissimum castrum confugit. In quo dum illum obsideret Antigonus, audito quod requisitus Antipater Eumeni auxilia prestaturus accederet, soluta obsidione discessit. Eumenes igitur, qui fugiens exercitum liquerat, se destitutum advertens, cum primum potuit ad Argiraspidas, opera quorum Alexander prelia multa confecerat, quasi apud eos sui securior degere posset, accessit. Argiraspide autem, Alexandro defuncto, omnium aliorum ducatum spreverant; quos tamen Eumenes blande sensim sub suo traxit imperio eosque adversus Antigonum venientem contraxit in pugnam. In qua, cum duce mutata Fortuna, una cum Eumene fusi sunt castrisque privati, in quibus uxores liberosque et longe militie premia perdidere. Quo eventu turbati, Eumenem tanquam malorum causam turpiter damnare et vilipendere cepere; et habita clam cum Antigono pactione de rehabendis omnibus, si captivum traderent Eumenem, illum tacite abeuntem cepere et catenis honustum produxere in medium. Quo cum petenti facta potestate dicendi, supplici oratione a tam immani facinore retrahere aut in libertatem aut in mortem suam frustra conatus omnes exposuisset, versus in iram contumeliosis verbis ac diris execrationibus illis devotis, ultro ante custodes, vinctus ut erat, ad hostium castra viam indignanter arripuit. Quem cum Antigonus videre recusasset, carceri traditus; haud longe post, incertum quo mortis genere, inter catenas et tenebras mori coactus est. Sic qui multas expeditiones clarus peregerat, una victus, fastidium suis effectus est. Qui suo regi iusiurandum inviolatum servaverat, sibi non servatum in perniciem suam expertus est. Qui hostium duces vinctos plures adduxerat, vinctus a suis militibus hosti concessus est. Qui regis magni aulam conspicuus incolebat, captivus squalidus solusque fedo ac turpi in carcere trusus est; et qui multos vita donaverat, inhoneste datus est morti. Sic primis ultima adversantur, vices mutante Fortuna. XII. De Olympiade Macedonum regina. Iam iam quo flector non habeo, quin videam squalores et gemitus audiam successorum Alexandri, gregatim quasi ad quoddam eorum solatium venientium. Ex quibus, ne post Eumenis precipitium singulos recitem, quosdam memoratu digniores uno turbinis globo pervolvam cum Olympiade Alexandri matre, tristi vultu et obsoleta veste inter alios veniente. Fuit ergo Olympias genere pre ceteris Grecis illustris: ex Eacidarum nempe sanguine traxit originem. Fuit et forma decens (singulare nature donum et desideratum precipue mulieribus) et insuper regis filia, ex Neoptholemo Epyrotarum rege producta. Sic et regis etiam soror Alexandri, scilicet qui apud Acherontam Ytalie fluvium verruto periit. Preterea et regis affinis: Sarcas enim Molossorum rex – ut de reliquis sinam – Troade sororis sue vir erat. Regis etiam coniunx fuit: nam Phylippo, insigni Macedonum regi, coniugio iuncta est. Ultra hec omnia regis nec gregarii mater, quia ipsa est que Alexandrum illum ingentem, de quo fama viget inclita, peperit. Potuissem addere et regis pelex, sed honestius tacuisse visum est. Preter hec omnia et ipsa regina fuit. Inter tot igitur coronas, inter tot sceptra, inter tot regum solia – ut alia plura omiserim – Olympias tanquam eximii decoris sydus emicuit, et quasi quoddam viventibus specimen felicitatis eterne esset habita, ni sepe acerrimis Fortune quassata ictibus et postremo deiecta fuisset. Cui per letam iuventutem inter tot splendores alacres dies trahenti, etsi plurimum meroris attulerit Phylippum virum suum factis ampliantem fortunam regnumque a Tribalis (Michea Scitharum rege superato) vulneratum et fere mortuum, et inde apud Mothonem urbem sagitta oculo privatum, longe magis muliebrem animum agitavit adversa opinione de se creditum adulterium, et inde non solum consternatam mentem, sed etiam labefactatam eius pudicitie famam, et – quod longe peius – creditum ipsum Alexandrum concubitu ex alieno susceptum. Quam turpem macule notam illecebris hec suspitio splendori iniecerit suo, facile vident qui noscunt nil esse matronis pudicitia pulchrius; que, etsi multum etiam in plebeis mulierculis commendanda sit, in reginis summe servanda est, cum credatur, es deperdita, nil apud eas decoris regii restitisse. Hec igitur illi, inter tot illustrium avorum cognatorumque regum nomina, prima labes iniecta mali est: semen quidem pluribus subsecutis. Nam, si sacro fedato genio, nomini solo obscene libidinis spurcitiem intulisset, forsan fingendo tolerari potuisset infamia, sed exinde asperiori concussa ictu fere concidit. Nam temporis tractu Phylippus in patrati adulterii ultionem, es quodammodo repudiata, Alexandri epyrote Cleopatram filiam sibi copulavit in coniugem. Quod Olympias, seu ob iniectam sceleris notam, seu ob superinducte iniuriam, tam difficulter tulit ut viduitatem maluerit, quam neptis perpeti pelicatum, ut satis post factum ea volente perceptum est. Pausanias enim, Cerestis filius, ab Horeste genus ducens egregium, ab ea – ut credidere plures – inpulsus, eo quod Phylippus iuventutis sue stupratorem Alexandrum epyrotam sublimasset in regem, in Egeis, in celebri nuptiarum Cleopatre festo, inter Alexandros filium socerumque sponsum obtruncavit regem. Quo perpetrato facinore, quasi funebre officium prestatura viro, confestim cucurrit: quod adeo exhibuit, ut mane sequenti in capite Pausanie, iussu Alexandri filii pendentis in cruce, aurea inveniretur corona. Quod esto perpetrate cedis originem satis ostendisse potuerit, ut clarius appareret suo commissam iussu, paucos post dies Pausanie corpus deponi iussit, illudque super Phylippi reliquias non absque decore cremavit, gladiumque, quo regem Pausanias percusserat, Apollini sub nomine Mistalis, quo quondam parvula vocata est, consecravit. Nec hoc ad iras satiandas suffecit. Cleopatram namque superinductam, postquam eius gremium sanguine maculavit iugulate filie, tot verbis dedecorosis afflixit ut ad vitam laqueo expellendam inpelleret, eamque pendentem, etsi neptis esset, letabunda conspexit. Quid dicam? Nil equidem irata muliere ferocius; et – quod deterius est – uti immitius omni ferarum genere, sic in vindictam proclivius muliebre genus, cui cum non sufficiat vidisse quod optat sciatur, insuper cupit quod egerit, se tunc extimans rite in ultionem ivisse, dum sui sceleris sentit omne compleri trivium. Vidua igitur, uti viri pelicisque cede labefactatam pudicitiam expiasset, pristinamque e Fortune manibus felicitatem eripuisset, merore posito, comparuit alacris. Sed nec istud a potentiori diu permissum est. Filium quippe unicum et iuvenem, cuius ob maiestatem subsistere sublimitatem suam arbitrari poterat, novercarum cognatorum affiniumque cruore madentem, longam atque periculosam intrare expeditionem gemebunda prospexit; et quasi ex eius casibus vita sua penderet, anxia solicitudinibus variis famam omnem pavida mente per totum militie sue tempus suscepit. Quas inter, Alexandri fratris morte dolore intolerabili perculsa est, non solum quod spes ingens audacis cepti in fabulam versa sit, sed mortis genus et cadaveris ludibrium audisse mestam in lacrimas sepissime solvit. Et si paululum crebris atque magnificis filii victoriis inter tot infortunia refocillari videretur, non tamen infelicitatis restauratio concessa est; quin imo, nunc his nunc illis superincumbentibus malis, agitabatur assidue, forsan ut, assuetudine meroris lacessitum diu pectus fortius inveniretur adveniente, qua examinari debuerat, filii morte veneno ab orbis imperio rapti. Qua adeo concussam reor, ut se tunc viduam primo cognovisse debuerit. O quam paucis et nudis expedio verbis erumnas quas ploratus non explevere longissimi! His igitur miseriis obsita, quibus inexpugnabilis vita eius servaretur non longum post tempus advertit infelix. Vidit enim filii auspiciis et laboriosa militia quesitum XII annis imperium inter macedonas proceres omne discerptum, eosque cruentis seditionibus in se victricia arma convertere, et Arideum, ex Larissea psaltria genitum, postergata filii prole, vetustissimorum Macedonum regum insidere solio. Sane aut talium inpatiens, aut vi pulsa regno sit non satis habeo, mestam in Epyrum Secessisse satis clarum est. Ceterum, propinquante exitialis fati die, prosequente eam Eacida, Molossorum rege, nepote suo, in Macedoniam pergere iter cepit. Cuius intrare fines Arideus cum Euridice coniuge infestis armis prohibuere. Quod adeo egre tulit, ut in omissas filii virique lacrimas revocaretur, optaretque mori. Sed nec blandientis Fortune paululum subsidii defuit. Veteres quippe Macedones, tam Phylippi quam Alexandri memoria tracti, illi adhesere continuo, nec vi solum a finibus obstacula summovere, quin imo iure belli captum Arideum cum coniuge ira suadente iussit occidi. Inde, potita regno, per cedem nobilium cum bacharetur, cruoris avida, unde securitatem pariter et stabilitatem regni firmare arbitrabatur, inde ruinam atque exitium consecuta est. Nam cum id Cassander, Antipatris filius, et Alexandro olim veneni porrector, cuius in exterminium totius regie prolis Fortuna manus servabat, benefitiis Euridicis plurimum obligatus audisset, se ad interempti regis vindictam venire simulans, cum exercitu regnum occupaturus advenit. Quod Olympias audiens, Macedonum ob preteritam in eos sevitiam diffidens, cum Barsane et Rosanne nuribus filiisque in Epyduami urbem tremebunda confugit: cum qua profecte sunt Eacidis regis filia Deidamia et Thessalonica privignals alieque plurime matrone spectabiles, meniis quam armis arbitrate servare salutem. Quas postquam Cassander longa obsidione coercuit, Olympias, pacta libertate, victoris cum reliquo muliebri cetu in dicionem se tradidit. Cassander autem, aliis dimissis, fide fraudata, Olympiadem, subornatis interfectorum ab ea affinibus, ut ab eis ad supplicium posceretur induxit. Hinc, ad eam occidendam quo detinebatur cum venissent armati carnifices, regalibus induta ac duabus ancillis innixa, nulla in parte perterrita, ultro illis processit obvia. Quam cum venientem vidissent, seu dignitate pristine eius maiestatis perterriti, seu a nominibus regum affinium pavefacti, non audentes imperatum facinus, substitere, donec a Cassandro micterentur alii; quorum irruentium gladios ipsa non refugit, nec ante vulnera nec etiam manante ex vulneribus sanguine muliebriter exclamavit, aut pro salute sua seu mora aliquali satellitibus preces effudit, sed generosum in se veteris prosapie animum colligens, virorum fortium more tacens crinibus vestimentisque compositis, ne quid cadens indecorum videretur, ferientium pertulit ictus, in hoc se tam strenui tanque magnifici imperatori matrem confessa; et effuso sanguine prolabens, non aliter quam si vicisset infelix expiravit. Nil meo iudicio pulchrius quam eo vultu ac animo quo labilem vitam impavidi ducimus, fatum inevitabile si summamus. Nam, etsi multum laudis ob salutem cum honestate servatam lucremur, longe plus glorie, si via sublata sit, morti prompto animo occurrentes, meremur; nec indigne: nam uti crebros mortis aspicimus casus, sic ad eam honeste summendam alacres ire rarissimos; quos si quis venientes pavidus forsan evaserit, non morti ius surripuisse, sed famam, quam fortiter moriendo quesisset, misere perdidisse se credat, sciens uti infeliciter morientium lugenda mors est, sic et eorum semper vita, que cum ignominia servatur, ingemiscenda. XIII. De Agatode Syculorum rege. Non solum circa celsos exercet Fortuna vires, quin imo sepe, iocari avida, levi vento ex humili fimo tritas in altum paleas tollens, in amplissimas nubes et monstruosas fere convertit aliquando, quibus postquam non nunquam rutili solis obtexit faciem, et horribili sono pavidis mortalibus pregrandes timores incussit, quasi satiata ludo, quod extulerat repente solvens, diffundit in pluviam: qua nescio utrum dicam an teretes persepe lavari vias, an fetidas repleri cloacas. Quod si pausillum miseriis macedonicis, indulserimus, et in Agatodem syculum intuebimur, reor, liquido apparebit. Is, syculi cuiusdam lutifiguli filius, non clariorem adolescentiam egit quam eius fuerit origo. Nam cum formosissimus esset et inops, indignans patriam officinam, ut oportuna vite perquireret, turpissimo questui inhonestorum hominum stupra patiendo pueritiam suam dicavit. Puber factus, ad explendam mulierum libidinem se convertit. Et sic in omne lascivie genus famosissimus, non tantum apud Syculos, verum etiam apud exteras nationes evasit. Quibus insignitus notis, iam robustior Syragusas veniens, gregariam aggressus militiam est; et qui eo usque effeminatus fuerat, adeo ad facinora omnia se promptum exhibuit, quod, cum ore facundus esset, centuriam assecutus, facile ad militarem etiam tribunatum conscenderet. Hinc, Damascone duce mortuo, instante Syragusanis ethnico bello, loco eius suffectus est, et, ob ingentia circa id bellum gesta, actum ut Damasconis quondam ditissimam coniugem, quam adulterio ante cognoverat, in matrimonium duceret. Et sic ex lutifigulo dux, et ex inope dives effectus est. Attamen, quod illi permaximum paulo ante fuisset parvum ratus, dum in ampliora ardesceret, in patriam pyrraticam ingratus exercuit, bisque totis viribus eiusdem occupare dominium conatus, totidem in exilium actus excessit. Ultimo, tandem, dum apud Murgantiam, bellis adversus Syragusanos laborantem, exilium ageret, in Syragusanorum odium primo pretor, deinde a Murgantinis dux belli factus est. Inde, capta Leontinorum civitate, Syragusas obsedit, Hamilcaremque penum ducem a Syragusanis subsidio accitum promissionibus maximis non solum sibi conciliavit, sed in occultum societatem contraxit, eiusque opere factum est ne tantum illi pax Syragusanorum daretur atque revocaretur ab exilio, sed eorum pretor etiam diceretur. Qui post Hamilcaris amici subsidio, obsesso per fraudem in gymnasio omni syragusano senatu, primores plebis immani sevitia trucidari iussit. Et hinc cum passim divites quoscunque civitatis occupasset et bona cuncta vertisset in predam, grandi conscripto exercitu, civitates sociorum incautas subegit. Que res deplorata in Cartaginensium senatu a legatis eorum, ut occulte damnaretur Hamilcar, operata est. Qui morte preraptus ante patefactam damnationem, Agatodi adversus Cartaginenses arma movendi causam liquit. Sane ingentis animi vir, amplissimis civitatum spoliis atque imperio pregrandi elatus, titulum abhorrens tyramni, et ut in clariorem lucem nomen suum extolleret, ex impuro iuvene regiis decoratus notis, sese regem dixit, iussitque ut sic a ceteris diceretur; nec defuerunt que formidabilem facerent, et maiestatem regiam etiam augerent. Verum, dum celsum conscendisset solium, sublimis verticis apicem Fortuna, summa ferire solita, paululum agitare visa est. Nam, cum adversus eum Hamilcar, Gisgonis filius, ex Affrica duxisset exercitum, bis obvius cum copiis factus bis ab hoste fusus est, coactusque secundo turpi fuga Syragusas repetere. In quibus – quod ignominiosius visum – iam ab omnibus sociis fortunam sequentibus relictus, a Penis obsessus est adeoque coactus ut de salute quam de regno potius cogitaret; actumque de eo erat, ni se dum viribus impar cerneret, in temerarium sed oportunum vertisset consilium. Ociter quippe Syragusis pro qualitate temporis rebus compositis, exercitum transiecit in Affricam secum Archagatum et Heraclidam adultos iam filios trahens, iniectoque repente improvisis Penis metu, Hannonem cartaginensem traxit in prelium. Quo superato, ad quintum a Cartagine lapidem duxit exercitum. Ibi dum staret, civitates a Penis deficere, societatem iungere, commeatus mictere, et vires eius augere plurimum. Preteres et in Sycilia ab Antandro fratre cum imperatore Penorum omnis deletus exercitus. Et sic se rebus agentibus, reintegrato fulgore regio, Afellas, Cyrenarum rex, per legatos eidem se iungit, et cum ingenti militum copia evestigio sociatur. O inexplebilis ampliandi regni cupido! Nulla tibi lex, nulla fides, nulla pietas est; fas putas omne quod libet, nec indulges crimini, dum prestetur peccandi facultas. Hunc, quem nuper assumpserat in belli socium, Agatodes, cum adoptasset filium in vinculum caritatis, ut eius occuparet exercitum, per fraudem interemit incautum. Et cum tertio Cartaginenses cruenta superasset pugna, adeo eorum perculerat animos, ut ni seditio in eius castris fuisset orta, appareret facile Bomilcarem transiturum cum omni Penorum robore. Hinc Agatodes, copiis Archagato traditis, in Syciliam proficiscitur, et novas Penorum legiones, post mortem Hamilcaris Gisgonis transmissas, ab obsidione Syragusarum removit. Ex quo omne Sycilie nactus imperium, vi abeuntem retraxisse Fortunam ostendit. Sed quid refert tam lubricum invitum velle tenere monstrum, quod quanto magis stringitur tanto facilius stringentis vincula vacuantur? Agatodes autem, maiora sperans, quo omne bellum verterat in Affricam rediens, sedato verbis militari tumultu, in aciem copias educit castra oppressurus hostium; apud que, dum minus caute pugnam inisset, maxima parte suorum cesa, erumpentibus hostibus, in sua victus fugere coactus est in quibus, dum strepentes in se milites audiret, nocte concubia cum Archagatone filio tacite exiens fugam cepit. Verum Archagatone ab insequentibus capto et in castra retracto, ipse fugitivus et fere solus abiit Syragusas. Nec mora, facta cum Cartaginensibus pactione, occisis Agatodis filiis, exercitus omnis in eorum dicionem transivit. Agatodes vero, hac clade perculsus, cum Penis equis pactionibus pacem inivit, vidensque quod in Affros nil poterat, in Ytalos experiri vires disposuit, copiasque transiecit in Bruttios. Ibi autem cum nil obtinuisset, adveniente rerum termino repentino ac pestilenti morbo correptus est. A quo etsi plurimum vexaretur, novis supervenientibus et minime opinatis rebus longe acrius anxiatus est. Nam inter filium et nepotem ex filio, non aliter quam si mortuus esset, de successione bellum audivit exortum; ex quo satis advertisse potuit, etiam sospitate redeunte, se absque bello frustra Syragusas petiturum ulterius, et potissime cum, occiso filio, nepotem regnum omne occupasse sensisset. Grandis erat profecto consternatio talis, et Fortune odia satiasse debuerat videre se adultis orbatum filiis, exulem, absque regno regem, senem et apud hostes insuper egrotantem. Equidem que per multos gradus ab officina fictilium in regium thronum devexerat, passa non est precipitio unico demersisse ad inferos a solio Agatodem. Nam, etsi per prerupta in declivum saltus coegisset plures agere, alios, nondum satiata, servabat. Languenti igitur his superadditis curis, exaggerata egritudo est, adeo ut, post longum infirmitatis tedium, mortem inevitabilem illi terminum fore nosceret, ex quo cura acrior ceteris superaddita est. Erant illi Texena dilectissima coniunx et parvuli duo quos ex illa susceperat, quibus oculatus homo, dum post excessum suum mortem aut carcerem aut servitutem instare cerneret, in tantum compati cepit ut, preter morbi violentiam, a futurorum precognitione illi viscera viderentur excerpi. Tandem, invalescente valitudine mala, ne quod ariolabatur contingeret, in durum et importabile sano consilium versus est, lacrimansque coniugi iussit ut, sumpto omni regio apparatu, quo nemo ea tempestate fuit splendidior, conscensa nave cum filiis, ne imperantis nepotis essent ludibrium, se relicto, in Egyptum unde illi venerant remearet. O asperum mulieri et amanti potissime verbum! Virum exulem egrotantemque ab eodem ipso se relinqui iuberi, et adhuc eo spirante se viduam audire, et quos regnaturos pepererat filios exules asportari, nec illis cernere ex regno aliud quam ornamenta regia reservari. Suffecit tamen animus mulieris; et dum hinc affectio retrahit, inde suadet ratio, instante oportunitate; et coacta infirmantis imperio, vix ab amplexibus eius disiuncta, miserabiliter deflens cum prole recessit. Quas hic lacrimas, quas querelas, quas amaritudines tam regis derelicti quam uxoris non sponte relinquentis et filiorum intervenisse credendum est? Apponantur e contra regni felicitas imperii gloria victoriarum decus divitiarum voluptas, et quod maius aliud concupiscibile regibus: cui dubium quin omnis fulgor, non dicam ab omnibus, sed a miseriarum etiam minima obfuscetur? Rex autem undique miser et anxius, invalescente morbi peste, consumptus occubuit; et quasi non fuisset, relicto nomine, fere resolutus evanuit. Quis non dicat ambiguum cernere quis fuerit, an humilior introitus vite an ex eadem tristior exitus Agatodis? XIV. Tristium concursus plurimus. A flebili Agatodis fine in reliquias magni Alexandri fere, velim nolim, tractus accedo: tumultus erat ingens, tam virorum clamantium quam ululantium mulierum. Et ante alios occurrere oculis Barsanes et Rosannes, que, abiecto omni cultu regio, scissili semitecte palliastro, quasi ex Alexandri incliti orbis victoris ulnis distractas in obsidionem se primum, demum in carcerem a Cassandro Antipatris iniectas aiebant, filiosque ex rege tam claro conceptos una secum ab eodem totius regie prolis interfectore miserrime cesos. Erat et Thesalonices, Aridei regis filia, incusati Cassandri dudum coniunx, femineo deflens ritu se parvo temporis tractu Cassandro viro et Phylippo filio orbatam, et post hoc ab Antipatro, altero eiusdem nato, nil valentibus precibus, aut lacrimis scelestissime interemptam. Nec aberat Alexander, alius ex eadem et Cassandro genitus, se deceptum querens et per insidias a Demetrio rege Asye trucidatum. Sic et Antigonus, eiusdem frater, a Lysimaco socero se necatum clamabat et Euridicem coniugem carcere mancipatam. Et huic Demetrius proximus, afflictans se, aiebat Antigonum patrem non solum a Seleuco prelio fusum, sed occisum; seque, post multa insignia facinora, cum honeste mori posset, fallaci spe tractus, turpissime eiusdem captivum sumpsisse catenas. Erant preterea Peustetes Babilonia privatus a Seleuco et Amintas, qui Battrianis preerat, ab eodem victus fugatusque dolentes. Nec minus fere omnes Yndiani prefecti macedones, varios ostendentes ictus, se ab Andrococo homine, humillima ex progenie sato, tam leto tamen omine quam virtute mirabili rege facto, cesos querebantur. Post quos et ipse Seleucus plorans dicebat, non dei anulum, non ex utero matris in femore ancoram tractam, non insignem militiam post Alexandrum actam, non sumptum regium decus, non peragratam secundo Yndiam, non victorias multiplices agere potuisse quin Ptholomei, cui cognomento Ceraunos, carperetur insidiis, et senex et ultimus ex Alexandri principibus necaretur. Quis advenientium omnium queat gemitus et miserias explicare? Que etsi satis animo meo insitam pietatem moverint, Arsinoe, Lysimaci quondam uxor, non solum suis lamentationibus illam movisse potuit, verum fere lacrimas excerpsit. Hec, auream cesariem distractam manibus, et decoram faciem unguibus infestis rigatam, cum scissa ac turpissima veste, fletu habundantissimo humectans ora, pectusque pugnis tundens anxium, tristi cum voce viduitatem suam, fratris matrimonium, natorum cedem et suum lamentabatur exilium. Que, ut sic aliis prout michi pietatem iniciant, explicare mens est. XV. De Arsinoe Macedonum regina. Ptholomeus Lagi gregarii militis filius, sua virtute non solum patris humilitatem excessit, sed ex principibus Alexandri Magni factus, et post mortem eius Egypti rex, Ptholomeis in tam amplissimum evasuris splendorem dedit initium. Et si plures, inter alios tres tamen habuit filios: Ptholomeum videlicet Ceraunum, natu maiorem, et Ptholomeum Phyladelphum et Arsinoem filiam, quam iuvenculam Lysimaco Macedonie regi dedit uxorem; et adhuc vivens, contra ius gentium, Phyladelphum Alexandrinorum regem constituit. Qua indignatione Ceraunus in Macedoniam veniens, quasi exul cum Lysimaco rege, dum viveret, moratus est. Arsinoe igitur, tam patre quam viro et fratre regibus ac reginali fulgore suo conspicua, quantum a Fortuna sublimata est, tantum et a natura rerum etiam consolata. Nam, quod summum mulierum et potissime felicium desiderium est, ex Lysimaco viro Lysimacum et Phylippum filios letabunda suscepit, tanta pulchritudine atque affabilitate conspicuos, ut preter originis insigne in se Macedonum omnium animos oculosque verterent, tanta cum matris voluptate et gloria, ut, si nil aliud preter hos Fortuna liquisset, iudicio suo felicissima videretur. Et – quod plurimum letitie superaddebat – variis casibus demptis reliquis Lysimaci filiis, in spem regni crescere illos arbitrabatur. Sed longe aliter inevitabile fere fatum paraverat. Nam – uti iam diximus – cum agente seditione nepharia assiduis certaminibus Macedones proceres in se arma vertissent, orto inter Seleucum Asye regem et Lysimacum bello cupiditate dominii amplioris, et senio pares atque animositate, supremasque tot illustrium Alexandri commilitonum reliquias, ab utroque collatis signis in aciem descensum est. In qua, non solum ad miseriarum cumulum XV natorum variis cesorum casibus, strages exercitus Lysimaci superaddita est: et ipse trucidatus, et quod superstitibus filiis debebat esse subsidium regnum ab Antigono invasore eisdem sublatum est. Qua ex clade Arsinoe, nuper regina, vidua privataque et exul in Cassandream munitissimam urbem, et Antigoni imperium aspernantem, cum prole gemina pro salute secessit. Ex hac malorum suorum radice supremi exitii palmes exortus est. Ceraunus quidem, per commodum adversus Antigonum sumptis armis, illum Macedonia expulit, seque cum iam regem dixisset ex exule, Cassandree urbis cupidus, ne regni emulos haberet Lysimaci filios, nepotum sanguinis avidus factus est. Cui desiderio cum vires operam dare non posse nosceret, ad ingenium versus, gratulari primo sorori de victoria; se non sibi sed nepotibus, dum per etatem possent, quesisse regnum; eos potius filios quam nepotes habere; se illam, si liberet, coniugem regnique consortem optare; deos omnes adiurare, testes inducere, invocare se illam reginam filios etiam reges coronare; cuncta communi consilio et arbitrio gerere. Mulier primo insidias et scelestum hominem magis filiis quam sibi timere; inde vires et audaciam furoremque; postremo molliri blanditiis, fidemque verbis prestare; suadere sibi illum, et si homines, deos saltem iuratos non esse decepturum; et talibus consiliis tracta, quasi quod morte Lysimaci perdiderat decus regni fratris nuptiis reacquisitura, in conubium venit. Celebrantur ingenti letitia et magnifico sumptu nuptie; vocatur in contionem exercitus, eoque teste macedonici regni a viro Arsinoe insignitur dyademate. Que, in letitiam effusa, ultro iam capta dolis, in Cassandream virum invitat; et pregressa, ornari templa aulas domos vias omnes et publica loca iubet, aras ac hostias ad sacra peragenda disponi, festumque diem ac letum parari coniugis adventu mandat. Hinc, eo iam propinquante, Lysimacum sextum decimum annum et Phylippum tertium decimum agentes coronatos illi occurrere ac eum gratulanter suscipere imperat. Quos ille, fraudum faber optimus, ficto vultu cupide amplexatus, in osculis diu fatigavit. Verum ubi portam urbis cum stipatoribus ingressus est, illico arcem capi et pueros iubet occidi. Qui tam sevo iussu perculsi, cum matris in gremium confugissent, percussoribus supervenientibus, ea flente, ac femineo ululatu cuncta complente, et frustra iuratos a fratre deos fidemque eius poscente, ac pro viribus manus satellitum gladiosque retinente, et sepius natorum corpora nunc veste regia nunc corpore toto ab ictibus tegente, seque pro his tanquam noxia vulneribus offerente, eos inter serta et purpuras sevissime trucidari vidisse potuit. Et cum iam proditor urbem occupasset, et festum omne versum esset in luctum, non facta sorori copia celebrandi filiorum funus, exutam regalibus et squalida scissa tristique semitectam veste, purpureo sanguine filiorum respersam, duobus tantum servulis sociatam, extra urbem lugubrem clamantemque passo crine vultuque fedo Cerauni imperio distractam; et inde in Samotraciam in exilium deducta est. Ibi ex regina paupercula facta mulier, nunc splendorem patrium, nunc magnificentiam Lysimaci viri, nunc formositatem filiorum et etatis florem quibus ipsa iam dudum felix extiterat et inde Lysimaci casum, regni perditionem fratris fraudem atque sevitiam vulnera mortemque trucem filiorum memorans seque ex regina plebeiam deiectam et calamitatibus plenam exulem cernens, in querelis lacrimis et merore continuo devoluta vixit quam diu potuere feminee vires tolerare tam sevum dolorem. XVI. Flentes plurimi. Fatum Arsinois miserabile pio adhuc intuebar animo et fratris indignum execrabar facinus, cum et ipse veniens in meam existimo consolationem missus ab inferis, se non debitas, sed quas exegit fortuna scelerum suorum fractis gemitu vocibus pependisse penas ostendens. Nam recenti nepotum cede elatus nimium existimansque eadem perfidia bella confici, qua fraudes texebantur, vilipenso quod adversus venientes Gallos a Dardaniis offerebatur auxilio eorumque spreta legatione, primo exercituum concursu ab eisdem non solum prostratus exercitus victusque est, sed et ipse circumventus et plurimis confossus vulneribus, emisso cum sanguine nephario spiritu, ab hostibus caput eius insanum in victorie signum per omnem aciem eorum pilo sublimatum delatum est. Modicum quippe meo iudicio; nam tam infandus tam scelerosus homo per cruciatus omnes in extremam mortem ducendus erat. Post hunc et Belligeus Gallorum regulus a Sostene victus fugatusque querebatur. Querebatur et Sostenes se primo felicitatis sue fulgore a Brenno deiectum. Sic et Brennus, multiplices vario terrarum tractu victorias memorans, postremo in expugnatione Cyrrei Apollinis in tantum susceptorum vulnerum dolorem deductum, ut sua in se seviret manu, deflebat. Eiusdemque factionis Thessalorus et Enianus duces perditis exercitibus infortunium lacrimabantur suum. Ab his tamen paululum semotus apparebat Pyrrus Epyrotarum rex cuius aspectum inspiciens et eius denotans verba, vix satis comprehendere potui eum ne letiorem esse victoriis parctis an tristiorem susceptis infortuniis. Qua propter, ut in aliorum ponam iudicio, quam breviter permixtos eius splendores caliginesque describam. XVII. De Pyrro Epyrotarum rege. Pyrrus Eacidis patris mortui facinore infantulus a suis in mortem quesitus, amici opere clam subtractus et in Yllirios delatus Beronici, Glauci regis Ylliriorum coniu. gi, eo quod et ipsa ex Eacidarum genere foret, nutriendus servandusque exhibitus est. Cuius infantie tanta fuit humane benignitatis indoles, ut ad se diligendum adeo traheret Glaucum, ut non tantum solerti cura illum a Cassandro Macedonie rege sub belli interminatione poscente servaret, verum et adoptaret in filium. Hinc Epyrote moti, odio in misericordiam verso, cum iam undecimum etatis ageret annum a Glauco tanquam suum regem postularunt supplices reductumque in regnum patrium diligenti custodia ad etatem perduxere puberem. In qua, regiis insignitus, tot et tam egregia gessit, ut spem maximam diligentibus et hostibus de se timorem incuteret. His igitur sic se habentibus, a Tarentinis, bello adversus Romanos laborantibus, comparatis viribus, iterata legatione vocatus, Tarentum accessit. Nec minori spe quam dudum patruus Alexander regni ytalici potiundi tractus, copiis apud Heracleam urbem deductis, cum Levino romano consule certamen iniit elephantumque munere victoriam sed cruentam obtinuit. Ob quam ad eum evestigio romanorum sociorum civitates declinavere plurime et a Syculis, intestino bello ob Agatodis mortem sese lacerantibus, in suum regem accitus in tam splendidam gloriam effulsit ut facile a plerisque eum futurum Alexandrum Magnum alterum crederetur. Verum urgentibus Romanis, dum adversus Curtium atque Fabritium apud Asculum, Apulie oppidum, collatis signis descendisset in aciem seque iam victorem crederet, turbatis beluarum auxiliis e manibus illi victoria sublata humeroque saucius, equo marte, discedere coactus est; quod illi fere clades permaxima fuit. Nam quod posse subsistere hostibus animorum ausit, suo impetu obsisti posse detraxit. Tandem Locris Alexandro filio relicto firmatisque presidio sociorum oppidis, cum copiis transiecit in Syculos. Ad quem cum deficerent civitates rexque diceretur Sycilie, revocata spe multis secundis certaminibus Penorum vires attrivit, dato irritaverit animos. Cumque Heleno filio, quem ex Agatodis olim Sycilie regis filia susceperat, syculum regnum tanquam avitum concessisset, a Tarentinis ex insperato affuere legati aientes, ni confestim ferretur subsidium, Tarentinos in dicionem Romanorum ituros. Qui cernens hinc iratos Cartaginenses instare, inde Romanos in bella provocatos urgere, in ambiguo positus, ante alia rem bellicam quam ociter, instante oportunitate, apud Syculos peragendam ratus est. Attamen a Cartaginensibus victus, existimans si festinus Tarentinis adesset cuncta in posterum restaurari posse, non aliter quam fugitivus, cum quibus potuit copiis in Ytaliam veniens tertio Arusinis in campis adversus Curtium et Fabritium certamen arripuit. In quo victus atque fugatus est et spes omnis fere sublata. Inde cum audisset ob eius profectionem fuge similem ad hostes defecisse Syciliam fere omnem, animo fractus post quintum annum sumpte expeditionis ytalice sub profectionis figmento in Epyrum vacuus se recepit. Et sic dum illi duo regna eodem tempore Fortuna se daturam ostenderet, ambo in instanti exitu inopinato surripuit. Qui tot perditis laboribus tanta spe lusus, nondum satis monitus minime Fortune credendum nec se in quantum quis possit effugere manibus commictendum, cum primo Epyrum appulit, Antigono Macedonie regi qui illi supplementa negaverat bellum movit et Macedonie fines evasit victoque Antigono regnum eius in dicionem suscepit. Quo cum iam rex diceretur Macedonie, septimo ab assumptione mense a Lysimaco privatus est. Post hec Asyam Greciamque occupaturum omnem sibi suadens bellum Spartanis indixit. Dumque impetum direxisset in Lacedemoniam pugna mulierum magis quam virorum virtute superatus, Ptholomeum filium ingentis virtutis iuvenem et robustissimam sui exercitus partem perdidit. Tum in Argos eo quod ibi Antigonus refugisset, relictis Spartanis, bellum flexit. Quem dum expugnare conaretur ictu saxi conficitur eiusque caput in solatium deportatur Antigono. Et sic qui multis grandi animo ausis multis feliciter gestis ad occidentale primo, inde ad orientale imperium aspirarat, nil quesitum aut retentum, lapide ictus uno succubuit et, quod turpissimum victori regum extitit, spartanis mulieribus inpellentibus cessit. XVIII. De Arsinoe regina Cyrenensium. Grandis audacia Aristotimi principis, qua, viventibus Pyrro et Ptholomeo, filiis Pyrri regis, et eorum matre Olympiade, ausus est Epyrotarum tyramnidem occupare et Bellanici epyrote senis robur, quo iuvenes in immanis tyramni exitium traxit, me paululum prospectantem tenuere. Sed vidisse Arsinoem Cyrenarum reginam pariter fervorem suum et amasium deplorantem ut, quas pestes iniciat turpis amor saltem semel adiecerim reliquis, omisso Aristotimo, placuit exercere calamum. Hanc ex nepotibus Lagi potius arbitror quam invenisse meminerim. Que, Agas Cyrenarum regis coniunx, ex eo filiam unicam Beronicem peperit, quam moriens Agas, ut bella sedarentur regni, Ptholomei regis Egypti fratris sui filio testamento reliquit uxotem. Quod egre gerens Arsinoe feminea inpulsa rabie, ne relictum sortiretur effectum in nuptias filie regnumque Cyrenem Demetrium iuvenem, Antigoni regis Macedonie fratrem, vocavit (erat et ipse ex Ptholomei regis filia procreatus). Qui infausto omine, sed vento secundo, Cyrenas veniens, decorus ut erat, ab Arsinoe summa comitate susceptus est. Demum, dum hec eadem minus sibi cavens, clam avidis oculis auream cesariem, roseas malas aurea crispaque lanugine tectas, sydereos oculos, cinnameum os totiusque corporis venustatem et iuvenile robur intuetur ac melliflua verba placidos gestus formam mores actus et elegantiam meditatur, igne ceco carpitur magisque quam socrum decest amare ac appetere cepit generum secumque secreta meditari, amplexus metiri, savia vellicare, se ipsam quod illum filie dederit damnare incipit nec ante destitit quam omnis in concupiscentiam Demetrii generi laberetur. Tandem cum flammas impudice conceptas ulterius quin evomeret tolerare non posset, ut libidini consuleret sue, noscenti iam Demetrio ardores suos tremebunda detexit et, quod ille longe magis optabat, ab eo supplex impetravit precibus amborumque voluptate maxima in amplexus concubitusque mutuos petulantes ivere. Nec ignes concepti iteratis decrevere amplexibus, quin imo excrescentibus illis, pelex facts filie et oblita regni veteris glorie blanda lasciviensque noctes exoptat, quas dum omnis dulcissimis in osculis, artis complexibus, illecebris Veneris voluptatibus confabulationibus oculisque formositate Demetrii pascendis, occupata consumit, felicitate ceteras orbis reginas excedere arbitratur. Verum hanc Arsinoes gestientem letitiam Fortuna cruenta Demetrii cede convertit in lacrimas. Demetrius autem regine benivolentia fretus, dum eius in amorem versaretur totus, negligere Beronicem, familiares regie parvipendere, in regni milites insolentias agere, unumquenque despicere cepit; illi ab eo animos amovere, in filium Ptholomei vertere, eius acta conspicere advertere et matris stupri Beronicem edocere. Que commota, illico iuveni minus cauto tetendit insidias. Dumque noctu cum Arsinoe bacharetur, armata militum manus, iubente Beronice, expeditis gladiis in cubiculum tumultuose irruit ac in semisopitum, seu lasciviis involutum, manus infestas iniecit, Beronice pre foribus imperante ut matri adultere parceretur. O seva pietas! Ut matri parceretur imperas, cum morte in aliena optimam eius vite partem auferas. O Beronices, non satis amoris vires experta es; vidisses etenim matris animam per corpus transfodi Demetrii et per eius vulnera omnem matris vite suavitatem effundi. Si ergo miseri tantopere curabas, ut prima mater occideretur iussisse debueras. Sed quid? Misella Arsinoes terrefacta impetu, dum inter dubios enses ex ulnis suis Demetrium rapi cerneret, consternata merore, abiecta nudi corporis verecundia, sese gladiorum aciebus opponens, medios in satellites irruens, suo corpore amantis corpus protegere conata est, nunc hos nunc illos ictus nudis manibus brachiisque aut suscipiens aut pellens, cuncta clamore complens et plangore permaximo satellitum audaciam incusans, inde in se gladios expetens seque culpabilem et supplicio dignam asserens, illi parcendum innocuo fidem nate implorans, illam advocans exoransque, sed frustra omnia; percussores quidem, ea servata, eius in sinu Demetrium confodere. Quam illi fuisse mentem quanto dolore repletam existimare possumus, si ferventissimam dilectionem, si voluptatem plurimam, si eius incensum prospectemus iudicium. Hinc si intueamur miserum cesumque cadaver tractantem seque dilectissimi iuvenis cruore fedantem, formositatem deflentem, perditam vitam sublatam per oscula exquirentem, illum crebro vocantem lacrimisque corpus et vulnera perfundentem, cui dubium quin illam in extremum miseriarum omnium videamus obrutam? Equidem si opinione sua felicissima, vivente Demetrio fuit, difficile nunc ea infeliciorem aliquam reperiri. Adversus quam, esto hoc sat esset, Beronices patris iudicium, quod ipsa adversabatur, secuta, nuptias iniit Ptholomei. Quibus agentibus facile credi potest eam merore lacrimisque occubuisse consumptam. XIX. In pulchritudinem et amorem illecebrem. Dum Demetrii infortunium video, quam stolide plurimi formositatem cupiant sentio, quos dum rideo, eque ob non susceptam gementes, seu susceptam artificioso labore dolentes, floccifacio, cum unumquodque pariter sit cece mentis inditium: optare scilicet quod prodesse non potest, gemere quod obesse et excolere quod necesse non erat. O quam male sensere tales, cum Spurima qui precipuum et sui seculi celebre decus oris, ut quibuscunque ineptas concupiscentias auferret et pudicitie sue testimonium exhiberet, gladio crebris extinxit ictibus. Incertum honestius an discretius egerit homo ille quod honeste omnium equa approbatione firmatum est; verum pauci discretionem prospectant. Animadvertit circumspectus adolescens florem illum iuventutis eximium, si febres si egritudines illi parcerent mille, cane crispeque senectutis pallore casurum et in taciturnitatem cessurum perpetuam; et ideo viriliter agens manu sua pellere maluit severeque pulsum usque in extremum impingere seculum, quam ignobiliter illi parcere ut surriperetur casu alio succumbenti; et sic quod honeste paucis diebus abstulit, discrete eternitati mandavit. Hac ergo cum decipiantur plurimi et misere laqueentur, sibi precaveant que alliciunt oculis lasciviunt gestibus et mente concupiscunt fervida, quorsum se trahi permictant. Nam etsi pudicitia, labefactata semel, nulla unquam resarciri continentia possit, multa tamen amoris infausti pericula manent et assidua infliguntur tormenta. Est etenim mentium lubricarum infanda pestis, nescio quo preter ius omne iudicio parata, sordescens, obstructa atque diligenti servata custodia, summe desiderans, initio incautorum mentes adeo dulci suasione complectens, ut intranti animus omnis aperiatur facile et susceptus repente suis demonstrationibus parvos admodum concupite rei igniculos in maximum extollat incendium. A qua adeo cordis obfuscatur acies ut quod honestum oportunumque est de levi obliviscatur et – quod longe deterius – reliqua quantumcunque enormia approbentur processu temporis, ni pro votis optata succedant, que dominatrix intraverit demonstratur. Assunt, agente cupidine, suspiria anxietates miserie lacrime lamentationes et dolores intolerabiles illico; et si detur ut aliquando ab aliquibus blandimentis et muneribus, seu ingeniis, virile robur aut femineus vincatur pudor et eo quo desiderabatur perventum sit minimeque repertum quod sperabatur dulcedinis, in fastidium et quandoque odium facile convertitur amor. Si placeat, exacerbantur incendia et inusitate anxietates insurgunt. Preterea instant discrimina, potissime ne violate pudicitie custodes irruant. Ira quorum persepe amantes ambo, non nunquam alter inermis et nudus, tanquam victima cesus percutientium procubuit ante pedes. Huius igitur pestis quis ingreditur laberintum, aut post longas circunductiones lusus excluditur aut inani spe tractus circumeundo, labore conficitur, aut vagans ab insidiis male sanus opprimitur. Videant hoc queso quibus parvum est vires inpendere, substantias consumere, tempus omne perdere seque dedecorose morti subicere monitique discant sibi consulere et, si impetuose Veneri constantia obsistere nequeant, vetita sinant et faces noxias in concessis extinguant. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber quartus explicit. Liber V
I. De Seleuco et Anthioco Asye et Syrie regibus. Dum post Arsinoes miserias novas vires fabricarem aliquali ocio, immixti maxime miserorum caterve Seleucus et Anthiocus, olim Asye Syrieque reges, infortunia sua flentes et suas accusantes nequitias affuere. Quos ego, refocillatus paululum, non despexi. Hos ergo – sinistro reor sydere – genuit Anthiocus, Seleuci primi filius: cui morienti Seleucus, natu maior, iure gentium gemino successit in regno. Quorum thronum, ut splendori presenti immisceret future caliginis causas, per sanguinem innocui fratris atque noverce conscendit. Nam Laodices, mater eius, seu quod ab Anthioco viro eidem superinducta sit, seu alia feminea levitate, Beronicem, quondam Anthioci coniugem et regis Egypti sororem, habebat exosam. Quae, defuncto Anthioco viro, orare regem filium ut illam cum prole iam ex Anthioco suscepta deleret incepit. Cui ipse hinc pius inde sevus nimis obtemperans, cum comperisset percussoribus missis Beronicem aufugisse cum filio, atque se recepisse in munitum oppidum, illud evestigio convocatis copiis cinxit obsidione. Demum Asyaticos omnes et Ptholomeum fratrem in liberationem eius armari sentiens, non confidens viribus, fraude quod petebat obtinuit. Qua misera Beronices capta cum parvulo filio trucidata est: ex qua sevitia inter Seleucum atque Ptholomeum iacta belli semina. Et cum a Seleuco ad Ptholomeum omnes urbes Asye, que in auxilium Beronicis assurrexerant, transissent, satis apparebat, ni Ptholomeum domestice seditiones revocassent in regnum, ad eum omnem Asyam defecturam. Quo discedente, Seleucus, dissentientes urbes in dicionem redacturus, in altum classem eduxit ingentem. Dumque in Asyaticos tenderet, tam grandem maris tempestatem perpessus est, ut vix nudus et cum paucissimis sociis naufragus deveniret in litus. O bone Deus, quam incognite vie tue! Quis hanc cladem postremum Seleuci exterminium non putasset? Hec illi salus fuit. Fractis quidem navibus, quod integris nequisset obtinuit. Eius enim infortunii miserti incole, ex hostibus obsequiosi facti sunt: et naufragum atque inermem Seleucum suum in regem suscepere. Sed aucta cum benignitate Fortune dementia viri est. In Ptholomeum confestim bellum intulit; cum quo infeliciter pugnans, adeo multiplici strage copie sue diminute sunt, ut non comitatior pugna discederet quam paulo ante ex naufragio evasisset. Sane, dum bis expertus Fortune mores, tertio ad casus alios ascensum temptaret inpensius, evocassetque adiutorem Anthiocum fratrem, regnum Asye. in premium spondens, a Ptholomeo decem annorum impetravit indutias. Anthiocus vero, regni cupidine non solum spe promissi sed residui rapiendi tractus, magna gallogrecorum militum quantitate mercede conducta, vocatus adveniens, ne saltem promisso fraudaretur premio, quas in Ptholomeum armaverat copias in Seleucum, munus negantem, convertit. O seva regni cupido! Quos unus genuerat pater et mater pepererat una, in proprium armas excidium; et loco mutue caritatis, dira exasperas odia; et qui in exteros suum fusum sanguinem vindicasse debuerant, ut effusores ipsi sint et effuso gaudeant male suada cogis amentes! Sed quid tandem? Non renuit Seleucus bellum: quin imo, congestis copiis, ut tertium Fortune vulnus experiretur, fit obvius fratri, et infelici omine manus conserit, et facta suorum strage ingenti, ipse miser fuga salutem nanciscitur: nec solum asyaticum, quod spoponderat fratri regnum, hac infausta pugna se privatum arbitratur, verum ne surripiatur reliquum argumentis fatigatur omnibus. Attamen, alieno potius infortunio quam sua virtute, factum est ut sibi servaretur Syria. Nam, arbitrantibus Gallogrecis Seleucum cecidisse, et existimantibus, si victorem Anthiocum auferrent de medio, omnem Asyam in predam suam evestigio eventuram, coniurantes in gloriosum victoria Anthiocum arma verterunt. A quorum execrabili furia non absque difficultate iuvenis se auro redemit; et societate coniuncta, ex rege paterni regni populator effectus est. Eumenes vero, Bithinie rex, alterum ex fratribus fugatum, alterum predonem factum audiens, viresque regnorum mutuis bellis exhaustas, quasi vacuam possessore Asyam armis ingreditur, et in Anthiocum Gallosque, adhuc ex pridiano certamine saucios fessosque cum exercitu viribus integro iter pergit. Quem adversus cum Anthiocus cum gallogrecis predonibus congrederetur, facile superatur, et omnis eius exercitus funditur: et sic magna Asye parte Eumenes potitus, Anthiocus fuga Salvatus est. Qui non in exterum hostem, si quid adhuc virium supererat, impetum vertit: sed quibus potuit auxiliis fultus, in fratrem iterato congreditur. Seleucum autem more veteri non tantum eius fortuna iuvit, quantum Anthioci infortunium: ex quo victor factus, illum convertit in fugam. Qui, cum hinc Ptholomeum egyptium hostem, inde infestum fratrem, et ex transverso Eumenem iam omnia occupantem cerneret, vaga longaque et incerta fatigatus fuga ad socerum suum Archamenem, Capadocie regem, postremo devenit; et susceptus comiter, dum magna animo volveret, se insidiis queri cognovit a socero. Quibus territus, vecors pavidusque fugam arripiens, potius hosti Ptholomeo quam fratri Seleuco vitam suam credere ausus est. Ceterum ubi, nulla fidei sponsione precedente, devenit ad hostem, ab eodem confestim carcere servari iussus est. Sane, dum egre ferret tetri loci fastidia, eo devenit ut, factus meretricule, cuius captivus iniverat gratiam, supplex, eius munere e carcere duceretur; et quam ibidem fugam finierat, incertus quonam iter dirigeret, reassumpsit; et dum trepidus et fere solus per devia et ignota loca salutem querens discurrit, in latrones incidens, ab eisdem occisus occubuit. Nec Seleuci laudabilius fatum eisdem fere diebus occurrit. Nam Asya perdita et variis afflictus rebus, ex equo precipitatus, ut quorum odia semper fuisse videbantur annexa, fata disiuncta non essent, misere expiravit. Sic ergo qui uno ex utero in lucem exierunt, uno miseriarum convoluti globo, tenebras tam mortis quam infamie et infortunii intravere. II. Erumnosi plures. Fere fratrum miserias explicaveram: et rumor flentium auditus est ingens. In quos dum oculos flecterem, ante alios Laodomiam vidi gementem quod fere sola ex Eacidarum regum sanguine, cum iam Nereis soror, Geloni syculo nupta, superstes esset, se populi incursu ante Dyane aram, ad quam pro salute confugerat, trucidatam. Huic Cleomenes, Lacedemonum rex, comes ibat, merens quod sui ab Antigono, Macedonie rege, cesi sint, et ipse cum omni familia reliqua a filio Ptholomei trucidatus. Hinc Yero, syragusanus rex, querebatur se fere primo ab Appio Claudio victum quam descendisset in bellum, et eius romanis armis retusam fuisse superbiam? Sic et Cornelius Asina, dolens quod apud Liparam insulam ab Hanibale seniore, punice classis prefecto, in colloquium fide data vocatus, punica nequitia captus sit, et in vinculis mori coactus. Nec idem Hanibal aberat: quin imo gemebundus deflebat quod, in Agrigento obsessus et fere fame absumptus, in salutem facta eruptione cessisset, ut a Duilio silva in naves repente mutata in suum exitium traheretur in mare, superatusque ab eodem, a militibus suis cederetur lapidibus? Erat et ibi Xantippus, lacedemonius dux, cuius opera victi Romani; durissimis verbis Cartaginensium execrabatur perfidiam, asserens loco muneris se Lacedemonam repetentem a victoribus in mare submersum atque necatum. Cui etsi squalido habitu, invicto tamen vultu, ab eo victus Attilius sequebatur. Cuius acta in dedecus torpentium illustrium et gloriam egregiorum iuvenum, cuiuscunque originis sint, recitare libet. III. De Marco Attilio Regulo. Marcus Attilius Regulus, venerabili semper celebrandus memoria, origine plebeius fuit, honesta tamen ex familia et alacri paupertate conspicua. Septem enim non amplius illi in Popinia regione terre fuere iugera: ex quibus assiduo suo opere victum sibi filiisque quantumcunque tenuem emungebat, longe maiori cura fidei integritatem reliquasque virtutes quam agellum excolens. Is quippe, instante Romanis omnium superiorum gravissimo Cartaginensium bello, ob insignem eius constantiam consul dictus, cum Manilio socio paratam classem conscendit; et ex agri cultore nauta ac imperator factus, non quidem bellice rei ignarus, una cum collega primo impetu Liparam Melitamque, nobiles Sycilie insulas, Syculis abstulere. Inde apud Syciliam navali certamine Hamilcarem, Penorum imperatorem, ac Hannonem, punice classis prefectum, fudere, navibus illis fere sublatis omnibus. Demum in Affricam delati, Clupeam urbem vi armorum cepere, et oppida plurima aut in dicionem traxere aut delevere viribus. Postremo, cum Attilio ex senatus decreto prorogatum esset imperium, resignata classe Manilio, preda Penorum honusta, solus in Affrica remanens, illam ire Romam precepit. Cum igitur, infestus hostibus, victorioso cum exercitu intentus in finem bellum deducere Affricam peragraret, certior factus quod mortuo villico, cui agelli sui ad substentandam coniugem liberosque curam commiserat, substitutus mercennarius abiisset, nullo tam dignitatis quam victoriarum elatus splendore, successorem petiit, ut ex privato posset labore, non publico ere eos alere quos genuerat. O preclarissimum sancte mentis inditium! Summum renuebat imperium ne inhonestum filiis cogeretur dare subsidium! Senatus vero, eius rem domesticam curans, iussit ut sequeretur inceptum. Verum is, dum inquieta solertia cuncta peragit, haud longe Bragadam fluvium castra firmavit, et serpente mire magnitudinis interfecto et in miraculi testimonium corio Romam transmisso, Hasdrubales duos ingentes duces cum copiis Affrorum maximis instructisque habuit obvios. Adversus quos acri pugna decertans cum victor fudisset, longe formidabiliorem ex Sycilia accersitum habuit obvium Hamilcarem. Quem cutn pari fortuna prostrasset, adeo Cartaginensium vires attrivit, ut ad pacem petendam cogeret pene subactos. Satis equidem in sublimi delatus vertice, alias ruralibus intentus homo! Nam ubi nuper ligones et rastra, nunc manu gestat eburneum scipionem; ubi greges, nunc cogit exercitus; et loco boum, securibus fascibusque lictores premictit ornatos, urbes classes ingentesque duces comprimens, solitus dissolvere glebas. Quid multa? Iam Phebi laurea, iam Iovis aurea vestis, iam sonipedes candidi et deauratus Attilio triunphalis paratur currus, iam fere diis supplicationes decrete, et scandenti Capitolii reserabantur fores, et ecce, quasi preteritorum penitens, non solum cuncta Fortuna surripuit, sed in contrarium quoque convertit. Nam cum leges hostibus ab Attilio date importabiles viderentur, ad externa auxilia conversis, inter cetera cum lacedemoniis copiis Xantippus susceptus est, quem illico belli constituere ducem. Hic autem, conserto prelio, mutata cum duce fortuna, non solum maxima cum Romanorum clade victor evasit, verum et ipsum Regulum, acriter oportunitatibus incumbentem, vivum cepit. Qui, cum letum de se spectaculum Cartaginensibus, catenis honustus, dedisset, obscuro carceri atque diuturno traditus, in squalore pedoreque consenuit. O quam exitus adversus principio! Qui paludatus ytalicam urbem exiverat, cartaginensem carcerem vinctus subintrat; qui ducibus imperaverat victor, victus coercetur a servis; qui pro laborum munere Capitolii splendores iam tenere videbatur triunphans, servitutis caliginem et carceris tenebras consecutus est; et ex celebre, quasi factum videtur execrabile nomen eius. Sed sic est: permutat Fortuna vices; in suis ius suum usa est; que tamen Marci fuerunt, etsi totis viribus conata sit, suo ex loco movisse nequivit: in compedibus quippe fulgidiorem lucem consecutus est quam plurimi regum consequantur in solio. Nam, eo vincto et in tenebris vitam agente, sub variis imperatoribus nunc in Affrica nunc in Sycilia punice vires agitate fracteque a Romanis, in id deducte sunt ut pacem eisdem petendam Peni decreverint; et cum aviditate captive iuventutis apud hostes traherentur, in hoc ventum est ut detentus per quinquennium Regulus apud Romanos cum legatis Cartaginensibus procuraret ut, se restituto, eisdem sua iuventus deberetur restitui sumptoque ab eo iure iurando se, si non fiat quod petitur, ad carcerem rediturum, dimissus est. Postquam autem Romam ventum concessusque senatus, legatione deposita, Attilius rogatus sententiam dicere, non suum sed publicum bonum prospectans inquit: minime de re publica esse pro confecto sene robustam iuventutem reddere urbique fesse atque exhauste viribus pacem aliquam exhibere poscenti. Magnum istud, sed maius supererat ut maior Reguli monstraretur integritas: poterat amicorum atque necessariorum precibus suasionibusque, optimo pro re publica dato consilio, infideles atque irreligiosos lusisse hostes et leta apud suos frui libertate, si libuisset. Quam adeo perseveranter sprevit ut ad sevos et iam merito iratos maluerit hostes reverti quam suam in aliquo fidem infringere aut sacrum iusiurandum modo aliquo violare; et sic catenas, quas exuerat, a Roma Cartaginem remeans reintravit. Quid ob tam intemeratam fidem arbitrari possumus nisi, loco subtracte felicitatis, Fortune crimine, a superis eternum decus fame viri incliti reservatum esse tantoque lucidius factum quanto videtur fidelius recusatum? Cartaginenses autem cognita que eius in senatu fuerit sententia, accensi rabie sevissimum mortis genus excogitantes, eum somno privari iusserunt, ut eo affectus tedio et pena incessabilis cruciatus deficeret. Palpebris igitur oculorum illi decisis, eum super quasdam arbitror tabulas, ex quarum planitie crebri insurgebant aculei, vinctum posuere senem, quorum inquietatione continua et assidua sanguinis emissione, cum nec in soporem declinare posset, quem iure nature etiam inter aculeos maxime appetebat, mortuus est. O mors longe clarior quam plurimorum hominum vita, quanta cum inclita laude strenui viri spiritum ad inferos detulisti! IV. In cives hominesque nequam. Quid mirer imperium Occeano terminasse Romanos, dum tales intueor illi rei publice fuisse cives? Equidem adversus eos nulle fuere Fortune vires et argumento sit, videre volentibus, ubi virtus sit ibi nullas partes esse Fortune. Apud hos quidem, si quod alicuius socordia illi spatium lasciviendi datum sit, confestim severitate alterius sublatum et quod male gestum negligentia fuerat solertia resarcitum est. Verum ut eo quo cupio veniam, potuere Camilli Papirii Scipiones et alii multa gessisse memoratu dignissima, in quibus forsan visi sunt pauperem Regulum superasse; sanctitate tamen aut fide nec ipse Cato prestantior. Quis usquam civis alter inter copias syculas affricasque, inter ingentes actas cotidie a suis exercitibus predas adeo sancte manus continuisset a publico, ut non pausillum domesticam indigentiam substentasset? Respondeant, queso, non Curtius nec Fabritius, sed Lucius Bestia, Emilius Scaurus, Gaius Bebius et pre ceteris Crassus, auri ingurgitator egregius et cum his, ni prohibuisset honestas, invocassem etiam cives meos. Quibus expeditionem aliquam sumpturis, prima futuri lucri questio est furari rapere, tam sacra quam profana occupare, etiam in exitium publicum, dummodo a pena immunes se viderint, persanctissimum est. Satis, quid dicturi sint, qui suasiones avaritie novit intelliget. Vellem insuper qui gloriam primi, labores ultimi volunt, in senatu pro bono publico in libertatem in vitam suam sententiam dicentem Attilium audissent, ut ipsi qui cives sint, si avaritia pateretur, adverterent. Fuit constantissimo viro, et Penorum sevitiam atque catenas experto, levissimum pro salute publica seipsum morti per cruciatus sevissimos exhibere. Hi vero, detestabile hominum genus, postquam ambitione improba honores et commoda omnia occuparunt, ut communia effugiant onera, cum in privato habundent, mentiri se pauperes publice non verentur. O quam male credendum est hos pro salute patria animam aut sanguinem posituros, qui, exigente necessitate, substantiarum suarum particulam impudentes denegant, habent unde suas virgines summe dotatas viris exhibeant, unde nuptiarum solemnia convivia et festivitates magnifice celebrent, unde non dicam civicos, sed regios thalamos ornent, unde purpuras coronas armillas ex auro et lapidibus pretiosas vestes uxoribus parent, unde stratos equos aves canesque nutriant; et unde publice rei subveniant non habent. O stolidi, quid erimus? Quid singulares divitie affinitates aut potentie periclitante re publica proderunt? Quis scelestium frenabit impetus? Quis iniurias auferet? Quis iura dabit, si publicum cesset subsidium? Non aspiciunt cives huiusmodi, imo aspicere nolunt, quod primo patrie nascimur, inde nobis. Sed ne omnia in male meritos loquar, superest prestantissimi viri spectanda fides, cuius tanta fuit integritas ut non lacrimis filiorum, non precibus amicorum, non dulcedine patrie, non cupiditate vite, non terrore instantium suppliciorum flecti aut concuti adversus iuramentum prestitum potuerit. Heu michi, fere nil aliud mortalibus cure minus; pro minima quaque re non solum scrupulosis interpretationibus aut cavillationibus plurimis, verum, si per commodum fiat, mille promissa fides negatur mendaciis, mille iuramentis excluditur. Sed quisquis es, queso, qua mente, qua insipidi cordis audacia Deum ut bona concedat orabis, qui, cum summa et integra veritas ipse sit, tu in falsum produxisti testem, in fallacem dedisti sponsorem, abnegasti nomen eius, in vanum sumpsisti, risisti, lusisti et venerandissime maiestatis eius non aliter quam lixe cuiusdam presentiam habuisti? Hec forsan iam in obstinationem lapsus non curas, quia non corporeis oculis Deum ubique discernis et sic non arbitraris ubique presentem esse. Sed dic, qua fronte honestos homines prospectabis? Reris, si Deum cuncta cernentem decipere conatus es, homines tibi fidem exhibituri sint? Existimas nomen extollant tuum, qui Dei nomen in nichilum assumpsisti? Verbis credant tuis, qui Deum quantum in te fuit mendacem fecisti? Erras nec satis observasti Attilium, gentilem hominem, cui plus cure fuit se morti tradere quam deos frivolos quos iurarat velle decipere. Sed ne per omnes pauperis et eque splendidi viri Marci Attilii claras perambulemus virtutes, erubescant nobiles amicti purpura, erubescant divites delitiis implicati, erubescant urbium celsa tenentes loca, sub concreto sudoribus pulvere et estivo sole exasperata cute, sub manibus ligone aratroque in callum duratis et sub ex grege domestico sumptis laciniis latuisse animam tanta virtute conspicuam et splendores eorum fictos vera meritorum luce turbantem; nec insurgant obscenis quibusdam scomatibus suis in eum, aut rideant vel condemnent, quasi eo facto decores amplissimos superarint. Errant quem vituperasse arbitrantur, precipue laudant, dum condemnant; nullum virtutibus inclito viro infortunium maius existimo quam ab inerti laudari. V. Grandis infelicium turba. Longus plorantium ordo clamorque me ab ignavia damnandorum civium in se flexit. Iam undique factus concursus erat seque pre ceteris ostendebat Ptholomeus Philopator, non humanorum sed efferate belue scelerum insignem mestum flentemque. Parentes quippe regno avidus crudeli sustulerat morte, inde Euridicem sororem pariter atque coniugem; et obscenis libidinibus involutus in gremio Agatodie meretricule fratrisque eius inhonestissimi iuvenis tam misere quam turpiter vitam effuderat. Quem post et Bitomarus Gallorum dux erat, alio pacto a Fortuna demersus; nam quantum Ptholomeo segnities, tantum huic fervor nimius infortunii attulit. Erat etenim rubore quodam ac indignatione respersus quod, non eo modo quo cum suis iuraverat, sed victus captivusque, Emilio cogente consule, in Capitolio haltheum solverit. Hinc Viridomarus Gallorum rex lamentatione sonora suam dictis exasperabat Fortunam quod a Marcello consule superatus et occisus et eius arma in suum dedecus, tanquam opima spolia, Iovi Feretrio oblata sint. Sane cum hos paucos nomino, ecce subintrant liburni yllirii gallique duces alii, a Romanis; hyspani campani samnites bruttii apuli lucani syculique principes, tam a Romanis quam a Penis in exitium tracti; numide punicique primores a Scipione depressi et alii diversarum nationum in tanto numero optimates, ut videretur exercitus, non caterva. Verum postquam omnium lacrimas querelasque audivi, Syphacem Numidie regem ex omnibus unum elegi, eius post lucem tenebras descripturus. VI. De Syphace rege Numidie. Non satis Syphacis regis genus agnovi sed, ex quocunque provenerit, clarissimum nomen eius et eius regni potentiam pregrandem fuisse, qui usque ad nos devenere testantur annales; et inter alia sui fulgoris argumenta, percipitur eidem bellum vetus et acre primo cum Galla Massuliorum rege potentissimo, inde cum Massinissa filio et successore fuisse. A quibus etsi sepe fusus sit, eos fudisse sepissime certum est; nec solum fudisse illi a Fortuna favente concessum est, quin imo et Massinissam regno spoliatum in id redegit ut, more latronum itinera obsidentium, primo ad rapinam cogeretur, inde ut antra montium silvestrium speleasque ferarum cum paucis pomis et herbarum radicibus pro cibo contentus incoleret,l et postremo eum adeo per omnem regni partem fugaret ut, tanquam fluvio mersi, nomen et vite eius spes omnis auferretur ab incolis sibique regnum eius occuparet et gentes. Speciosissimum quippe superasse hostes atque exterminasse; sed speciosius illi ad eius in perpetuum gloriam extollendam Fortuna concessit. Nam decertantibus pro totius orbis imperio Romanis Penisque, tam grandis populis ambobus visa est Syphacis potentia, ut arbitrarentur quocunque se flecteret, eo orbis totius inclinaretur imperium. Qua existimatione perciti, factum est ut dum, hinc Scipio illinc Hasdrubal, clarissimi duces, optimum rei publice sue crederent si illum in suas partes allicere possent, fortuito eadem die hic ab Hyspania ille a Cartagine navibus eadem fere hora portum et inde regiam eius intrarent. In qua peroratus ab ambobus, sua sub fide illos in mensa habuit et, tanquam in tutissimo·loco, uno eodemque in cubiculo invicem noctem unam transigere obtineret. Non modicum sue felicitatis clarissimum documentum et longe maius si, quam tunc Scipioni poscenti fidem et amicitiam spoponderat, observasset. Porro volente Fortuna manum retrahere, ne magni regis insolentia in sublime ferretur amplius, factum est ut astutia Hasdrubalis in ardorem Sophonisbe formosissime virginis filie sue barbarus rex traheretur. A qua demum coniunx facta et a patre astu edocta punico, blanditiis obtentum est ut Scia pione bellum in Affricam translaturo per legatos ante alia prohiberet transitum; inde ut nec solum auxilia Cartaginensibus micteret, verum et ipse cum exercitu obvius infesto Scipioni veniret. Adversus quem cum Massinissa rex, qui preter opinionem omnium e latebris exiens cum quibus poterat auxiliis Scipioni se iunxerat, et Lelius Scipionis legatus commisissent certamina et eius fusis exercitibus vivum captum in eius tradidissent manibus in cuius fidem amicitiamque [se] iam dederat et Cyrtam eiusdem munitissimam urbem in deditionem venientem assummerent. Quam cum Massinissa primus intrasset, ut non solum regni perditione Syphax miserrimus angeretur, actum est ut is qui sibi inter mortales odiosissimus erat, regiam occuparet et Sophonisbam a se dilectissimam medio armorum in strepitu eo spectante, celebratis nuptiis, matrimonio copularet. Sic igitur deiectus Syphax regno privatus et coniuge, postquam sublimatum Massinissam hostem vidisse potuit, catenis implicitus inter alios nobiles Affricanos Romam deductus currum triunphantis Scipionis precessit iussuque senatus Tiburim deductus perpetuo carceri reclusus est. Et cui parum ante latissimum Numidarum regnum fuerat, compedibus vinctus parvo cellule spatio contentari coactus est. Eque cui servorum multitudo parebat et acies obsequebatur amplissima militum, ut severo custodi pareret iniunxit infortunii dira necessitas. Et postremo, qui habundantissimas opes possederat, eo deductus est ut moriens pauper Romanorum humanitate sumptu publico delatus et inde sepultus sit. Infelicium conventus. Expediveram me a Syphace, cum se miserrimum deflens Nabis Lacedemoniorum tyramnus apparuit. Aiebat enim, cum iam rex videretur, se a Tito Quintio Flaminio Argo civitate privatum et a Phylopemene pretore Acheorum fusum multisque nudatum oppidis ad nichilum fere redactum et ultimo ab Alexamene etholo per fraudem fuisse peremptum. Quem sequebatur Phylippus megalopolitanus, deflens se a Marco Acilio consule ex Phylenneo, cui preerat, detractum vinctumque Romam in captivitatem transmissum, ex principe. Erat et Damocritus Etholorum dux adeo inpatienter Romam se in vinculis deductum fore ferre demonstrans, ut fere versus in insaniam videretur, se afflictans quod, lusis custodibus, cum e carcere effugisset, ab eis secutus secundo captivus factus sit; quod tolerare non potens, transfodisse se gladio monstrabat. Cum his et plurimi flentes erant ex variis undique regionibus convenientes, inter quos Anthiocus Magnus Asye et Syrie rex nullo in regio cultu veniebat mestus. Quem ego conspiciens, ceteris preponendum sumpsi. VIII. De Anthioco Magno Asye et Syrie rege. Gloriam maiorum suorum pre se ferebat Anthiocus, originem scilicet proavi, anulum in lecto compertum matris, femoris eius ancoram cum eo natam, totius posteritatis insigne, militiam eius sub Alexandro et que post hanc ab eo magnifica facta sunt. Que esto patris et patrui odia abhominabili quadam opacitate radios preteriti iubaris infringere viderentur, a se non solum reintegratos, sed auctos, longe maioris prestabant iactantie causam. Nam, ut iam supra pretactum est, regno mutilatus uno equoque decussus pater eius perierat Seleucus. Cuius post casum admodum puer Anthiocus, regno in patrio sublimatus, tantam, seu sua solertia seu sic disponente Fortuna, rerum oportunitatem consecutus est, ut, Syrie regno in pristinam reducto amplitudinem, Asynticum etiam recuperaret omne. Quibus meritis cognominari Magnus a suis creditum est. Ceterum cum illi, ad suas explendas libidines, duo tam ingentia regna non viderentur sufficere, oculos iniecit in Greciam. In qua tunc late victores, pulso Phylippo Macedonie rege, vagabantur Romani. Quem cum ad occupandam cupidum animassent Etholi, potentissimi Grecorum populi, eique ostendissent gradum factuni ad Ytaliam obtinendam, et profugus a Cartagine Hanibal argumentis evidentissimis inpulisset, comparata militum copia, ut in Greciam descenderet factum est, quam preter Hanibalis consilium in belli sedem delegit. Verum cum multo minora egisset quam provocantium spes fuerit, captis quibusdam oppidis, ex his que Romanorum sociorum erant, quasi pro primo impetu satis actum esset, hybernaturus secessit Calcidiam. Ibi rex belliger, inter alia strenui ducis acta, amore virginis captus, cum egre a Cleopthelemo virginis patre ut illam uxorem duceret obtinuisset, medio bellorum in strepitu opipares celebravit nuptias seque totum cönviviis luxurie vino ludis et somno, hyeme instante, concessit. In qua non solum principes eius, verum et milites militari disciplina, si qua apud eos erat, soluta, eum omnes lasciviendo secuti sunt. Tandem tempore veniente quo reges solent ad bella consurgere, cum iam Marcus Aciliuss consul cum exercitu venisset, obvius illi factus, apud Thermophylas collatis Signis suos in aciem uterque deduxit. Sane regius exercitus torpore et delitiis marcidus, a severa Romanorum virtute post maximam stragem in fugam versus est. Ex quo et rex ipse fugiens salutem petiit; nec se tutum ratus donec, dimissa Grecia, devenisset in Ephesum. Quo frustra per legatos cum Romanis temptata pace, sepissime adverso marte per prefectos navali bello fortunam temptavit. Nam ab A. Atilio prefecto classis romane commeatus eius intercepti sunt et dissipatum navigium omne. Hinc haud longe Coricum portum Polixenas prefectus eiusdem cum magna navium manu a Livio victus atque fugatus est.? Hanibal similiter ab Eudamo rhodio superatus et cui preerat fere deleta classis. Nec minus a Regillo Emilio et Rhodiis Polixenas iterum victus cum navibus atque dispersus. Preterea Anthioco pulso, omnis fere Grecia in Romanorum dicionem rediit et plures Asye civitates, adventante Lucio Cornelio Scipione consule, a societate Anthioci discedentes Romanis sese iunxere. Is vero, plurium gentium tam suarum quam auxiliariorum et mercennariorum militum congregato exercitu, postquam paci modus non inveniebatur, Cornelio Scipioni venit obvius et falcatis quadrigis elephantibusque pluribus yndianis populisque variis armis mirandis potius quam tremendis in aciem tractis, pugnam adversus Romanos conseruit. Eumenis vero pergameni regis consilio falcate quadrige in perturbationem ordinum producentis circumacte sunt. Deinde hominum certamen insertum et post ingentem cladem Anthioci omnis eius exercitus perturbatus cesisque multis et ipse in fugam coactus, Sardis tutatus est; inde noctu, quo Demetrius filius aufugerat, cum uxore et filiis Apameam contendit et tumorositate veteri posita, legatos qui pacis leges que darentur susciperent Sardis ad consulem misit. Quibus cogentibus inter cetera, ultra Taurum montem, relictis citra omnibus, regnaturus fere extra orbem, relegatus, abiit nec liber sed tributarius Romanorum. Deiectus ergo Anthiocus a fastigio tam excelso, in doloris augumentum vidit ex quesitis a proavis suis emulorum ampliari imperium. Multa nempe in Europa, multa in Asya Eumeni pergameno concessa sunt, multa et Rhodiis Yliensibusque preterea ob veterem affinitatem concessa quedam et omnibus breviter Romanorum belli sociis, cum sibi preter regnum elephantes omnes naves et alia multa tam utilia quam magnifica regibus auferre vidisset. Verum enim post tempus, cum etsi regni tam grande decus maiori pro parte deposuisset, non tamen mentis ardorem cupiditatemque deposuit et tegumento velatus, quod auri pondus nimium Romanis inpendendum ex pacto non haberet, se in latrocinia dedit et inter alia, uti tam grande facinus regem deceret, adhibitis sociis oportunis nocte templum Dodonei Iovis, gentilibus ea tempestate venerandissimum, ob ingentem predam aggressus est, quasi ob id temporalia amisisset ut divina dignius possideret; sed repentino circumstantium omnium concursu, una cum omnibus suis, rex sacrilegus temporalibus perditis divinis immixtus occubuit. IX. Oppressi plures. Yeronimus Yeronis filius Syragusarum rex, me a casu Anthioci magni subsistentem illico occupavit, amplissimo cum planctu demonstrans se indigne a Syragusanis furentibus cesum iuvenem atque regnantem. Et hoc idem Damarata deflebat adiungens quod ante sacras deum aras, nulla inspecta veneratione, obtruncata sit. Sic et Armonia, regio pariter ex sanguine sata, non minus natarum virginum media in hominum turba concisarum innocuique viri exilium, quam propriam, per mille vulnera mortem querebatur. Inde Agesiopolis iure gentium Lacedemoniorum rex ingemiscebat se a Ligurgo, primo Lacedemoniorum tyramno, in exilium pulsum. Necnon Orgiagontes Cambolomarus et Gaudotus Tolostobogiorum atque Trocmiorum Gallogrecorum reguli se a Gneo Manlio consule non solum victos, sed fere sedibus in suis artis legibus quasi compedibus religatos lamentabantur perdite. Quos inter querebatur asyaticus Scipio, non solum Affricani fratris ob ingratitudinem Romanorum voluntarium exilium deflens, sed quod Rome compererit qui eum iniuste accusaverit et ignominia, si potuisset, famam lacessiverit suam et se, qui reges potentissimos oppresserat et erarium ingenti preda ditaverat, ligari faceret et in carcerem trudi. Sic et Phylopemenes acheus, inclitus bellorum dux, lacrimans accusabat Messenios et eorum sevitiam quod se, qui illos iam dudum multis nobilitaverat victoriis, senem, non viribus sed Fortuna captum, in theatrum ludendum deduxerint demum Thessandro clauserint et inde veneno necaverint. Subsequenter Scipio Nasica veniebat tristi cum murmure deflens quod iunior senatus sententia optimus Romanorum et solus ad suscipiendam matrem Ydeam e Pesimunte delatam dignus extimatus sit, quod Gallis Bois cesis fugatisque triunphum magis romane saluti oportunum, quam auro spectabilem duxerit, quod Graccorum faces seditiosas et insolentiam privatus oppresserit et tantarum rerum merito, sub legationis figmento senex apud Pergamum Asye civitatem in exilium religatus, quasi de re publica male meritus, expiraverit. Verum instabat acri adhuc vultu nostri orbis pestis ignisque validus Hanibal penus, tristi tamen et querula voce Fortune damnans insidias. De quo, eo quod eius ingentia facta fuerint, non adeo, ut de reliquis, tenui sermone transeundum est. X. De Hanibale cartaginensi duce. Hanibal a longa retro nobilissimorum Cartaginensium ducum serie duxit originem; et Hamilcaris splendidi principis filius, Romanorum hostis perpetuus orbel natus est; adeo ut, agente eo adhuc nonum etatis annum, sacrificante patre, iuraverit quam primo per etatem posset se romani nominis hostem futurum; nec effectus defuit iuramento. Nam Hamilcare patre mortuo, tribus annis sub Hasdrubale militavit et de se amplissimam spem prebuit. Cui ceso a barbaro quodam, illico substitutus est; et cum in dicionem suam acri bello quosdam hyspanos redegisset populos longaque obsidione contra ius et fas Saguntinos Romanorum socios coegisset in mortem, animatus a quibusdam per quietem visis, quasi securus victoria Ytaliam aggressurus, transivit Hiberum et, Gallis regulis permictentibus, Pyreneo superato, devenit ad Alpes. Quas tam ratione montium scabrosissimorum et inviorum fere quam insultuum et latrociniorum incolarum sepe itiners occupantium et nivium cadentium aut gelu concretarum lubrico transitu difficillimas, pulsis incolis, calcatis nivibus, diruptis aceto igneque scopulis, etsi fere medietatem copiarum suarum algore inedia et precipitiis perdiderit, elephantos pene omnes, iumentorum permaximam quantitatem et apparatum bellorum plurimum, cum residuo tamen superavit et ea in parte Ytalie descendit, ut aliqui arbitrantur, que Taurino vicina rigatur a Pado. Secus quem, milite quiete et fertilitate locorum restaurato, descendens apud Ticinum Gneum Scipionem Romanorum consulem cum exercitu debellatum sauciumque fugavit; eodemque omine procedens apud Trebiam Sempronium collegam expugnavit. Inde acri labore superans Appenninum, descendit in Tusciam et cum haud longe a Fesulis venisset et ibi Arnus pridianis pluviis exundans superasset alveum occupassetque planitiem omnem, locis in palustribus aquosisque deductus exercitus per dies plures vigiliis et frigore afflictus in maxima parte contabuit et iumenta, passim morientia fede, nocumenti iniecere plurimum. Ipse etiam dux dum elephanto, qui unicus supervixerat, mediis in undis supersederet, frigore aut aura agente palustri oculo uno captus est. Sane cum omnia forti animo superaret incommoda et loca evasisset aquosa restaurassetque commodis vires, ad Trasimenum veniens, Flaminium consulem, facta maxima Romanorum strage, vicit trucidavitque. Hinc ad eum civitates sociique Romanorum concurrere, auxilia augere, oportuna deferre et omnia affatim prebere et dum passim, fere obsistente nemine, cuncta per Ytaliam cum victore exercitu populatur, a Q. Fabio Maximo dictatore varia cunctatione per annum ludificatus est, cum id Romani belli fomentum non vincendi ingenium dicerent. Tandem apud Cannas, urgente Varrone consule, confligatum est, quo non tam armorum virtute quam callida arte victoria potitus est Hanibal et adeo en in clade Romanorum vires contudit, Emilio consule ceso et Varrone Venusium fugato, exercitu feda strage trucidato, multis senatoribus consularibus pretoriisque viris occisis, ut vix salutis spes aliqua libertatis servande victis relinqueretur; actumque erat de romana re publica, si Maharbalis fuisset secutus consilium. Porro ipse victor elatus et iam secum potiunde Urbis securus, ut qualis esset civibus suis ostenderet, collectis ex Romanorum occisorum manibus anulis, in testimonium victorie Cartaginem modia tria transmisit. Hic illi felicitatum apex extitit, hucusque illum evexit Fortuna; quidquid egit in posterum, aut ad protelationem aliquam prosperitatis assumpte aut ad declivum pertinuit. Nam capta per deditionem Capua, ingentis ea tempestate potentie, et deducto ad hybernandum in eandem exercitu, quantum credidit deditis Campanis iniecisse time ris, tantum imo longe magis exercitui suo vigoris abstulit. Nam tantum affluentia rerum atque campana luxuria in Affros Hyspanosque potuit ut, qui romana contriverant arma ab illis enervarentur adeo ut, non quos in hyberna duxerat esse quos eduxerat appareret; attamen e Capua discedens, cum illico a Romanis valida cingeretur obsidione, variis cum eventibus circumvagatus, quasi eam liberaturus, ad tertium lapidem Urbi iam respiranti admovit exercitum, pro qua etiam deos tunc militasse antiquitati visum est. Nam imbrium effusione permaxima factum est ut bis ab oppugnatione desisteret. Qui frustratus intentione, dum per Ytalie provincias discurreret et ob id de se solo desperans evocasset ex Hyspania Hasdrubalem fratrem famosissimum ducem secum communicaturus tanti cepti victoriam, antequam cerneret audivit eum venientem infelici pugna a Salinatore consule apud Metaurum superatum atque occisum. Quo ictu una secum perculsi milites segnes circa oportunitates belli factos cognovit; inde audiens, quod ipse in Ytaliam traxerat, bellum illud inde in Affricam a Scipione transvectum et evestigio Syphacem captum Cartaginenses plurimis cladibus fractos clausosque fere seque ad tutandam patriam revocatum, satis advertit longe maiori cum dedecore se Affricam petiturum quam cum decore occupasset Ytaliam. Cum igitur fere senex eo redisset unde discesserat adolescens et, quam sibi XVI annorum possessione prescriptam arbitrabatur, reliquisset Ytaliam, commisso cum Scipione certamine, superatus est maximo Cartaginensium detrimento. Quibus demum venientibus sub legibus Romanorum, urgente necessitate, ad id vidit devenisse Cartaginem ad quod paulo ante Romam venturam speraverat. Porro advertens Gneum Servilium in eius mortem a Romanis Cartaginem missum, clam impositis opibus suis in navi, sibi ipsi exilium indixit et cum paucis servis, qui nuper dux exercituum fuerat, ad Anthiocum iam bellum adversus Romanos parantem profugus abiit. Ubi primo benigne susceptus, demum invidia principum suspectus haberi ceptus est. Postremo, cum a Romanis victo Anthioco eidem pacis leges a Scipione darentur, premonitus cum rebus suis omnibus Cretam secessit. Ibi ad auferendam incolis de se suspitionem et vitam suam tutandam, impletis urnis occulte plumbo, quasi omnem suum thesaurum publice servaturum concederet, signatas in templo Dyane servandas tradidit, ymaginibusque vacuis, quas penatum deferebat specie, aurum omne fusum infudit et sic civibus sublata suspitio et sibi privato secura quies per tempusculum fuit. Demum cum iam Prusias, Bithinie rex, Romanorum hostis, ob bellum adversus Eumenem, regem Pergami, socium eorundem, motum, futurus videretur, ad eum concessit. Qui suo consilio ductus quedam certamina feliciter vicit. Verum a romanis legatis sedato bello inter Eumenem et Prusiam, Titus Quintius Flamminius ad Hanibalem poscendum Prusie a Romanis missus est. Prusias vero confestim milites suos misit qui domum omnem Hanibalis circundarent custodirentque ne quis ex illa posset evadere. Hanibal letalem sibi adventum Flamminii opinatus, eo quod modicum de regis stabilitate confideret, fugam arripere ratus, ad occultissimum sue domus posticum venit. Attamen cum locum a custodibus novisset teneri, venenum, quod semper paratum ad effugiendos casus infestos habuerat, hospitales deos in caput regium et in permutatos Romanorum mores deprecatus, hausit nec post multum expiravit infelix et in Libissa Bithinie civitate sepultus est. Sic ergo qui Hyspanias occupaverat, qui invias superaverat Alpes, qui nivium atque glaciei rigores, qui Appennini turbines, qui palustria Arni loca pertulerat, qui Samnitium Lucanorum Bruttiorumque saltus persepe calcaverat, qui tot pretorianos consularesque exercitus debellarat, qui romana arma contriverat et exterrita Roma omnem pene Ytaliam diu possederat, nil iuvantibus veteribus ymaginibus titulisque, semicecus senex privatus et exul obsequium prestare regibus coactus est et inde corundem fraude veneno spiritum fatigatum pellere, ut, quanto tetrius in finem venerit, tanto demonstraret clarius que vires mortalium, que Fortuna mobilitas et que rerum pereuntium sit natura. XI. De Prusia Bithinie rege. Ultor criminum Deus, quasi monitor presens assisteret, fecit ut, cum plurimos flentes undique concurrentes adverterem, in solum Prusiam tristem querulumque venientem oculos flecterem, forsan ut dum eius explicarem miserias, meritum male servate fidei in Hanibalem demonstrarem. Ceteris igitur derelictis, in eius calamitates ultro devenism. Si antiquitati fidem prestabimus, vetustissimos Bithinie fuisse reges facile concedemus, ex quibus continuata successibus prole fuit Prusias unus non minimo inter avos proavosque splendore conspicuus. Hic sedatis inter se et Eumenem regem Pergami bellis et Hanibale perfidia sua mortuo, cum Nicomedi filio strenuo iuveni et clare indolis novercam superduxisset et ex ea suscepisset filios, volens tanquam ex predilecta coniuge susceptis de regni successione previdere, in cogitationem scelestissimi facinoris cadens, celsitudini sue lubricum et claritati nebulam invenit. Nam cum satellitibus suis communicasset consilium, quod erat occidendi Nicomedis, eo tunc absentis, clam opere amicorum ad quos scelestum regis propositum venerat, Nicomedes consilii certior factus revocatus est. Qui inpatienter patris iniquitatem ferens, necessariorum stipatus viribus, patrem incautum aggressus, eum facili labore regno expulit; et cum in se omnem procerum vertisset gratiam, miser Prusias nec adiutus nec susceptus ab aliquo, privatus, cum paucis servis exul abiit. Tanque dire post hec in eum desevit Fortuna, ut tractu temporis etiam linqueretur a servulis; et sic solus, senex et inops, vite sue incertus et rubore vexatus, tam excogitati facinoris quam perdite sublimitatis, in salutem suam querendam et verecundiam evitandam per incognita loca, se alium mentiens, fere stipem querens, ambulabat noctu, et die residebat in tenebris. Sed quis regum potest facile manus effugere? Non adeo potuit latuisse Prusias quod Nicomedis iras evaderet; a quo post multa compertus ut morte sua conceptum in se scelus piaret et manibus Hanibalis debitas penas daret, non minori in se quam cogitasset in filium sevitia, occisus occubuit. Et sic dum natis nequiter consulere conatur, regni claritatem fame decus viteque commodum infeliciter perdidit rex infidus. XII. De Perseo Macedonie rege. Omictere libet queritantium plurium tam nomina quam fortunas, ut in Perseum Macedonum regem, quem mestum catenisque et compedibus impeditum venientem video, exerceam calamum. Delectat quippe me summe hos videre deiectos, quos per fraudem constat celsos regnorum conscendisse apices. Perseum Phylippi Demetrii filii Macedonie regis ex concubina filium fuisse satis pro certo habitum. Hic astutia et regni aviditate plenus, cernens Demetrium sibi fratrem, eo quod ex matrimonio procreatus esset, suo obstantem desiderio, incauto tetendit insidias; Phylippoque patri, magnos apparatus in romanum bellum molienti, oportunitate captata, Demetrium, quod apud Romanos obses fuisset, falsis literis, tanquam a Romanis eidem Demetrio venientibus, suspectum fecit, superaddens ob hoc in se, eo quod patris hereret consilio, a Demetrio mortem die lustrati exercitus machinatam. In cuius necem cum Phylippum miserum accendisset, non ante destitit quam iuveni, nil tale timenti, apud Astreum, Peonie oppidum, in convivio porrigeretur a Dyda venenum dolentique in cubiculo patris fratrisque et porrectoris nequitiam, trapetis in caput et fauces revolutis intercluderetur morituro spiritus. Quo defuncto, cum iam sibi regnum deberi Perseus adverteret, ne differretur, in patris vitam moliri cepit insidias. Quod Phylippus sentiens, in cassum crudelitatem suam in Demetrium deflens, cum occidendi Persei non daretur copia, tabescens egritudinem incidit et fere sexagenarius expiravit; cui Perseus illico successit in regno. Factus igitur Perseus desiderii sui compos, ne diu potito per fraudem gauderet, pristine sue conditionis oblitus, nimium elatus est et unum quod illi diutinum potuisset effecisse regnum, Romanorum scilicet pacem, sprevit insanus iunctisque Tracibus et Ylliricis Macedonibus bellum maximo cum apparatu movit Romanis. Adversus quem primo Romani Sulpitium consulem cum exercitibus misere. Qui cum iterum fugatus a Perseo esset et multa insuper ab eodem in Romanos acta essent, confestim Emilius Paulus substitutus, sumpto ex parvule filie verbis augurio, securus victorie ad Macedonie fines devenit ibique tam strenue rem bellicam gessit ut, non solum regis disperderet copias, verum, eo fugato, in dicionem regnum omne susciperet. Hinc et ipsum Perseum, qui in Samotraciam aufugerat, misso M. Octavio, captivum habuit et cum eo duos filios, Alexandrum scilicet et Phylippum. Quos, rebus compositis, Romam cum captivo patre devexit. Ibi honusti catenis Emilii magnifici triunphi currum precessere dolentes. Quis non credat Perseum stupidum gementemque tam grandem rerum mutationem spectasse? Quis non arbitretur eum copiosas veteribus suis fraudibus lacrimas inpendisse? Ad quas exhibendas permaximum cum causa commodum concessum est. Nam senatus iussu cum filiis indultum fuisse appareat, Albam deductus est ibique carceri damnatus perpetuo. Qua in parte regem demergas inferius? Ab aula deductus ad carcerem, a dominio in servitium tractus, a splendore in tenebras, a divitiis eximiis in extremam fere penuriam. Sic volens agit Fortuna, cui imperanti cetera fere parent. Porro et recordatione regii fulgoris et tetri carceris pedore confectus, deiectus Perseus clausit diem et humanitate potius Romanorum quam suo merito publicis inpensis regio ritu delatus est. Cuius ut suprema videatur miseria, alter ex filiis, ut fertur, ad tolerandam inopiam erariam fabricam Rome didicit et exercuit, ut esset manifestum omnibus, dum velit Deus, manus, ad regia sceptra gerenda natas, ad malleos tractandos ferreos retorqueri. XIII. De more Fortune et deiectis paucis. Ludit Fortuna quotiens ex fece – ut ita loquar – plebeia non nullos ad regale sublimat fastigium; verum satiata ludo fastidiens rotatu letifero ignavos devolvit ad pristinum, qui lusi, non aliter quam si ambages magicas aut somnium prospectassent, stupidi suique incerti vacuis manibus leves auras tenere cupientes, inanes querelas emictunt, ioculatrice ridente. Horum quoniam aliqui hac in tempestate, falsa existimatione quorundam reges sunt crediti, ut eorum ascensum repentinumque descensum referam, abire permictam Iohachim sacerdotem maximum Iudeorum, cui post inanem pontificatum mutus fieri fere in momento contigit et subsequenter infanda ab infirmitate corripi et postremo consumi.Ammoniumque Alexandri prefectum qui dum, nimis delitiosus Anthiochenis inferret iniurias, ut eas effugeret, se in femineum transformare habitum non erubuit. O miser, antequam hostium experiretur gladios, se esse quod fuerat ignominiose professus est. Et sic, dum annos sexui prefert virili, ferocitate, que retenta forsan profuisse potuerat, in muliebrem mutata molliciem, non dignus ut homo mori, femina trucidatur. Et sic dum longiorem fraude vitam desiderat, infauste perdidit quam tenebat. XIV. De Pseudo Phylippo Macedonie rege. Macedonibus olim, victo atque sublato Perseo, Romanis egre subsistere patientibus, Andriscum servum seu liberum minus certum, sed extreme sortis et mercennarium hominem, fabula quadam, ut satis arbitrari potest, Demetrii regis Syrie in Persei olim Macedonie regis filium subornatum eiusdemque Demetrii opera Romam missum, ac inde, eodem prestante consilium, fugientem et in Macedoniam redeuntem, se regem dicere ausum legimus. Cui ausui, cum nil aliud prestaret suffragii preter formam et oris habitum, quibus Phylippo patri Persei persimilis erat, in tantum Fortune favor affuit, ut a macedonibus servulis rusticus dyademate regio decoratus pseudo Phylippus etiam diceretur. O ridiculum, rancidulum videre nebulonem servum ab ergastulo solio in regio residentem et purpura notisque insignem regiis ac regni proceribus imperantem! Sed quid multa? Cum solio regalem animum Andriscum assumpsisse visum est. Nam convocatis repente undique subsidiis non solum Macedoniam auferre Romanis, sed eis movere bellum et cuncta, prout belli videbantur oportunitates, expetere disponere et solerter agere orsus est. Quem dum Romani pro ludibrio vilipenderent, sua ignominia eius auxere gloriam. Nam missus tanquam ad mediocre bellum adversus eum Iuventius pretor, cum copiis omnibus fugatus est. In cuius ultionem et rabiem Macedonum opprimendam, Metellus consul confestim cum exercitu consulari obvius elato factus in aciem descendens, cum frivole sint ficte vires, impetu primo Macedonas fudit et brevi Romanis omnem fecit Macedoniam vectigalem. Andriscum vero a regulo quodam Tracum, apud quem pro salute confugerat, susceptum Romam vinctum compedibus traxit actumque est ut illum tanquam verum regem Metellus triunphans ante currum deduceret. Ad quem videndum avidior quam veros hactenus reges omnis romana multitudo concurrit. Et sic, quam audens Andriscus effugerat, perdens miseriam reintravit, sed prima paululum acriorem. Levis enim que cum homine nascitur eius respectu que fugiente felicitate suscipitur. XV. De Alexandro Bala Syrie rege. Par ludo superiori iungendus est alter qui quanto diutior tanto exitum habuit acriorem. Anthioco quidem Epyphane mortuo, filius parvulus Anthiocus Eupater superstes fuit, cui regnum deberi videbatur ni Demetrius eiusdem Epyphanis frater, qui obses Rome detinebatur, audita fratris morte clam fugam capessens et in regnum rediens se regem faciens abstulisset. Qui cum insolentia sua adiacentibus regibus gravissimus videretur, ab Ariaracte Capadocie rege et Ptholomeo Egypti ac Attalo Asye ad eiciendum eum, subditorum etiam favore, nova et inusitata fabula commenta est. Sumpserunt enim iuvenem conditionis ultime, cui cum nomen Balas esset, Alexandrum dixere et subornatum peroportune Epyphanis finxere filium; et favente Fortuna mendacio, dictorum regum auxiliis devectus in Syriam, tanquam patrium reassumpturus regnum, ob austeritatem Demetrii a multis benigne susceptus, dum vi reliquos occupare conatur, a Demetrio fusus est. Cuius vires illico iam dicti reges restauravere et sic secundo cum Demetrio descendens in aciem, illum acriter pugnantem occidit et regnum deinde faciliter omne obtinuit tantaque fuit fabule regum fides ut, suffragante successu victorie, Epyphanis verus haberetur filius clarusque inter ceteros reges factus terribilis etiam subornatoribus efficeretur. Sed male suarum sordium memor et presentis felicitatis ingratus, sumpta coniuge Cleopatra Phylometoris filia, dum secundis ponere modum negligit, Ptholomeo socero, quem quasi honoraturus vocarat in regnum, tetendit insidias. Quas cum Ptholomeus evasisset, indignans ante alia filiam illi surripuit et Demetrio iuveni, qui filius fuerat Demetrii a Bala occisi, iunxit in coniugem eumque, conciliatis sibi Antiochenis, ad regnum patrium assummendum vocavit a Creta. Nam ibidem Demetrius pater, initio belli una cum fratre et maxima quantitate pecunie apud Grinisium hospitem suum cretensem ad futuros eventus servandos commiserat et adversus Balam parato exercitu ire suasit. Cui cum iam omnes Syrii faverent, egre Bale ignaviam ferentes, in desidem luxurieque deditum castra movit. Adversus quem, necessitate magis quam cupidine glorie, Balas percitus, cum copiis veniens pugna conserta victus atque fugatus est et dum in Arabiam salutem peteret, a Zabilo potentissimo arabe occisus et eius caput abscisum Ptholomeo egrotanti in solatium missum est. Et sic rex ficticius, tam violato solio quam manibus extincti Demetrii, etsi non debitas, quas tamen exegit Fortuna, penas dedit. XVI. Lapsi quidam. Gracci Gaius et Tyberius fratres post miseriam Alexandri non minus clamoribus camerulam meam complentes quam dudum tribuni romanum forum facerent, reticentes quas seditiosissimi res novas temptassent, se tantum eiectos a tribunatu occisosque dum fugerent et quod alterius caput ab Opimio consule Septimio auro pensatum sit querebantur. Parte ex alia Hasdrubal Penorum princeps, non minus insigni consternatione miser quam habitu facieque tristis, aiebat voce fracta singultibus infortunio suo classem omnem cartaginensem comburi, arma a civibus reddi, principibus aliisque ut a veteri migrarent urbe imperari vidisse sibique superum invidia tam diu spiritum reservatum, ut iterum, post repentinum Cartaginensium furorem, armis ex auro argentoque privatorum fabrefactis et ex tabulatis domorum classe restaurata ac ex crinibus matronarum navium rudentibus resarcitis et a viris mulieribusque audacius quam felicius in salutem concursum, publicam civitatem viribus exhaustam frustrata furoris spe viderit occupari ampliorique civium iactura omnes una secum inermes, fortunis relictis omnibus, excludi et catervatim flendo parvos cum coniugibus natos trahendo natale solum relinqui et decem et septem dierum incendio Affrice imperantem patriam cremari omnem; et ne aliquod illi superesset eventus tam diri solamen, quod ipse fecisse initio debuisset circa malorum publicorum finem factum ab egregia coniuge asserebat: se enim cum prole gemina ne sibi natisque servire contingeret in medias flammas patrie exurendam iniecerat. Quid non potest in quocunque generosus animus? Priscam gloriam cum futura ignominia pensavit animosa mulier, quam arbitrata in dies tolerare non posse, finire maluit honesta morte quam turpi inchoasse vita. Sed cum omnia in tempore casura sint, suo potest immaturo casui congratulari Cartago, eo quod omne eius evum duarum tam fortium mulierum fato conclusum sit. Prima, civitatis edificatrix, cum castissima viduitate sua moriens, posteris ostendisse conata est honestatem vite ceteris commodis preponendam. Postrema, nupta, in publico civitatis excidio demonstrasse voluit vitam et posteritatem omnem tanquam superfluam fore abiciendam. Veniebat et Aristonicus post Hasdrubalem, qui Attali regis Asye ex Ephesia pelice filius, dolebat se, quesito patrio regno, a Perpenna Romanorum consule deiectum carcerique reclusum. Sic et Ionathas Iudeorum princeps et pontifex querebatur quod, cum multa felicia bella gessisset, a Triphone fraude captus sit et in sui vituperium per Syriam circunductus et ab eodem ultimo interemptus. Similiter erat et Tripho qui, occiso per fraudem Anthioco, cui Theos cognomen erat, se Syrie regem dixerat, tandem ab Anthioco Sothere expugnatus, se in Dora castellum obsessum deflebat et, dum clam ad Oppiam fugeret, interceptum atque occisum. Quis queat assistentium omnium dicere clades? Innumeri veniebant sed inter alios Demetrium, qui Alexandrum Balam superaverat, ad continuandam seriem placuit assumpsisse. XVII. De Demetrio Syrie rege. Satis superius ostensum est Demetrium, de quo sermonem habituri sumus, qui Alexandrum Balam ficticium regem adiutorio regis egyptiaci regno expulit, filium fuisse Demetrii qui Rome obses pro Anthioco fratre detinebatur et inde successivam veteris Seleuci prolem. Hic Alexandro fugato omnique regno suscepto, pacatis omnibus, in tranquillo positus ocio facile in socordiam luxuriamque collapsus, suis cepit haberi fastidio. Quod advertens, ut purgata inertia eisdem in pretium rediret, adversus Arsacidem Parthorum regem orientalium regum subsidiis fultus bellum movit. Cui tantum favit Fortuna ut, multis iam ex Parthis susceptis victoriis, regnum etiam occupaturus videretur, ni sub specie pacis per fraudem illum cepisset Arsacides. Satis erat misero ex rege devenisse captivum, sed immoderate Fortune parum visum est egitque ut Arsacidis iussu catenatus, per oras omnium civitatum suarum dedecorose in spectaculum traheretur. Hinc ab eodem in Hyrcaniam missus eidem Arsacides filia matrimonio iuncta est et regni spe facta quod post cladem Anthiocus frater eius occupaverat illico. Qui cum caute servaretur, defuncto Arsacide, tracto in fuge sententiam Callimandro amico, illam cum eo parthico velatus habitu sumpsit. Quod Phrasctes, qui patri successerat, sentiens, equitum celeritate qui compendia tenuere viarum, iam evadentem retrahit a fuga et castigatum graviter remisit in Hyrcaniam ad uxorem quam penes deinceps artiori custodia servatus est. Ceterum tractu temporis cum ex uxore filios suscepisset et inde, quasi pignore dato servaretur lapsius, captato tempore, cum eodem quo supra iterum fugam cepit iterumque retractus talisque donatus aureis coniugi liberisque concessus, tanquam in predestinatum carcerem sibi tertio in Hyrcaniam transmissus est. Quid? Si plebeio homuntioni, nedum regio iuveni, fugere, capi, retrahi carcerarique contingat totiens, nonne infelicissimum iudicabimus omnes? Sed quid tandem? Ostendisse voluit Fortuna adversum se hominum consilia nullius momenti fore et sibi ad extollendos quos velit deprimendosque multiplices et incognitas esse vias. Et hinc unde salus minus expectabatur a Demetrio, inde ei exorta libertas est. Anthiocus quidem Sidetes, Demetrii frater, occupato Syrie regno et Cleopatra, Demetrii coniuge, sibi copulata matrimonio, sublato Arsacide, ne more fratris segnitie damnaretur, omissam fratris infortunio in Parthos expeditionem assumpsit exercitumque plurimo auro argentoque conspicuum ducens, plurium preliorum victor et, Babilonia capta Parthisque infra terminos redactis, finem impositurus nomini videbatur parthico; quam ob rem exitium timens Phraactes ad retrahendum Anthiocum, in regnum patrium cum parthicis auxiliis, ut illud occuparet, ab eodem captivus Demetrius missus est. Sane cum esset gravis civitatibus in hybernis exercitus Anthioci, ex composito die una, divisus ceditur omnis ab incolis et hac eadem Anthiocus fere solus a Phraacte victus et occisus est, et sero Demetrius ab itinere revocatus; pernix quippe advolaverat facileque iam regnum Syrie susceperat omne; et sic hostis opere quod suo nequiverat in fortunam regni pristinam restitutus est. Qui dum iterum clara regnaret felicitate, delitiis habundans, e memoria calamitates preterite cecidere, et animo aucto, dum plus quam illi opus sit cupit, misere quod habebat perdidit. Nam elati mores pristini ultra naturale eius ingenium, apud Parthos Hyrcanosque longa consuetudine exasperati, Syris illum intolerabilem fecerant et exosum; nec aliud preter hostem ad eius ruinam videbatur deficere; quem ipse pollicitationibus Cleopatre socrus sue inconsulte percitus adinvenit facile. Ea quippe tempestate Cleopatra cum Ptholomeo Evergete viro suo male conveniebat et idcirco ut eum amoveret a regno vocarat cum exercitu generum. Sed Evergetes, qua dudum in patrem eius Demetrium reges egerant usus astutia, Zebennam iuvenem quendam, negotiatoris Protarci filium, subornavit et, tanquam unum ex familia regia, reassumpturum sibi Syrie regnum cum Egyptiorum copiis transmisit in Syriam. Que illico, incipiente Apamia, rebellans omnis, Zebennam, cui Alexander nomen appositum fuerat, suscepit in regem. Demetrius ab Egypto hac rerum mutatione revocatus, extemplo adversus invasorem conseruit, a quo maxima cum strage suorum victus atque fugatus est egitque Fortuna ut, qui regnum Bale subornato abstulerat, a subornato Zebenna spoliaretur eodem. Quod Demetrius tanto egrius tulit quanto, post exactis laboribus carcerum, possidebat letius. Hinc cum se ab uxore filiisque derelictum cerneret, ex tam ingenti regno cum parvo servorum numero, quasi vitam religione Herculei templi defensurus, exivit petiitque Tyrum. Cuius in portu navi, ut erat miser, egrediens iussu prefecti loci in litore obtruncatur et, Ea agente que peritura cuncta reducit in nichilum, anxietates finivit cum vita. XVIII. De Alexandro Zebenna Syrie rege. Libet non minus per ludos Fortune vagari quam asyaticas enarrare ruinas; ex eis quippe cum risu mixta venit utilitas, ubi cum reliquis frequenter extorquet, doctrine mixta, compassio lacrimas. Stetit igitur iam michi vacuo coram obsitus lacrimis et merore Zebenna, cuius paulo ante memoriam fecimus, tristisque ex negotiatore originem infandam, audaciam suam, mentitam regiam maiestatem suam, ingratitudinem et enormia sacrilegia reticens, tantum infortunia deplorabat. Cuius ego ascensum noscens audiensque descensum, plenius quam ipse faceret, esto verbis paucis, aperire fortunam disposui. Satis ostensum est Zebennam, Evergetis fictione et Fortune presidio regem factum. Cui fictioni, ut quod non erat esse crederetur firmius, non modicum favoris attulit flevisse Anthioci regis corpus a rege Parthorum remissum et summo studio ritu sepelisse regio. Throno igitur regali residens et felix iudicio suo, mercimoniorum oblitus, in stolidam devectus superbiam, hos contemnere, parvipendere illos, alios ludere, sese insolenter agere, ultra quam regem deceat, et in promotorem suum Evergetem, beneficiorum ingratus, obloqui cepit ignavus. Quod etsi inpatienter ferrent Syrii, adeo egre Evergetes tulit ut, versa mente, quem sublimaverat deicere desideraret ardenter; nec opus desiderio defuit. Audiverat quippe ex Demetrio, occiso a matre Seleuco, supervivere Grippum ab eadem titulo magis quam regno insignitum. Quem, cum illi filiam spopondisset in coniugem et misisset auxilia, confestim suscitavit in Alexandrum. Ad quem cum iam belli potens appareret, Syrii ab Alexandro deficientes denuo confluxere. Tandem congregatis ab utroque copiis, in certamen concursum est victusque Alexander qui fugiens se Antiochiam contulit. In qua pecunie inops cum stipendia nequiret exhibere militibus ex templo Iovis Victorie signum ex auro solidum, iocans se a Iove accepisse victoriam, tolli iussit. Sed alia super aliam ingruente necessitate, Iovis etiam simulacrum ex auro infiniti ponderis auferre ex templo satagens, audito a civibus sacrilegio, in eum repens omnium concursus factus est. Ex quo sacrilegus se vertit in fugam et tempestatibus maris agitatus validis atque desertus a sociis, errabundus a latronibus captus Grippo transmissus est vivus. A quo, ut aliquando tam ficte maiestatis delictum quam etiam iocosum sacrilegium pena debita solveret, occisus est. Nil edepol tolerabile minus mercennario sublimato, cum non aliter tales se videri posse arbitrentur nobiles, nisi sortem veterem consortesque despiciant et coacta quadam morum gravitate celsos natura homines imitando confingant; et dum ianitores dapiferos et pincernas statuerunt, regiam veram generositatem actigisse se extimant. Quid fastidiosius prospectare quam tales? Non risus fictus, non sui caritas, non lurconum copia, non sularum ornatus generosos animos facit aut in esse conservat elatos. Se ipsum noscere virtutis exitus et initium est; cuius quotiens fiunt immemores elevati, totiens Zebenne casum merentur insipidi. XIX. Dolentes pauci. Bituitus Arbennorum rex, non absque illecebri romani spiritus nota, michi a Zebenna soluto, presto affuit querebaturque a Gneo Domitio optanti successori triunphi surripere gloriam per maximam fraudem, fide fracta, captus sit Romamque transmissus et ibi, dum magis turpiter de securitate rerum quam de iuris honestate curatur, a senatu olim iustissimo ex decepto rege iniuriatus captivus et apud Albam servari iussus effectus sit. A quo facile oculos auferre et aures Cleopatre lamentationes querule potuere. Hec unguibus genas rigaverat, discerpserat crines et vestem disruperat lugubrem et crebris singultibus imperfectas voces adeo infringebat, ut vix satis possem ex eis tanti doloris percipere causas. Aiebat enim, prout ipse percipere potui, se ex Epyphane Ptholomeo genitam, adultam Phylometori fratri in coniugium datam et cum eo Egyptiis imperasse; eoque sublato, a Cyrenis Evergete fratre altero revocato, ei cum regno seipsam dedisse in coniugem. A quo medio nuptiarum sacro, filiorum alterum eius in gremio fuisse confossum. Hine cum iam ex illo filios peperisset, se abdicata, Cleopatram filiam, quam ante per vim stupraverat, in coniugem assumpsisse. Inde eius sevitia civitatem veterum colonum nudatam peregrinis esse concessam et, cum is ob sua scelera timeret insidias et cum nova coniuge liberisque abiisset exul, primo bellum illi parasse, demum, ne loco sui primogenitus filius rex diceretur ab Egyptiis, occidisse a Cyrenis accitum. Et cum ob immanitatem eius cives e locis publicis illius evertissent ymagines, filium, quem ex ea susceperat, membratim cesum, natale suum celebranti, medio in convivio, transmisisse. Et alia etiam plura inferis infanda narrabat que procul dubio in se calamum convertissent, ni Numidarum astutissimus rex Iugurta veniens vetuisset. XX. De Iugurta Numidarum rege. Traxit, ut satis certum est, Jugurta genus a Massinissa rege, optimo romani populi amico. Cui inter alios tres fuere filii: Micipsa Manastabiles et Gulussa. Manastabiles vero genuit ex concubina Iugurtam, quem ea de causa reliquerat moriens Massinissa privatum; Micipsa vero, eo quod optime indolis appareret, ad se illum vocaverat eumque cum filiis Atherbale et Iensale in regia nutriebat. Tandem cum subsidio Numidarum in Hyspaniam ad Scipionem Emilianum, bellum adversus Numantinos gerentem, missus a patruo, adeo se strenue in omnibus habuit ut, victa Numantia, pro contione summe a Scipione laudaretur et, cum literis laudum suarum plenis, ad Micipsam regem remissus, ab eo post modicum adoptatus in filium, eo moriente cum filiis par relictus est heres. Erat autem Iugurta vir acris ingenii, ferocis animi, robusti corporis et astutie copiosus; nil illi ius iurandi, nil fidei, nil sancti nec dei timor aliquis erat et inter cetera maxima flagrabat cupidine regni. Ob quam existimans parum sibi soli quod tribus relictum fuerat, cum iam in Iensalem, non absque causa, tacitum concepisset odium, fraude in illum primos molitus est impetus; et opera cuiusdam Iensalis servi noctu in Cyrta oppido illum occupat obtruncatque. Quod crimen a Romanis, iam avaritie deditis, auro quibusdam dato piatum est. Inde iam nimium in suis thesauris confidens, in Atherbalem palam irruit onerataque nugis legatione romana, que in salutem Atherbalis venerat, illum se illi obsidione victum dedentem, contra fidem prestitam, post cruciatus plures, occidit. Sic rex solus factus est et per fratrum viscera magnus metuendusque, tam potentia quam ingenio arteque bellorum, qua inter Affros ea tempestate pollebat precipuus, formidandus evasit. O fallax hominum spes! Arbitrabatur Iugurta quod per vim et nephas quesiverat posse pacifice possidere. Sed quos fructus perditionis flores emictant, illi a vindice scelerum Deo parva mora interposita demonstratum est. Nam dum, eadem via qua primum purgaverat scelus, conatur expiare secundum, non permictente romana plebe, nobilitati infesta nimium, adversus eum cum consule missus exercitus est; sed in cassum. Ducibus enim corruptis pecunia, exercitum fere sub Aulo pretore delevit. Nec profuit illi auro in suam sententiam maximam senatorum partem traxisse et aliquos ex tribunis Romamque iussus lugubri cum veste venisse; quin imo, prius quam creditum est, eius opera Masivam Gulusse filium, regni Numidie petitorem, Rome occisum, Ytaliam evestigio iussus exire in Numidiam rediit. Quo ad ingenium versus, arte punica conatus est, si possit, in longum bellum trahere, ut satis apparebat, plus spei habens si quid in tempore Rome novi contingeret quam in viribus suis fiducie; et sic circuitionibus variis tam legationes Romanorum quam consules aliosque belli duces frustrabatur. Quorum avaritiam cum Rome plebs aut suspicaretur aut cognosceret, adversante nobilitate, maxima omnium concordia, Gaium Marium humillime conditionis hominem sed acrem robustumque et glorie cupidum consulem creavit eique decrevit Numidiam. Qui in exercitum veniens, eo purgato lasciviis, magno impetu, nunc arte bellica nunc Fortune adiutus favore, in Iugurtam Numidasque prosiliit. Quem cum nec pecunia flectere nec ingenio fallere Numida posset et ob id diffidere cepisset, Boccum Maurorum regem maximis promissionibus tractum belli consortem sumpsit. Sed Boccus advertens omnes eorum conatus Romanorum deleri viribus, facti penitens, tam Marii consulis quam romani populi gratiam petens et amicitiam per legatos, opera Lucii Sylle, tunc Marii questoris, actum est ut Bocchi fraude Iugurta in manibus traderetur consulis. A quo paulo post Numidia omnis in deditionem suscepta est et cum, pacatis rebus, Romam victor remeasset Marius, maximo popularium plausu triunphi currum antecessit Iugurta, catenis implicitus. Creditum demum est, non veterum more regem servatum custodia, eo quod nimium eius versutia timeretur verereturque nobilitas ne, qui rex pecunia multos ex eis corruperat, captivus detegeret; sed intempesta nocte appensa corpori eius mole ex rupe Tarpeia deiectum in Tiberim necatumque. Sic qui fraude fratres occiderat, qui fraude bellum traxerat, qui luserat Romanos fraude, fraude irretitus est. Qui in thesauris et regni splendore ac in potentia magis quam in persuasa sibi virtute voluptatem ac spem omnem posuerat, pauper obscurus impotens et, quod peius est, captivus ab aliena virtute factus est. Qui per fratrum sanguinem regni culmen ascenderat, per abrupta montis flumen ad imum descendit; et sic qui nimio concupiverat estu, alvei gurgitis frigiditate tepefactus est. Acriores quidem Fortune ictus sentiunt qui de se magis quam de virtute confidunt. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber quintus explicit. Liber VI
I. Collocutio Fortune et auctoris et quorundam infelicium demonstratio. Michi post pausillum requiei iam calamum resumenti horridum monstrum illud, rerum ministra mortalium Fortuna, affuit. O Deus bone, quam grandis illi statura, quam admirabilis forma! Non inficiar, prospiciens timui. Nam ardentes minacesque illi erant oculi, facies torva, capillitium multiplex per ora pendulum, manus, credo, centum et brachia totidem, varia vestis et ferrea vox; quibus tamen incederet pedibus vidisse non potui. Et dum quid velit pavescens expecto, hec in me defixis luminibus inquit: «Quid, insane, tam frivolo labore consumeris? Tu nunc ab eo cardine in occiduum solem, nunc ab artico in antarticum polum pernici velocitate discurrens, hos et illos carpis homines, ex his videlicet quos mee manus ad sydera evexere et demum mersere sub inferis, et casus eorundem calamo describis tenui, quasi, dum paucis sub verbis amplissimos labores nostros restrinxeris, mortalium mentes ad sui cognitionem provocatas existimes. Falleris. Quis, te preter, non videat opera longe magis posse quam verba? Sino deperdita multa, quibus, frustra leges nostri ludi designans, erudisse viventes conata sum et ad opus, circa quod inquieta semper, et nunc sublimia imis et nunc ima sublimibus equando, ubique nunc blanda nunc minax, venio; et inde, non tantum regias edes aut sacra imperatorum palatia, que tu rimaris plurimum, ineo, sed et pauperum gurgustiola, pastorum tuguria et piscatorum mappalia perscrutor et neminem adeo rerum acerbitate lacessitum comperio, quin, si iterum mitior in eum vertar, non me tanquam stabilem, ridicula spe reassumpta, suscipiat. Quid ergo tu, summotenus nostra tangens opera, fecisse verbis paucis arbitraris? Siccine ceteri defecere labores, ut solum hunc m vanum assumpseris?». Tum ego, illa iam quiescente, viribus revocatis incepi: «Novi equidem, rerum revolutrix egregia, indefessa molitione tua nil stabile esse sub sole teque longe maiora posse quam, nedum meus calamus, sed nec cuiuscunque alterius exarare queat; verum ne dum et ego ipse dissolvar, nomen meum sepulcro una cum corpore detur et ferarum ritu, que solum ventri deserviunt, vixisse videar, qualiscunque sit, laborem hunc volens assumpsi. Nec adeo demens sum quin noverim multa consistere que optanti possint scribendi amplissimam prebere materiam, ut omnipotentis illius omnium Patris, per quem omnia facta sunt, cui persona triplex et deitas una, miranda magnalia ac gloriam aperire, omniparentis nature, solerti indagine comperta, secreta detegere et infinita ad ius tuum spectantia reperire. Sed vires metiri suas et portabile humeris onus imponere, permaxima prudentia est. Agnosco quidem non esse pennas volucres michi, quarum adiutus suffragio celos penetrare queam, ibidem Dei lustraturus archana et demum mortalibus visa relaturus; que, etsi multiplici Dei gratia concedatur ut viderim, non michi tanta verborum maiestas est nec sententiarum gravitas, ut volens possim posteritati mandare. Equo modo, liquido fateor, non michi tam perspicax ingenium est ut rerum causas contingere possim. Restabat igitur avido ut ad gremium tuum humanarum rerum confertissimum devenirem et unde vates egregii atque hystoriographi illustres, tam canendi quam scribendi indeficientem materiam iam sumpsere, ego etiam summerem, non quod optassem, sed quod digerere possem. Cuius dum in conspectu sisterem et multa variaque mirabundus intuerer, etsi mea aviditas me inpelleret ad maiora, mei tamen conscius viriumque mearum in extremo fere eiusdem sortiunculam labori meo, mea sententia, congruam videns, obsistente nemine, cepi malleoque ingenioli mei suppositam huc usque protendi, quam tu nunc nimia stili humilitate vituperas, quasi ob id lectorum corda movere non possit. Negasse tulliana incude fabricatum eloquium longe magis quam rude possit, stultissimum est; sed nec rude caruit effectu quandoque; eo namque in patrum gratiam e Sacro monte plebs romans in urbem reducta est, fide potius quam eloquentia suadentis inspecta. Nec michi cum bene dispositis multum laboris est; cum reliquis, satis si sentiant, quocunque modo sentiant, potentes e culmine lapsos et inde se deici posse quandoque. Nec obstat quod tu arbitrari videris; ego quidem tenui stilo plurimum prodesse reor mortalibus, ubi tu ruinarum tonitruo non monitos sed attonitos facis; experientia quippe docemur si nimium pultros calcaribus urgeamus, non promptos ad iter sed persepe retrogrados facimus; ubi, si molli cedantur virga, insidentis sequuntur arbitrium; et sic, ubi tormentis incorrigibiles non moventur, corrigibilibus non minus prosunt levia verba quam verbera. Levis nervorum tinnitus ferocem Eacidis animositatem sedavit sepissime, quam nec armorum fragor nec Troianorum militum vires aut Agamenonis indignationes unquam flexisse potuere. Sed cum te moto turbine a facie terre cuncta posse surripere noverim, queso supplex ut tua gratia ceptum secundetur opus et quod obscurum presentibus nomen meum est tuo illustratum fulgore clarum apud posteros habeatur». At illa vultu mitiori subridens inquit: «Eo quod in profundum consiliorum nostrorum mentium mortalium penetrare non possit acumen, inexorabilem inconsultam cecamque, uti parietibus impingitis, arbitramini Fortunam fore, cum vos sitis ab appetitu concupiscibili certo privati lumine; nec tu credis advertam quantum adversum me mente distes a verbis. Memini quibus ignominiis, quibus blasphemiis, quibus execrationibus, si potuisses, me lacessiveris olim, nunc stolidam vocans, nunc orbam, nunc invidam, nunc homicidam inimicam novercamque eo quod ineptas cupiditates tuas hactenus non expleverim et, quod egrius tuli, risisti iam plurimum, dum a paupertate me superatam audisti; et nunc quasi et ego, uti frequenter inexperte puellule blanditiis mendaciisque falluntur, falli possim, supplex meum exposcis subsidium. Novi et satis novi quam geras opinionem et meis in viribus habeas fidem; sed qualiscunque tibi sit mens, quoniam non inertis atque deiecti animi et glorie cupidum vigilemque totis in eam tendentem pedibus te video, sententiam flexisti meam et mutasti consilium; et cum iam ingenium opusque commendem tuum, dum solers cepta sequaris, orationi tue favor non deerit meus, quin et Certaldum tuum et tuum nomen inter clara veterum nomina numerentur; quod ut credas, initium dabo operi antequam discedam. Sentio enim te suspensum discutere quem ex multis astantibus miseris sumpturus sis: an Lucium Apuleium Saturninum, cuius insolentie et audacie, comitiorum tempore, romano cruore sepissime madefactum campi Martii solum testimonium est et dictum patribus conscriptis in curia murmurantibus, “Ni quieveritis, grandinabit”; seu Glaucam satellitem consulem factum, eo quod a splendore tam lucido in Capitolio obsessus sit atque ad deditionem coactus plebisque tumultu, quam sepe tribunus erexerat, fustibus iniectis atque lapidibus fuerit oppressus et eius caput trunco cetero demptum per convivia in ludibrium deportatum sit; aut Marcum Livium Drusum, cuius quantum egregia fuit nobilitas sanguinis, tantum superbia et ambitio atque perfidia detestanda; cuius dum acta revolvis, miraris illum in Asya questorem magistratus insignia renuisse seque dixisse insigniorem esse insignibus, vel, se preter, nil velle videri insignius; miraris et illum sientem nil omisisse quin partiretur hominibus preter celum et cenum; demum fronte curva gemere suum compertum facinus, Magudulsam scilicet mauritanum principem, sumpta pecunia a Bocco Maurorum rege, eidem elephanto obiciendum proditorie tradidisse et quod in media postremo plebe inhoneste mortis datorem compererit; vel Cepionem, cuius pretorium fulgorem, triunphum splendidum, decus eximium consulatus atque maximi pontificatus sacerdotium patronatumque senatus eo decurrerint ut catenas indueret publicas, spiritus eius a funesto fuerit carnifice pulsus, cadaver in Gemoniis scalis spectaculum horridum civibus suis prebuerit? Et inde prospectas fanaticum Syrum et pastorem Athonium atque gladiatorem Spartacum, quos, abiectis ergastulis, tantum me favente, servilis manus et ex Romanorum ducibus adepte victorie extulere, ut eorum aliqui regum purpuras et quidam fasces imperiales non vererentur assummere, quanquam postremo, gladiatore ceso, alii crucibus penas darent. Sic et Viriatum lusitanum, ex pauperrimo mercennario imperatorem factum, cui non minus ad culmen virtus quam ego favit, a longo labore quesito decore Cepionis opera atque satellitum suorum perfidia sit morte repentina sublatus. Qui, etsi ingentia nostre potentie argumenta sint, tamen volo postponas et quos monstravero successive operi adnectas tuo». Nec mora; et ecce ante oculos meos mulier imperiosa deduxit, madidis gemitu genis, squalida barba, incompositis canis, funesta veste, adhuc civili sanguine respersum, erumnosum Marium Arpinatem dixitque: «Quem cernis ex humillima fere lixarum fece in septimum consulatum usque deduxi totque splendoribus exornavi ut nullus acceptiores evo suo triunphos deduceret. Verum quoniam nimie ambitioni sue digna satis sunt premia consecuta, maximum ex eo poteris exemplum mutabilitatis ostendere». Hinc deduxit in medium Mitridatem, Ponti olim regem clarissimum, et ait: «Videsne hunc? Huic ego quod nemini alteri concessum est permisi, adversus Romanos, iam toto dominantes orbi, in quadragesimum et amplius annum variis cum eventibus trahere bellum; quem, eo quod eius finis longe fuerit adversus principio, ostendisse volui». Subsequenter traxit et tertium, Horodem scilicet, quondam Parthorum egregium regem, qui, tumore gentili deposito, quasi demens mestusque pro libito se trahi permictebat a monstro, dixitque: «Huius ego maiores a Scitharum exilio in reges amplissimos sublimavi et in tantam produxi potentiam ut huic Romanorum exercitus superare concesserim, sed eum iam nimis elatum subita revolutione prostravi». Exim subsequebatur et quartus quem, quam cito vidi, Pompeium Magnum, ea etiam non dicente, existimavi. O spectaculum pium et miserabile! Madens erat adhuc undis egyptiis udorumque fragmentorum fumo luridus vix cervicem substentare posse videbatur. Quem dum ego spectarem et illa dixit: «Huius ego gloriam, tam reges superando, quam etiam regna dando, usque ad sydera summo cum favore portavi; tandem ut liquido quam fragilis esset mundanarum rerum splendor ostenderem, infeliciter pugnare, fugam capessere et in manibus egyptii pueri ut occumberet ipsa permisi». Inde duxit et quintum. Cuius ego placidam atque venerabilem faciem, esto tacito merore commotam, et morum gravitatem conspiciens, uti erat, permaximum quid arbitratus sum. Nam intuenti michi, si forte cognoscerem, preveniens illa inquit: «Quem conspicis permaximus et apud phylosophie alumnos vir celebris est, Tullius Cicero romani princeps eloquii. Cuius, eo quod fortunas noveris, contenta ante oculos posuisse tuos, tam laudes quam erumnas silebo; tu autem et huius et reliquorum quod videbitur scribito»; fineque verborum facto, sese in liquidum aera solvens evanuit. Ego autem tam visa quam audita repensans, obsequendum fore iussis existimans, ut eo quo monstrati sunt ordine applicarem operi, Marium primum sumpsi. II. De Gaio Mario Arpinate. Arpinum olim haud ignobile Volscorum oppidum fuisse testatur antiquitas; ex quo patre lignario fabro Gaius Marius traxit originem et, ut quibusdam placet, puer per annos aliquos patrem, castrensibus officiis obsequentem arte sua, et castra secutus est. Demum cum iam experientia rerum etate et corporis robore aptus videretur militie, Romam se contulit quo facile, tam industria militari quam solertia armorum et virtute corporea cognitus, tribunatum militum et magistratus alios adeptus est. Cuius post inexplebilem animum cum ardor infestus urgeret ad consulatum, bene gestis in Affrica rebus, ab auruspice litanti magna portendi dictum suasus, Romam postulaturus advenit. Quo etsi illi ad tam grande obtinendum imperium sole veterum deessent ymagines, tamen in odium nobilitatis, que tunc gravis erat plebi, non solum pro voto consulatum obtinuit, verum et Numidia illi provincia summo plebis consensu designata est, quam patres iam prorogato imperio Metello decreverant. Hanc ipse tam solerter quam strenue ardua cuncta agens, quod per annos nequiverat auro corrupta nobilitas, infra annum, Iugurta rege capto, subegit et tam clara victoria tantum splendidiorem urbi sibique triunphum duxit quantum despectiorem illum Metellus aliique nobiles habuerant. Sed non hic virtus et fortuna viri tenuere gradum; nam cum ob tam celebre facinus atque rei publice oportunum in eo spes omnis publica inniti videretur, Cymbris Theutonis Tigurinisque, barbaris et immanibus nationibus,.sedibus suis pulsis et infestis agminibus romano nomini exitium minitantibus, tribus iam victis romanis ducibus exercitibusque fusis et captis castris, tripartito agmine Alpes Ytaliam claudentes superantibus, obvius missus est. Cui tantum Fortuna favit ut primo apud Aquas Sextias in ipsis Alpium radicibus cum Theutonis descendens in aciem, eos mira suorum virtute superaret regemque eorum Theotobocum superbissimum atque procere stature hominem fugientem caperet et in vinculis triunpho servaret: et inde conversus in Cymbros, eos pari felicitate in Campo Raudio pugna duplici sterneret. Nam primo cum viris ab eo acriter preliatum est et cedes ex eis acta permaxima et inter alios Boleris eorum rex viriliter dimicans occisus est; inde cum superatorum uxoribus que, cum ab imperatore non impetrassent posse vestali sacerdotio uti, compositis in modum valli vehiculis, inde elisis ac suffocatis parvis filiis sudibus iaculisque, sese ad pugnam disposuere feroces et obstitere diu; tandem cernentes eorum laborem a Marianis frustrari, mutuis vulneribus aut laqueis in mortem ruentes victori cadavera reliquere. Erat et in Tigurinos, iam duplici insignis victoria, pre cessurus, ni e saltibus noricis illos dissipatos fugientesque per varia audisset. Romam igitur rediens summa cum voluptate plebis Capitolium ex hostibus tam tremendis triunphans ascendit. Cuius in testimonium Liberi patris more deinde cantaro in poculum semper usus est. Quid multa huius viri seriose splendida referam? Ad sextum quippe, Fortune munere, consulatum ad hoc um que tempus delatus est. Et quoniam crebra dignitatum assumptio non sitim sedasse glorie, sed auxisse visa est, non forsan inepte quis arbitrabitur in indignationem, faventem hactenus, versam esse Fortunam. Eo namque iam annoso, Lucio Sylle consuli mitridaticum bellum decretum est; quod ipse, non quod illi tantum, sed quod sibi non fuisset decretum egerrime ferens, suffragio Sulpitie legis, qua prohibebatur ne cui absenti provincia signaretur, decreto cepit obsistere. Sylla autem, qui ad conterendas reliquias socialis belli tunc forte in Campania morabatur cum exercitu, hec audiens adeo inpatienter tulit, ut repente legiones in Romam Marianosque converteret. Quo cum citato passu pervenisset, igne faciente viam per Esquiliniam Collinamque portam gemino intrans agmine victor Capitolii occupavit arcem. Marius autem fugiens cum in Minturnensium paludibus se abscondisset, ex eisdem ab insequentibus luto perlitus turpiter eductus est et Minturnensibus ut carcere servaretur exhibitus. Quo victoris iussu Cymber quidam servus ferocissimus in cedem eius missus est. Cui cum assurgeret Marius, esto senex et inermis esset, auctoritate, arbitror, veteris maiestatis, Cymbrum perterruit adeo ut in eum nichil insuper auderet. Factum puto ne is qui regem Cymbrorum virtute superaverat a servo eiusdem nationis opprimeretur. Dum igitur servus attonitus prospectaret Marium, Marius occasione captata carcerem exiens apud Fanniam mulierem minturnensem parumper latuit. Inde existimatione sua asino premonstrante, transfretavit in Affricam. Quo cum nondum potuisset famam veterem novum infortunium delesse, facile ex quacunque hominum manu congregavit exercitum. Cui se Cornelius Cynna iungens, in Ytaliam rediens, Urbem, cuius a senatu iudicatus fuerat hostis, repetens, quadripartitis copiis maxima cum Romanorum cede intravit. Nam Gnei Octavii consulis caput abscisum pro rostris positum fuit. Merula flamen Dialis ante ipsum Capitolinum Iovem per vulnera spiritum emisit. Crassus et eius filius propriis in edibus trucidati sunt. Catulus haustu ignis adversariorum manus effugit. Bebius et Numitorius aliique plures uncis carnificum per medium forum tracti sunt. Quis multorum stragem, quis fugam, quis exilium narret? Per horum nempe sanguinem miseriasque septimam consulatus purpuram Marius adeptus est. Cuius nec finem videre Fortuna nec eo uti pacifice passa est. Nam qui aufugerant ex clade senatores, precibus Syllam ad extinguendam Marii rabiem ex bello mitridatico revocarunt. Qui cum iam plurimum Mitridatis vires extenuasset, omisso cepto, presto affuit. Quas ruinas quas mortes que incendia huius adventus dederit, esset describere longum, dato non a materia alienum. Victis igitur pluribus in conflictibus Marianis et multis ex Marii ducibus ac exercitibus cesis, Urbem Sylla victor intravit. In qua cum per omnem eiusdem crassarentur satellites, occidendo quos vellent, ut de ceteris sileam, Marcus Marius Marii ducis frater apud sepulcrum Catuli seu, ut placet aliis, Luctatiorum, ex caprili casa distractus, effossis oculis abscisis manibus cruribus fractis membrisque ceteris laceratis, cum maxima mentis angustia per partem corporis omnem tristem emisit spiritum. Inde caput illi abscisum et Preneste, quo Gaius Marius abierat, eidem transmissum est. Quo viso tum et ipse, iam fractus rebus adversis, ultima desperatione correptus est et ne manus Lucretii, a quo obsidebatur, vivus incideret, cum Thelesino mortem spopondit mutuam. Verum cum ipse in eum violentius irruisset nec a Thelesino ictu suo mortuo fere lesus fuisset, servo cervicem percutiendam prebuit et sic laboribus cruenteque senectuti finem imposuit. Sed adhuc odii Fortune durante impetu, in tantum sevitia Sylle fervuit, ut etiam sepultum Marii iuberet violari cadaver. Quod cum atrocius fieri non posset, sumptas ex loculo reliquias proici fluminis in alveum iussit. III. Pauca de nobilitate. Etsi pregrande lubrice Fortune Marius exemplum sit, non minus vere nobilitatis argumentum est. Arbitror quippe nil aliud nobilitatem esse quam quoddam splendidum decus in recte prospicientium oculos morum facetia et affabilitate refulgens, surgens ex alicuius habituata animi voluntate et opere pro viribus executioni mandata spernendi vitia imitandeque virtutis, quod non aliter posteris hereditario vel legatario, seu quo mavis iure alio, linqui potest, quam scientia aut ingenium relinquatur. Hec non, ut rentur stolide plurimi, regias habitat domos seu divitiis et splendore vestium delectatur nec ob preteritorum famosas ymagines lates successorum incolit; sola quidem mentis puritate letatur in quocunque vel ubicunque sit; et ab hac suasus Marius, novus homo, purgavit exercitum quem labefactaverat Metelli, stolida vulgi opinione nobilis, avaritia. Superavit hostem qui segnes nobiles sepe superaverat duces, ligavit regem qui nobilium mentes auro persepe ligaverat. Quid ergo, cum illos ignobiles fuisse liquido constet, non istum nobilem stante virtute dicemus? Virtutes quidem colere, virtuose agere, vitia omnino damnare repellere fugere necesse est volentibus nobilitatem certissimam, non umbratilem possidere. IV. Cleopatre tres misere. Quanquam multum mandatorum Fortune meminerim, vix obsistere potui quin miseriis reginarum quarundam assistentium michi pauca de nobilitate scribenti preberem obsequium. Nam ante alias Cleopatra erat, primo Alexandri Zebenne coniunx, inde Demetrii et tertio Anthioci, Syrie reges omnes, tot variis ex casibus viduitatibus misera et longe magis iussu suo ob cesum Seleucum filium, quia se irrequisita sumpsisset dyadema patrium et postremo quod affecta regimine Grippi reliqui filii, dum eum veneno surripere vellet, ab advertente conpulsa sit id assummere quod parabat. Inde Cleopatra altera, uxor Evergetis regis Egypti, suum ante alia dedecus execrabatur quod matris effecta sit pelex, inde cum viro exilium passa ac post viri mortem, non quem optaverat ex filiis regni socium, ut testamento constabat Evergetis, sed alterum summere coacta; quem in exilium pulsum, cum alium sublimasset, ab eo regno vitaque privata sit. Deflens anxie tertia sequebatur, se miseram dicens eo quod a matre viro quem diligebat surrepta, et Ciziceno Anthioci filio nupta, in bellum adversus Grippum infeliciter cum viro sit lapsa eoque fuso ipsa in Antiochia obsessa vi armorum ad deditionem a Grippo coacta ad vitam tutandam deorum suffragio in templum confugerit iussuque Trophene sororis sue, Grippi uxoris, cum avelli non posset ab amplexu simulacri, decisis a militibus manibus, primo ceciderit, inde per multa vulnera sanguine fuso expiraverit; esto tam dirum scelus Cizicenus postea victor, truncato Trophene capite, tam templum quam Cleopatre coniugis manes piaverit. Magna quidem hec, sed Mitridates maximum orientis ac splendidum sydus adstabat et mira obfuscatus caligine, imperantis ut iussa prosequerer poscens, in se calamum me volente convertit. V. De Mitridate rege Ponti. Finito, ut paulo altius repetam, adversus Aristonicum bello, Mitridati regi Ponti in premium a Romanis maior Syria data est. Qui morte repentina subtractus, unicum melioris sexus superstitem, cui et Mitridates nomen fuit, filium admodum parvulum liquit. Cuius magnitudinem futuram cometam miri fulgoris nativitatis sue tempore per LXX dies omnem Asyam per IIII noctis horas illustrantem premonstrasse existimatum est. Huius pueritiam, ut reor, non ad inferendam iniuriam, sed ad exacuendum ingenium excitandamque virtutem, acriter Fortuna concussit. Nam tenellus adhuc nec magna per etatem potens a tutoribus suis fero et fere indomito equo, ut illi sub ioci figmento mors ex feritate bestie inferretur, impositus est. Cui insidens, etsi non viribus, animositate tamen ac aliquali arte, natura potius commodata quam doctrina quesita, quam voluit legem imposuit et domitam fere reddidit efferatam beluam. Inde a necessariis veneno petitus est, quod percipiens iam astutus non solum evitavit illud, sed ad futurum antidotis preparari se sollicite cepit. Post hec cum iam maculata fides illi suspectos redderet suos, ne forsan quod veneno nequiverant hostes ferro perficere temptarent, venationem summam ei delectationem afferre sagaci astutia finxit et ut ab hac tractus, suspicante nemine, cum paucis regnum urbes et amicos voluntaria fuga reliquit et solitudinem silvarum ac aspreta saltusque montium, quorum habundantissima provincia illa est, solivagus per septennium rusticorum etiam hospitia, tanquam minus tuta, peragravit fugiens, somnos atque quietes per lustra ferarum cavernas arborum et antra montium securiores ducens, quam fecerit adolescentiam suam atrocium subditorum in manibus. In his ignotus et ignoratus a cunctis, aqua agrestique cibo vivens, sepissime velocitate pedum silvestres capreas cervosque secutus actigit cursuque celeri fugatus aut a feta sue seu irata leena vel furente tigride salutem petiit et non nullis expectatis ac acri robore superatis evasit et aliquando vires robustissimorunt iuvenum incognitus ludis aut pugnis victor expertus est. Et ne cuncta exilii voluntarii acta pertractem, exercitio tali vitam servavit illesam et reddidit corpus ad labores quoscunque tolerandos fortissimum et animum pariter ad audenda queque promptissimum. O noverca virtutum mollicies, etsi cuivis etati adversa sit, adolescentie quidem perniciosissima hostis est. Nam si fuerit suis blanditiis attracta et eius resederit inclinata in gremio, non ipsa periclitatur tantum, verum de reliquo vite actum est; que, si etiam protrahatur longissima, confecta huius exitiali tabe, semper in peius excrescendo labitur. Talem igitur suis iam eum mortuum extimantibus, se vivum regemque ex improviso Mitridates exhibuit. Quo adventu quanquam stupidos incautosque occupasset, primo ut seviret in suos crimen coegit alterius. Laodices quidem soror atque coniunx, eiusdem ob extimationem mortis absentis, lasciviens in amicorum luxuriam venerat conceperatque filium; quod scelus ut tegeret, eum veneno sorripere consta est. Ipse premonitus morte temptantis adulterium venenumque piavit. Hinc elatum animum, non solum ut regnum servaret patrium, verum ut illud ampliaret erexit; quod nec effectu caruit. Dubium tamen quam illi adiutricem dixerim magis, virtutem an fraudem, cum utraque habunde usus sit. Primo quidem Nicomede Bithinie rege socio adscito Paphlagoniam aggressus cepit et cum eo divisit. Quam cum intercessione legatorum romanorum suo regi restituere negasset, primum in se Romanorum bellum traxit. Inde Galatiam occupavit, nullis exterritus eorundem minis. Demum cum Capadocie regnum cuperet, ministro Gordio per fraudem Ariaractem Capadocie regem, cui Laodicem alteram sororem suam coniugio iunxerat, occidit. Sed a Nicomede post Ariaractis mortem occupatum illud audisse indignanter tulit et cum iam de morte filiorum regis occisi cogitasset eo quod viventibus illis frustra patrem occidisse videretur, novo rerum successu, ad aliud facinus vertit ingenium. Finxit enim rerum sagax, quasi pietate motus, se velle sorori ac nepotibus adversus Nicomedem auxilia exhibere; sed comperiens sororem Nicomedi matrimonio iunctam, ex ficta in veram pietatem deveniens, congregatis viribus pulsoque Nicomede, nepotibus regnum restituit. Post hec, quasi pietatis habite penitens, ad ingenium vetus rediens pro Gordio, inter eos, ut ipse volebat, orta seditione, parantur ex utraque parte ingentes exercitus. Quorum in medio, dum se cum nepote colloqui petiisset nova ac astuta urbanitate, servatum ferrum capulo tenus arripiens, Ariaractem iuvenem trucidavit inermem regnoque potitus illud parvulo filio suo sub Gordii custodia tradidit. Sed rebellantibus tractu temporis Capadocibus ob immanitatem prefectorum eiusdem, cum eis a Romanis Ariobarzanes quidam rex prefectus esset, inita cum Tygrane Armenie rege societate, improvisum aggrediuntur; qui fugam capessens, vacuo relicto hostibus regno, Romam se contulit. Et sic iterum Capadocia iuris Mitridatis effecta est. Nec minus hoc eodem tempore Nicomedem, Nicomedis regis Bithinie filium, regno spoliavit. Et ut paucis amplitudinem omnem suam complectar, parvo in tempore potentissimus omnium regum orientalium factus est. Et si ocium semper habuerit exosum, perspicax tamen et alti consilii fuit, superstitionum spectator et secretorum nature morumque hominum investigator egregius; quam ob rem phylosophos habuit ariolos poetas hystoriographos medicos aliosque cuiuscunque materiei sapientes; cum quibus, siquid bellice rei supererat temporis, colloquebatur eosque in dubiis consulebat. Et quod imperanti predecorum est, vigintiduarum gentium ydiomata varia didicit ne oporteret ut cum illis, quibus imperabat, per interpretem loqueretur. Fuit illi preterea inter alias uxores Hypsicrates carissima a qua ardentissime amabatur, ut tempore oportuno maxima consolatione sua expertus est. Verum cum iam subtractione regnorum Ariobarzanis et Nicomedis ac etiam edicto sevissimo, quo ab Epheso omnes una die Romanos qui in suis regnis reperirentur occidi iusserat, adversus se romani populi odium provocasset et bellum audiens iam ab eisdem parari, cuncta cum Tygrane armeno firmata societate, Cymbros et alios Gallos et Gallogrecos, Sarmatas et Basternas aliasque multas barbaras nationes variis legationibus et muneribus et blanditiis adversus Ytalos irritavit et in subsidium suum allicuit. Inde misso Archelaone prefecto cum multitudine armatorum Cicladas omnes Delos et Euboeam, nobiles Grecie insulas, ac eiusdem insigne decus Athenas occupavit impetu primo; et hoc tanta rerum gestarum felicitate actum est, ut fere etiam videretur votis regiis aperiri Ytalia. Huic prefecto, ne ulterius bacharetur incendium, Lucius Sylla cum exercitu venit obvius nec minori virtute surrepta recuperavit quam ille occupasset felicitate et, Archelaone apud Cheroniam et Orthoniam debellato ac exercitu suo pro parte maxima ceso, in Asyam transgressus est. Ibidem vero cum quasi Asya omnis, incipiente Epheso, deficere ad Romanos videretur et virium pars maxima sub Archelaone deperisset, Mitridates perterritus per eundem Archelaonem regnis Ariobarzani ac Nicomedi restitutis cum Sylla pacem pepigit. Demum quietis inpatiens, cum ad eum, crescentibus discordiis civilibus, Fannius et Magius de exercitu Fimbrie fugissent, inito eorum opera per legatos in Hyspania cum Sertorio mariano duce federe, et Marco Mario in eius confirmationem etiam suscepto, reintegratis copiis pace fracta, bellum reassumpsit omissum et mare completum navibus ac flumina et terram militibus, Cyzicum, nobilissimam Asye urbem romani populi sociam, obsedit. Quo veniente Lucullo, iam victis Mario et Eumarco ducibus apud Calcedonem a P. Rutilio ac Fannio et Metrophane (a Mamerco), obsidentem fossa circum obsedit et per nuntium geminis utribus vinctum natantemque per medios hostes oppidanos sui adventus certiores fecit ac spe future liberationis implevit. Mitridates vero iam fame pesteque laborans, dimissis copiis, clam fugam arripuit sentiensque se suosque a Lucullo consequi, astutia barbara usus, quasi ad explendam Romanorum insequentium avaritiam, sarcinas et thesauros regios passim fundi relinquique iussit, si eo pacto posset insequentes sistere. Sed in cassum factum est, tanque ingens suorum multitudo est cesa ut Granicus et Asopus amnes, penes quos agebatur fuga, occisorum turbarentur sanguine. Porro Mitridates, etsi vulnus profundissimum suscepisset et Marium iterum a Lucullo cum copiis audisset fusum, non propterea ab incepto destitit, sed, parata centum navium classe, maris fortunam experiri voluit et adversus Byzantium ex Ponto navigans, tam grandi tempestate correptus est ut arma pro Romanis Nepturium sumpsisse videretur; nam adeo a ventis undisque et crebra gravique inter se navium collisione quassata est classis ut nec ipse etiam Mitridates a naufragio evasisset ni ab Omoparone archypirrata undis fuisset surreptus. Lucullus vero alieno labore victor, cum iam Apamiam aliasque urbes plurimas diripuisset, transivit Eufratem et ibi parva commilitonum manu Mitridatem et Tygranem iunctos cum exercitibus suis miserabiliter fudit. Ex quo prelio, abiectis regalibus ornamentis, Tygranes cum paucis aufugit. Lucullus autem Romam rediturus, nondum peracto bello, Pompeio, successori suo, victorem resignavit exercitum. Mitridates, etsi multum vires attritas cerneret, nil propterea minuit animi, sed Hyberos Caspios Albanos utramque Armeniam et Orientem omnem ac septentrionem mira celeritate, quasi ad commune incendium extinguendum, sollicitavit et traxit in arma et ipse cum suis expectaturus in Armenia sub Adastro monte consedit. Pompeius vero, ne cum omnibus simul pugnam capesseret, confestim cum exercitu eo se contulit et castra Mitridatis obsidione circuivit. Mitridates autem, per noctem eruptione facta, ut se iungeret aliis iter cepit. Quem cum sequeretur Pompeius, contigit quod, surgente iam nocte concubia, nocturno celi iubare luna adversus fugientem militare visa est; nam cum radios semipleno orbe funderet et regis militum terga feriret ac eorum pre se longissimas porrigeret umbras, accidit ut vere fatuo omnes carperentur errore crederentque, quas ipsi faciebant umbras, hostes esse iam supervenientes. Sed quid nocte non suadet fugientibus timor? Expedivere igitur ob hoc arcus sagittas et gladios et tela in vacuum vibrantes aerem, fere prius arma viresque consumpsere quam, quos ipsi putabant cedere, advenirent. Quibus tandem advenientibus, fere inermes cesi fugatique sunt omnes. Mitridates noctis adiutorio tutus fugit. Qui a phylosophis et amicis omnibus derelictus, cum Hypsicrates uxore que ob ingentem in eum amorem, celebri formositate sua spreta, tonsis crinibus, masculino in habitu armis et equitatu assueta, eum per omnia bellorum sequebatur pericula, non absque muliebris fidei solatio, solus per devia ac salebrosa loca et saltibus variis impedita, equum manu trahens, in castellum quoddam divertit et in Armeniam iterum se recepit. Hic igitur etsi anxia agitatione fessus, non tamen adhuc fractus est Mitridates; sed regno suo vicinus cogitavit cum ea, quam colligere posset, multitudine per Traciam Macedoniam et Greciam in Ytaliam armorum virtute penetrare urbemque belli caput et orbis dominam, quibus posset viribus, aggredi; nec cogitationi defuisset effectus, ni defectio civitatum militum et Pharnacis filii advenisset. Erat enim Mitridatis inter alios Castor quidam prefectus qui cum plures ex amicis regiis occidisset et arcem Phanagorii, cui preerat, occupasset, in pignus future fidei quatuor ex filiis Mitridatis captivos ad presidia Romanorum transmisit. Quod Mitridates sentiens, ira incensus ferventi, quasi prefecti scelus piaturus, cum iam ante et ipse Macarem ex filiis unum occidisset, multos ex amicis etiam interemit et inde ex Hypsicratea susceptum filium peremit. Quam sevitiam cum audisset Pharnaces, territus discrimine fratrum, exercitu ad se persequendum misso sibi conciliato, Mitridatem patrem obsedit. Qui cum iam abiisse vires adverteret, ad preces necessitate deductus longa oratione ex altissimo muro Pharnacem flectere conatus est. Sed postquam inexorabilem vidit, conversus ad uxores et pelices ac filias moriturus, illas primo veneno sustulit omnes, novissimus ipse sumpsit; sed cum diu se adversus illud armasset remediis, videns se ab illius viribus superari non posse, gallum militem, qui per murum iam disiectum ab hostibus urbem intrarat,. vocavit eique se percutiendum exhibuit et sic vitam percussus bellumque in misera senectute finivit. O Dei secretum investigabile, quis extimasse potuisset regem, qui tot puer tutorum uxoris necessariorum pericula evaserat, qui se tot laboribus duraverat, qui tot reges vicerat, tot occupaverat regna, tot ingentia intulerat et substinuerat bella, qui non solum hominum labores sed superum maris et inferorum superasse videtur, qui tot vixerat annis in Ponto, natus et ibidem obsessus a filio, seipsum gladio mercennarii galli ex occiduo venientis servasse? Horresco nempe atque tremesco prospectans. Vosne, o terrenarum rerum excelsissimi principes, securo corde prospicitis? Edepol, si facitis, non hominis, sed insensate belue argumentum est. Queso igitur per fidem perque genus vestrum, ne obduretis adeo corda vestra docent vos aliena fortuna et, dum id posse vobis contingere quod altissimo regi contigit cernitis, posita superbia et obscenis abdicatis moribus sperantes, dum bene agitis, in eum Regem animos qui rebus omnibus solus imperat dirigatis, ut, si pereuntia Fortuna suo disperserit iure, eterna saltem ab ipso gratiarum omnium Largitore iustis vestris concedantur laboribus. VI. Excussi quidam. Eucratides Bactrianorum rex se a Demetrio Yndorum rege obsessum et a filio demum occisum ferisque lacerandum relictum querebatur post Mitridatem. Et Alexander olim Egypti rex ob meritum occise matris se a populo in exilium pulsum ibique mortuum lacrimis asserebat. Quos ego cum ceteris multis miseris, morem mandanti gesturus, ornisi et Horodem senem mestumque venientem assumpsi. VII. De Horode rege Parthorum. Horodes cum Arthabano, Parthorum regi, mortuo patri suo, Mitridates natu maior successisset et post multa egregie gesta ob sevitiam nimiam a senatu parthico pelleretur, in regnum tam potens atque splendidum loco fratriS rex sublimatus est. Et ne innocentia videretur adeptus imperium, ante alia fratrem, qui in Babilonia fugerat, tam longa obsidione vexavit, ut cives in deditionem fame compelleret illumque captum se coram trucidari mandaverit. Inde adversus Romanos arma corripuit. Nam eum Marcus Licinius Crassus in orientales Romanorum hostes progrediens, dum adversus illum cum undecim romanis legionibus et ingenti sociorum copia contra ius et fas, magis Parthorum regum aurum mente avida metiens, quam romani honestatem imperii, Eufratem transiens provocavit. Quem non retentum augurio adverso, signorum scilicet raptorum a turbine et mersorum Eufrati, nec a Barsane, Horodis legato, apud Niceforum federa quondam a Pompeio percussa reposcente, quin imo duce Mazaro quodam Syro et transfuga subornato progredientem in quandam camporum vastitatem deductum cum exercitu perituro, repente per Sylacem atque Serenam prefectos suos cum ingenti Parthorum multitudine ex insidiis prodeuntes cum copiis omnibus circumventus est suis. Quibus consternatis sagittisque undique confossis, iam eo vidente ceso Crasso filio, optime indolis iuvene, se miserum dedit in fugam, a qua retractus avarus homo atque occisus est et eius caput et dextera, una cum multitudine sociorum infelici exercitui sublatorum, Horodi in solatium presentata, in tantum eius extulere animum ut in testimonium stragis eternum romana signa templorum tholis affigi preceperit et, in ludibrium romane famis, aurum igne dissolutum precisi capitis oris in rictu mandavit effundi ut, qui esuriem auri semper tulerat, etsi non vivus, mortuus saltem auro saturaretur aliquando. Post hec dum maiora moliretur quam sibi permissura esset Fortuna, in suam perniciem inexplebiles labores intravit. Nam non contentus romanas cum duce legiones delesse, ad earum reliquias extinguendas, duce Pacoro filio, in Syriam misit exercitum. Quo virtute Pacori omnis fere Syria igne ferroque populata et Asya pene omnis occupata est. Ex qua bene re gesta Pacorus factus patri suspectus revocatur in patriam. Ex quo relictus ab eo exercitus a Cassio, Crassi questore, deletus est. Quam ob rem Horodes, sera correptus penitentia, in ultionem eius, Pacorum iterum mictit in Syriam ubi a Ventidio, Romanorum duce, una cum suis Parthis omnibus, trucidatus est. Quod ob infortunium senex perculsus ex dolore nimio confestim demens factus est, adeo ut obstinate pluribus diebus tacuerit, ut non tacens sed elinguis videretur, omnino omisso etiam cibo pariter et somno. Sane ubi iam dolor consuetudine lenior factus est, fracto silentio nil aliud quam Pacorum suum vocabat et hunc quasi furtim sibi surreptum repetebat a cunctis et sepe tam potens erat paterna dilectio ut presentem illum fingeret et secum sibi ipsi videbatur habere colloquium et tandem ad se rediens, quasi delusus, in ampliores effundebatur lacrimas et querelas. Sed quid ultra? Post longissimos fletus et diu frustra vocatum Pacorum, nova senem sollicitudo pervasit. Erant etenim illi ex pelicibus multis XXX filii, qui cum variis ex causis omnes sibi viderentur amabiles, cum amicis de successuro cepit habere consilium. Quod pelices advertentes lacrimis blanditiis precibusque unaqueque pro suo senem sollicitabat anxium. Qui fatigatus diu et multis distractus curis, postremo elegit sibi scelestissimum omnium Phraactem. Qui continuo vita senis affectus, quasi nimium et in suum odium illam protenderet, ingratus et fera truculentior, uti in hostem occupatoremque regni irruit et calamitosum regem non filius, sed inimicus, occidit. Sic ergo quassatus regis spiritus trucidato fratri dare penas et exire corpoream molem et tristes vite huius finire labores a nato coactus est. VIII. Adventus flentium. Ecce, etiam me recusante, agentibus lacrimis ab Asya in Ytaliam retrahor; que quidem, uti gloriosorum facinorum fulgoribus nationes anteivit ceteras, sic omnium miseriarum obscuritatibus omnibus equa facta est. In quam veniens, continuo adstitere plures. Quos inter fere primus Flavius Fimbria vetusto more suo infestus querebatur lacrimans quod, cum ex satellite mariano ad summum romani consulatus evasisset apicem et inter cetera audacie sue enormia Valerii Flacci consulis legatus in Asya apud Nicomediam inpulsu suo occisi rapuisset exercitum et cum iam videretur imperator omnibus, a Sylla eo dimisso coactus sit in Thiatiram diffugere, in qua obsessus, in tantam rerum desperationem perductus sit, ut in templo Esculapii, aliorum sospitatoris, ipse mortem sibi manu propria intulerit. Sic post eum Postumius Albinus vir consularis querebatur perdite, non mores importabiles suos accusans, sed sevitiam militum quod inpatientes illum occidissent lapidibus. Et cum eo Fabius Adrianus dolens aiebat quod, dum servili manu regnum affectaret Affrice, a dominis eorundem sumptis apud Uticam sarmentis admotisque domui sue et igne supposito in ipso sui ascensus gradu cum omni familia conflagrasse. Flebat et Sothimus Tracum rex quod, deletis copiis suis a Gaio Sentio pretore romano, dimittere concupitam Greciam et infra regni sui terminos ignominiose redire atque consistere inpulsus sit. Sequebatur et hos innumerabilis multitudo quam sponte pretermisi omnem dum venientem Pompeium aspicerem, cuius mandantis iussu ut post longas fortunas infortunia recitem necesse est. Verum tanta rerum suarum moles est ut iam precogitans titubet sub pondere calamus. Sed quid? Pro viribus expediam et quantum ceteras videtur excedere tantum brevioribus verbis conabor includere. IX. De Gneo Pompeio Magno. Gneus Pompeius, Gnei Pompei filius, inter quascunque nobiles Romanorum familias generis claritate emicuit et cum iam optime indolis appareret iuvenis, adolescens adhuc sumptis ex peste reliquiis exercitus Gnei Pompei patris sui, qui nuper afflatus fulmine perierat, periclitante Urbe ob seditionem Marii atque Sylle, syllanas partes secutus, primo impetu Brutum marianum principem, apud Regium, Cisalpine Gallie oppidum, eius deletis copiis trocidavit. Inde Syciliam, a Gneo Carbone mariano duce detentam, petiit eumque castris exuit et plurima exercitus parte privavit et a Corciral insula fugam in Egyptum parantem captum et in Syciliam retractum, pueritie sue atque paterne hereditatis defensorem acerrimum, potius potentie Sylle quam honestati sue obtemperans, cum pluribus sociis iussit occidi. Insula igitur in factionem Syllanam reducta, auspicatus Affricam a marianis occupatam ducibus, romanus eques in eandem pro consule traiecit, ubi maximo rerum successu circa Uticam adversus Gneum Domitium Enobardum copias explicans victor pugnantem occidit Iertamque Numidie regem, Marii fautorem, secutus, ad id redegit ut a Bogude, Bochi regis Maurorum filio, copiis spoliaretur omnibus nec tractu temporis longo, Bulla oppido in quod diffugerat sibi tradito, occidit eundem. Et sic omnis Affrica maximo incolarum consensu subacta, Magni cognomen ingens promeruit quod in hodiernum usque refulget. Hinc cum iam Sertorius, vir acer dolis atque audacia prepotens ex Affrica, vires Sylle timens, in Hyspaniam abiisset ibique a Lusitanis dux factus Domitium adversus eum missum atque Manilium proconsulem Gallie per Hirtuleium prefectum suum fudisset Metellumque Pium multis adversis fatigasset preliis, eques similiter romanus pro consule ac cum imperio pari Metello a senatu adversus iam dictum Sertorium missus est. Quo etsi primo cum collega Metello, qui divinos sibi honores ab hospitibus patiebatur inferri et palmata veste apparatissima inter hostilia arma celebrabat convivia coronasque e culminibus domorum, tanquam ex celo, lapsas, vertice summebat avidus, infeliciter apud Laureonem cum Sertorio conflixisset; tandem acri robore et solertia solus pluribus illum certaminibus fudit et iam Perpenna viro pretorio preocciso, qui ex Liguria in Hyspaniam ad Sertorium adiutor confugerat, id egit ut ipse Sertorius fraude suorum satellitum necaretur; et sic, sublato duce et iam a Metello Hirtuleio superato ac Celtiberorum nobilissima civitate Belgida capta et Usania ab ipso Pompeio subversa et Caligurriss ab Afranio pompeiano duce recepta, egit ut omnis in dicionem romanam veniret Hyspania. Sed iam quiescentibus civilium bellorum procellis, cum cilices pyrrate omnem Mediterranei maris oram rapinis et discursionibus infestarent, adversus illos iussu senatus expeditionem assumpsit. Qui cum classem romanam per varios divisisset legatos et uno eodemque tempore omnia diffugia pyrratarum occupasset, providentia celeri cum his navibus quas sibi servaverat fomitem ipsum belli Ciliciam petiit. Quo coactis in pugnam pyrratis, primo quasi rostrorum inpulsu victor apparens, pyrratas plausu communi se victos fatentes suscepit et sic infra quadragesimam diem ab expeditione suscepta tam grande bellum peregit, nulla Romanorum perdita navi aut ullius ex suis sanguine fuso et, quod memoratu dignissimum visum est, factis ex volucribus incolis maris mediterraneis atque segnibus fere hominibus mare securum et sub romana dicione restituit. Demum Lucio Licinio Lucullo consuli successor designatus, Orientem petiit. Quo cum Horode Parthorum rege percusso federe, ad instar icti fulminis, versus reliquum orientem arma convertit et iam, semifractis Mitridatis viribus, eum nocturna pugna devictum per Asyam vagantem in patrium repulit regnum et ad extremum usque ad internicionem perduxit. Hinc attrita Tigranis potentia, eum supplicem veniam exorare coegit. Et Horodis inde Albanorum regis prefectos ter prelio fudit petitamque ab eo pacem libens concessit. Similiter et Artacem regem Hyberie prima acie victum in deditionem suscepit. Inde accepto mortui Mitridatis nuntio, cum bello XL annorum diutino finem dedisset, Syriam Celen Phenicemque proavis inclitam armis petiit et, cum has atque Ytureos et Arabiam viribus tremendam perdomuisset, ad Iudeos divertit, Libano monte cedrorum conspicuo superato, a patribus in Ierosolima urbe susceptus, vi templum illud Salomonis insigne cepit eiusque, quod nemini, sacerdotibus exceptis, fas erat, intravit archanum percussisque factionis adverse principibus, in maximum pontificem atque Iudeorum regem Hyrcanum, Alexandri filium natu maiorem, sublimavit et Aristobolum catenis vinctum Romam transmisit. Inde Paphlagoniam Capadociam Scithiam Colcos Heniocos Caspios Basternas aliasque nationes, tam orientales quam septentrionales, cum regibus suis inter Caucasum montem et Rubri maris litora tanta rerum prosperitate subegit, ut nil aliud celum agere quam vacare suis commodis videretur et Asyam, quam extremam romani populi provinciam ceperat, peracto imperii sui tempore, mediam fere restituit. Sic igitur, ut ipse postmodum senatui retulit, vigintiduobus regibus victis, Romam tam facto quam nomine Magnus rediit compertumque est eum in Hyspania octingenta septuaginta sex et mille quingenta triginta octo ex septentrionalibus orientalibusque inter oppida civitates atque castella cepisse et pyrratarum naves sex et octingentas quadraginta. Quid tot tantisque gestis Hercules aut Alexarder Magnus, quos fabulosa plurimum extollit Grecia, glorie superaddet? Sed nec hoc inclusisse numero mundanarum rerum prodiga Gubernatrix felicitates eiusdem contenta fuit. Contigit enim illi viginti duorum annorum etatem agenti, non solum splendidum sed monstruosum fere, ut insolens nimium et iam etate provectus homo et romanis rebus presidens Sylla dictator assurgeret transeunti. Preterea bis imperator antequam miles dictus est, illis inconsuetum temporibus, et – quod non minus mirabile visum – bis romanus eques loco consulis ad expeditiones transmissus, viginti sex annorum triunphans ex Affrica Capitolium ascendit, trahentibus elephantibus currum. Et quod fere en tempestate inconvenientissimum visum est, privatus ex Hyspania triunphavit. Nec minus ob purgatum pyrratis mare et victum Mitridatem triunphum catenati Aristoboli aliisque magnificis rebus splendidissimum tertio duxit. Ultra hec decreto senatus solus gessit tertium consulatum. Tot etiam fulgoribus publicis superadditi sunt splendores domestici, coniugiis quidem clarissimis et inclita prole coruscus emicuit. Nec caruit preconiorum suorum scriptore Theophane Mitileno, quem ob hoc ultro civitati donavit. O quam grandia hec et, esto succincte dicta sint, nulla equidem reor, esto omissa multa, maiora humane felicitatis argumenta describi queant. Que etsi quandoque invidorum morsibus lacessita sint, stetere tamen donec celsitudinis socios habere passus est. Verum occiso Crasso et Cesare bellum in Gallos agente, eo rem omnem publicam pro libito gubernante, rerum successu amplissimo deductus est ut magnitudini parem renueret; quam ob rem ab hostibus Cesaris inpulsus egit ut lex a consulibus duceretur ne alicuius res in senatu eo ageretur absente. Quam ob rem Cesar, quem fallere difficile erat, sentiens in se victorem a Gallis redeuntem promulgatam legem ut aut consulatu aut triunpho fraudaretur et tribunos plebis Urbe pulsos pro se intercedentes audiens, a Ravenna in Pompeium cum armatis legionibus Ytaliam petiit. Quod Pompeius, cuius iam fulgor in caliginem iturus erat, a senatu iam presagiente civile bellum dux factus, advertens, fere secutus a cunctis, Capuam cum consulibus petiit et inde Brundusium, ex quo noctu clam in Epyrum fugiens transfretavit ibique, quasi civilis belli sedes constituta, ab insequente Cesare longam passus obsidionem facta eruptione cum legionibus auxiliaribusque ad fatalem sue depositionis locum Pharsaliam citato gressu perrexit. Quo et a Cesare secutus est. Ibidem paululum Fortuna substitit seque titubantem monstravit, quasi dubia an suum adhuc Pompeium servaret an demergeret potius; nam cum fere omnis romana nobilitas et regum orientalium omnium potentia ibi partibus Pompei favens assisteret Cesaremque cum suis ad rapinam messium coegisset, in id quod ipse oportunitate cogente cupiebat, renuentem Pompeium in certamen inpulit, ex quo victoria Cesari subsecuta est. Nam postquam, multo fuso sanguine tam civili quam forensi, Pompeius victorem Cesarem vidit, cum paucis fugam capessens Larissam petiit primam ruboris sui testem. Tum a civibus oblatos honores victori ut servarent iniunxit et ultra anxius suique timens, fugam citato cursu continuans eo quo mari propinquus emergebat Peneius amnis deveniens, onerariam conscendens navim, se Lesbos, quo Cornelia servabatur coniunx, deferri precepit. Ac inde post lacrimas tam uxoris quam Mitilenensium mutata nave collectisque quibusdam tanti naufragii fragmentis, versus Egyptum proras dirigi iussit. A qua Cypri litora radens, Ptholomei fidem experturus quem ipse rex fecerat, malo sumpto omine a spectabili edificio quod prope oppidum Paphos viderat, cui nomen erat Catobasilea, versus Egyptum cursum tenuit. Cuius non ante pervenit ad litus quam rex iuvenis felicia potius quam honesta, ut ipsemet Pompeius fecerat occidendo Carbonem, secuturus, prescito tam adventu quam infortunio, quasi honorifice suscepturus, naviculam satellitibus honustam obviam misit. In qua, fatorum potius ordinem quam sui consilium sequens, senex uxore sociisque relictis descendit nec litori longinquus Achillas Photinusque mandatorum regis conscii expeditis gladiis illi tacito et iam percipienti corpusque suum vestibus componenti, ut honeste caderet, secuere cervicem eamque infixam lancea per Alexandriam omnem, quasi maxime victorie testem, in spectaculum civibus deportandam dedere. Demum illam gausape involutam servavere ad victoris promerendam gratiam. Truncus vero, post. quam per diem totam prospectantibus barbaris inpulsu vario ab undis circumactus est, nocte a Codro romano milite et eiusdem Pompei questore ac fuge comite clam in litus tractus est et, cum illi nil preter se adversa pugna liquisset, collectis per litus quisquiliis et foculo facto eum superimposuit paucisque querelis et lacrimis datis semiustum contexit harenis. Puduit forte Fortunam ut is, qui tam ingentis animi custos tam clarissimorum honorum susceptor tanteque maiestatis servator, ea favente, fuerat, insepultus esca piscium linqueretur. O rerum tremenda vertigo! Senex a puero, a receptore largitor, romanus a barbaro, magnus a modico et a spadonibus imperator occisus est, lacessitum corpus et truncus undarum factus ludibrium noctu ignique modico ab homine unico semiustus et harenis contectus. O si in sua patria paulo ante clausisset diem, qua funebri pompa, quibus consularium senatorum civiumque omnium lacrimis, a quot quibusque patrum delatus fuisset in rogum, quot illi militaria ornamenta, quot arma quot imperatoria ac triunphalia superfuissent iniecta, quot decantate laudes, quot pro rostris relate, quam pie cineres collecti! Quos honores omnes, tam vita quesitos quam infelici perditos morte, litore in egyptio cumulus parvus harene contexit. Quid ergo miseri superbimus? Quid alta laboribus querimus? Quid perituris confidimus? Si tam grandis cecidit moles, quid nobis posse contingere arbitramur? Equidem Pompeio compatiendum est, sed longe magis nobis timendum atque studiosissime quod est humile perquirendum, ne sublimati pavori subiaceamus continuo et postremo in casum miserum veniamus. X. Pauca auctoris verba. Poteram, et honeste poteram, admodo quievisse ac pepercisse calamo postquam tantorum ducum et potissime Pompei Magni ingentes celsitudines et infortunium flebile recitaram. Quid enim restat amplius de Fortune potentia et instabilitate posse subicere? Neminem reor mortalium ex tam sublimi vertice corruisse. Sed et quia promissum est ad nostrum usque devenire seculum et ne videamur sprevisse minores, aut minus iussis obtemperasse Fortune, bona lectorum pace stilum prosequar; et si tam grande aliquid expectandum non veniat, poterunt tamen minora cum voluptate plurimum utilitatis afferre. XI. Ingens caterva dolentium. Deplorato paucis Pompei Magni casu, ingens plorantium acies subsecuta est. Ibi enim videbantur Gallorum Germanorumque reguli atque proceres plurimi a Gaio Cesare regnis provinciis et sublimitate privati. Ibi qui in pharsalico conflictu ceciderant incedebant et alii innumerabiles fere quos dira civilium bellorum pestis variis in locis aut deiecerat aut absorpserat. Quibus immixtus veniebat scelestus iuvenis Ptholomeus proditionem in Pompeium, bellum adversus Cesarem sumptum seque apud Deltam Nylo demersum misere ingemiscens. Quem Iuba Lybie rex mestissimus sequebatur et barbara ac fastidiosa superbia sua posita, qua Scipioni purpuram sibi consimilem indui vetuerat, tristis, quod pompeianas partes iuverit, seipsum damnabat, nunc frustra perpendens se primo ob id a Cesare fractum et inde a suis derelictum ac etiam urbibus exclusum suis, eoque usque perductum ut, in suam supremam perniciem ipse, cum Petreio pactione facta, infestis gladiis adversum se una concurrerent et, cum Petreium deiecisset invictus, vecordia inpulsus nimia servulo precibus percutiendam cervicem prebuerit. Post hos et Aristobolus Iudeorum rex querebatur se a Pompeio indigne regno privatum et captivum cum filiis Romam deductum, unde fugiens se retractum aiebat in carcerem. Porto occiso Pompeio, cum a Cesare libertati redditus esset et in regni spem erectus, dum cum auxiliis ingentissimo animo in desiderium traheretur, tertio se a pompeianis ducibus interceptum atque veneno necatum deflebat. Erat et Pharnaces plenus lacrimarum, quod primo Cesatis impetu victus in dicionem suam compulsus sit ingemiscens. Scipio inde sequebatur querulus quod, ex affricana strage omni spe deiectus, dum navi Hyspaniam cum Damasippo ac Torquato et Plectorio generi successor factus quereret, variis agitatus procellis, ad Yppum regium adverso deportatus impetu et a classe Publii Sitii cesariani circumventus, sibi manu propria mortem inferre quam Cesaris experiri clementiam maluisset. Gneus etiam Pompeius Magni filius aderat, non tantum seipsum, post cladem apud Mundam susceptam a Cesarianis in spelunca latitantem occisum et quod eius caput Cesari apud Hispalim presentatum populoque concessum deflens, quantum quod sibi accelerata morte subtractum fuerit posse paternam necem in ingratos Egyptios pro votis ulcisci. Inde Brutus et Cassius tam parricidium suum quam apud Phylippos susceptum flebant excidium. Erat et Trebonius, non solum damnationem suam ex parricidio subsecutam gemiscens, sed quod a Dolabella apud Smirnas crudeliter occisus sit. Hinc et Decius Brutus, eiusdem criminis reus, post clades multas se a Sequanis captum atque trucidatum querebatur. Sic et Vaselus romanus eques, inter percussores notatus, quod manu servorum suorum laceratus sit exclamabat. Erat et Gaius Toranus pretorius homo dolens quod, cum nil tale timeret, incursu militum propria in domo peremptus sit. Post quem et Dolabella lamentabatur quod a Cassio, quem ante multis fuderat preliis, fusus ipse ad id infortunio eo redactus sit ut se sua manu transfoderet. Et alii plurimi insuper variis ex casibus gemebundi fortunam incusabant suam. Quibus iunctus splendidissimus atque facundus orator Marcus Tullius Cicero deiecta fronte tacitus incedebat. Quem ego, postpositis ceteris, mirabundus intueri cepi et cum grandem eius togatam gloriam indignumque exitum animum scribendi cupido cepisset, principem romani eloquii meditans tenuesque meas tanto ceptui vires, fere destiti, eum solum de se satis digne nec alium scribere posse ratus. Sane, ne tanquam obscurus luce dignus eximia pretermissus videretur, mecum cepi: «Age, resumme animum, urge ingenium, vires integra teque ipsum totum exprime et dignissimo quod potes inpende. Cui enim stolido non est notum nebulas solis radios non posse fuscare? Levis est, incompositus, nullo firmatus ar. tificio, sermo tuus. Sed quid? Si nil aliud agat, saltem suum gravem ornatum et mira venustate decorum, ut luculentior apparest faciet, si contraria iuxta se posita clarius elucescunt. Si autem minus plene commendes, alteri saltem doctiori supplendi occasionem prestabis. Spirabit et ipse forsan aliquid ex eius archano quo nunc residet loco, ut melius quam existimes opereris». Quibus tractus, oratorum eximie ac latini fulgor eloquii, tua cum pace minus sufficiens de te tuisque fortunis scripturus advenio, Fortune etiam iussu compulsus. XII. De Marco Tullio Cicerone. Marcus Tullius Cicero, iubar splendidum et in dies crescens Urbi pariter atque orbi, a Vulscorum vetustissimis regulis claram originem ducens, apud Arpinum oppidum relatu omnium natus est. Et cum iam tenera in etate virilem gereret animum, quasi artam natalis patrie sedem sue future amplitudini extimaret, ut e sublimiori specula radios in totum effundere posset, ea relicta Romam se contulit. In qua, etsi iam ambitionis vitium ac avaritie et luxurie spurcities serpere et hominum mentes incendere cepissent, tam rerum scientia quam morum decore bonis et primatibus acceptus, non civitate donari solum, sed maximos honores consequi meruit. Nam novus incolatu civis, amore vetustissimus, eo usque conscendit ut summum consulatus obtineret imperium. In quo Gai Antonii collega, contigit ut eius opere ab incendio ruina et servitute immunis urbs rerum domina servaretur. Exardebat enim illo tunc adhuc inclusa pectoribus fax illa terribilis urbis, exitium minitans, nepharie factionis Lucii Catiline qui, dum potius maiorum suorum ymagines intueretur quam sua merita et ad ampliandam libidinem publicos frustra honores petiisset, sepius irritatus in rem publicam nobiles quoscunque iuvenes et mulieres quasdam conciverat; et sevissima coniuratione ligati, perpetuas romano nomini tenebras consiliis fabricarant infandis. Sed tam diris ceptis obstante Deo, actum est ut a Quintio Curio Fulvie sibi dilectissime et illecebri mulieri omne panderetur opus et ab ea pluribus et inter alios Ciceroni. Qui ignaro senatu socioque astu mirabili cuncta perquirens, non ante quid haberet comperti in publicum dixit quam in re probabili veritate factionis consilia novisset omnia, ac etiam, ubi videbatur erumpere velle, obicibus positis, eiusdem conatus primos infringeret. Nec dubitavit suo tempore factiosum hominem, sceleratorum suffragiis fultum, frequenti in senatu accusare, paratas insidias detegere, socios propalare, quid actum quidve agendum esset ostendere et mordacissimis verbis tam senatus segnem patientiam quam coniuratorum perfidiam lacerare. Quibus actum est ut Catilina urbe discederet, Fesulas peteret collectisque copiis in plano pistoriensi Antonio consuli, eum cum exercitu sequenti, obvius fieret et, suis trucidatis omnibus, inter confertissimos hostes prelians confossus occumberet et de se suisque cruentam victoriam exhiberet. Ex Lentulo vero Cetego et Sabino reliquisque ex coniuratis, qui in Urbe capi potuerant, sententia Catonis, sed huius opere, noctu in carcere tulliano carnificibus immissis et gucturibus eorum laqueo fractis supplicium sumptum est; et Urbi interrupta securitas restituta. Sic armatos duces togatus excessit Cicero, si is medicus preferendus est, qui secretam atque letiferam intestinorum vomicam argumentis exclusit et repulit, ei qui vulnus apparens, etiam si maximum sit, unguentis et arte traxit in cicatricem. Erat igitur noster Tullius hoc uno decore clarissimus et suo merito urbis Rome patronus insignis; et potuerat hoc tantum suffecisse ad eius gloriam, sed annexus fulgor est alius, tanto longius duraturus quanto perpensius acquisitus est. Hic etenim ad hoc arbittor a Deo datus mortalibus, etsi celesti polleret ingenio, longo tamen et pervigili studio in tantam mirande eloquentie evasit facundiam ut Plotium Gallum, qui primus Urbi rethoricam latine monstravit, et Vultacilium Plotum et alterum ex Graccis atque Hortensium aliosque elegantissimos oratores grecosque veteres anteiret et antiquam eorum gloriam occuparet. Quo etsi satis esset spectabilis titulo, sacra phylosophie penetralia intrare cupiens, postquam floridis orationibus summa totius fori admiratione Quintum primo, dein Roscium adversus Crisogonum aliosque non nullos defendit, se Athenas contulit. Ibidem veterum et coetaneorum phylosophorum tam de moribus, quam nature profundissimis adytis perscrutatis doctrinis et cognitis, in tantam sue eloquentie admirationem Athenienses attraxit ut nedum Pisistratum aut Periclem, qui verbis miram redolentibus artem dare colla iugo servili Atheniensium libertatem coegere, sed ipsam Platonis mellitam verborum dulcedinem, parvulo dormienti labellis ab apibus, non ybleo sed castalio melle saturis, impressam, et Eschilum atque Demosthenem superatos arbitrarentur eloquio. Inde Romam, tam venerandissimis phylosophie doctrinis imbutus, quam Grecorum laudibus conspicuus, rediens, Aulum Licinium Archiam, Milonem, Gneum Plancium aliosque plures summo audientium favore defendit. Deiotarum Gallogrecorum regem, Marcum Marcellum et Quintum Ligarium, Iulio Cesari suspectos, conciliavit. Quid multis habundo? Tantum lingua potuit quantum ad flectendam quo velis mentem cuiuscunque etiam obstinati sufficeret. Quod quidem non satis posteritati possunt relicta monstrare. Nam, ut alienis utar verbis, in Tullio magna pars Tullii abest quod legitur potius quam audiatur. Sinam ultro divitias, honestum coniugium, dilectissimam prolem, spectabiles amicitias clientelas et huiusmodi Fortune bona, quibus fuit habundans, ne tam maximis atque perlucidis honoribus parva hec annexisse videar, esto plurimum ad felicitatem spectare credantur, et ad precipitium inopinatum indignumque deveniam. Huius ergo clarissimi viri, dato grandis fuerit felicitas, non tamen solida sed quandoque concussa future ruine omen ostendisse potuit; nam quorundam invidia exilium passus est. Verum dum in villa agri Atinatis a Gneo Plancio susceptus annum egisset, somnio de reditu premonitus, consensu omnium revocatus et summa cum alacritate patrum susceptus est. Demum in dissensione Cesaris et Pompei pompeianas partes secutus, secundo patriam linquens, fractis Pompeianorum viribus, in communi fere totius senatus exilio factus est exul. A quo implorante nemine, ab ipso Cesare victore iterum revocatus est. Verum ultimo turpi notatus infamia, quod ex coniuratis in parricidium Cesaris unus extiterit, arrepta fuga in Formianum abiit et agentibus se varie romanis rebus a Marco Antonio triumviro, in cuius ineptias licentiosius olim invexerat, proscriptus est. Quo damnabili nimium ingratitudine tractus Gaius Popilius Lenas, quem ipse dudum a capitali supplicio, intercessione Marci Celii, mira cum oratione liberavit, impetrato tam diro ministerio ab Antonio, illum secutus est et cum ipsum cui vitam debebat offendisset, Caiete suo gladio iugulum exhibere coercuit caputque illud, per quod ne suum feriretur actum fuerat, truculentus abscidit, nec tam impio facinore contentus dexteram abstulit talique honustus onere, tanquam maximum et rei publice perutillimum perfecisset opus, Romam rediit tantumque in eo male cepta perfidia potuit ut illud una cum manu pro rostris affigeret. Et sic multis a se confectis orationibus, multis editis libris multisque scriptis epistolis, a quibus sacris phylosophie monitis in melius legentes trahimur et eloquii clarissimi doctiores efficimur, relictis, ex amplissimo fulgoris culmine vite huius erumnas Tullius terminavit infelix. O Deus bone, ubi indignatio iusta, ubi ignis edax, ubi fulmen, ubi telluris hyatus? Quid scelestum hominem, quid ingratum non, ipso tam enormi in crimine spectantibus miseris Romanis, ad impios inpulisti manes? Sed quid? Dum eius infortunio nullis mundanis eminentiis confidere docemur, Romanorum plebs impia redarguitur et rubore conspersa plurimo in compassionem indigni facinoris provocatur, eius cervicem spectans in rostris, cuius opere factum est ne sue inspicerentur in cloacis. XIII. In garrulos adversus rethoricam. Blaterantes quidam et inepti homines rudientes, potius quam loquentes, in tam detestabilem se insaniam delabi quandoque permictunt, ut audeant, si queant, ex manibus rethorice arma surripere et in eam eisdem insurgere osque insipidum, ut mordeant, non verentur extendere, sientes illam deceptionibus potius quam necessitati servire, sufficere satis quibuscunque verbis mentis conceptum exprimere et hinc tam laborem nostri principis quam decorem stolidissime damnare nituntur. Quibus quid responderi possit et unde in os proprium sanies marcida retorqueri, occurrit habunde, si velim adversus tam dementem hominum factionem verba disperdere; sed absit ut in tam irritum laborem me dedam. Notissima eorum insania est et superasse tales nil aliud arbitror quam in vacuum aerem tela vibrasse; sed ad aliorum solatium dixisse aliqua non erit incongroum. Cum igitur nutu, sibilo vel mugitu animalia cetera suas affectiones ostendant, verbis intentum exprimere homini solo concessum est nec immerito. Quid prudentius potuit fecisse natura quam actu tali hominem, celesti anima preditum, a beluis, quibus sola sensualitas dux est, separasse? Ille quidem, cum terrestria sapiant et tantum delectentur terrestribus et sensui serviant solo, expeditas atque loquaces habuisse linguas existimari potest fuisse supervacaneum. Homini vero, cui celestis erat origo et ad celestia consideranda producto, non solum decora fuit sed oportuna locutio. Hac etenim profundissimas superiorum corporum meditationes, elementorum alterationes, rerum variarum productiones atque corruptiones perceptas communicamus solo homini intellectas; amicitias iungimus, virtutes laudamus, vitia deprimimus, doctrinas accipimus et exhibemus et breviter quicquid rationalis anima sentiat propslamus et sentita percipimus. Hac insaper Deum rationales oramus et confessione supplici veneramur. Huius cum due sint species, ea scilicet quam a nutrice suscipimus et natura persepe rudis et exotica cunctisque communis, et reliqua quam ab arte politam exornatam floridam et certis sub regulis coartatam studio pauci provectique volentes assummimus; quis ergo erit tam dementis sententie qui facile non assentiat lepidam comptamque minus lepide preferendam? Et si preferenda sit, cum tam ingentis rei instrumentum appareat, quis vecors aut iners homo damnabit si studium apponatur omne ut ruditate qualibet purgetur eloquium et decore venustetur pro viribus? Non enim semper cibum servis poscituri sumus aut de ruralibus cum villico locuturi; Deo quidem et oportunitates poscere et de susceptis gratias agere frequenter necesse est, imo semper. Non decens est hominum Creatori aut mentis archanum incomposite reserare aut in eius laudes verbis absque modulatione cantare quantumcunque nobis tacentibus Eum quid velimus intelligere noscamus. Preterea multa supersunt que, nisi moderata oratione tractentur, in mortalium perniciem maximam ex minimis quandoque consurgunt. Si nobis non sint pro tempore arte composita, nunc aspera atque mordentia verba, nunc placida atque clementia, nunc summo lepore sapida, nunc colorata pulchritudine splendida, nunc gravitate sententiarum succiplena et cum his pronuntiatio secundum necessitudinem instantem apta, qualiter, sinamus regem, sed plebeium hominem ira incensum furentemque perdite in mansuetudinem retrahemus; qualiter in lacrimis et merore mersum atque deiectum in consolationem et letitiam reducemus; qualiter ignavum torpentemque ad gloriam animabimus; qualiter ocio ac voluptatibus deditum ad frugalitatem commode devolvemus? Certe ego non video. Vidisse tamen quandoque memini quosdam ruditate et imperitia fandi, iam tepentes iras, dum se putarent extinguere, in mortiferum revocasse incendium et iam abstersas lacrimas iterum ad oculos reduxisse et animatos in timorem et segnitiem compulisse et se ipsos, dum circa excusationes insisterent, turpissime accusasse. Ergo ne id agamus quod fugimus et eo possimus pervenire quo cupimus, toto ingenio et pervigili studio exornandus est sermo, quo assidue utimur, quo a brutis distinguimur, quo etiam inter minus eruditos homines venustamur atque prepommur. Ad quod si nulla nos necessitas trahat, trahere deberet decentia. Ad hibernos quidem imbres et solis estus vitandos non ex cespitibus calamoque palustri, quod satis esset, parietes et tecta componimus, sed eruditissimis architectis cementariis fabrisque lignariis convocatis consilio eorum et opere quadrato ex lapide et abiete dolata domum elaboratam construimus; inde auro ebore et picturis minus oportunis ob decentiam egregie ornamus. Corpus, quod simplicia vellera rudi manu contexta a flatu ventorum et aspera hyeme defenderent, pro facultatibus ex nobilissimis vestibus ob decentiam purpura auroque et gemmis contegimus. Pocula cibosque, a natura paratos, arte nobilitamus et lapidibus pretiosis assummimus et alia plura facimus, ut oculis potius et urbanitati quam corpori cetero serviamus. Quomodo ergo eloquium negligemus, si preceptores invenerimus? Eo quippe exculto, auribus prestamus obsequium et intellectum pariter suavi delectatione mulcemus. Uti quidem moderatus nervorum concentus, in mentem suavitate quadam delatus, illam primo in liquefactionem quodammodo sua dulcedine videtur deducere et demum ex partibus omnibus in unum ad se tantum colligere; sic et exornata locutio, in animam diffusa per aures, illam ante alia titillatione demulcet, inde pulsis conceptis reliquis in se trahit adeo, ut si spectes audientes, attonitos et immobiles videas et totos in loquentis ire sententiam. Et ut pro nunc sufficiant que dicta sunt, sinant blateratores inertes et hi, quibus minus liberalis natura parum concessit ingenii, indisciplinatos dentes acuere et suam ignorantiam defleant, aut se minores confitentes ultro, ut in melius veniant se disponant. Nam quanto se, si pertinaces permanserint, anteponent argumentis frivolis, tanto veris cum ignominia se postergatos invenient. XIV. Gementes plurimi. Fuit animus michi cum ostensis a monstro finem dare libello, ut, ab arpinate imperatore ceptus, in eloquentie principe desineret arpinate; sed infesta clamantium turba non sinit. In quam, dum oculos flecterem, Sextum Magni Pompei filium venientem adverti, quem triunphis genitoris et celebri fama in spem egregiam natum atque nutritum cognoveram. Is enim, quod seva rapiente procella inpulsus sit, quos deleverat pater pyrratas pyrraticam exercens redivivos extulit et, quam urbem victoriis illustraverat, ignominiis pro viribus obfuscavit ac bello fameque lacessivit et, ut ipse voce fatebatur querula, post patris excidium sinistra plurima passus, ab Octaviano Augusto inter Milas et Naulocum, Sycilie oppida, cum armasset ergastula et copias ex reliquiis pompeianarum partium collegisset ingentes, navali prelio victus fugatusque fuit et, dum reparare bellum conaretur in Grecia, ab antonianis ducibus iterum victus captusque et post paululum ab eisdem se dicebat occisum. Erat et Marcus Lepidus triumvir, non solum illustris effectus quod dictatore Cesare ipse magister equitum fuerit, sed quod sua opera Octavianus et Antonius concordes facti, quasi tertius heres cum eis et triumviratus officium sumpserit et orbis imperium. Cuius sortis cum Affrica facta videretur, elatus viginti legionum suffragiis insolentia sua ruine viam aperuit. Nam dum adversus Octavianum dirigeret arma, superatus, non solum imperio privatus est, sed imperatoriis insignibus positis et veste pulla more supplicum tectus, impetrata vita ac bonis paternis apud Ceretheios privatus, perpetuo a Cesare religatus exilio obscurus torpensque consenuit. Erat et Lucius Cesar ab Antonio nepote suo proscriptus; et Lucius Paulus a Lepido fratre hostis rei publice designatus; et cum his plurimi quos ex culmine leto indecores in miseriam Fortuna deiecerat. Ex quibus omnibus Marcum Antonium triumvirum, eo quod una cum Cleopatra sua mutatis faciebus incederet, ad stili cepti continuationem summere visum est. XV. De Marco Antonio triumviro et Cleopatra Egypti regina. Marcus Antonius, nepos Iulii Cesaris ex sorore, per sevitiam furorem et crapulas miseriasque plurimorum in maximum splendidumque potentie culmen evectus est. Hic, occiso a coniuratis Cesare, inter heredes eius unus compertus, in rabiem fere versus est quod in ordine numerandorum heredum Octavianus prepositus sit Cesarisque illi relictum cognomen et exasperante iras diris suasionibus Fulvia uxore, continuo adversus coheredem arripuit arma. Et cum iam a senatu hostis iudicatus esset, in Decium Brutum irruit eumque apud Mutinam obsedit. Adversus quem cum Hircius et Pansa consules et cum eis Octavianus duxissent exercitum, ipse privatus exercitu aufugit. Demum victo apud Perusiam fame Lucio Antonio, non quod merebatur exicidium, quin imo sublimationem consecutus est. Nam Marci Lepidi opera conciliatus Octaviano, una simul tres ipsi triumviratus titulo rem publicam occuparunt et Antonio, ut eius erga Octavianum fides efficeretur constantior, Octavia eiusdem soror matrimonio copulata est. Hinc cum iam, magis fortuna Cesaris quam Antonii virtute, Brutus Cassiusque apud Phylippos fusi eidem totius Asye vacuum reliquisse viderentur imperium, redeunte versus Ytaliam Cesare, ipse versus orientem contendit. Quo cum iam opera Ventidii fere repressa esset Parthorum superbia, cum rege eorum fedus percussit, Syria recepta. Ex qua demum innata quadam vanitate commotus, cum Herodem Antipatris, Hyrcano deposito, Iudeorum sublimasset in regem, ut invita Fortuna cladi sue viam faceret, repente etiam adversus fedus ictum cum XVI legionibus in Parthos erupit. Qui, astutia barbara usi, eum ex improviso aggredientes duas legiones sagittis oppressere illico. Qui suscepta clade, a quodam premonitus, nocte sequenti per ardua montium saltusque invios cum reliquis fugam cepit, quorum pars a subsequentibus cesa est, pars siti periit atque fame et plurimi in dicionem devenere hostium, non nulli a nivibus Capadocie, multi ab estibus Armenie absumpti, in tantum ut fere cum quinque, qui cum sexdecim legionibus iverat, Antiochiam deveniret. Placet enim aliquibus eum, iam ante lascivientis Cleopatre egyptie pulchritudine captum (et ob id flagrans currensque, quasi gloriose victorie consecute titulos et insignia triunphorum eius positurus in gremio, tam ociter in occiduum flexisse gradum inpatiensque more ut eius quam ferventer amabat, deveniret in gremium) iussisse ut illi obviam veniret accersiri. Verum ante eius adventum, ut in suam concupiscentiam Cleopatram effusiorem assummeret, proditione Arthabanum, Armenie regem, Tigranis olim filium, cepit et una cum filiis et ingenti thesauro catena vinctum argentea in manus avarissime mulieris presentari mandavit. Quo tam grandi munere, quasi ignaviam deformemque fugam a Parthis piasset, in illius devenit amplexus armisque depositis non aliter quam si Cleopatre in sinu decus omne romane claritatis consisteret, in luxuriam et segnitiem se deiecit et per effusam libidinem conviviis vacans in tantam trahi se permisit insaniam, ut desponsata Cleopatra, repudium Octavie iuberet indici. Cleopatra vero a Ptholomeo rege Lagi filio per multos reges originem ducens, testamento patris una cum fratre, cui nupserat, Egypti regina successerat, tandem viro opere suo veneno absumpto, a minore fratre, qui a Pompeio rex factus fuerat, spoliata regno et carcere apud Pelusium servata est donec Iulius Cesar victor Alexandriam devenit. Cuius, lusis custodibus, cum in conspectu venisset eumque mira formositate sua cepisset ex concubitu prestito, absorpto iam undis fratre, sola Egypti regno preesse promeruit. Tandem Antonii primo pelex, inde coniunx effecta, Arsinoem sororem suam, que in templum Dyane Ephesie fugerat, ab eodem fecit occidi concubitumque temptavit Herodis ut per illum Iudeorum regnum illi subtraheret; et inexplebilis auro, templa deorum plurima nephario spoliaverat ausu. Et postremo, quod detestabilissimum fuit, cum romanum imperium exoptasset, temulento Antonio et ab ea forsan cena surgenti in qua ipsa absorpta unione Lucii Planci iudicio victrix fuerat, petulans ac blanda, nunc mellitis saviis nunc artis amplexibus obvia, illud non negaturo poposcit. Antonius autem, quasi imbecilliores Romanos Ytalosque, quam Parthos compererat, inventurus, verbis amplissimis postulata promisit. Nec mora, ex orientalibus regibus collectis copiis, adversus Cesarem arma corripuit parataque classe, in qua potius Sabeorum Arabum Syriorum aliorumque odores purpuras et insignia regum quam ho. stilia arma gestari arbitrareris, non absque ventorum labore marisque querela Actium usque perducta est. Cui factus Cesar obvius apud Leucadam insulam sub monte Leucate Ambratie venit in sinum. Ibi cum iam terrestri pugna ac commeantium privatione pro parte vires Antonii extenuate essent, ab eo postrema fortuna navali certamine temptata est. Sed postquam diu certatum, cum iam finis stolide superbie Antonii propinquaret, proras vertere cepere Egyptii fugeque dux et princeps cum aurata navi velisque purpureis optatrix imperii ac postulatrix egregia Cleopatra fuit. Quam continuo tumidus sponsor Antonius, abiecto navis pretorie insigni, consecutus est et tam velis quam remigio, magis de salute quam de orbis dominio curantes, Alexandriam petiere. Quo renovare copias, reintegrare bellum, cuncta munire subsidiis cepere pavidi; Octavianus vero victor secutus tam per legatos quam per seipsum classem oppida viresque hostium in deditionem suscipiens, Antonium iam diffidentem una cum Cleopatra in Alexandria cinxit obsidione. In qua cum iam fame periclitarentur omnes, Antonius seras pacis conditiones exposcens cum obtinere non posset, in mausoleum regum secessit ibique cultro seipsum transfodit. Cleopatra autem facta deditione, cum frustra blandis oculis et venustate sua iuvenem Octavianum in libidinem suam allicere conaretur, audiens se servari triunpho, eo quo suus iacebat Antonius, pluribus stipata odoribus ac insignibus ornata regiis, intrans, apertis venis appositisque serpentibus lateri eius moritura procumbens, quasi in somnum placidum solveretur, occubuit. Cuius adhuc palpitantis vitam Octavianus etiam vulneribus Psillis admotis, quibus e corporibus immissa venena suggere vis permaxima est, in vanum revocare temptavit. Demum sepulcro ab eisdem viventibus cepto perfici eosque invicem sepeliri mandavit. Sic igitur male sanus homo, dum de se minus digna presumeret et male meritus maxima de Fortuna speraret, eo infelix corruit quo sua meruerat impudentia. Sic et meretrix femina, dum non sua sorte contenta est, ad id a Fortuna contracta ut que membra summis lenita delitiis in amplexibus libidinosis commodarat pluribus, ea vivente, vidente ac sentiente a serpentibus ambirentur atque ut ab eisdem sanguis absorberetur quem ipsa aluerat sorbsionibus unionum, et pulchritudinem, quam feminea levitate monstraverat, acerbitate commota Fortune, delusam ipsa viventem infoderet; et quod permaximum desiderium ambierat imperium mausolei brevitate finiret. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber sextus explicit. Liber VII
I. Et primo quorundam infelicium concursus describitur. Nemini circumspecto dubium est quin, quanto magis laboribus vires exhaurimus, tanto quietem avidiores assummimus; que diffusa per artus non nunquam tanta suavitate defessos complectitur, ut, nisi quis caveat, in torporem facile alligetur. Quod quidem et ego nuper expertus sum. Nam descripsisse, quantumcunque succincte, ingentia gesta tam grandium tanque illustrium virorum et tristes exitus eorundem adeo robur meum retuderat ut, non solum cupide, sed precipitanter in quietem me sinerem; quam ob rem non tantum maiori, sed insolita etiam lenitate demulsus, in soporem fere solutus sum. In quo ni clamor plurium obstrepentium circa vetuisset, iners procul dubio iacuissem. Quos inter fere primus, memoria patris tractus, Antonius Marci Antonii ex Fulvia filius insipientiam genitoris et casum quibus se immeritum obrutum cernebat execrabatur; nec minus Octaviani atrocitatem qua a divi Iulii statua distractus vi trucidatus sit. Sic et Cesareo, qui se a Cesare ex Cleopatra genitum asserens, dum ex clarissimo sanguine cretus in spem regni cresceret, revoluta rerum serie, post genitricis nepharie voluntariam mortem, se adolescentulum atque innocentem Octaviani iussu peremptum querebatur. Stabat et Iulia, eiusdem Octaviani ex Scribonia coniuge filia, femineo deplorans ululatu quod, tanti imperatoris genita, primo Marcello Octavie filio desponsata; demum Marco Agrippe viro illustri in matrimonium tradita, sua reticens adulteria, ad id devenerit ut, patris crudelitate patria pulsa, in exilium acta ibique vino et humano privata consortio, inedia fere in dedecorosam mortem inciderit. Nec minus Agrippa, huius ex Marco Agrippa filius, non ignaviam suam, qua lixas quoscunque spurcissimos superavit, sed Augusti avi sevitiam, quod relegatum exilio torpere permiserat, clamitabat. His iunctus erat et Cassius Parmensis et fletu querulo maledictis execrabatur temerariam presumptionem suam, ob quam, duin Marci Antonii sequeretur crapulas, sobrietate postposita Musarum, odium meruerit Augusti et eiusdem mandato post Antonii occubitum [in] inferias Iulii sit confossus. Hinc Quintus Gallius pretor, ob falsam Augusti suspitionem, a splendido pretoris culmine se per centuriones, eo iubente, ad torturam more servili deiectum et inde ipsius Octaviani manibus privatum luminibus et in custodia conservatum et demum interdictam sibi Urbem, dum fugeret, a latronibus captum occisumque lamentabatur. Erant et alii multi; sane quoniam plurimum animum meum angunt Ytalorum miserie, libens ab omnibus oculos flexi in Herodem Iudeorum regem, qui cum pregrandi suorum caterva et potissime amicorum atque cognatorum stipatus, lacrimarum plenus pulla cum veste vociferans veniebat. Cuius erumnas sermone prolixiori iungendas reliquis arbitratus sum. II. De Herode Iudeorum rege. Herodes Antipatris Ydumei, ex clarissima Arabum familia, filius fuit et eiusdem patris sui opere Galilee, quintum decimum etatis annum agens, tutor effectus est.I Et dum prudentia superaret etatem, in amicitiam Sexti Cesaris, qui Syrie pro Iulio preerat, veniens, Ezechiam quendam strenuum latronum principem, omnem provinciam infestantem, cum multis ex sequacibus ad internicionem usque delevit. Quod etsi gratissimum incolis fuerit, ab invidis tamen Hyrcano regi accusatus, cum custodia diligenti suorum septus causam dicturus venisset, literis Sexti Cesaris actum est ut clam abitet immunis et Damascum perveniens pecunia a Sexto Cesare inferioris Syrie ducatum obtinuit. Demum cum patris precibus arma, que adversus Hyrcanum sumpserat, posuisset, Iulio Cesare mortuo, arte atque muneribus in amicitiam Cassii adversus Octavianum et Antonium receptus est. A quo non solum totius Syrie principatum suscepit, sed et naves illi cum omni exercitu commendate spesque data est regni Iudeorum, si in fide consisteret. Porro cum Malicum permaximum ex Iudeis hominem occidisset in litore Tyri, eo quod Antipatrum necasset veneno et Marionem eiecisset e Galilea atque Antigonum, Aristoboli filium, bella parantem vicisset, Ierosolimam veniens a Iudeis et Hyrcano rege summa cum letitia susceptus est et coronis donatus, quas, tanquam futuri regni portentum, suscepit avide. Ibi Dori uxore prima, ex qua iam Antipatrum susceperat, dimissa, Aristoboli sibi copulavit filiam. Ceterum superatis ab Octaviano et Antonio, Bruto et Cassio, Antonio apud Bithiniam ipse cum Phaselo fratre a principibus Iudeorum maximis criminibus accusatus, muneribus egit ut non solum absolverentur, sed Iudeorum dicerentur tetrarche, qui post regem et pontificem summus est honor. Tetrarcha ergo, Hyrcani filiam sapientissimam sumpsit uxorem. Inde cum Antigoni opera Parthi sub ducatu Pacori regis Parthorum filii et Barzaframanis satrapis adversus Hyrcanum arma moverent, Pacoro Ierosolimam appropinquante, fraude nil proficiente, anxius Ioseph fratris consilio Arixa Ydumee vico secessit ad Petras Arabum. Inde, iubente Malco Arabum rege, cum paucis in Egyptum abiit unde, invita etiam Cleopatra et aspera obsistente hyeme, in Rhodum veniens ivit Romam Antonioque narravit Antigoni promissa Parthis Hyrcanumque et Phaselum fraude captos, aures ab Antigono truncatas Hyrcano, ne ulterius sacerdotio fungeretur et tandem Phaselum egre vincula ferentem, illiso capite parieti, spirasse. Inde fugam suam et regis Arabum nequitiam integre nuntiavit. Quibus commotus Antonius una cum Octaviano, inpenso eidem suffragio, ut a senatu Iudeorum rex diceretur egere iudicatoque Antigono hoste publico adversus eum Herodi auxilia decrevere. Tanto igitur tanque claro successu Herodes regio dyademate insignis letabundus in Iudeam rediit. Quo cum Ventidio et Sylone et Machera atque Sosio romanis ducibus adversus Antigonum, qui se regem fecerat, eo quod Aristoboli ex filio nepos esset, multa bella gessit et non absque labore et periculo, faventibus ob aurum romanis ducibus Antigono. Tandem cum Antonium adversus Parthos euntem prosequeretur magnifice, occisum Ioseph fratrem a copiis Antigoni et eius caput abscisum infixumque pilo et circum urbes delatum, indignanti pertulit animo. Verum cum a ruina domus, in qua cenaverat, et incolumis e balneo in quo solus cum puero serviente lavabatur, nudus irruentium effugisset gladios, letatus quod a Ferora Pappi ducis Antigoni, qui Ioseph interfecerat, caput suscepisset, in regnum rediens Mariannem Alexandri, Aristoboli regis geniti, filiam sumpsit uxorem et animositate repletus, adiutus a Sosio duce antoniano, Ierosolimam obsedit et expugnavit egitque muneribus ut Antigonus, qui triunpho servabatur in vinculis, necaretur. Inde ut omnis regia soboles auferretur, Aristobolum iuvenem, cui intercessione Mariannis sororis egre sacerdotium dederat, dum per estum cum amicis balnearetur in fonte sepius ioco mersus, opere suo ad ultimum in eodem suffocatum de medio abstulit. Quod Mariannes inpatienter ferens curavit ut de morte Aristoboli pulcherrimi iuvenis a Cleopatra Herodes accusaretur Antonio. Quod tamen auro purgatum est. Ad id enim Romanorum vetus honestas devenerat ut apud eos fandis atque nephandis aurum prevaleret. Restabat enim ut ob quesitum regnum inferis tertia solveretur victima, Hyrcanus scilicet. Qui cum iam octuagenarius a Babilone ex captivitate rediisset Ierosolimam, multis ab Herode in necem eius ante temptatis, tandem in convivio senex occisus est. Ab huiusmodi homicidiis arma sumpsit in Arabas quos, post multas eorum calamitates, in dicionem suscepit. Hac victoria tam formidolosus cunctis adiacentibus factus est ut adversus eum nemo aliquid auderet. Et iam regni sui statum gloriosus videbatur post labores plurimos fraudes et homicidia firmasse, quem Octaviani victoria ex Antonio et Cleopatra, cuius ipse adversus eum partes secutus fuerat, retraxit in lubricum. Sane circumspectus rex, sagacissimo consilio usus, ad Cesarem festinus adveniens posito dyademate tam apte tanque oportune, pro temporis qualitate, oravit ut, non solum veniam mereretur, sed Octaviani gratiam et amicitiam lucraretur atque illi ab Octaviano non tantum abiectum dyadema concessum, sed civitatibus atque provinciis adiacentibus ampliatus est. Sed cum fere nil supra videretur apud eum posse Fortuna, per quot illum extulerat gradus, per tot revoluta vexavit elatum. Nam ante alia eam in rem quam plurimum diligebat sevire coactus est. Mariannes enim egre fratris mortem gerens sciensque et dum adversus Arabas et dum supplex Romam oraturus iret, mandasse eum amicis, si minus ei pro votis contingeret, ut occideretur, eum habebat odio et ob id in ignobilitatem eius obloquebatur sepe. Qua de re, ut placet aliquibus, Cyprinne Herodis matris et Salome sororis opere factum est ut ab eodem, tanquam coniurationis adversus eum noxia, morti miserabibili damnaretur. Alii volunt eidem ostensum Mariannem formosissimam effigiem suam pictam Antonio in Egyptum misisse ut libidinosum hominem in gratiam suam et concupiscentiam traheret atque deinde in Herodis exitium et ob id in illam, tanquam in hostem, Herodem turbatum, mortem eius imperasse. Verum quecunque fuerit causa, Mariannes non femineo ritu, sed virili animo atque facie immutata mortem suscepit, esto qui aderant innocentiam suam et eximiam pulchritudinem et eius regiam claritatem miseramque fortunam queruli deplorarent. Quo peracto, cum furor cessasset Herodis, illico suo in loco vetus surrexit amor eumque adeo torquere cepit ut alteri rei quam ululatibus et lacrimis non vacaret, ilIam die noctuque vocans exoransque in tantum ut fere devenerit amens. Et quia, quotiens filios quos ex illa susceperat videbat, defuncte memor in novum trahebatur dolorem, spreta civitate sub venationis titulo secessit ad silvas ibique mestissimus deflens fere in letiferam valitudinem incidit et delatus in Sebasten iacuit donec ab egritudine curaretur. Sanitate vero recuperata et dolore tractu temporis longo paululum lenito, Romam Octavianum visitaturus concessit. Quo comiter susceptus, relictis Aristobulo et Alexandro filiis ex Marianne susceptis, in regnum rediit. Ibi cum theatra preter iudaicum ritum construxisset et in eis statuam Octaviani et alias erexisset, multos ex murmurantibus Iudeis ob hoc iussit occidi. Quod odium mira liberalitate sedavit. Nam laborantibus eis fame sumptibus propriis affatim indigentibus oportuna concessit, ingensque templum, ad instar olim Salomonis, ab ipsis fundamentis infra octavum construxit annum. Quibus reassumpta gratia Iudeorum, Romam veniens honoratus egregie ab Augusto, filios regiis moribus et scientiis imbutos cum alacritate reduxit in regnum, eisque maxima Iudeorum letitia coniuges iunxit: Aristobolo Beronicem, natam sororis sue Salome, Alexandro Glaphiram Archelai regis Capadocie filiam. Nec diu post bec quod Herodes cum ingenti exercitu prosecutus Marcum Agrippam, ad expeditionem tendentem ponticam, illum adeo iuvit ut victoris Agrippe gratiam meruerit; et post multiplices illi inpensos honores, ab eo eidem multa oppida regno adherentia suo conces sa sunt et oppressis Iudeis per Asyam et Greciam, eo po. scente, suis posse uti legibus ac libertate concessum est. Quibus tot tantisque secundis rebus, qui uno concussus acri fuerat ictu restitutus, non solum felix videri poterat cunctis, sed beatissimus apud mortales. Et ut nulla ex parte videretur splendor regius diminutus, in tantum donis et munificentia tam regibus exteris et tetrarchis quam civitatibus et populis atque regionibus magnificus fuit, ut diceret Octavianus sue magnificentie romanum solum deesSe imperium. Preterea edificiis mirabilibus tam publicis quam privatis et sacris atque profanis construendis nemo illi suo evo comparari potuit. Cesaream insuper et Sebasten atque Antipatridam atque Cyprum civitates condidit et alias etiam plurimas variis ornavit edificiis. Sed cum a successuum culmine declinandum foret, crudelitate nimia in miserrimam regis vitam lapsus est. Nam cum Ferore fratri et Salome sorori, Aristobolum et Alexandrum indigne matris mortem ferre et sibi insidiari, credidisset, primo in eorum iniuriam Dorim primam reassumpsit coniugem et Antipatrum filium ex ea genitum illis preposuit, a quo etiam irritatus, accusaturus innoxios Aquilegiam usque perrexit. Verum cum lacrime magis quam verba filiorum aperuissent innocentiam, eis reconciliatus in Ierosolimam remeavit. Sed brevis fuit gratia talis. Aberat Antipater, aberat Ferora et Salome quibus non ante rediens iunctus est quam, instigante Antipatro, non solum in iuvenes sed in Feroram et Salomen ac alios plures regni nobiles senescentis regis refervesceret ira. Ob quam tortus est Alexander ac vinculis traditus et amici plures tormentis occisi, non nulli ab aula in totum semoti sunt et ipse pavefactus, turbata mentis tranquillitate, fere in insaniam versus est et passim cruentis cedibus regnum lanians illud, quod honore atque pulchritudine florebat plurima, fere dehonestavit omne seque miserum patefecit ex glorioso. Attamen cum paululum illum Archelaus Capadox mitigasset et solveretur Alexander, infestatus a latronibus Traconitibus in bellum surgere coactus est ac insuper a Sylleo arabe, eo quod sibi Salomen viduam dare recusasset uxorem, in causam coram Cesare tractus recuperata gratia et damnato Sylleo, obtinuit id posse in filios quod sibi iustum videretur et faustum. Et in regnum rediens, Heuriclis lacedemonii opera, acris inter eum et filios seditio orta est ob quam, ratus eos in suum excidium vigilare, maximo Iudeorum dolore, Aristobolum et Alexandrum in Cesarea morti damnavit eosque Sebasten missos iussit interimi laqueo. His agitatus curis, ingentior superaddita cura est; nam cum ab orientalibus regibus, qui duce stella Iesum natum adoraturi venerant, certior factus esset Iudeorum exortum regem, timuit; et cum non rediissent ad eum iuxta promissum relaturi reges, iratus multos a bimatu et infra trucidari fecit infantes ut incognitum forte perimeret, quos inter ex filiis unus fuit. Ex quo aiunt Octavianum Cesarem dixisse se malle suem Herodis fore quam filium. Demum cum peregisset hec et alia plura senex infelix, spectabilem occisorum filiorum prolem prospiciens, ad pietatem, potius in suam perniciem quam interfectorum subsidium versus, in instigatorem Antipatrum odium omne convertit et idcirco, sublato Ferora fratre veneno, Antipatrum servari iussit; et noxiis infestatus animi cruciatibus, seva atque turpi infirmitate correptus est. Nam cum incessabili et infesta prurigine teneretur et per omnem corporis partem scaturientes vermes assidue glomerari cerneret nec his obstari seu occurri posse medelis et minime Asphaltidis calentes und[as] vel tepentis olei balnea prodesse cognosceret, se mori auspicans, ut suo funeri publice Iudeorum lacrime, cum eis se odiosum adverteret, prestarentur, novum crudelitatis genus commentus est. Iussit enim omnium provinciarum accersiri nobiliores eosque diligenti servari custodia, Salomi sorori iniungens, uti iam dudum infantulos cedi fecerat, sic, quam primo deficeret, omnes quos servabat cederentur provecti; et ne deessent facinori percussores, eisdem legata testamento reliquit. Porro cum eum nimium egritudo torqueret, instituit morte finem torturis imponere et profecto se transfodisset gladio ni Achibius obstitisset amicus. Quod in quenquam infortunium maius exoptes quam ut ex quacunque causa tanto urgeatur dolore ut semetipsum cum acquisitis omnibus perdere cupiat et conetur? Vides quem non Arabum arma, non Iudeorum accusationes, non necessariorum insidie, non mille maris terreque pericula vicisse potuerant, vis morbi vicit, in tantum ut vitam, quam sepe multo redemerat auro, quam parricidiis pluribus, quam amicorum occisionibus, quam summa satellitum armatorum solertia servaverat, et cum illa regnum summis quesitum laboribus atque servatum, ultro conaretur abicere. Summa igitur in infelicitate iam lapsus, cum ex opinione sue mortis plurium audisset clamorem atque Antipstrum abicere vincula conantem sensisset, in sevitia perseverans, quasi de suo adventu nuntium premissurus ad inferos, iuvenem filium iussit occidi. Cuius post necem et ipse miserabiliter die quinta defunctus, ab Archelao filio successore, magis ob preteritam virtutem quam ob continuatam sevitiam, honorifice et ritu regio sepultus est. III. Tristes quidam et Tyberii Cesaris atque Gai Caligule iurgium cum Valeria Messalina. Poteram hic in detestationem rerum temporalium et in insanum ac inexplebile Herodis desiderium iure multa subnectere; attamen non ante putrescentis eius interitum finieram et ecce lugubres ex filiis extitere duo, Archelaus videlicet et Herodes, qui prius Antipas dictus est. Ex his primus anxie querebatur quod sibi, a patre in regnum iure hereditario substituto, Augustus regium dyadema negasset et tractu temporis eum apud Viennam, Galliarum urbem, relegasset exilio ibique longinquus a suis, non longa mora interposita, ex rege privatus expirasset. Alter vero, qui ante cum Phylippo fratre tetrarcha designatus fuerat a Cesare, demum fratri successor effectus, deflebat se exulem extorremque una cum Herodiade uxore, quam Phylippo surripuerat, apud Hyspanos aliquandiu a tenui pressum Fortuna extremum diem ultimo clausisse. Sed hos inter et alios varia lamentantes, iurgium fere delectabile, licet obscenum, Tyberii Cesaris et Gai Caligule cum Valeria Messalina aures inpulit meas et in se contraxit animum oculosque. Tyberius quidem Augustus et Gaius, dato habitu aspectuque mestissimi apparerent, visa inter flentes Messalina, quasi ad quid venissent obliti, in eam alternis vicibus verbisque atrocibus invehere incepere; et primo Caligula: «Quid – inquit – obscena libidinum hyatrix huc Messalina venisti? An visura flentem Emiliam Lepidam, dolentem Liviam Medullinam, queritantem Plautiam Herculanillam, repudiatam Elyam Petinam, quasi gaudens quod tibi, re ceteris sobrius, senex Claudius orbi imperitans, cesserit? Aut Drusum piro strangulatum et Claudiam ante limen matris expositam, privignos tuos, ut ex angustiis exosorum aliquid voluptatis summeres? Seu potius soporiferas herbas papavera opiumve et medicata vina ut occupantem libidines tuas Claudium non alto somno demersum, sed fere exanimem redderes?». «Non equidem» subsecutus confestim Tyberius: «Iam novisse potuit ingurgitatorem illum egregium, esto titubantem, celicolis, Agrippine meritis, iunctum esse et ambrosii nectaris una cum Iove amplissimos calices haurientem. Verum viget adhuc eius insatiata prurigo, qua persepe nocte in una adulteris innumeris se subegit et potius fessa labore quam contenta concubitu, veste in aliena petitas cellulas noctu ultima reliquit. Edepol lupanaria aut fornices locum hunc esse arbitrata est et multos venientes aspiciens iam secuta, impudens mechos repertura suos accessit. Sed erras, vorago inexplebilis; si nescis, miseriarum locus, non luxuriarum hic est». At illa firmiori vultu et oratione integriori, quam putes illecebri fuisse mulieri, adversus exasperantes hos inquit: «Locum et qui veniant et causam, etiam vobis tacentibus, optime noveram, sed ut impium mee fortune casum, quod a clarissimi patris Barbati Messale ac ab imperiali thalamo in turpissimam mortem ac indelebilem infamism conciderim, ut deflerem veni. Ast dum vos audio videoque tristes nec mea sorte candidiores exuisse vitam sentio, iam minus misera, postpositis paululum lacrimis, vestris sermonibus impavida vices reddam. Etsi erubescam, non inficiar: lasciva luxuriosa adultera et concubitu plurimo semper avida fui, quod quidem, quantumcunque multum habeat criminis, non tamen aliquali caret excusatione. Memini et meminisse iuvat percontanti Barbato de nativitate mea mathematicum respondisse: “Dum hec tibi, Messala, nata est, gemina Latone proles in vestrum orbem chelibus detenta surgebat ab infero, quam hostem tenens Orionis Athlantiades sequebatur celique medium hiulco Draconis capiti Martique suo iuncta Cytharea tenebat et suis in Piscibus Iovem atque infelicem cum Ganimede senem celi vertigo in noctem profundissimam rapiebat, quibus agentibus, omnis etherea compago ruere videbatur in Venerem”. Celo igitur urgente in hoc nata sum et si abominabile facinus, naturale tamen est, et esto velint et vere velint aliqui posse hoc forti animo superari, defecisse femellam excusabit Alcides cui, etsi illud humeris substentare concessum sit, viribus tamen superare negatum est. Ea igitur vi qua et Hercules victa sum. Verum si Affricanus Scipio aut Marcus Cato obiecissent quot obicitis, vel ego me Sulpitiam Fulvii Flacci coniugem seu Orgingontis uxorem aut antiquiorem illam Lucretiam dixissem, et ego tacuisse debueram et vos iuste iurgia inicere poteratis. Sed quid vos, queso, Iulie divine stirpis opprobrium, laceratis? Et ut pariter in ambos reiciam quod in me obicitis ambo, volo memineris, inepte iuvenis, et Germanici piissimi patris indigna proles, apud quoscunque notissimum esse quid, honestate consanguinitatis abiecta, a damnabili luxurie tue ardore tractus, in Agrippinam Drusillam Livillamque, ex ambobus parentibus sorores tuas, egeris et quid potisti: me in Drusillam; nec latet vos quid in honestissimas matronas, nunc sub coniugii specie, nunc vi sepius egeris, etiam cernentibus viris quos, una cum uxoribus, in conviviis advocaras proditor. Sed quid istud? Ego medicata vina ingurgitatorio Claudio apponebam ut in somnum solverem; tu venena undique congregaveras ut in mortem humanum genus omne dissolveres. Ego sopitum Claudium cupiebam, ut licentius ardori vacarem meo, tu (nec dicere veritus es) civibus cunctis tuis caput cupiebas unum, ut ictu posses uno sevitiam complere tuam. Tu sepe questus es tui principatus tempora fame publica peste vel strage non insigniri. Quibus inspectis, princeps optime, qui te patrem dicebas patrie, cum hostis esses, non adeo insolenter et inconsiderate in me miseram insurgere debueras. Profecto Gai equissimum est ut quis ignominiam suam purget antequam alienas accuset; sed te resumptura aliquando, in spurcissimum istum senem toto trahor affectu. Et dicas volo, Tyberi clarissime, qui tanta tanque accurata dicacitate meas momordisti ineptias; numquid e memoria tua ceciderit insula Campanie Caprea, apud quam secessum et latibulum ociorum tuorum elegeras, imo officinam obscenitatum tuarum condideras? O obiurgator libidinum muliebrium strenue, nonne monstruosarum laSciviarum spintrias exornasti? Nonne exquisitis undique meretriculis atque lenonibus et quibuscunque novi et inauditi concubitus repertoribus, quos tu spurelos vocabas, exornatas complesti, dum avidus turpitudines commixtionum suarum spectares effeti corporis tui vires in nervum consurgerent ne, te sine, tot enormia patrarentur? Nonne, spurcissime senex, nemora antra et loca semota silvestria per omnem insulam quam tu, non dignus humano consortio, fere solus incolebas, caveis atque locellis incestuose veneri aptis, variis suffragantibus aminiculis, implevisti et feminis ephebisque replesti, ut passim tendens id cerneres ageresque, si suppeterent vires, quod michi iuvencule mulieri obicis iam fecisse? Ego lupanaria noctu clam aliena palliata veste urens exquirebam iuvenis; tu per diem omnem palam senex frigensque incolebas caveas. Pudet me scelestam feminam referre quod te, princeps inclite, pisciculis adhibitis tuis, commisisse non puduit. Quid ergo te non antea prospectasti miserrime quam michi adulteria obiceres mea? Advertisses liquido in te dixisse quod michi obiecisse putabas. Sect si forsan probra hec velletis refellere, asserentes honestarum matronarum unicum esse thesaurum pudicitiam eoque petdito in recuperationem frustra sudetur, quod hominibus non contingit, nec ob id infamiam consequantur ex quo plurimum mulieres efficiuntur infames, haberem quid ad hoc in vos dicerem si longius loqui vellem; sed absit ut fatear quod ulli licent ulla de causa absque infamia in virtutes agere. Sed si sint qui concedant, non hoc tantum scelere rei estis, cum summa et inaudita fere perfidia laboretis. Et ut pretermictam, Tyberi, iuventutis tue inertiam et circa potationes ocia, quibus meritis vocabaris Biberius Caldius Mero, et ob desidiam secessus in Rhodum, ad insatiabilem sitim, quam sanguinis ex innata animi tui nequitia habuisti, et ne verbis testimonio caream, volo te circumspectes et ante alios Gaium Asinium Gallum, splendidum urbis nostre facundie oratorie lumen, quem tu, nulla alia tractus causa quam mentis sevitia, post diros plurimosque cruciatus eviscerari iussisti. Volo prospectes Vovonium illustrem Parthorum regem, seditione suorum regno pulsum, non solum tam gtande infortunium execrantem, sed quod inexplebili avaritia tua, cum in fidem romani populi aufugisset Antiochiam, ibi primo ingenti thesauro a te privatus et factus, ex rege ditissimo, mendicus et exautoratus homo sit ac inde crudelitate tua truci morte reacquirendi regni spe nudatus excesserit. Et si ulterius oculos porrigas, Agrippinam nurum tuam miseram flentemque atrocitatem tuam videbis, eo quod innocentem eam accusare veritus non sis, se nunc ad Augusti statuam, nunc ad exercitum fugam parare et ob id a te apud Pandateriam relegatam. Quo insuper a centurione eam adeo verberibus affligi fecisti ut oculo privaretur uno et demum, dum tua fastidia ac crudelitates morte effugere conaretur et mortem inedia quereret, invidens eam vite brevitate longitudinem iniuriarum tuarum effugere, vi cibum per guctur eius impingere animamque fuge destinatam servare frustra conatus es expertusque mulieris ingenio te multis posse mortem, etiam renuentibus, dare vitam nolenti nemini, cognovisti. Compatior ecastor in mediis miseriis meis Neroni atque Druso Germanici filiis huiusque infandi iuvenis fratribus, quos tibi sibique post tergum cerno sua fata gementes, sientes se ob invidiam a te sumptam, eo quod pro eorum salute vota suscepta sint, primo variis conviciis laceratos, demum literis nequiter senatui accusatos atque, te agente, hostes rei publice iudicatos; tandem sevitia tua ad id deductos ut Nero, in Pontia insula relegatus, inedia moreretur, Drusus in parte palatii, ut quidam ferunt, timore laquei et unci a carnifice demonstrati seipsum occideret, esto ipse acerbius clamitet, sibi slimentis subtractis omnibus, ad tomentum e culcita tractum manducandum illum coegeris. Extremo, cum apud alios odia cum morte secedant, mortuorum fame reliquias adeo dispergi fecisti ut, ad tumulum exhibendum defunctis, nunquam possent ab aliquo colligi et michi, quasi facinora tua ignoranti, inveterate dierum malorum, obicis boletos et pocula. Dic queso, cui dubium est quin Germanicum, Drusi filium, nepotem, imo etiam adoptivum filium tuum, tam bello conspicuum ducem, tam rei publice utilem, tam plebi patribusque dilectum, per Gneum Pisonem, tum Syrie prepositum, veneno necaveris? Et Drusum fratrem tuum pariter, cuius tu cadaver tanta cum humanitate prosecutus es? Ego virum decipiebam poculis, tu fratres nepotesque et filios surripiebas veneno. Ego inertem ludebam, tu solertissimos occidebas. O dira pestis et merito feralibus verbis execranda, fratrem in fratrem sevire, quibus etiam antequam nascerentur unus fuit et idem sanguis, pater unus et genitrix una, dum nati idem patrii lares par eorum parentum cura convictus mores et disciplina eadem et, ab ipso vite exordio, amicitia inchoata. Belue non uno gestate utero, sed una iuncte specie, se invicem ab exteris servant illesas. Homines, quibus data ratio est, sinamus in alios, sed in fratres etiam exasperare animos, exercere sevitiam non verentur. Sed ad te redeo, cuius truculentias si narrare velim, omnes deficient verba. Insurgat et dicat Seianus, quem tu deiectis eius statuis excarnificatum uncisque tractum in Tiberim proiceretur iussisti. Adveniant qui ad sevitiam tuam complendam, apud Capreas e rupibus post varia tormenta in precipitium dati sunt. Michi quippe satis est paucis ostendisse quia te noverim, quia tue animi iniquitates sint, mee corporis; tue excogitate, mee coacte; tue humano generi toto damnose, mee, ignominia pudoris feminei sublata, nemini. Ego principis iussu confossa, tu inter lenones et meretriculas obscenis in fornicibus, marcido confectus senio, in venerem pronus et frustra cupiens cecidisti. Quid ergo inquies in mulierem? Commune omnium vitium luxuriam obicies. Sed eo telo quo te, senex libidinose, carnifex pupugi, hunc insolentem iuvenem libet iterato configere. Ubi nunc, queso, Gai, illa tua ridenda atque detestanda et inanis gloria, qua te deum, mortalis et immanis fera, adhuc fingere ausus es, qua templa confici, statuas poni, hostias mactari, victimas offerri, preces porrigi, nomen invocari tuum et ab hominibus adorari passus es; imo renuentes minis et indignationibus in amentiam cogebas tuam? In hoc, ut cerno, lapsa est ut inter miseros a te mea luxuria detestetur. O lepidum capitulum, tam repente ab altaribus, e celo, ex deorum contubernio medios inter gladios te rite trucidantium et inde in miseriarum locum ad Messalinam corrodendam deiectus es. Credo Castorem atque Pollucem, quibus medius residebas, te novum inquilinum ex possessione sua veteri eicere ac existimo Iovem Capitolinum te nimis suam verbis exasperantem ignaviam longius tolerare nequisse. Quis, oro, deorum Mercurius aut Mars seu Minerva te eius avulsit ab auribus? Mehercle immerito factum est; nam postquam sures suas completas consiliis feceras teque ipsum aliquando retrahebas in rei publice commodum et nominis tui decus perpetuum, surgens in Neronem fratrem tuum, nil tale timentem, ut aiunt aliqui, gladios expediri iussisti sic et in Sylanum socerum sic et in Ptholomeum, Iube regis filium, tibi ex Selene, Antonii filia, consobrinum, sic in senatores plures, sic in consulares atque pretorianos viros, sic etiam in romanam plebem in quam horreis firmatis quandoque famem Erysichthonis indixisti. O preclarus patrie pater, sic enim predilectione nimia cernimus in filios agere genitores ut necentur fame certa potius quam fortune dubie reserventur! Iovisne an Iunonis regine fuit istud consilium? Veneris genitricis fuisse arbitror, ad captandam benivolentiam subditorum inpensum. Hec eadem egit, existimo, ut patres ad prospectanda filiorum supplicia invitos traheres, ut innocuos nocuosque feris obiceres, ut rei publice temporibus tuis commoda lueres, ut libellos illos spectabiles post necem tuam a Claudio meo compertos. scriberes, piis insignitos titulis, cum uni Gladius, alteri Pugio nomen esset, tue clementie testes egregios. Sed videre dii, quos tu vesania calcabas tua; et magis aliorum innocentiam quam que merueras supplicia intuentes, ut confodereris facile permisere. Verum cum tanto non videaris adhuc attritus supplicio, volo sinistram versus tuam intuearis: videbis equidem Cesoniam tam tibi dilectam, centurionis exenteratam gladio flentemque Iuliam tuam Drusillam parieti illisam, ne semen aliquod ex te genitum superesset. Et ut cetera taceam, precor dicatis, infelices homines, imo silvestres.onagri, divine Cesaree domus dedecus sempiternum, que vos, fetidis cadaveribus derelictis, cepere sedes? Permisitne nauta Caron vos navem conscendere? Potuitne cum patientia iudex ille Radamantus et criminum cognitor Minos vos audisse? Potuitne trux aliquis vestris sceleribus satis dignas excogitare penas? Non equidem Flegeton, non Stigia suffecit palus; Furiis ipsis et Plutoni abominabiles estis et omni Tartaro vestro conspectu penas infligitis. Abite igitur, infaustissime belue, eam quam meruistis in crucem et vos ipsos docete vestra prius expiare facinora, quam morsus infigere alienis». Hec cum illa infracta quadam vivacitate narrasset et ego, non solum absque tedio, sed summa cum delectatione elevatis audissem auribus, truces homines confusi et illius victoriam taciturnitate pandentes, pinnulis obtectis capitibus, iam recessum parabant ambo, dum supervenit longe alter, quam cum lauream inter citharistas assumpsit orbis monstrum et non ante similis visa belua, Nero Claudius Cesar, quasi memoria suorum scelerum positurus silentium alienis. Cuius quoniam tam grandis lapsus fuit uti fuerat ascensus, ut de se scribam seriosius ordo sumpti laboris obtinuit. IV. De Nerone Claudio Cesare. Enobardorum familia Rome ex gente fluxit Domitia, Lucio Domitio Enobardo dante principium. Que et magistratibus atque triunphis clarisque coniugiis fulgens successione plurima, ad id venit ut ex Lucio Domitio et Agrippina sorore Gai Caligule Nero Claudius nasceretur. Qui ut in sublime tolleretur et matris astutia et Fortune benignitas operata est. Nam cum trium annorum infans patrem aque intercutis morbo laborantem perdidisset, Agrippina mater eius, a Gaio tunc principe in exilium relegata, sub duobus pedagogis apud Lepidam amitam suam, fraudatus etiam tertia parte bonorum, quorum patris heres remanserat, satis tenui fortuna nutritus est. Demum, imperante Claudio, revocata ab exilio Agrippina, ut reor, Germanici avi memoria plurimum auctus est, in tantum ut, tanquam Britannici emulus, a Messalina temptaretur occidi. Verum ea iussu Claudii obscenitate adulteriorum suorum perempta, blanditiis Agrippine Palladiique liberti opere actum est ut illam Claudius Cesar eius amore incensus, a subornato ante senatu coactus, uxorem duceret, cum nullo maiorum exemplo ex germano fratre neque tunc ducere liceret. Nec post multum cum iam undecimum annum ageret Nero seu, ut volunt alii, tertiumdecimum, Agrippine matris opera a Claudio in filium adoptatus est, in quam a familia Claudiorum nemo ante susceptus fuerat qui ab eorum exterus esset origine et Anneo Senece clarissimo viro atque apprime erudito commendatus. Porro cum pubertatem actigisset, Octaviam Claudii ex Messalina filiam duxit uxorem. Nec diu Agrippine fraude Claudius veneno periit sumpto, boletis, quibus plurimum delectabatur, ut arbitrantur aliqui; et eius occultata morte, neglecto Britannico, Nero decimumseptimum annum agens, assumpsit imperium. Cuius circa initia laudandis facinoribus se principem optimum exhibiturum promictens plurimum favoris promeruit. Ex puero igitur paupere et privato adolescente, ad culmen perituri orbis evectus, regibus etiam imperavit zo tanteque maiestati fulgores quosdam addidit. Nam liberales artes etate puerili fere omnes mira celeritate suscepit et cum ingenium promptissimum ad oratoriam disciplinam capessendam et phylosophie sanctissima documenta manifestis haberet inditiis, a cognitione oratorie artis a Seneca sublatus est, quorundam iudicio, ut illi solus gratus existeret. A phylosophia vero Agrippina removit, muliebriter imperanti phylosophiam adversam esse confirmans. Poesim, in quam se profundissime dedit, si perseverasset, adeo assumpsisset, ut iudicio plurium inter alios evasisset clarissimus, verum non adeo omisit quin multa et prompte componeret carmina volens et poema etiam quoddam, de quo adhuc extat memoria, in Clodium scilicet Pollionem, pretorium virum, scripsit, cui fuit titulus Luscio. In pingendo atque fingendo precipuus in musicis egregius tam voce quam fidibus fistulisque aurigandi equitandique peritissimus, robustus corpore et in quibuscunque certaminibus promptus et audax atque subsistens. Et cum cupidissimus eterni nominis esset, amplissimos sumptus edificando consumpsit. Nam dum parietibus famam potius crederet quam virtuti, Rome mirande magnitudinis domum trium milium passuum ambitus habentem, vel plurium edificari fecit, quam primo Transitoriam nominavit; inde igne consumptam restauravit inpensius eamque, pro Transitoria, appellavit Auream. Intra quam non viridaria tantum, non claustra, sed arva vineta et rura silvasque disposuit atque stagnum permaximum introduxit et pecorum omnium fere specierum atque ferarum et piscium numerositate complevit, tecta autem aureis laquearibus exornavit, cenacula et cubicula tabulis eburneis auro gemmis et carissimis conchis mirabili decoravit artificio et alia plurima potius ad libidinem quam ad pulchritudinem magnifica superadiecit. Apud Baias, quo delectabatur plurimum, eo quod locus non patiente natura potabili careret aqua, vicinam Miseno piscinam construi fecit magnitudinis invise, in quam per aqueductum ex cocto lapide constructum per pilas arcusque quadraginta sex milibus passuum vel amplius tractum a Sarno affluentissime aques deduci fecit. Fecit preterea montes fodi et subterraneas ac navigabiles vias a lacu Averni Hostiam usque excogitavit posse perducere. A quibus paludibus Pontinis impedientibus destitit, seu, ut volunt alii, ut fossores Cartaginem micteret Didonis reperturus thesauros, sub diruto quodam monte absconditos. Fecit insuper fieri ex ere fuso statuas altitudinis invise ex quibus adhuc non nulla videntur fragmenta. Similiter et alia plura. Sed quid virtutes et magnalia eius extendam? Neminem credo optima fortuna sua fedius abusum Nerone et, ut satis apparet, perspicacissimum illi a natura concessum ingenium a pingui coinquinatum fuisse substantia, a qua, ni constantissime mentis homo sit, facile decipimur omnes. Sic etiam reor urgenti perversissimis moribus nemini in contrarium tam diu fuisse indultum. Is quippe renovatis ludis et aliquibus ex novo constitutis et moribus civium aliquantulum emendatis legibusque utilissimis conditis et amplissimis muneribus plebi patribusque concessis, quasi huiusmodi rebus suum firmasset imperium, sensim in miram et abominabilem petulantiam decidit. Nam, posita imperatoria maiestate, absque rubore aliquo, quasi maximum peracturus rei publice commodgm, non solum coram cantavit atque cythara cum greculis et egyptiis histrionibus decertavit, quin imo, quod turpius est, sepissime inter scorta totius Urbis et lixas ganeosque quam docte psalleret ostendit. Aurigavit et sepius ac heroum tragedias fingens mimorum more saltavit in scena, plebe spectante, et obtenta victoria, novo ritu, uti reverteretur a Sarmatis, Urbem triunphans intravit. Nec minus aliquando, dum dies isset in noctem, mutato habitu tabernas et lupanaria et inhonesta quecunque loca, non absque periculo suo et aliorum iniuria, discurrere ac intrare et turpia quecunque agere impudenter et sepe consuevit. Quibus perseverans, omni verecundia pulsa, palam etiam factitare orsus est. Et cum in gulam et luxuriam totum se precipitem dedisset, epulas a die medio in profundissimam noctem assiduis deducebat ingurgitationibus. Et Hostiam seu Baias dum vagus expeteret, passim per litus omne suo iussu taberne atque insignes ganee, eduliis potionibusque conferte, variis locabantur in locis, nec non et institoria nobilium matronarum, a quibus transiens ut appelleret invitari iusserat. Ad quas impudice non nunquam nec absque fetida matronarum nota divertisse certissimum est. Et esto sibi primo Octaviam, inde Poppeam Sabinam et post has Statiliam Messalinam habuisset uxores et ingenuorum iuvenum atque nuptarum et virginum concubitu abuteretur continue, non tamen veritus est vestali virgini Rubrie ad incestum patiendum vim inferre etiam manifeste. Et, quod turpissimum est et forsan inauditum, Sporum quendam, cuius amore tenebatur inepto, dum exsectis testiculis in muliebrem naturam reducere conatus omnes exposuisset, frustratus, ut potuit, augustarum ornamentis excultum celebri nuptiarum festo duxit uxorem. Nec istud satis in suum dedecus fecisse fuit; verum in opprobrium ytalice lascivie per conventus omnes Grecie illum tanquam mirum et optabile sue felicitatis bonum in spectaculum, duxit. Nec abstinuit quin et ipse palam Onpharo liberto cuidam, vir tanquam femina, nuberet nocteque prima scelesti concubitus more virginum querulos emicteret eiulatus, quasi eius violaretur virginitas. Sed quid circa hec insto tam turpia? Quid de eo credi poterit cuius tot et tam ingentia fuerunt illecebra ut inveniantur qui credant eum etiam in matris concubitu lascivisse? Quibus tam detestandis facinoribus (posita prodigalitate, qua aureo rete purpureo tracto fune piscari solitus erat, et veste nulla bis indui atque in punctum quadragenis sextertiis aleam luderel pedesque mularum vehicula trahentium seu lecticas suas gestantium soleis roborare argenteis et alia plura profuse nimium facere) immiscuit avaritiam et atrocitatem. Nam preter alia que questus genera plurima atque turpia adinvenit, templa deum tam civilia quam forensia violavit et deorum simulacris auro argentoque confectis donis ornamentisque reliquis sacrilegus privavit. Postremo asserens se offensum deformitate tam veteranorum edificiorum quam incompositis viarum circuitionibus Urbis, ut in melius pulchriusve reformarentur, Romam omnem cremandam igni concessit et sex diebus noctibusque septem, audente nemine rebus suis inferre subsidium, ex turri Mecenetiana halosim Ylii decantans, letabundus conspexit incendium. Quo sedato, cum nulli liceret colligere rerum suarum reliquias, ipse ruinas incendii terebrantibus assistens, fusos igne colligebat thesauros. O quot deorum edes, quot veneranda templa, latinis punicis macedonicis asyaticis gallicisque et aliis ornata victoriis, quot nobilium domus, quot publica theatra, quot statue veterum aut collapse aut absumpte sunt! Que plura? Cum his tanta insuper exarsit sevitia ut nemo sui securus usquam, nedum noctibus, sed vigiliis consistere posset. Nam inter alia damnanda eius facinora, Britannicum fratrem suum Claudii filium non, ut quidam putant, metu ne sibi quandoque ob genitoris memoriam dominium auferret, verum invidia vocis que illi audientium iudicio ad cantandum videbatur iocundior, veneno a Locusta confecto sustulit. Matrem, cui principatus initio fere rem publicam omnem commiserat, non valentibus benefitiis suscepti imperii nec infandis contuberniis nec strictissimis geniture vinculis, eo quod acrius illum ex sceleratis operibus suis corriperet, ante omnia illam omni privavit honore regiminis, inde nudam, edicto posito ne quis eam susciperet, noctu ex Palatio expulit; tandem, pavore correptus ne, cuius opera principatum susceperat eiusdem deponeret, frustra venenis intercipere illam, inde machin[a] in eam casur[a] vite eius insidiatus est. Postremo ficto vultu reconciliatus eidem, eam a Roma, seu ab Antio potius, Puteolos advocavit et inde Baias, ad eius quinquatria celebranda, ut eius precepto imposita navi solubili absorberetur ab undis. Qua haud longe Baiolos fracta, fluctibus fere sublatam, in quam devenerat villulam misso decurione, iussit occidi eamque mortuam ut videret occurrit, non solum potens factus siccis genis suum aspicere scelus, sed et avide membra iacentis tractare manibus, nunc hec circumstantibus amicis laudans, nunc illa vituperans; et cum in tam nephando ministerio sitis advenisset ministro, cruentus prospectansque potavit. Octaviam uxorem, Poppee Sabine captus amore, dicens eam sterilem, cum maxima senatus ac plebis indignatione dimisit, quin imo, cum pudicissimam dixisset adulteram, eam relegavit in insulam et cum occidi fecisset, confestim pelicem Poppeam illi superinduxit. Inde cum iam Poppeam calce interemisset, Antoniam pariter Claudii principis filiam, quod ipsius nuptias renuisset, fecit exanimari. Quid ex propinquis omnibus dicam? Ex quibus unicum non servavit nec tantum abstulit, sed variis excogitatis tormentis illos excarnificatos mori coegit. Inter quos Aulus Plancius, iuvenis strenuus, cecidit, eo asserente hunc a matre dilectum eique ab eadem promissum imperium. Similiter et privignum Rufium Crispinum impuberem ex Poppea natum qui, dum piscaretur, suo iussu in mare demersus est. Sic et Marcum Anneum Lucanum, Lucii Annei Mele filium, dum eum Pisoniane coniurationis reum convictumque diceret, ut medico ad incidendas venas brachium exhiberet coercuit. Sic et Senecam facundissimum senem preceptoremque suum, nulla reddita causa, ad incisionem venarum venenumque sammendum inpulit. Sic et Cassium Longinum, sic, ne passim cunctos referam senatores ac nobiles urbis plurimos, sub diversis accusationum titulis trucidans cedibus assiduis in immensum pro libito grassatus est. Et, ne omiserim, Simonem Petrum et Paulum Tharsum, sanctissimos homines ac sacre christiane religionis principes et doctores, cuiusdam nigromantici malefitiis fascinatus, cum quibusdam sequacibus, quasi nove superstitionis suasores, indigna morte multavit, eos asserens pridiani incendii, quo Roma assumpta est, reos. Nec desunt qui asserant eum polyphago cuidam egyptio, ritu bestiali crudas carnes et quicquid apponeretur mandenti, vivos homines decerpendos edendosque apposuisse quandoque. Sane quid miramur si homo truculentus homines parvipenderet, cum deos quoscunque vilipenderet ultro atque rideret? Quorum omnium atque religionum adeo spretor fuit permaximus ut, preter egyptiam Ysidem, nullum coleret, cuius etiam post tempus deitate contempta, urina et spurcitiis ymaginem scelestus proluit. Sed quid plura? Patiente tam diu Romanorum socordia Neronis ignavias, ab exteris illi in ruinam meritam lubricum inchoatum est. Nam cum iam multis exosus et contemptui esse cepisset, Britanni se romano subtraxere imperio; Armenia, non absque maxima romanorum soci rum cede missis sub iugo legionibus, in suas abiit leges. Et demum sub Iulio pro pretore Galliarum facta defectio. Postremo sub Galba Hyspanie desciverunt. Quibus sic passim succedentibus, cum a lascivis suis operibus Nero more veteri non desisteret, variis a senatu conviciis laceratus, qui toto nuper minabatur orbi in pavorem incidit ac dum expeditiones permaximas in Gallias Hyspaniasque fingeret nec aliud preter verba faceret et consuetis instanter vacaret, indignantes Romani, uti eorum moris est, quibus ad veritatem propalandam coram deficit animus, iniuriosa carmina ac alia detestanda suis ymaginibus ac statuis apponebant occulte. Inde licentius enormia multa dicere incepere clamantes in triviis verum Domitii patris eius dictum, dum ob Neronis nativitatem ei congratularentur amici, nil ex se et Agrippina nisi detestabile et publicum malum nasci potuisse. Quibus satis illi palam factum est que adversus eum mens haberetur ab omnibus. His atque somniis et prodigiis ab eo sumptis perterritus, de morte anxius putavit sumpsitque a Locusta venenum, quod postquam aurea in pisside servandum locavit, variis distrahi cepit angoribus et secum nunc ad Parthos fugam commendans, nunc supplex Galbam petere, nunc pro rostris senatum popolumque romanum orare et de preteritis veniam poscere. Demum dubiis hinc inde distractus curis, cum deliberationem in crastinum servassët, in somnum profundissimum mersus est; tantum etenim adhuc in eum poterat vetus ignavia ut in rebus tam pendulis auderet se credere somno. Sed cum circa noctem mediam expergefactus adverteret stationarios abiisse milites, per quosdam ex servulis necessarios vocari iussit. Verum cum nec vocati venirent nec missi reverterentur, cum paucia nocte frustra omnium amicorum fores pulsavit. Et sic requisito cubiculo, inveniens cum omni suppellectile ac pisside veneni custodes abiisse, in furorem versus ut feriretur unicuique ex assistentibus orans, iugulum prebuit. Quod cum nemo vellet peragere, dolens quod nec amicum haberet nec hostem, timens avidusque quietis, offerente Phaonte liberto suo in eius suburbanum secessum, cum iam nox iret in diem, nudus pedibus tunica tantum tectus adoperto capite et facie sudario velata, comitantibus quattuor, equum conscendit et inter Salariam et Nomentanam viam iter faciens multa adversus se ex occurrentibus audiens, eo venit quo ceperat iter et dimissis equis, non nisi protensis ante pedes vestibus per harundinetum tendens, haud longe a villa consedit, in quam ut clam intraret quadrupes factus per angustias effosse caverne in cellulam quandam se recepit. Ibi vero, ut se Romanorum ignominiis eriperet, foveam ad sui corporis magnitudinem fieri iussit gemebundusque oportuna curando funeri parari precepit. Inde certior factus se, tanquam rei publice hostem, a senatu damnatum et ad supplicium queri, cum sepius in cassum suasisset astantibus ut, previa alicuius eorum ac voluntaria morte, ad eandem provocaretur et ipse iam strepitum querentium sentiens, pugioni superincubuit proprio. Verum cum incumbenti ac fere iam exalanti supervenisset missus centurio et nequicquam temptaret, adme tis vulneri laciniis, coercere sanguinem manantem et respondisset interroganti quid peteret, illum ad rem publicam reducendum et spondisset auxilium, nil adversus spondentem dixit quam «sero» et «hec est fides»; et hoc in verbo immixtam sanguine fetidam animam expulit, maxima quidem omnium Romanorum letitia. Ab Egloga vero alexandrina nutrice sua et Accia concubina veteri Domitiorum monumento parva cum inpensa sepultus est. V. Afflicti quidam. Paucis a Neronis ignavia absoluto, plures astitere miseri. Quos inter Eleazarus erat israelita mestissimus, quod ex latronum celebri principe excarnificandus diris cruciatibus a Felice, Iudee preside, Romam transmissus sit. Inde ex ortis Argi cruentus Sergius Galba veniebat et, dum stemata sue nobilitatis, officia insignia, preclara connubia, successus prosperos et ascensus ad culmen romani principatus multis recitasset cum lacrimis, Fortunam instabilem, opere cuius aiebat se cesum caputque suum a gregario milite Othoni hosti delatum et ab eo calonibus lixisque concessum, ultimo redemptum a Patrobilo, Neronis olim liberto, et eiusdem patroni sui inferias deiectum, eo quod suo iussu in Neronem arbitraretur animadversum, execrabatur. Hunc sequebatur iuvenis Piso Licinianus deflens quod, eo quod a Galba in filium adoptatus, in acerbissimam mortem innocuus ex spe altissima tractus sit. Nec non moderatius tamen Otho Silvius querebatur quod cede Galbe iam princeps, fusis suis exercitibus a legionibus legatisque Vitellii, desperans linquensque apicem tam grandis dominii in se ferrum impegerit manu sua. Quibus iunctus erat et ipse Vitellius vino madens adhuc, quem, quoniam ignominiosius ceteris vitam et rem publicam reliquisse contigit, addere reliquis visum est. VI. De Aulo Vitellio Cesare. Aiunt aliqui ex Fauno rege Pici filio ac nepote Saturni et Vitellia nynpha progenitos fuisse Vitellios. Alii a quodam veteramentario sutore et a Luceria, Apulie civitate, Romam venisse Publiumque Vitellium ex eis primum romanum fuisse equitem et res Octaviani Cesaris procurasse; ex quo constat Lucium Vitellium cum fratribus natum a quo demum et Aulus Vitellius natus est. Hunc scortis Tyberianis immixtum fuisse credunt et Capue pueritiam et adolescentiam adeo inhoneste duxisse ut cognomine Spintrie notaretur et corporis formeque decentia patri ad honores primos stravisse gradus. Quibus labefactatus infandis, post Tyberii mortem aurigandi gratia Caligule benivolentiam meruit. Sic Claudii alee ludo familiaritatem adeptus est et Neronis, morum turpium convenientia. A quibus honores amplissimos et sacerdotia volens obtinuit. Attamen, seu quia profusus nimis in sumptibus atque lasciviis, seu parcus moderatusque in lucris, quod minime de tam detestabili iuventute crediderim, fuerit, seu tam grandi ante egestate detentus ut vix ex extortis provincialium donis alienum es potuisset integre solvisse, incertum est. Hoc constat, imperante Galba, preter spem in inferiorem Germaniam ad exercitum iturus, deficiente viatico, unionem matri ex auribus abstulit et publicano traditum pecunias invenisse. Qua stipe tam parva iter, quod omnibus ad culmen illi videbatur clausum, aperuit. Nam nil tale opinans, ab exercitu adversus principem irritato precipua cum benivolentia susceptus est; quam ob rem spem celsitudinis summens, cum deessent munera, indulgentia sordium exercitum in suam gratiam confirmavit. Qui, nondum mense peracto, illum consueta in veste e cubiculo raptum, imperatorem summo cum favore omnium salutavit et in spectabilem imperii notam divi Iulii gladium, quem ex Martis delubro sumpserant, porrexerunt. Is vero, iuncto sibi superioris Germanie exercitu, audits iam Galbe cede, adversus Othonem nomen imperii occupantem, multiphariam divisit exercitum. Quem cum sepius a suis legatis fusum et voluntaria morte peremptum audisset, triunphalibus ornatus Romam tendens civitates intravit, Urbem vero paludatus et ferro cinctus ac armatorum stipatus caterva equitum intrans, ad suam exaggerandam gloriam sumpsit consulatum perpetuum neglectaque religione veteri in die Alliensi, detestabili semper Romanis, maximum pontificatum assumpsit. Quid ea tempestate poterat amplius expectasse mortalis? Ex Tyberii scorto urbis domine imperator, triunphator ex auriga et a ludo slee moribusque nephandis pontifex maximus sublimatus est. Sic igitur ex humili evectus loco, quasi non oportuna virtus, non vigilantia, non circumspectio sit, nisi ut veniamus ad apicem, ea se proluit labe qua et predecessores; et in segnitiem lapsus, quasi cuidam optimo vivendi genere, gule sese ultro concessit atque voracitati; et cum non sufficerent sumptuosissime commessationes cene atque convivia, quibus apud varios et sepissime toto vacabat studio, mediis etiam in sacrificiis et inter altaria occupatus, semicoctas ex popinis raptim rapi carnes seu diei preteriti semesa fragmenta portari iubebat et pontificalibus ornatus infulis hiulco et quasi insatiabili gucture ferino ritu devorabat apposita, crebris atque maximis potationibus capacissimum ventrem complens, et inde vino marcens titubanti gradu circuibat aras. Quid multa? Tam inepto vitio depravatus Vitellius, se ad omne facinorum genus exhibuit facilem et paulatim inter infanda pingue pectus intravit sevitia, quia uti nuper indulgentia nimia nocentibus etiam ignoscebat, minus consulte etiam in innocuos prorumpebat. Ob quam causam, dum aliorum delectatur cruciatibus, id evenit ut suos etiam procuraret. Nam odiosus iam factus omnibus octavo imperii sui mense septentrionales exercitus Mesiorum atque Pannonie et orientales iudaicus et syriacus repente ab eo deficientes in verba Vespasiani iurarunt. Inde cum iam adversus se bellum paranti Vespasiano fratrem cum classe transmicteret et Betricensium copiarum duces opponeret eosque partim rebellasse partim navali terrestrique pugna fusos audisset, animo fractus in turpem imperii factionem veniens, Flavio Sabino fratri Vespasiani spopondit se, si illi pacta daretur pecunia, ultro imperium positurum. Reor, imminentium rerum sollicitudine prepeditus, nondum pro voto cenaverat qui tam cito parva pecunia se summam rei publice abiecturum pepigerat, solitus pleno gurgite astra boatu superare. Nec satis hoc illi; sordidatus quippe in rostra descendit seque astanti populo, cum gemitu, imperii onus velle deponere testatus est. In quo si perseverasset, forsan longius ad satietatem comedere potuisset. Verum levis homo, cum a plebe et militibus ut retineret imperium frivolis hortaretur rumoribus, aura inflatus tenui, in Sabinum et complices rebellantes missis Germanis, Sabino obtruncato, Capitolium cum reliquis igne cremavit. Porro deficiente fiducia, in consilium pristinum rediens, pluribus ex magistratibus, quem quasi sceptrum sumpserat, pugionem porrexit; verum cum nemo summeret et ipse se diceret in edem Concordie positurum, vana quorundam suasione eum esse Concordiam asserentium tenuit. Sed quid dicam? Presagus animus futurorum ac preteritorum conscius, nullis satis se credebat viribus nec minus credibile hominem ingurgitationibus assuetum malle popinas et meritorias turpi cum pace tabernas quam bello et ieiuniis ingentia servare imperia; et ob id cum instantia suasit senatui ut aut illi pacem ab hoste aut ad consultandum tempus impetraret aliquod. Sed audiens, nondum veniente responso, hostem iam esse vicinum, non impediente pavore ne occideretur impransus, paratis cibis habunde comedit et sumpto inde pistore atque coco clam Aventinum petiit fugam versus Campaniam arrepturus. Mox a parvo quorundam strepentium rumore de pace peracta spe tractus inani, prosilivit in medium palatiumque repetiit. Quo cum incerta omnia comperisset et iam cerneret hostes irrumpere, miser et eger animo zona sumpta aureis plena, solus in cellulam se ianitoris contulit et ut lateret firmato ostio et cane pro foribus religato, ne facile inpellentium viribus cederet, lectulum obiecit et culcitam. Sed a precursoribus, capto palatio, cuncta rimantibus, inventus, mendacio fere incognitus evasit; tandem notus, postquam ut carcere catenisque servaretur frustra preces effuderat, ligatis post tergum manibus indutoque gucturi eius laqueo, seminudus in forum deductus est nec solum turpibus verbis occurrentium increpitus atque delasus, sed ceno lutoque atque stercoribus passim deturpatus lacessitusque ad scalas usque Gemonias protractus est; et cum iam frater eius et filius mille essent confossi vulneribus, carnificibus datus minutim et per maximum cruciatum, spectante multitudine, nil doloris crapula minuente, ad necem usque decerptus est. Inde iniecto ab apparitore naribus eius unco, clamantibus in eius opprobrium omnibus, usque Tiberim ritu fetidi canis distractum et in fluminis alveum proiectum est deforme cadaver et cum vita dedecorose Auli ebrietas et imperium finita sunt. VII. In gulam et gulosos. Abominabile quippe vitium in quocunque luxuria: sic segnities et avaritia fugiende, ira vero preceps ob furiosam cecitatem damnanda est; sed bestialis atque exitialis est gula in quam, dum moderate nature bonis substentationi concessis utimur, ni apponamus appetitui a gustu excitato sapido temperantie frenum, facile labimur. Modicis equidem et nulla mortalium solertia preparatis simplex contentatur natura, quod non absque rubore presentium etas aurea sub Saturno testata est, cui ad sedandam famem sitimque suffecisse glandes et rivulos tradidere veteres. Hoc idem lactucis agrestibus et radicibus approbavit recentior Dyogenes et longe clarius gloriosissimus Iohannes noster sanctificatus in utero, quem in asperis desertisque locis a melle atque locusta educatum legimus. Quorum ciborum loco etas iunior atque lasciviens, non solum innocentium animalium carnes et vina sponte nascentia comperit, verum vice ministrantis nature superinduxit artifices, sagacitate quorum ad incitandum appetitum quiescentem componuntur edulia et succis exteris vina miscentur; et utinam sufficeret ad satietatem invenisse talia; ad ulteriora voraces progrediuntur plurimi, nolentes advertere quibus vitiis ob ingluviem mentis reseretur introitus et quot corpori egritudines anxie ingerantur. Attamen uti cuncta nec enumerare mens est, sic nec omnia tacuisse placet. Pulti[s] quidem vorax, dum honustis assidet mensis, nunc hoc nunc illud transglutiens avide, fecundissimos exhauriendo calices, non ad sedandam nature oportunitatem, sed ad implendum amplissimi ventris voraginem, calefacto evaporantium ciborum fumositate cerebro, illico ex hilaritate in insaniam fertur; ex qua de se audet magna presumere, iactationes emictuntur immense, facilis subintrat credulitas et archanorum reseratio et obtrectationes quorumcunque misere oriuntur, blanditiis patent aures, cor quibuscunque consiliis et anima ampliata nil, nisi quod honestum sit, renuit. Sane nisi in aliorum et innocentium persepe perniciem tam dira decurreret pestis, optime a rerum natura cum epulonibus actum erat, eo quod scelesto crimini evestigio penitentia subsequatur. Nam ante alia cerebri stupefacti vertigines patiuntur, oscitationes crebras, sui oblivionem, sermonis indecentiam, sensuum ligationes, gressus incertos, eruptationes vomitusque illecebres, dum stomaco vires non suppetunt quibus devoret que ingessit ingluvies. Que tamen non nunquam servata, ut in eodem cum maxima gulosi anxietate tabescant necesse est et a tabefactis sanguis humoresque ceteri corrumpantur et sic in corpore omnis ordo nature vertatur in peius oportunum est, ex quo oculorum orisque totius deformitas nascitur, oriuntur et insuper tremula paralysis, tumens bulsities, sitibunda ydropisis, macilenta tisis, nodosa podagra, fervens prurigo, turpis scabies estuansque febris et nausea stomaci renuentis. Quibus immatura mors etiam sepe superadditur plurimis ut verificetur quod aiunt prudentissimi medicorum: «Plures interfecit cena quam gladius». Spectabilis ergo nimis mandurcorum conventus est qui inter somnos et mentis alienationem aut morborum torturas et mortem, ignaviam colens solique serviens ventri mensas parat assiduas et quoscunque superare labores ari i bitratur largis inflatus poculis. Heu miseri meminisse deberent, qui etiam ex proposito vitio huic inpendunt operam, quoniam primi parentis gula mortales effecti sumus, patriam et vite huius quietem perdidimus et inexplebiles erumnas dolentes intravimus. Est ergo hoc detestabile nimis vitium eratque satius, si glandes veterum sordent, saltem modernorum modestiam imitari qua profecto ignavia deprimitur, virtus alitur et ad celsa mens hominum facile sublimatur et totius corporis robur in valitudinem solidam conservatur. Quam dum sperneret, Aulus invenit celso residens solio contemptores nec etiam illi saturitas frontis dedecus aut corporis abstulit cruciatus. VIII. De excidio Ierusalem. Adhuc cum admiratione suspensus etsi multa dixerim in gulosos indignans, ora mentemque tenebam in cadaver lurconis Auli, Tiberis ab undis inpulsum, cum catervatim irruentes inspexi tot viros quot fere naturam rerum produxisse vix extimasse potuissem; et hi ex israelitico populo omnes quasi supremum funus suum habitu miserabili funestoque ululatu gementes vulnera, fusum sanguinem, famem pestem catenas carceres servitutes et inexcogitatas mortes suas suorumque narrabant. Quos dum aspicerem multosque memoratu dignos agnoscerem longumque nimis sigillatim velle satisfacere arbitrarer, quod hactenus factum non est oportunum, nunc fieri ratus sum, omnes scilicet nationis eiusdem uno et ultimo Fortune turbine cum eorum regno et urbe regia in ruinam deducere. Satis equidem habetur compertum inter ceteras nationes orbis Iudeos a Iacob vetustissimo patre fluentes in peculiarem, ut ita loquar, populum electos a Deo eisque abiecto Egyptiorum iugo per Moysen celeberrimum virum suo digito scriptas dedisse leges atque desertas in solitudines eosdem multis annis manna pavisse et in terram fluentem lac et mel dextera sue fortitudinis duxisse pulsisque veteribus incolis iuxta vetus patribus eorum promissum habitandam concessisse per tribus. In qua iam clari victoriis sub iudicibus adiacentium populorum imperium habuere; inde sub regibus et precinentibus eis vatibus tam quod agendum illis erat divino iussu quam quod futurum parabatur, adnuntiantibus obsequentes, optatum obtinuere frequenter. Verum benefitiorum ingrati ad castigationem potius quam excidium labores perpessi gravissimos, ad extremum in tantam devenere insolentiam ut Salutare suum et totius humani generis longissimis ante seculis suis maioribus divino ore promissum et, Herode alienigena regnante, divina benignitate transmissum, ausu temerario invidentes manus inicerent et occiderent. Ob quod scelus immane, qui ex babilonica captivitate illos in patrias reduxerat sedes, qui a manibus circumstantium regum non nunquam illos eruerat, qui passus fuerat eos ydolis immolare, quasi obstinatos in casum amota benivolentia veteri, tanquam filios perditionis, suo illos permisit arbitrio ut sibi ipsi quod meruerant exterminium procurarent et cadentes adverterent quem Deus reliquerit non posse subsistere. Cum igitur, mortuo Herode Antipatris, presides ob regulorum discordiam ad ius Romanorum servandum a Cesaribus ponerentur in regno, actum est tractu temporis, seu regum inertia, seu presidum avaritia, ut plebs in tantam deveniret licentiam ut pro libito magis quam legibus quisque viveret; ex quo in latrocinium prorupere plurimi et ex eis nepharium genus hominum exortum est hosceque vulgo vocitabant sicarios, eo quod tanta esset in eis in perimendis etiam luce media hominibus et locis in publicis astutia, ut secus occisorem occisus caderet nec agnosceretur occisor. Qui ob commodum neglecte inquisitionis in tantum evasere presumptionis, ut quod paulo ante clam, demum parvipenderent coram agere. A qua tam enormi audacia adeo terrefacta multitudo est, ut, urbe relicta, deserta peteret loca existimans se inter feras et horridas mansiones quam in patria tutiorem fore. Hec separatio, dum a romanis presidibus rebellio credita est, primam bellorum tradidit causam et adversum solitudines incolentes ductus exercitus ex fugitivis innumerabiles fere periere. Quod cum scelus indignum videretur Egyptio cuidam, se prophetam asserente et magicis artibus miranda quedam monstrante atque salutem et libertatem promictente, plebis congregata manu maxima et eo duce in montem Oliveti veniens, arma adversus patriam et Romanorum presidia intulit. Ob quam insaniam sub Felice preside per urbes varias immense Iudeorum cedes acte sunt. Festus inde Felici succedens multa cum sanguinis effusione in latrones incessit, cui subsecutus Albinus inexplebilis homo plurium malorum Iudeis causas adinvenit. Loco cuius Florus successit. Ea forte tempestate apud Iudeos ex nepotibus Herodis regnabat Agrippa; qui, cum quassata urbis relevasset menia et templi reedificasset porticus et in fulgorem suum magnalia quedam relevasset, volens ut Floro obsequiosa plebs esset, ab eadem petitus lapidibus urbe pulsus et in exilium eiectus est. Et cum iam non a rege tantum sed a Romanis, nil valente in contrarium Floro, regnum omne in rebellionem videretur delabi, ut furores hostiles comprimerentur a Nerone Cesare cum exercitu Vespasianus missus igne ferroque Galileam primo, inde provincias reliquas populavit Iudee; et certior factus omnem Iudeorum multitudinem, antiquo patrum suorum more ut holocausta Deo offerrent, Ierosolimam convenisse, motis signis obsidione urbem circundedit omnem. Sed nec facile fuit civitatem situ ac gemino et recenti munitam muro et ingenti confertam populo expugnasse. Agitabat enim animos Iudeorum divina iustitia, et ut eo quo furentes clamaverant super se filiosque suos iustum fundi sanguinem venirent, in suam perniciem adeo obstinatos permiserat, ut fere monstrum visum sit tolerantia longa laborum. Sic et Romanorum perseverantia vetus ut nisi victos omicterent suadebat. Ab exteris ergo crebris insultibus et assiduis arietum tormentorumque quassationibus die noctuque tam homines quam menia vexabantur. Introrsum vero acerrimis angebantur seditionibus. Nam tres tyramni invicem dissidentes Iohannes Symon et Eleazarus tres urbis occupaverant regiones et si adversus hostes viderentur concordes, inter se bellis lacessebantur assiduis. Sane nec intestina pestis nec sepe cadentia menia nec frequentes virorum cedes nec romani imperatoris pacis suasiones, duratos in suam salutem potuere deducere quin mallent extrema queque potius experiri. Assumpto igitur Vespasiano ad rei publice culmen, Titus filius in expeditione successit. Qui cum erumpentes quandoque Iudeos retudisset acriter et eorum detestabilem pertinaciam novisset, artiori custodia exitus urbis omnes observans, in tantam rerum omnium obsessos deduxit penuriam ut ad inhonestos quoscunque cibos coerceret miseros, adeo ut, omissis reliquis, nobilis mulier comperta sit fame coacta occisi filii comedere carnes. Nec istud nec vidisse undique ob debilitatem cives imbelles effectos et inedia hinc inde cadentes potuit in extremum exitium ruentes attrivisse animos. Quam ob rem obsidione continuata et absque intermissione certamen illatum, eo ventum est ut, defectis ariete muris, caperetur urbs, caperentur Faselus et Antoniana, inexpugnabiles fere turres, caperetur et templum ac seviretur in omnes, diruerentur arces et muris nudaretur civitas et cum undecies centena milia Iudeorum seu fame seu peste seu gladio vel incendiis essent absumpta, omnis reliqua multitudo que tanta in rerum turbine capi potuit, fedo turpique gentilium fuit subacta servitio, triunpho Agrippe fratribus filiisque servatis. Sic igitur urbs inclita a Melchisedech, sacerdote vetustissimo atque rege condita, arce Syon a David roborata, a Salomone templo exornata, pregrandi longaque regum serie splendida, in ruinas et vulgi fabulam versa est, amplissimum Salomonis opus exinanitum et altaria vero dicata Deo cruore fedata pontificum ac sacrum illud archanum, hactenus solo sacerdotum principi notum, profanatum et aurea vasa purpuree vestes et reliquum ornamentum, non modico priorum regum studio comparatum, in Romanorum predam conversum est. Deleta igitur urbe regia et Iohanne Giscalo capto et Symone ex tyramnis alio, qui purpuratus fame inpulsus ex ruinis urbis ultro in publicum venerat se dedens Terentio Rufo, a Tito victore iter Romam paranti Silve strenuo commilitoni suo commissum est, ne in incendium maius evaderet, ut Masadam, in quam Eleazarus cum parte Iudeorum muris urbis ruentibus aufugerat, obsideret. Qui ad id oppidum sua deduxit vigilantia ut satis appareret eum illud sequenti mane capturum. Quam ob rem Eleazarus cernens se muro valloque nudatum nec aliud spei superesse nisi catenas hostis et ferrum, sibi primo mortem tanquam malorum omnium finem suasit, inde cum multa de concordia cum adversariis, populo renuente, dixisset tam viris quam mulieribus, longa et accurata oratione quam sibi suaserat voluntariam mortem suadere conatus est, nec in vanum; nam unanimes in sententiam tracti, non expectata luce, primo parvulos natos, inde flentes coniuges, demum senes invalidos, rabie quadam instigati, strictis gladiis peremere. Inde que cariora erant igni consumenda mandarunt; tandem in seipsos, quasi fracto federe, irruentes sese omnes per mutua vulnera occidere; et sic nil preter incendii reliquias et mortuorum cadavera victorum relicta mane ex capto oppido visa sunt; et in hoc tam veterum scelerum quam recentium ultio consummata est. Sane etsi exinanitum sit regnum et omnis Iudeorum multitudo dispersa, non tamen omnino periere odia. Vivunt adhuc valentque; si misera deiectorum nostro etiam evo prospectetur condicio, ubique serviunt, ubique odiosi exosi infestati lacerati, omnibus sectis atque religionibus suspecti deiectique sunt, sua in superstitione durantes. IX. In Iudeos pauca. O iusta Dei ira, o ultio iusta, quo male meritos eduxisti? Nempe qui Deum hominem dolo ceperant, superstitiosi invidi ypocrite rebellesque vi inexpugnabili capti coactique sunt. Qui libertatis certissimum auctorem ligaverant, armis Romanorum subacti, catenas induerunt. Qui Barabam seditiosissimum in parasceve iustissimo homini pretulerunt, intestinis vexati seditionibus perierunt. Qui regem luserant atque abnegantes damnaverant suum, alienigenarum regum atque tyramnorum iniurias et fastidia perpessi sunt. Qui palam iustum sanguinem effudere, clam suum a sicariis exhauriri sensere. Qui innocuum inter latrones affigi cruci iussere, latrociniis infestati nudatique substantiis, ad inopiam devenere. Qui in monumento custodiis et sigillis divinam potentiam coercere conati sunt, in patria valida obsidione restricti ad vite substentationem, ex monumentis ultro patentibus fetida iam cadavera raperent fames inpulit; et qui Marie filium violarant, in sue urbis exterminio Mariam alteram, fame publica suadente, vescentem artubus igne mollitis parvi geniti conspexere. Nec tot pretiosum corpus innocui laceravere Bagellis aut sputis cenique deturpavere maculis, quot ipsi aut pallore stigio aut deformitate inedie aut morborum tabe seu percussionum livoribus vel vulneribus hostium squalidi enormes ac horridi facti sunt. Et ne, quod illis fere primum crimen in Salutare orbis invidia fuerat angariasse atque emisse illud triginta argenteis, remaneret inultum, omnium adiacentium populorum sua miseria satiata invidia, ex ipsis sub corona hastaque venditis pro argenteo uno triginta concessi sunt. Et ut ipsi emptum morti accurate servavere truces, sic e contra et ipsi in tantam abominationem emptorum suorum venere, ut mallent sibi tanquam carius quod consumpturi erant quam tabida mancipia reservare. Quam ob rem actum ut, qui unam iusto intulere crucem iniuste, multas iniusti perferrent iustissime. Et ne credatur omissum, qui pro salute humani generis laboranti acetum felle mixtum porrexerant per compita nationum et theatra turmatim feris vivi in escam dati sunt, ut, quod clamaverant, iusti sanguinem super se filiosque venisse sentirent. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber septimus explicit. Liber VIII
I. Et primo viri clarissimi Francisci Petrarce in auctorem obiurgatio. Quid inquam? Satis animadversum est quietem corporis nimiam torporis matrem et ingenii hostem fore; quod quidem etsi iam dudum ignavia mea sepius expertus sim, nunc tamen in fere letiferam incidi. Nam dum omissis habenis in amplissimum ocium avidus liquissem labantia membra, in tantum tanque profundum demersus soporem sum ut, nedum alteri, verum michi ipsi immobilis factus mortuus fere viderer; et esto expergefactus aliquando a cepti laboris cura revocarer, victus tamen marciduSque iacens aiebam: «Quid demens sudore excruciaris in tanto? Quid veterum monimenta revolvens tam assiduo vexaris labore cum a nemine inpellaris? Ex antiquorum ruinis, ex cineribus infortunatorum, novis literulis extorquere conaris famam atque protelare dies nomenque tuum desideras. O insana cupido! Adveniet hora, et iam est, que te a rebus mortalibus eximat, que corpusculum conterat tuum, que te convertat in fabulam. Quid, oro, cum nil ex momentaneis rebus amplius senties, etiam si orbis totus ore pleno nil aliud preter nomen tuum cum laude cantet, absens, honoris aut voluptatis assummes? Cum es quippe perierit effigies qua cognosceris, profecto transitoria tibi cuncta peribunt. Sino quod nomen tuum, quod tam egregie colendum posteritati paras, multis poterit esse commune; et utrum iam sit, incertum est; si sit, aut futurum sit, non minus alteri quam tibi laboras, cum tibi possis ignave quiescere. Desine igitur et quod datur vite residuum, voluptatibus deditus et pro temporis qualitate pretereas». Talibus ergo plurimisque similibus suadente desidia, semivictus imo victus in totum, caput, quod in cubitum surrecturus erexeram, in pulvinar iterum reclinavi. Sed ecce visum est michi, nescio quibus missum ab oris, hominem astitisse aspectu modestum et moribus, venusta facie ac miti placidoque pallore conspicua, virenti laurea insignitum et pallio amictum regio, summa reverentia dignum. Quem adhuc tacentem, dum reseratis oculis somnoque omnino excusso acutius intuerer, agnovi eum Franciscum Petrarcam optimum venerandumque preceptorem meum, cuius monitus michi semper ad virtutem calcar extiterant et quern ego ab ineunte iuventute mea pre ceteris colueram et michi conscius erubui eo viso. Verum postquam me acriori vultu pausillum spectavit, incepit: «Quid iaces, ociorum professor egregie? Quid falsa inertie sussione torpescis?». Tum ego ampliori rubore suffusus, deiectis in terram oculis et iam damnans que paulo ante mecum dixeram, quorsum incliti viri obiurgatio evasura esset cepi tacitus expectare. Ipse vero sequebatur continuans: «Egone preceptis meis intellectum adeo obfuscavi tuum ut inerte ocium commendando labori preponeres? Non equidem nil magis suasi verbis quam laudabiliter exerceri. Quid ergo iaces? An oblitus es quod ad laborem nascitur homo? Cepisti cursum et dum iam vicinus termino devenisses, stulta seductus ignavia, subsistis; a qua ne adeo insipide decipiaris, adverte quid dixerim. Fama, quam tu paulo ante damnabas, tanquam bonum a cunctis mortalibus exoptata est. Que cum variis perquiratur viis, non nisi per virtutem acquiritur. Quam si quis damnet, virtutis exercitium damnet necesse est. Preterea si orbem intrantes, lucem tenebris cariorem noscimus, que nos in lucem deducunt debent esse cariora caligine. Hec, divino munere concessa, bene meritorum nomina in fines usque terre tollit in lucem, ubi ignavorum in tenebris periere. Hec morientium corporum animas, quasi per stratum iter, summa cum claritate deducit in celos, in terris relictis nominibus perpetuo splendore conspicuis. Hec brevissimum mortalis vite tempus facit amþlissimum et, quasi vita alia, defunctorum posteritati meritos testatur honores. Hec, cum vitali robore predita agat ex morte triunphum, a solis longissimis seculorum spatiis, cum nil mortales habeamus eternum, sensim minuitur nec absque temporis, cuncta rodentis, labore longevo consumitur, cum a continuo fere viventium nutriatur relatu. Cuius rei evidentissimum argumentum est quod suo robore literis infixo: Ninum vetustissimum Assyriorum regem cuius, nedum alia, sed huius opere stante nomine cinis deletus est; Abraham israelitici populi patrem, Moysen fugientium ducem, Homerum vatem precipuum, Aristotilem Peripateticorum principem, Affricanum bellicosissimum, honestissimos Catones aliosque insignes viros, quos quasi perenni viriditate ipsa in hodiernum usque deduxit perpetuos. Quos, es agente, noscimus laudamus et colimus magnamque animi voluptatem sentimus, dum id quod illi suscipiunt a nobis, nos labore nostro apud futuros posse suscipere credimus; et sic futuram gloriam spirantes anticipamus. Quod si quis parum apud mortales existimet, sui profecto non satis est compos. Credo ego, quantumcunque maiores nostri, Ieronimus et Augustinus et alii sanctitate conspicui homines, etsi desiderio eterne glorie in labores ultro irent egregios, etiam tracti sunt fame temporalis appetentia, cum insideat omnibus a natura stimulus quidam qui nocte dieque per virtutem ad fulgorem hunc nos concitet et inpellat. Qui, dum etiam si velimus, exinaniri non potest. Hinc non ad decorem tantum divinorum operum, que nostro non indigent lumine, sed ad perpetuationem sui nominis apud posteros verborum a talibus maiestas quesita est et stilo commendata perenni. Vita insuper mortalis ideo ab eisdem diligenti servata solertia est ut, dum amplioribus annis daretur posse manum prestare calamo, longe magis lateque hoc exercitio sacro nomen possent ubique disseminare suum et in clariorem fulgorem extollere et uberiorem messem deducere. Qua profecto spe atque cogitatione, etiam si nil allaturus hic sit labor animabus nostris, delectatos veteres puto et nos etiam delectamur credentes quod bene quesitum nomen ad aliquam anime nostre partem, esto iam celo aliud ob meritum locate, quandam, quanquam non plene a nobis adhuc viventibus cognitam, debeat afferre dulcedinem. Insignes olim homines et plurima virtute preclari cönsti sunt marmoribus et ere lineamenta corporum suorum et veras oris effigies posteritati relinquere ut, ultra nomen et meritum decus, quo instrumento quesiverint nosceretur; et nos a divinitate inpensi muneris non conabimur expolitam totis viribus et expressam effigiem futuris dimictere? Ignave mentis est torpore potius dilui velle quam celebri perpetuari studio. Non ergo negligenda est, non ocio calcanda, non tanquam inane et superfluum detestanda, sed propter Deum totis exquirenda viribus est ut, dum conaris dignis operibus ipsius ampliare gloriam, Illum tui nominis ampliatorem munificum esse cognoscas. Addebas ridiculum, desidia involutus tua, nomen scilicet tuum esse aut futurum esse (quod possibile est) commune multis. Quid queso caritati magis contrarium est quam felicitati alterius invidere? Quid ocio tuo consris subtrahere quod forsan Deus alteri labore tuo attribuere velit? Nonne satius est alteri laborasse quam sibi ipsi misere tabuisse? Sed quid hoc? Volo tibi conformes nomine multos esse presentes. Quod suum non est occupasse non poterunt. Preteriti tecum, si preter nomen ignorentur cetera, eodem in discrimine sunt; equo modo aliorum effigies cognoscetur et tua. Sic eorum merita nomini tuo, uti tua suo, attribui possibile est futurorum iudicio; expavescendum potius fuerat ne, te bene agente, tuo nomini dedecora consimilium adderentur; quam ob rem probis latebras exquirendas dicerem, ni a fumo absolutum iubar solis adverterem. Agit et in preteritos istud desiderabile bonum fama, ut gibbos claudos, torvos et quacunque vis deformitate deformes, decoros splendidos augustosque posteritati demonstret; et si sic alios omnes putes, fac, si possis, quin mentalibus oculis fame splendoris superaddas aliquid. Sic nos inter multiplices Scipiones Affricano primo, inter Catones Censorio, inter Quintios Cincinnato, inter Stoicos Platoni, inter Peripateticos Aristotili, inter poetas Homero aut Maroni, si note aliud dignum non sit, fingendo dignitatis superaddimus aliquid phantasia. Sed si omnino vera apud mortales perdatur ymago, apud Deum cuius ob gloriam mortalibus laboravit, perdi non potest. Ipse quidem videt nec decipi potest et – quod optabilius est – labori non periturum munus inpendit. Et quid potest contingere felicius laboranti quam ab Eo a quo illi commissa talenta sunt duplicata videantur restitui? Ergo agendum est, laborandum est et totis urgendum viribus ingenium, ut a vulgari segregemur grege; ut, tanquam preteriti labore suo profuere nobis, sic et nos nostro valeamus posteris, ut inter peremnia nostrum scribatur nomen ab eis, ut famam consequamur eternam, ut videamur hac in peregrinatione mortali Deo et non vitiis militasse. Sed quid multa? Poteram, et merueras, acriori in somnolentiam tuam surrexisse sermone; verum quoniam severitas nimia non nunquam potius frangit quam relevet hebetes, uti lenitate longe melius ratus sum, ut inertie tue ruborem iniciam potius quam menti livorem; et ideo ne in furore meo te flagellis afflictem, has tenebras tuas pelle, ignaviam contere fervensque consurge et in finem usque cursum ceptum perage, ex quo etsi nil tibi glorie aut muneris alterius secuturum sit, velis potius vigilasse vacuus quam satur ocio torpuisse». Dixerat inter mortales nostro evo gloriosissimus homo; ego vero memor eo neminem magis tempus exercitio redemisse, continuo verissimis redargutionibus suis ad inferos usque demersus, ullo pacto in eum elevare oculos non audebam, quin imo merens dolensque stolidissimam opinionem meam damnans inclinatus optabam ut facilitate sua in anxium pectus dispersos revocaret spiritus. Tunc ille, quasi oportunitatis mee conscius, nube merite indignationis a splendido vultu fugata, limpidos oculos resolvit in risum dixitque:«Amice, argumentum purgate ignavie est te adeo vidisse deiectum; satis est, imo multum; surge ergo nec de humanitate mea desperes caveasque de cetero ne in segnitiem tam damnandam stultis suasionibus trahi te sinas». Ego autem verborum lepiditate lenitus, revocatis paululum viribus, etsi non omnis abiisset rubor, inspecturus preceptoris mei clementiam in celum faciem extuli. Verum ipse, tanquam officio suo functus, non aliter quam ex improviso venerat, abierat. Quam ob rem in me ipsum collectus sentiensque quibus modis excitet Deus insipidos, damnata detestabili opinione mea, in vetus officium reassumpsi calamum. II. Imperatores miseri plures. Erat equidem discedente viro clarissimo completus undique lacrimantium locus, quorum pars ingentior Cesarum videbatur. Verum alios Domitianus anteibat, insolens queritans, dum ampliari principatus sui videretur gloria, se a cubiculariis interemptum et populari sandapilo deportatum et cum dedecore tumulatum. Sic et Commodus, Antonini Severi filius, toto orbi incommodus, post multiplices imperii sui sordes, apud Vestilianum, concubina sua Martia cum aliis paucis agente, gucture captum se morique coactum querebatur anxie. Inde Helius Pertinax dolo Iuliani iuris periti in Palatio Rome se dolebat occisum. Equo modo et Iulianus a Severo victum se cesumque apud Milvium pontem lamentabatur. Insuper Pescennius et Albinus habtmdantissimis lacrimis in Syria primus et apud Lugdunum alter, Severi opere, cesos fuisse firmabant. Hinc et Aurelius Caracalla Parthos, quod illum apud Edessam trucidassent, execrabatur. Marcus etiam inter istos quod apud Archelaidem seditione suorum confossus sit gemitu cruciabatur ingenti. Ceterum actiori querela Helyogabalus, turpitudinum forte suarum immemor, circumstrepere camerulam faciebat egerrime, ut ex eius poterat verbis assummi, ferens quod qui auro ventris onera ponere consuerat, eius in cloacam tot iam dudum delinitum unguentis ac odoribus truncum deiceretur cadaver. Nec non et Aurelius Alexander virtute conspicuus apud Mogantium et Phylippus pater Verone Romeque Phylippus filius Decii fraude quasi voce una se cesos militari tumultu afflictabantur extreme. Quibus iuncti erant Maximus et Gordianus. Hic quod a Pupieno Aquilegie prefecto, ille post multa egregie bella gesta factione suorum haud longe a Circeso truncati sint, deplorabant. His et Decius erat immixtus non minus infortunium nati deflens, quem in Aprutio secum cesum sciebat, quam suum. Pariter et Gallus Hostilianus quod cum Volusiano filio in foro flammineo seu, ut placet aliis, apud Interamnem opere Emiliani ceciderit flebat perdite. Quid multos enumerem? Veniebat hos inter Valerianus Augustus, turpi respersus canitie et servili veste contectus, qui non minus habitu quam verbis suam fatebatur ignominiam. Quam in ampliorem sui nominis detestationem plusculis recitandam verbis assumpsi. III. De Valeriano Augusto Romanorum imperatore. Cesis Gallo et Volusiano imperatoribus ac Emiliano imperii invasore, Valerianus ab exercitu retiano et norico Augustus salutatus est tantumque tam grandi initio Fortuna favit ut hoc facto Gallienus eius filius decreto senatus sublimaretur in Cesarem. Qua autem fuerint origine incertum est, sed Decii utebantur cognomine. Valerianus igitur tam nati quam suo fulgore mundi fastigium adeptus, ad instar solis repente coruscans effectus est. Sed confestim ex transverso nubium globus exortus lucem limpidam vertit in tenebras. Is quidem dum zelatorem se impii deorum cultus permaximum post imperii initia suis ostenderet, in Christicolas summa pietate surgentes bachari ferali sevitia cepit, quasi ea crudelitate solidaturus esset dominii nervos et robur omne. Que dum ageret, ecce Sapor Persarum rex maxima cum armatorum manu Mesopotamiam omnem occupat, inde Syriam et Liciam et Capadociam et igne ferroque cuncta corrodit. Quarum in auxilium tumens Christi egregius hostis et piorum adhuc sanguine paludatus in expeditionem paratam duxit exercitum repressisque impetu primo Persis, Mesopotamiam usque penetravit, quo Saporem habuit obvium; adversus quem legiones educens acrique manu conserens, barbarorum ingenti concursu terga vertere Romani coacti sunt; ipse vero, facta cede suorum, vivus capitur et perducitur ad Saporem. Qui cum victor illum traxisset in Persiam, in sempiternum romani nominis dedecus, honustum catenis damnavit ut non solum perpetuo servitio marceret, verum ut, quotiens ipse conscenderet equum, deiectissime sortis homo Valerianus curvatis poplitibus per tergum illi preberet ascensum. Quo in officio vite fuit residuum et tandem miserrime expiravit. IV. In Saporem Persarum regem et Valerianum Romanorum imperatorem. Superari reges, onerari catenis, privari regnis, trahi in pompam triunphi, carceribus trudi, inopes mori, trucidari et huiusmodi circumagentis Fortune mos vetus et usitatus est; viventes calcari pedibus et per eorum humeros equos conscendere, a nemine, reor, ante infelicis Valeriani secula auditum. Meruit forte susceptor, sed auctor egit indigne. Inquiet tamen Sapor in hostem honeste omnia perpetrari. Non inficiar. Sed hic fuit hostis dum potuit, nunc captivus est nec fuit hostis crimine suo; irritatus arma sumpsit. Sapori, non sibi Fortuna favit; an ob hoc tam ignominiose pedibus calcandus est? Has insolentias Deus impune non patitur; et ne ad exteros vager, Persarum fundatores imperii in memoriam revocentur. Cyrus sanguine avidus ingenio mulieris captus in utre sanguine suorum pleno ignominiose detrusus est. Xerxes divitiis et potentia turgidus a Lacedemoniis et Atheniensibus sepius victus, in patriam rediit vilipensus. Darium ab amicis occisum regio ritu sepeliri iussit Alexander victor et hostis? Sed quid veteres, ut superbiam execrer huius, revoco? Flectere in solum oculos, dum sonipedem conscenderet, debuerat barbarus et quem calcabat vestigio conspicere; ni saxeus fuisset, mortalium miseram conditionem et Dei iusta iudicia vidisset, quibus et ipse, quantumcunque victor, novisset quoniam is quem pedibus calcabat, paulo ante eo longe potentior erat eumque qui illum deiecerat ipsum eque posse deicere. Arbitrabatur forsan inflatus Sapor, Valerium calcans, romanum calcare imperium? Errabat, homuntionem calcabat, tunc imperator cum legionibus preerat. O vesane et Fortune vicissitudinum immemor, quam satius erat per honorificentiam substulisse captivum! Ignovisse victis fuit victoribus splendidior gloria quam vicisse, nec unquam laudabilius misereri quam cum ultio in manibus data est. Humànitate quidem corda persepe placantur indomita et immanitate exasperantur humilia nec usquam fulgidior quam sceptris iuncta clementia est. Sed quid barbaris cum virtute? Quibus ut exosa et incognita est, sic innata crudelitas. Ast tu nunc senex infelix paululum, post exhibitum victori turpe servitium, curvatum erige dorsum presensque sis. Nolo quidem fractas vires catenas et carceres, olim plurium regum extrema solatia, dum loquor, inspicias; quin imo dum flexis in cenum poplitibus, quos paulo ante mundi principes te coram oraturi flectebant, dum manibus extensis in lutum, quas smeragdo plurimo auroque insignes amicis regibus porrigebas, dum cervicem deicis qua lauream gestare solebas, sublime imperantis insigne, dum terga, romana purpura contegi solita, pedibus ascensuri Saporis curvata concedis et dissonos strepentium barbarotum te iacente audis applausus, volo respondeas: nunquid in mentem venerit te Cesarem, te Augustum, te insuper fuisse romanum? Si neges, omnem calcantis gloriam tollis, quod ipse quidem mallem. Nil enim interest inter preteriti decoris immemorem et deiecte atque extreme sortis hominem. Si fatearis – quod verius credo – ut sinam quod hostem quadam umbratili atque inani elatione in astra videaris efferre, queso qua mente perferre queas; qua patientia, quo consilio ex tam celso culmine in tam ignominiosum deiectus servitium vitam servas? Si olim presidere pretorio, gerere consulatus, preesse exercitibus, augustalem insuper assummere dignitatem animum habuisti, quid in servandam maiestatem romane auctoritatis tam sordide spiritum abiecisti? O romani sanguinis rubor et ignominia sempiterna, meminisse debueras, non dicam post exactum sepius victori tergum, quin imo in ipso captivitatis initio, memorandi facinoris strenui viri Publii Crassi, qui cum victus ad Aristonicum traheretur, animi generositate ratus romane maiestati quam sibi parcendum fore, virga qua regebat equum ductorem suam irritavit in mortem, ne precarium videretur spiritum retinere in dedecus sublimitatis amisse. Quod etsi tu miserande fecisses, nec illecebres fuisses passus iniurias nec romano nomini inexpiabilem iniecisses maculam. Inquies forsan obscene: «Reddendus, non abiciendus est spiritus». Profecto fateor, sed satis redditur dum digne compellitur, potissime apud sacre christiane religionis ignaros. Et tu qua via meliori poteras reddere? Si virilis tibi fuisset et invitasses, abiisset ultro ante quam tot pati dedecora teque magnanimem emictendo dignum ostendisses imperio. Non vetus illud et romani hominis verbum aspexeras: «Capi virtus nescit, patientie dedecus ignorat, Fortune subcumbere omni fato tristius ducit; nova et speciosa genera interitus excogitat» (si quisquam interit qui sic extinguitur). Replicabis: «Carcer vincula, custos pervigil precipitia laqueos et gladios prohibebat». O sceleste! Tam paucis viis itur in mortem. Ut reliquas taceam, Agrippina, invito Tyberio Cesare, illam quesivit inedia. Strangulare te poterat custos, sed ut cibum transglutires te cogere non poterat; quod si fecisset, eodem quo cupiebas via alia pervenisses. Arbitror postremo dices: «Libertatem sperabam». Sed queso dicas, a quo? A munificentia victoris, qui, si te non inertem nosceret, suspicaretur ultorem? A filio qui, occidentali contentus imperio, ignavie tue similis, luxurie vacans et ocio, nil preter tuum reditum expavescit? A diis tuis, quorum tantopere religionem colebas? Velim prius suas, a quibus captivi ducti sunt, repetant sedes et sua quam aliena vincula rumpant. Sed quid inquio? Expectabas ut ipse verus Deus Ihesus, nominis cuius cultores tam immani persequebaris impetu, ex ergastulo, imo ex Persarum stercore, te reportaret in solium? Merueras quidem. O detestabile malum! Pios lacerabas ut sacrilegos tuereris. Quid in te innocuum hominum genus ingesserat? Saxeos deos colere recusabat, thura insensibilibus adolere, surdis preces porrigere, cecis oportuna detegere renuebat; mundi Opificem, bonorum omnium Largitorem et qui sanguinem pro salute cunctorum effuderat adorabat. Quid adversi? Quid hostile? Quid mali ab his actum est ut indignationem imperatoriam mererentur? Patiebaris Egyptios Ysidem, Caldeos ignem et Iudeos sua sabbata colere, Christianos verum Deum adorare pati non poteras. Homines insuper moribus honestos, doctrina sacros, sanctitate venerabiles, mites et amabiles caritate ac legibus obsequentes hostes assumpseras et eius prestolabaris auxilium, cui si potuisses ab orbe toto indixisses exilium. Sed vix credam, quanquam adversa consueverint quandoque a cordibus crassas ignorantie removere nebulas. Quid tandem? Tu meritis procurantibus tuis, quod in Christum faciebas elatus, depressus sub Saporis pedibus defle. V. Caterva Cesarum deiectorum. Eque gravis, tam amplitudine maiestatis quam doloris habundantia, Cesarum caterva subsequens antecedens continuabat agmen. In hac etenim Gallienus ante alios querebatur quod, se regente imperio, nationes plurime rebellassent ipseque, postposito tam magne molis onere, privatus apud Mediolanum ab inimicis occisus sit. Inde Quintilius Claudii frater, quod fere ab initiati imperii gloria repentina atque ab insidiantium gladiis illata morte subtractus sit, mestus incedebat. Quem Aurelianus, ex ripensi Datia oriundus, strenue virtutis homo, comes sequebatur ora amaris irrigans lacrimis, quod, post multa clare ac feliciter bella peracta, fraude cuiusdam servi apud Cenusturium inter Constantinopolim et Heracliam iter agens amicorum manibus trucidatus sit. His post tergum Tatius sexto sui imperii mense in Ponto cesus infortunium ingemiscebat suum. Et cum isto pariter Florianus se confossum tertio imperii mense plorabat. Et una cum eis Probus, post multa sua commendanda facinora, fracta singultibus voce se innocuum apud Syrmium in turri ferrata militari oppressum tumultu dicebat. Cui adherebat et Carus, Narbona oriundus, Deum potius incusans quam homines quod, transacto iam imperii sui biennio, repressis Sarmatis Persisque superatis, ictu fulminis tanquam hostem suum vita privaverit. Post quem et Numerianus Cesar, quod Apri soceri sui dolo clam luminibus captus sit et occisus turbatus plurimum incedebat. His erat immixtus Septimius dolens quod ab eisdem, a quibus apud Dalmatas fuerat ad imperium sublimatus, eque occisus sit? Quid Tetricos, quid Valentes Meonium Balistam Macrianos Pisonem Emilianum aliosque plures describam miserrimos omnes? Esset quippe longissimum et Zenobia, Palmirenorum regina, dolens quod Aureliani triunphum decoraverit, distrahit, etiam si cepissem. VI. De Zenobia Palmirenorum regina. Zenobia a Ptholomeis regibus duxit originem, femina moribus consiliis eloquentia et corporeo robore insignis et bellicis disciplinis instructa. Que cum maximum suscepisset imperium, egregiis facinoribus susceptum, etiam ampliare meruit. Nam cum Odenato Palmirenorum principi nupsisset et ex eo prolem geminam peperisset, actum est ut Valerianus caperetur a Persis, ex quo Odenatus illico orientis occupavit dominium et regali insignitus titulo, una cum Zenobia coniuge et regina ac Herode filio, congregatis copiis, ulturus quem iners filius negligebat Vaerianum, arma direxit in Persas et in potestatem Mesopotamiam atque alia plura redegit ceso fugatoque Saporis exercitu. Inde Quietum, Macriani filium, adversus Gallienum arma moventem, interemit et Orientis motus omnes summa cum diligentia atque felicitate compescuit. Quibus cum plurimum Zenobie fulgor videretur auctus, Odenatus et Herodes filius equo splendore regnantes a Meonio, Odenati consobrino, ardenti invidia percito, occisi sunt et occupatum imperium. Attamen is ob luxuriam et spurcitiam suam suis odiosus effectus, iusto Dei iudicio ab eisdem occisus est. Zenobia vero virili predita animo, viro mortuo et privigno et hoste insuper ceso, Heremnianum et Thimolaum parvulos filios produxit in medium eorumque nomine quod paternum fuerat occupavit imperium regioque incedens habitu parvulos filios romanorum imperatorum insignibus decoratos pre se ferens, contionibus militaribus quas ingenti frequentavit animo per plures annos armis induta, non mollicie muliebri, sed quadam militari austeritate refulgens, exercitibus salutarem ducatum exhibuit et orientalia romani imperii iura omnia occupavit et tenuit. Sane romanorum ducum opera cesis ubique tyramnis, cum ad manus divi Aureli[ani], Claudio Augusto mortuo, res publica devenisset, indignum ratus feminam romanum ius possidere, in Zenobiam arma convertit. Que quidem non perterrita, sed acri animo viribus convocatis adversus Aurelianum descendit in aciem. Sed guid refert? Etsi multa sit virtus, ascendenti tamen quandoque cadendum to est, a quo nec Zenobia immunis evasisse potuit. Nam dum pugnantibus suis, nunc militis nunc strenui ducis more cuncta peragit, volente Fortuna, superatur et viva capta ad Aurelianum usque perducitur. Qui, dato victoriarum plurium esset insignis, hanc tanta cum voluptate suscepit ut non vereretur, virtute mulieris virili preposita sexui, ex ea ingenti cum pompa ductitare triunphum, cui ipsa currum precedens plurimum claritatis attribuit. Nam bellatrix mulier et formosa, gemmis honusta atque aureis compedibus vincta, esto robusti vigoris existeret, laborans sub monilium pondere ad consistendum aliquando coacta est. Nec solum matronis verum et viris prospectantibus, monstruosum quoddam laudabile inferebat. Que postquam ex regina inclita captiva de se spectaculum prebuit, inter romanas alias mulieres vite residuum privata deduxit. Mortalium equidem nimium inconsiderata conditio. quam crebris atque dissonis eventibus concussa distrahitur. Hec nuper persis syrisque tremenda regibus, nunc vilipenditur a privatis; hec nuper imperatoribus admiranda, nunc venit miseranda plebeis; hec nuper galeata contionari militibus assueta, nunc velata cogitur muliercularum audire fabellas; hec nuper Orienti presidens sceptra gestabat, nunc Rome subiacens colum sicut cetere baiulat. Quid multa dixerim? Que se, bellicis immixta, quandoque Semiramidem quandoque Didonem predicav,erat, nunc Zenobie nomen, si possit, deleatur exoptat. Ite igitur humane conditionis immemores et scandite celsa ut, aut omnem Fortune spirantis auram timeatis, aut sopiti inpulsu minimo in mortem certissimam corruatis. VII. Pauca de Dioclitiano Romanorum imperatore. Uti qui paulo ante, nunc persis nunc macedonicis nunc syris et egyptiis calamitatibus fere absque intermissione plurimum infestabar, sic nunc ytalicis et potissime Cesarum erumnis astringor. Mirabile dictu, nedum scribere queam, sed nec enumerare possum quotquot assidue suas deflentes miserias circumstrepere atque clamitare cedes depressiones ignominias sentio videoque; arbitror, prout Roma in se totius orbis molem traxit imperii, sic criminum proditionum cedium atque infortuniorum omnium traxit incendium. Dum igitur a Zenobia absolutus exurgerem et ecce Dioclitianum Augustum vidi, non equidem ea maiestate conspicuum qua, ex obscurissimo Dalmatie loco genitus, in fulgorem fuerat sublimatus imperii nec ea ferocitate tremendum qua Aprum res novas molientem dolosa sagacitate truncaverat atque Carinum inertem Cesarem in fugam nichilumque converterat, seu mavis Achilleum apud Alexandriam tyramnidem occupantem tristi cum Egyptiorum strage longa obsidione coactum calcaverat, vel in humiles veri Dei cultores acerba persecutione sevierat. Eo in habitu quo haud longe Salonam olera dudum privatus serebat acriterque mestus immurmurans criminabatur Constantium, quem ipse in Cesarem dudum promoverat, eo quod voluntarium ocium suum non solum. minis inquietasset, sed eum adeo timidum reddidisset, ut sibi ipsi, ad illius effugiendas manus et ut cesis Christicolis penas daret, veneno mortem indiceret. Sed hunc et querulus sui consors imperii Maximianus sequebatur Herculeus quem cum vidi, paululum seriosius de eo disserere mentem cepi. VIII. De Maximiano Herculeo Romanorum imperatore. Herculei Maximiani variis agitata vicibus vita fuit. Nam ante alia, seu ob depressam hominis conditionem, seu ob neglectas hystorias deperierit, quantum ad me nunquam devenit quis eius pater aut patria fuerit, cum ex privato ad augustale fastigium eum a Dioclitiano imperante promotum meminerim. Nam insurgentibus undique bellorum strepitibus, primo ab Augusto in Cesarem elevatus, adversus Amandum Helianumque qui, manu agrestium ingenti congregata, quos ipsi Batundas vocant, res novas moliebantur, in Gallias missus est. Quo bellicis eruditus et asper homo hostes compescuit facile Gallisque pacatis cum iam bello egregius appareret, instante hostium multitudine, a Dioclitiano est in societatem susceptus imperii. Factus igitur Herculeus Augustus, confestim expeditionem adversus Quinquegentianos Affricam infestantes assumpsit et, cum classe litus tenuisset affricum, favente ceptis Fortuna, hostibus domitis, provinciam omnem pacis tranquillitate composuit. Hinc labentibus annis Carpis Basternisque atque Sarmatis sua sub dicione redactis multisque aliis tumentibus nationibus a Cesaribus Augustorum sedatis evenerat ut, qui inter armorum rubiginem caligine obsitus ferrea mundi conscenderat apicem, sole fulgidior orbi toto finitis laboribus adesse videretur. Sane cum appareret victoriis gloria certior et ob rerum compositionem magis Herculeus delectaretur imperio, affuit qui culmen quod sudoribus videbatur quesitum, repentino lubrico retorqueret infimum. Nam Dioclitianus evo iam plenus quam ob rem nescio, sed eam in sententiam venit ut, imperio posito, privato se concederet ocio et Herculeo suadere conatus est. Qui cum acris esset ingenii, egre suasiones suscepit, attamen timens ne cuius opera fuerat promotus eiusdem cum dedecore suasum ponere cogeretur, invitus annuit et Constantio atque Gallerio Cesaribus imperio tradito, una eademque die apud Salonam Dioclitianus, Herculeus in Lucania positis insignibus principatus (que auro gemmisque conspicua, ut quibusdam placet, primi apud Romanos post exactos reges regali ritu gessere) privato in habitu comparuerunt. Differt equidem multum a casu descensus nec ausim infortunium dicere quod quis precognitum sua sponte suscepit. Fortunatus ergo adhuc dicendus Herculeus electionis sue desiderium consecutus? Sed aliter est. Thronum timens dimisit, mentem autem augustalem suam in perniciem reservavit. Is igitur exinanitus tam ociter sera penitentia ductus, cepit secum privatos mores quietemque damnare et in sponte depositum regnum cupidinem revocare et ingenium artesque cunctas acuere; quod diu latuisse non potuit. Nam cum Gallerius Augustus Maxentium, Herculei filium, Cesarem dixisset orientique preposuisset, actum est ut Rome a pretorianis militibus diceretur Augustus. Quod Herculeus sentiens illico, cum minime vires essent, dolo eicere filium et locum eius occupare arbitratus est. Sed advertentibus militibus, ignominiosis conviciis detestabili spe nudatus est pulsusque privatus et miser aufugit in Gallias. Quo cum similia Constantino tetendisset genero, a Fausta filia rerum conscia proditus, Massiliam spe frustratus diffugiens ne tertio fraudibus repeteret quod semel volens reliquerat, ut creditum est, ibidem opere Constantini trucidatus occubuit. IX. De Gallerio Maximiano Romanorum imperatore. Gallerius Maximianus Augustus fetida putredine tabeque squalida completus calamum in se traxit. Qui, ut Herculeus nobis natione incognitus, a Dioclitiano ex privato iuvene Cesar effectus est. Cuius initio parum felices fuere successus. Nam dum ad reprimendam nimiam Narsei Persarum regis licentiam missus, magna fretus fiducia conseruisset, victus atque dedecorose fugatus est. Quam ob rem indignatus Dioclitianus illum ei occurrentem purpuratum pedibus euntem et a se continuis conviciis lacessitum, pluribus passuum milibus secus currum deduxit. Qua ignominia tanto perculsus rubore est, ut, Dioclitiano iubente, itinere per Ylliricum et Mesiam reassumpto et solerti studio undique militibus supplementisque collectis, adversus superbientem victoria largeque· vagantem Narseum acri impetu deduxit exercitum commissoque certamine, tam ingenti consilio viribusque usus est ut, fractis primo concursu sua suorumque virtute hostibus, egit ut Perse in fugam datis tergoribus verterentur. Quos passim cedens eo usque pervenit ut Narseum castris spoliaret, in quibus captis coniugibus sororibus liberisque regis et Persarum nobilium multitudine, pretiosa honustus preda et ingenti victoria gloriosus exultans in Mesopotamiam Dioclitiano venienti secundo factus est obvius. A quo adeo gratanter et honorifice susceptus est ut iam astantibus videretur Augustus. Nec arbitrantes diu lusit opinio; nam haud longum tempus effluxit et Dioclitianus cum Herculeo in privatam vitam descendentes, Augustos, illum scilicet et Constantium, liquere. Et sic ex nullo Cesar, ex parvo maximus, ex obscuro splendidus et ex Cesare Augustus effulsit. Cui fulgori Constantius, occidentali prepositus imperio, ociis forsan quam bellicis aptior, Affricam et Ytaliam pro libito gubernandas adiunxit. Sic igitur Gallerus, gloria sublimatus eximia, laborum adiutores Maxentium et Severum constituit Cesares et inflatus felicitate tam grandi in Christi nomen arma convertit et hoc exitiali succensus furore, edictis nephariis per omne eius imperium missis iussit ut omnino Christi cultores aut suppliciis tollerentur aut in abdicationem nominis cogerentur. Et sic ubique fere per decennium carnificum officine in sanguinem seviebant innocuum, id molientes excerpere quod erat per infinita secula duraturum. O quantus hac exitiali peste iustorum cruor effusus est, quot sub immanibus cruciatibus exhauste vires, quot sanctorum consumpta corpora, quot ad meliora felices anime immatura morte conpulse sunt! Sed quid? Oportebat, cum nil mundo stabile sit, ut sibi lubricum elatus exquireret quoniam nullum maius aut perniciosius ad casum indignatione divina est. Qua actum ut Maxentius Cesar acerrime indolis iuvenis, a pretorianis militibus Rome diceretur Augustus. Ad cuius insolentiam reprimendam missus Romam Severus, dum a militibus suis derelictus Ravennam fugisset, ibidem obtruncatus est. Sane iam minoratus Gallerus, Licinium dacum hominem evestigio adversus Maxentium dixit imperatorem. Ipse vero, intrinseca agente rabie, in pestilentem adeo valitudinem incidit ut putrefactis introrsum vitalibus non solum expueret, verum, eo etiam obsistente, ex auribus naribusque et ore non aliter quam ex putredinis cloaca quadam vermes scaturirent continue tanto cum fetore ut quocunque deferretur illico aer tetro inficeretur odore. A qua tam turpi peste cum non posset medicorum leviari opere, non aliter quam si ex alterius noxa sua deberet oriri sanitas, in innocuos sevissime diris imperiis debachatus est. Ex quibus unus ne omnino mutus ad supplicium duceretur, quasi egritudini daturus remedium inquit: «Quid, Galleri, verborum multitudine opus est? Quod pateris Iovis est ira nec eius Iovis quem tu maximum optimumque vocans Capitolina in arce nephario ritu excolis, quin imo celestis qui ex Virgine natus celo pariter imperat atque terris et cuius tu iam diu bestiali sevitia percitus nomen exterminiis in sacrosanctos eius sectatores in sequeris». His auditis exhorruit marcidus imperator nec ausus est in veridicum reprehensorem quid agere, quin imo si forsan veri Dei posset mitigare iudicium, iussit edicto ne a quoquam sanctorum aliquis vexaretur. Sed sera quantum ad eius corpusculum penitentia fuit, eo quod non tam efficax ut in aliquo movere latam sententiam potuisset. Verum acerbitate morbi exasperatus continue eo usque pervenit ut, deficientibus patientie viribus, spreta imperandi dulcedine, qui in Christicolas efferata mente sevierat, in seipsum etiam crudeliter agere cogeretur donec malesanus a fetido corpore solveretur spiritus. Hoc modo qui reges exteros exercitibus suis compresserat, qui iustorum sanguinem fuderat, proprios vermes coercuisse non potuit et suum sanguinem in tabem verti continuam vidit et, quasi Tantalus alter, media rerum in copia inops auxilii exanimatus ad graviora descendit. X. Nonnulli infelices Cesares et Augusti. Longa quidem, etsi diu continuata sit, restabat Augustorum dolentium series post Gallerium. Quam cum coram accurate magis intuerer, oppletum lacrimis Maxentium Herculei filium astantem cognovi. Aiebat enim non solum se ab augustali apice deiectum, sed a Constantino, Constantii ex Helena filio, pluribus preliis fusum et inde apud Milvium pontem superatum ac in Tiberim mersum et enecatum. Similiter et Licinius Augustus querebatur se ab eodem Constantino primo in Pannonia et apud Cybalas superato, iterato consertis preliis victum atque fugatum; et tandem pace habita et rescissa, navalibus et terrestribus certaminibus pari infortunio deiectum; et ultimo apud Nicomediam, facta deditione, contra iusiurandum misere trucidatum. Sic et Crispus et Constantinus, iam dicti Constantini filii, et Licinius Licinii Augusti genitus, Cesares et optime indolis iuvenes, ob furorem imperantis etatis eorum flore surgente, quod confossi sint querula lamentatione dolebant. Dalmatius inde a Constantino patruo Cesar factus et imperii pro parte relictus heres, suscepta vulnera a tumuituantibus militibus, vidente Constantino consobrino atque tacente, ex quibus mortem consecutus fuerat, alto cum plangore monstrabat. Eque Constantinus Augustus, prefati Constantini filius, fortunam suam subsequens maledictis execrabatur, se asserens apud Aquilegiam adversus Constantem fratrem prelio inito, non solum a spe deiectum imperii obtinendi, verum a militibus ad necem usque plurimis vulneribus fuisse transiectum. Sequebatur et Constans predictorum frater, qui, esto sua vitia reticeret, se occisum Magnetii factione querebatur. Ceterum inter Veteranionem senem ab imperio deiectum et Nepotianum, non suam insolentiam sed militum Magnetii rabiem clamore damnantem, Magnetius ipse dolens pre ceteris incedebat. Nec immerito, si deploranda est pereuntium rerum perditio. Nam cum illi iam pars maxima cessisset imperii et obtinendi totius spes fere certissima videretur, inito adversus Constantium prelio apud Nursam, exhaustis iam pugnantium fervore nimio romanis viribus, victus in fugam coactus est: quo dolore ac rerum desperatione inpulsus, seipsum apud Lugdunum iugularat. Sic et Decentius Cesar frater eius, audito infortunio, apud Senonas vitam laqueo terminasse deflebat. Quibus insuper veniebat immixtus Gallus Constantii patruus damnans non quod ex Cesare effectus tyramnus, sed quod iussu nepotis occisus sit. Post hos et Iulianus Apostata, divino confossus gladio, uti vivens in Dei filium, sic et mortuus anxietatem suam blasphemiis lenire putans, incedens exasperabat. Qui ob eius infandam audaciam ut de se scriberem incitavit animum. XI. De Iuliano Apostata rege Romanorum. Paucis literis multas miseriarum lacrimas conclusisse delectat, ut recentior minus attritis viribus in Apostatam scripturus deveniam. Qui Constantini Magni nepos ex fratre, cum de se primo spem dedisset optimam, postremo in exitum pestiferum prosiluit. Nam cum iam, abiecto detestabili ydolorum cultu, divini Verbi veritas mira fecunditate polleret, hic – ut puto – sacro Spiritu tractus, habitu monastico sumpto, inter vere religiosos viros divino se dedit obsequio. In quo dum sanctissime per tempusculum perseverasset, suggestione hostis antiqui factum est ut, relicto cenobio, repente se inter milites ad castra conferret. Quem, occiso iam Gallo fratre suo et in matrimonium ei data sorore, Constans promovit in Cesarem exercituque tradito, illum ad sedandas Gallias, opere Silvani tumultuantes, iussit ire. Quas cum pacasset ingenti solertia sibique conciliasset milites,l in cupidinem atque spem imperii lapsus est; et ut eo potiretur totis affectibus cepit insistere. Sane cum non satis virium esse tam magnis ausibus cerneret, infandorum spirituum uti suffragio, aliquo in talibus docto suadente, conatus est. Et – ut placet aliquibus – peractis detestandis ceremoniis, in eorum usque venit colloquium. A quibus, si cultus eis per Constantinum sublatum restituatur, quod cupiebat imperium promissum est. Is autem, quasi potentissimos rerum fautores haberet, temptare omnia ac audere ut eo perveniret incepit. Nec infande spei defuit exitialis effectus. Nam gerente Constantio adversus Parthos bellum, offerentibus militibus eidem in eius gratiam, augustalem sedem ardenter arripuit et confestim ad Ylliricum obtinendum concessit. Et ne voto frustraretur invasor, redeunti Constantio, Parthis omissis, ut rabiem invadentis reprimeret, inter Ciliciam et Capadociam mors affuit. Qua pace omnium Iulianus obtinuit rei publice principatum. O quantum ab illo differens qui nuper humilis pallensque cenobii claustra lento terebat gradu, nunc conviviis et superbia turgidus, hinc inde discurrens armis aut diris incantationibus omnia territat! Cui cum infausti fautores sui, Deo permictente, favissent, primo principatus ingressu, ante liberalibus eruditus, phylosophicis vacans, optimam de se spem tribuit; et potissime dum a studio surgens amicos coleret, provinciales iustitia foveret, tributa reprimeret et equum se cunctis pariter exhiberet. Sane ratus magicis suffragiis omnia posse que vellet, ausus est opinionem pyctagoricam imitatus asserere palam se Alexandri Magni spiritum possidere nec sibi mores illius atque fortunam deesse. Quam iactationem stolidam ut opere veram ostendere posset, totus in obsequio regis Herebi, alia tamen quam predecessores sui via, se exhibuit. Nam quod illi suppliciis, hic fictis virtutibus atque blanditiis et muneribus obtinere conatus est. Quod cum agi frustra cognosceret, multis commodis privavit innocuos; ex adverso Iudeis hostibus reedificationis in Ierosolimis diruti templi concessit arbitrium. Inde, tolerantibus cuncta Christicolis, palam se Filii Dei, quem Galileum aut Nazarenum deridendo continuo vocitabat, suorumque hostem professus est. Nec dubium quin more priorum sic sevisset in eos to ni bellum supereminens parthicum impedisset. Ad quod cum ultra speratum citius evocatus accederet, templa deorum aperiri iussit et solemnia ritu prisco instaurari sacra, eis Christianorum sanguinem se immolaturum solemni promictens voto, si victor remearet hostium, eductisque legionibus in Saporem regem Persarum arma convertens, Thesiphontem usque pervenit. Inde castra movens transfuge ductu in altas desertasque solitudines atque invias ante deductus est quam dolos ducis adverteret. In quibus adeo miser exercitus anxistus est ut deperire funditus credere.tur. Nam desuper tanto solis urebatur estu ut galee quasi ignite ferverent. Fervebant similiter et arene adeo ut grave esset militibus firmare vestigium. Erat insuper omnino sterilis locus nec unquam diu quesita ulla apparebat aquatio. Periclitantibus difficultate miseris, non iuvantibus in tam extrema necessitate cantaminibus, non supplex ad Eum quem spreverat et qui solus ea in solitudine opitulari poterat Apostata conversus est, quin imo diro vexatus stimulo, ne tam tristem suorum perniciem cerneret et ut liberius in hostem suum verbis et ignominiis exardesceret, quasi subsidii aliquid quesiturus, solus paululum secessit a suis et solita mentis agitatus insania in Deum eiusque Unigenitum Matremque continuis blasphemiis et maledictionibus, uti in auctores periculorum, verba quasi tela convertit. Quibus irritatus longe patientissimus Deus, actum est ut ex improviso blasphemator egregius obvium militem hostem haberet, qui eum iam trementem seroque divinam potentiam cognoscentem obloquentem tamen adhuc, lancea feriens prostraret in solum clamitantemque et suo se in sanguine revolventem perimeret. Et – quod miraculo adscriptum est – non a persa milite prostratum aiunt, sed – ut legitur in gestis Basilii Cesariensis episcopi – a Mercurio quodam christiano milite pridie Cesaree tumulato, cuius arma eius in funere ritu prisco in parte celebriori templi affixa die illa in qua nepharius Apostata occisus est, nec visa nec usquam comperta; insequenti vero, humano atque recenti sanguine respersa suo in loco inventa sunt et qualitercunque ad eos delatum sit, firmant dixisse obscenum hominem, dum infaustum emicteret spiritum, «Vicisti Galilee». Quod argumentum est eum occisorem suum in ultimo cognovisse sed minime rabiem repressisse. Cuius exinde cadaver dicunt qui Fabiani vitam referunt, iussu Saporis regis acceptum et eius corium artificis venustatum manu et coccineo decoratum colore et selle regis infixum. Comperta preterea studiorum suorum insignia plura. Nam preter innumera instrumenta magice artis atque precepta, exenterata mulier atque suspensa crinibus in sacello apud Carras inventa est: cuius ex extis creditum impurum hominem premeditasse futura. Sic et in Antiochia archiva humanorum capitum plena et in puteis busta reperta sunt et alia huiusmodi plura. Quam ob rem maximo cum gaudio non tantum christianorum, sed et gentilium ubique locorum Iuliani periclitatio celebrata est. XII. In blasphemos. Non habeo, fateor, quid satis dicam in homines tam scelestos qui, quadam bestiali temeritate inpulsi, ore spurcido ignominiosisque verbis bonitatem divinam, honestatem Virginis genitricis sanctitatemque piorum hominum comprimere, deturpare et, si possint, exinanire conantur. O scelus indignum! Quid est cernere quosdam eam in dementiam devenire ut arbitrentur se non haberi quod cupiunt, ni fidem per Dei vulnera fecerint blasphemantes? Et non nullos suum ob facinus tanta excandescere ira ut etiam in Deum corde desiderent quod turpissime blasphemantes ostendunt? Nonne his intellectus aliquis, non ratio, non memoria? Vix credam. Intelligerent equidem se Dei opus consistere, inanes esse iactantias et veram gloriam in humilitate fundari. Cognoscerent Deum pia mentis affectione colendum, tumoresanimi vera patientia opprimendos et vitia penitentia minuenda, non augenda blasphemiis. Reminiscerentur quem obscenis contumeliis sordidare satagunt cum sputis respersum, virgis lacessitum crucique affixum ut nos in libertatem reduceret et sanguine suo, quas parentum contraxeramus inobedientia sordes ablueret et cunctis firmatas celi ianuas aperiret. Taceant ergo vermes putridi nec audeant sacrilegis celum lacessire vocibus et insipido conatu velle transcendere, quasi sedem suam in aquilone adversus Altissimum locaturi. Et si ad eorum bestialitatis ignaviam retundendam cetera desint exempla, spectent se coram Iulianum principem suum etate robustum, armis indutum, amplo vallatum exercitu et orbis imperium obtinentem, non celesti fulmine, non herculea clava, non a fera pessima, sed a iam mortuo milite, non iuvantibus quibus cultum sublatum restituerat, Galilei nutu, quem pleno vilipendebat ore, prostratum victum mortique damnatum perpetue. Et dum intuentur supplicium, omnipotentem Deum esse fateantur et timeant suumque scelus non amplius peccaturi contritione lacrimisque detergant. XIII. Dolentes plurimi. Quid refert? Volebam ab Augustorum pausillum declinare malis et Firmi Maurorum regis a Theodosio comite Valentiniani imperatoris oppressi narrare miseriam; vel saltem ipsius Theodosii, post claras victorias, iugulum subsecutum. Verum Valens Romanorum imperator et sequentes plurimi eiusdem dignitatis insignes a proposito abstulere. Is quippe fumosus et per omne corpus exustus incedens, stultitiam suam, qua, ex catholico arrianus effectus, Christicolas suppliciis vexasset et monacos in militiam coegisset, execrabatur, sed longe magis conflictum a Gothis susceptum et eorum inhumanitatem qua in domuncula quadam latens igne supposito fuerat consumptus. Erat et longevus Armaricus rex Gothoium querulus quod in tam longum evum vitam eius natura traxisset et Hunnorum supervenientium timore ad inferendam sibi mortem miserrimus traheretur. Sequebatur et Gratianus Augustus lacerans maledictis Merobaudi magistri equitum perfidiam, qua a Maximo apud Parisius superatus et inde ab eiusdem ducibus apud Lugdunum fugiens sit occisus. Inde ipse Maximus querebatur quod, subacta iam plaga occidua, cum in spem romani imperii potiundi evenisset, repentino Theodosii Augusti impetu apud Aquilegiam circumventus sit et captus atque imperialibus nudatus et in inferias Gratiani peremptus. Sic et Victor eiusdem Maximi filius non diu post patrem se cum Galliis preesset, ab Arbogaste dolebat occisum. Necnon et Andragatius quem penes armorum summa erat, lamentabatur in tantum sibi adversatam fuisse Fortunam ut non evadendi spe, sed certe mortis intuitu se e navi in mare dedisset precipitem. Hinc et Valentinianus iunior querebatur quod nunc elevatus, nunc a Fortuna demersus et variis agitatus casibus, cum iam esset iterum opere sublimatus Theodosii placideque imperaret, apud Viennam dolo Arbogastis circumventus atque fracto gucture occisus et demum laqueo tigno cubiculi, ut sibi ipsi mortem dixisse videretur, appensus sit. Quem et Eugenius loco suo ab Arbogaste substitutus et Arbogastes sequebantur flentes, alter quod pugnantibus pro Theodosio ventis victus cesusque sit, alter quod mutata fortuna seipsum occiderit ne hostium efficeretur ludibrium. Post hos et alii plures miseri veniebant, quos inter Radagasus minacibus adhuc oculis et facie torva, aspectu horribilis et tristis plurimum, nescio quid secum murmurans frendensque veniebat. De quo, ne Augustorum infortunia omnem libelli huius occuparent seriem, scribere visum est que a veteribus accepisse memineram. XIV. De Radagaso Gothorum rege. Radagasus Scitha fuit origine. Et cum Hunni Gothos tranare ad Danubium coegissent suasique a Rufino patricio, Tracia devastata ut sedes apud Hyspanos peterent, facto iam a nobilibus Alarico rege, et ipse ab agrestium turba rex similiter factus est. Et sic Gothis rege sub gemino iter agentibus, Stilico per fraudem secutus vestigia, eos aggressus est. Qui advertentes flexo in tergum gressu, aggredientem retuderunt; et romani nominis hostes effecti, omnem Ytaliam deleturi, bipartito agmine in eam devoluti sunt. Et cum Alaricus ex composito recte Romam tenderet, in sinistram paululum reflexus est Radagasus; et cum ducentis milibus armatorum et elatus regno et viribus nimium diis suis, si victor evaderet, sanguinem omnem vovit ytalicum, minitans insuper se romanum omnino no men extincturum et ex Ytalia facturum Gothiam atque ex Augustis et Cesaribus Radagasos. Eo igitur veniente, cum omnis eius viribus provincia cederet nec undecunque iter faceret quisquam exire auderet obvius, non suo tantum sed ceterorum iudicio, Capitolinam arcem impetu primo occupaturus procul dubio videbatur. Transcensis Alpibus et omni Cisalpina Gallia populata, etiam obsistente frustra a Ravenna Honorio Augusto, in Tusciam cum suis omnibus copiis descendit ut, Alarico iunctus, Romam peteret. Attamen longe aliud erat quam hominum, ministre rerum consilium. Nam uti barbarum hominem leta facie celerique volatu evexerat Fortuna in sublime, sic in nubibus versa, fere temporis momento deflexit ad imum. Ea enim tempestate cum Stilico imperii cupidine teneretur sequereturque iam victus Alaricum, clam secum de optato convenerat; et quia intentioni adventus Radagasi adversus videbatur, Uldin et Sarus et alii quidam Hunnorum atque Gothorum principes cum suis copiis una cum Stilicone et eius exercitu Radagaso hostes obvii facti sunt. Qui suos in se conversos advertens, aliquantisper insolentiam retrahens, timidus et pavescens effectus est festinusque cum omnibus suis se recepit in montes in quibus iam dudum fuit antiquissima civitas Fesularum, arbitratus, eo quod natura muniti sint, in eisdem se posse tutari. In quibus circumsessus a Stilicone, non solum ab amplissima spe cecidit (qua paulo ante ad orbis imperium vehebatur), sed sui iudicii cecitatem cognovit. Sensit quippe sero montes saxeos esse steriles aridosque; et cum non cerneret unde posset erumpere, consilii inops dum expectaret, si forsan Fortuna viam aliquam aperiret, ad eam oportunitatum omnium devenit penuriam ut omnem exercitum fame sitique et algore nimio periclitari appareret liquido. Stans igitur Radagasus, quasi escam recepturus desuper, nec eruptionis audens temptare fortunam, eo ventum est ut coram epulantibus ludentibusque adversariis suis inciperent tam homines quam iumenta tabescere et in ducem murmura suscitari ac adversa agi consilia. Quod advertens barbarus, iam solito mitior, cepit de fuga consilium. Sane celi Arbiter passus non est ut qui nomini suo tenebras minitasset in lucem, omissis inter scabrosos montium vertices sequacibus, immunis evaderet. Et sic dum minus caute suis iam subtractus incederet, in hostium manus incidit captusque catenis ytalicis superbientia colla manusque concessit invitus. Nec mora: miserabiliter trucidatus est. Nec agmen ingens cui preerat a supplicio transivit impune. Nam cum fame omne debilitatum esset, rege perdito, irruentibus hostibus invalidi prebuere cervices. De quibus post amplissimam cedem, quod gladiis surreptum est pecudum more pro vilissimo pretio venundatum est. Et hi etiam concepto iam ex inopia morbo, fere omnes post dies paucos periere et sic cum duce omnis est exinanitus exercitus. Quid, queso, mirabilius potuit nobis ostendisse vetustas? Quid maius permutasse Fortuna? Quid incredibilius finxisse quisquam rege tam maximo tanque superbo tanque ingenti populo sociato, perpetuum Ytalis exitium minitante, tam subito tanque repente ac etiam tam inexcogitata via territo, consilii inope facto, in arido ac sterili loco a seipso coacto, fame periclitato et postremo non solum deposito aut ceso, verum cum omni multitudine sua, usque ad unum deleto, eraso, elimato et, tanquam non fuisset, in nichilum penitus redacto? Grande quippe, si intueri velint qui minantur minoresque despiciunt, monimentum est transgressorumque frenum, cum possit Deus, dum velit, potentes de sede deponere et humiles exaltare. XV. Dolentium descriptio brevis. Fere Radagasi verba finieram et ecce dolentium affuit multitudo. Quos inter dum cupidus oculis intuerer, visus est michi Rufinus, vir ille inclitus atque magnificus, quem penes omnis orientalis aule potestas fuit. Qui dum per fraudem eius quod possidebat imperii titulum scrutaretur, suum invenit excidium. Nam videntibus Constantinopolitanis omnibus, dolo comperto, ante alia, ex duce captivus effectus est; et loco affectate purpure catenas induit. Inde extra menia urbis tractus, loco dyadematis atque sceptri sumpturi, damnatus caput et dexteram truncandam carnifici miser exhibuit. Nec ab eo longe Stilico incedebat ex Vandalorum stirpe imperatoris assumptus in comitem. Hic occidue prefectus plage, cum Serenam imperatoris filiam haberet in coniugem et Mariam ex Serena filiam suam copulasset Honorio, dira imperii agitatus cupidine, una cum filio Leutherio improbo iuvene, ad extinguendum nomen ytalicum et romanum occupandum decus, fere barbarorum omnes boreales nationes excivit. Verum quod procurarat in alios, in eius et filii exitium revolutum est. Nam, comperta fraude, trucidati cecidere ambo. His immixtus ex infima militia, nominis tantum favore suffultus, apud Gallos ad imperium sublimatus aderat Constantinus. Qui a Constantio Honorii Augusti comite apud Arelatem obsessus et demum captus et vita privatus est. Eque et Constantius eius filius qui ex monaco Cesar ab eodem dictus, dum in Hyspania regnare cepisset, a Gerontio comite suo apud Viennam iugulatus occubuit. Erat et Maximinus a Gerontio sublimatus qui exutus purpura ac imperio exul egensque apud Hyspanos tanquam ludibrium vite reliquum duxerat. Et cum his etiam Attalus veniebat qui Rome imperator factus, mox regno privatus a Gothis in Gallias tractus, eorum consilio atque presidio quam Rome demiserat, tyramnidem reassumpsit in Galliis. Inde a Gothis in Hyspaniam migrantibus destitutus, captus, Constantio patritio traditus et Honorio a Constantio presentatus eius triunphi currum catenis precessit implicitus. Postremo apud Liparas damnatus exilio et – ut quibusdam placet – una mutilus manu in egestate consenuit. Quos et Heraclianus miserrimus sequebatur, qui comes in Affricam missus, ob rem bene gestam adversus prefectos Attali, ad amplissimam consulatus urbis dignitatem promotus, adeo rerum successu elatus est ut, quasi Xerxes alter, classe trium milium septingentarum navium congregata, occupaturus Ytaliam, ex Affrica transfretaret. Sed primo Marini comitis occursu territus, una ex multis arrepta navi, solus Cartaginem abiit, reliqua relicta classe. Quo militari tumultu, iam suffragio privatus omnium, miserabiliter laceratus est. Sed quis, oro, regnorum invasores omnes, quis sublimatos et inde deiectos suo crimine, seu aliena culpa (quos ego coram cernebam) paucis posset inclusisse literis? Satis igitur sit ex multis Odoacrem ruthenum seligere et latius ex eo aliquid recitare. XVI. De Odoacre rutheno Ytalorum rege. Odoacer igitur fuit natione ruthenus. Qua apud suos claritate fulgeret non habeo; verum cum acris esset ingenii, robustus corpore et pronus in predam, audiens Augustos Urbe relicta Euxini maris litus excolere et sub varia regni mutatione expulsione et innovatione agitari Ytaliam, ratus se posse – quod et plurimi fecerant – obtinere, grandi ac fortissima Herolorum, Turcilingorum et Scitharum manu congregata eaque ad predam maximis suasionibus irritata, ab extremo Pannonie situ aggressurus Ytaliam iter arripuit; superatisque Noricis Alpibus et Horeste Romanorum patritio, cum exercitu occurrente sola fama, usque Ticinum fugato, inde obsesso captoque et Placentiam usque perducto et ibidem miserabiliter trucidato, viam ferro faciens et vi cuncta subvertens Romam venit eamque, resistente nemine, victor intravit. Nam Augustus, Horestis filius, qui purpura sumpta paulo ante occupaverat dominium, audito patris casu et Odoacris ferocia, relicto absque regimine regno abierat. Odoacer autem tanto rerum successu gaudens, summo suorum consensu seipsum Italie regem constituit. Et infestante nemine quattuordecim annis, ex arce Capitolina ruthenus iura dedit Ytalicis: clarum quidem Fortune munus consecutus est. Ceterum dum eadem quieti sue ac splendori nimio invidere inciperet, longe aliunde quam existimari potuisset, in eius excidium ingens phalarica adinventa est. Cum enim grave esset Zenoni Augusto Odoacrem Ytaliam tenere, Theodorico Ostrogothorum regi, optime eius iudicio indolis, si posset cum suis Odoacrem superasse, ytalicum regnum concessit. Qui cum suos animasset ad belli premia, torrentis in morem descendens a Mesia per Sirmium et Pannonias in Ytaliam veniens, secus Sontium fluvium haud longe ab Aquilegia in loco uberrimo paululum quievit. Odoacer autem egre ferens sibi quietem turbari, congregatis copiis obviaturus hosti processit victusque prelio fugatusque ad interiora fugiens se traxit Ytalie reintegratisque viribus Veronam usque, quo iam cum suis venerat Ostrogothus, iterum belli fortunam experturus, accessit. A quo facile secundo superatus est. Qui cum reliquiis infelicis exercitus Romam citato cursu veniens ibi comperisset mutatam cum eventu fidem, sibi Urbis ingressum negatum, igne ferroque cuncta adiacentia populatus, Ravennam abiit; et eam adversus hostem novis munitionibus roboravit. Sed cum iam Theodoricus occupasset omnem Cisalpinam Galliam atque a Gubundato, Burgundiorum rege, eam infestante, liberasset, impedimentis omnibus apud Ticinum derelictis, Ravennam veniens, Odoacrem per triennium fere obsidens, cives ad deditionem coegit, fide future salutis exhibita. Attamen cum infelix in potestatem severi iuvenis venisset, eius urgente barbarie, nulla servata fide, iussu suo Odoacer percussus est. Et sic qui repentino quodam volatu in sublimitatem rerum gloriosus evaserat et longa quiete regiam dignitatem perpetuasse credebat, coactus per infelices descendere gradus usque in captivitatis extremum corruit; a qua nec inopem leta libertas absolvit, sed mors infesta surripuit. XVII. In presentem Urbis conditionem. O infelix nimium Roma, quas in tenebras luctusque avaritia discordia et vesana tuorum te duxit ambitio! Tibi nempe, dum tui quondam celebres viri pauperiem ultroneam dilexere, nec ob aliud preter ob virtutum magnitudinem inter se habuere invidiam, cessere vertices montium maria fluviique, cessere hyperboree nives et sole fervido Ethyopum estuantes arene, sol oriens et occasus. Nec hyrcana tigris aut elephas yndus vel leo marmaricus tuas potuit legiones flexisse armisque victricibus tuis urbes, populi regesque cedebant et undique a tuis ducibus, subactis provinciis, triunphus splendore mirabilis portabatur. Et – ut paucis multa concludam – eis agentibus, tibi cesserat universus orbis in predam. Nec solum imperans regum omnium colla calcabas, verum gloriosissimum nomen tuum fama super astra detuleras. Nunc vero, versis in contrarium rebus, que alterum ex consulibus Campanum oppressa plurimum dedignata es et sevis cruciatibus in cives quosdam tuos regni desiderium expiasti, eo tracta es – ne de aliis dicam – ut hostes tuos precipuos, qui totis viribus semper nomen tuum delere consti sunt, affros principes habueris et habeas miseranda germanos. Et, quod turpius, si Scitha Maurus aut Gallus prede trahantur cupidine, in te tanquam inexhaustam viribus et inermem et tuis vacuam civibus atque a principibus derelictam ausus suos impune convertant. Nec restat quin, que semel orbem expoliaveris omnem, sepissime concurrentibus predonibus undique nuda relicta, divinis humanisque privata sis; et in dedecus potius presentium quam preteritorum gloriam et exemplum instabilitatis humane semesa magnifica veterum monimenta reservas. XVIII. Deiecti quidam. Dum Urbi nostreque conditioni compaterer, et ecce Trabstila Gepidorum rex et Busar Bulgarorum equis lacrimis flebant quod primo impetu Theodorici iuvenis Ostrogothorum regis subacti sint. Sic et Pheleteus Rugorum rex tristis execrabatur Odoacrem, quod ab eo sit regno pariter et vita privatus. Inde Marcianus Augustus deflebat se militum suorum coniuratione peremptum. Et iuvenis Leo, Leonis Augusti filius, longa verborum serie, sevitiam Zenonis damnabat quod eius opera principatui successurus, in cenobio monacus senescere coactus sit. Veniebant insuper, etsi mesti, venerabiles tamen plurimum, senes socer Simmachus et Boetius gener, amplissimis – ut ego prenoveram – honoribus functi et a rege barbaro, eo quod salvum voluissent esse senatum, atroci sententia primum apud Ravennam exilio religati; demum atrociori sub interminatione dedecorosi supplicii, Ticinum inde compulsi, quo crudescente regnantis ira, miserabili morte damnati perierant. Fateor, me plurimum erumne clarissimi viri Boetii trahebant ut de se scriberem, urgentibus una ex parte maiorum suorum famosis et venerandis imaginibus, quas etsi temporum iniquitas aut deiecerat aut minuerat inclitum Manliorum nomen minorasse, nedum subvertisse, nequiverat. Ex altera vero studiorum suorum singularis gloria qua eius immixtum phylosophorum nomen, labantibus seculis, in dies lucidius inter tam eximie rerum magistre professores refulget. Sed obstitit Britonum celebris fabula, Arturus rex veniens gemebundus, cuius magnitudinem atque casum, etsi ex fide digna testimonio non noscamus, pro comperto existimamus postquam universi orbis testari videtur opinio. XIX. De Arturo Britonum rege. Britones angulo in occiduo positi et ab orbe fere ceteri separati, suis annalibus asserunt Arturum quondam regem suum, longe rerum omnium occidentalium clariorem eumque a Constantino quodam – qui occiso Gratiano municipe insule tyramno regnum tenuit – originem habuisse eiusque fuisse patrem Uter cognomento Pandragon insule regem. Quo mortuo, cum is regale conscendisset solium adhuc iuvenis et admirande indolis videretque eo venisse rem publicam romanam ut quantum quisque surripuisset eidem, tantum possideret impune, non contentus relicti a patre imperii, collectis viribus, Hyberniam, Orcadas, Daciam Gothlandiam Norvegiam aliasque plures etiam versus Galliam provincias maximo celerique subegit successu. Porro cum satis visum foret regni terminos et nominis gloriam ampliasse, ratus aliquando finem belli ponendum, ne ocio virtus marcesceret, ut fertur, Merlini vatis, ea tempestate florentis consilio, Tabulam quam Rotundam Angli vocitant ordinavit. Ad quam, quasi ad convivium celebre, quoscunque ex suis nobilioribus armis et moribus novit egregios convocavit selectosque legibus ordinibusque in consortium et societatem coegit. Fuit quippe omnibus lex precipua arma non ponere, monstruosa exquirere, ius debilium vocati totis viribus defensare, violare neminem, se invicem non ledere, pro salute amicorum pugnare, pro patria vitam exponere, sibi preter honorem nil querere, fidem nullam ob causam infringere, religionem diligentissime colere hospitalitatem quibuscunque gratis pro facultatibus exhibere, contingentia seu in honorem seu in dedecus referentis vergentia summa cum fide et veritate quibus annalium cura erat exponere; et huiusmodi plura laude quidem dignissime exercere. Quibus rite servatis, tam robore sociorum militum quam inclita morum claritate, regium nomen in tam splendidam gloriam delatum est ut nec Fortuna seviens nec annosa vetustas agere potuerit quin usque in nostrum seculum claro cum fulgore devenerit. His igitur iam felix, dum solitum vectigal Romanis poscentibus negasset, copiis in Galliam deportatis, signis collatis, adversus Lucium consulem illud armis poscentem descendit in aciem. Et cum illi cessisset victoria, in omissum desiderium recidens, occupaturus ampliora processit. Sed elato iam parabatur occasus. Dum ergo armis interiora infestaret Gallie, Mordretus eius ex concubina filius – cui sedem regni, se absente, tutandam liquerat – acer iuvenis ad omne facinus audax, iam dudum regnandi cupidine captus, oblatum sibi tempus a Fortuna regis absentia ratus, cepit ad libertatem iugo pressos regio irritare, animos omnium donis allicere, se regem benignissimum futurum ostendere, civitates arcesque regni suis presidiis servare, amicos convocare, vires parare, mercennariorum militum maximam manum conducere, regi patri supplementa et commeatus negare et ad rebellionem spectantia cuncta peragere; et cum iam precogitatum tempus adesset, ficticiis literis regem bello mortuum demonstrare, sese regem dicere et regalia cuncta tractare. Que cum fama velox Arturi detulisset in castra, repente belli sedes mutata est; et arma que in socios Romanorum infelix direxerat, in filium retorquere coactus est. Assumptis igitur in classe copiis, in litore britannico filium repugnantem habuit obvium. Verum cum nequisset obsistere, dimisso litore et in fugam versus, se Guitoniam contulit; ibique cum omne robur suum convenisset, certaminis temptare fortunam disposuit; tanteque fuit obstinate perfidie, ut non vereretur adversus patrem in pugnam descendere. Commisso igitur certamine, etsi militum Arturi armorum atque bellice discipline virtus esset insignis, multitudo tamen adversa, crimine lese maiestatis conscia et ob id mori potius quam vinci disposita, nec flecti poterat nec inpelli. Et ideo, marte sub dubio, diu acriter hinc inde pugnatum est; et ex utraque parte tam ingens quam feda pugnantium cedes facta. Periere equidem ibi omnes fere Arturi commilitones egregii. Quod cum egre ferret Arturus videretque Mordretum, quasi renovatis viribus discurrentem et fere sua virtute victoriam occupantem, seposita affectione patria, lancea sumpta toto recentis equi impetu in venientem irruit eiusque miserrimi pectus omne transfodit. Verum non impune. Nam iuvenis letali dolore percitus, cum se totum in vires collegisset, propinquanti regi, erecto gladio caput adeo feriit ut, non resistente galea, ad cerebrum usque descenderet gladius. Rex vero transvectus equo, dum lanceam ex pectore moribundi retraheret, aiunt adeo ampliatum vulnus ut per illum in partem alteram cadentis iam solis transparerent radii. Mordretus igitur illico decidens, finem sumpsit infauste presumptionis et vite. Rex autem dierum extremum iam sentiens continuo prosiluit ex equo navimque conscendens, iussit se moriturum in insula Avalonis deferri. Ibique ex felicissimo miser moriens Constantino nepoti suo regni dominium ac desolationis vindictam peragendam reliquit. Sane, seu quod a successore Arturi mors arte celata sit, seu eo quod, existentibus rebus perturbatione maxima involutis, in se Arturus paucis consciis moreretur et nullo apparatu sepultus sit, quasi non mortuum sed sub taciturnitate servatum adhuc tanquam insignem et precipuum regem suum vulgo vivum arbitrantur Britones eumque solidatis vulneribus procul dubio rediturum asserunt. Quo ergo unius nepharii hominis ausu parvissimo temporis tractu ampliatum, Arturi regnum diminutum est illique cum vita subtractum. Tabula Rotunda tot probis splendida viris cesis omnibus deserta fractaque et in vulgi fabulam versa est. Gloria ingens regis et claritas desolatione in ignominiam et obscuritatem deleta est adeo ut possint, si velint, mortales advertere nil in orbe preter humilia posse consistere. XX. In scelestos filios. Abite hinc insignes pietate filii, ne dum tam scelestos ausus legeritis, clementes oculos aut animas rei enormitate fedetis. Vosque Eumenidum ferrea gerentes corda quibusque grave est bene compositi patris imperium in ruborem vestre immanitatis, estote presentes et dicatis, queso, quid possit etiam parentum iubere protervia, quod honesta filiorum obedientia pati non debeat. Nonne ab eisdem initia vite recepimus? Non antequam homines ab eisdem dilecti, votis observantiis vigiliisquel summa cum diligentia exoptati sumus? Nonne ex matris utero pia affectione patris in ulnis suscepti invalidi plorantesque nutriti et assidua baiulatione solati? Non in periculis ab eisdem eorum saluti prepositi? Non in etatem plusculam venientes eorum gremio foti, disciplinis et moribus instructi, summo cum studio in validos annos maximis sumptibus usque perducti? Nonne ab eisdem, quantum in eis est, ad pregrandia omnia nobis stratum iter? Nonne vite commoditates, non coniugia pro qualitatibus splendida, non hereditates laborioso cum sudore quesite? O miseri, quotiens nos ipsos, ipsum Deum eiusque salutaria negligimus ut filios extollamus, ut et ipsi non nunquam a parentibus sublimati fuimus! Quid plus ab homine, sceleste anime, optare possumus? Maiora Dei sunt, que et ipsi, si possent, etiam sibi surripiendo natis concederent. Qua igitur mente, non dicam regna subtrahere, sed minimis quibuscunque parentum beneplacitis audemus obsistere? Cum infandum etiam excogitasse ac perversissimum sit. Habeo bonorum et forsan aliorum responsum. Sed ut pro concesso bonorum omiserim, quid inquient alii furore seducti? Fortassis venerandis canis robur virentis etatis, levitatem gravedini, temeritatem consiliis et prodigalitatem parsimonie anteponent. Dicent insuper unumquenque naturali quodam instinctu iugum spernere, libertatem querere, dominium exoptare, que omnia, ni abiciantur, ni pellantur, ni de medio tollantur, pater occupat. O ignorantium opinio detestanda! Quam ignominiosa cecitate seducta, non videt quantum veneranda et potissime parentum senectus semper pro iuventute filiorum excubat; quam ingentia pro. viribus paret dominia, quam miti imperio motus frenet nocuos et urgeat salubribus monitis ad virtutem doceatque pia solettia quibus gradibus ad se usque etas natorum cum splendore deveniat. Taceant igitur et erubescant tales et in semetipsos sua cum rabie confundantur, imo nec hominum habeantur in numero qui negant post Deum honorificentiam omnem exhibendam fore parentibus; memores etiam hoc divino iudicio permicti ut talibus eadem mensura metiatur a filiis qua ipsi pro genitoribus mensi fuisse noscuntur. Quid ergo? Si sapimus, tanquam suavissimum iugum toleramus patrium, obedientiam omnem volentes prestemus eisdem; et summa cum veneratione etatem patrum tremulam honoremus, ut dum illam grati debita persolventes extollimus, quid nobis agendum sit a posteris ostendamus. XXI. Flentes pauci. Post Arturi fatum plures astitere reges. Nam Giselmerus Vandalorum et Guinthigis Gothorum rex se a Belisario cesis exercitibus captivatos anxie querebantur. Inde Anirales, quod a Ioanne Sanguinario una cum Mauris suis fusus sit et inde peremptus ferebat egre. Sic et Sindualdus Brentorum rex tanta cum indignatione deflebat se a Narsete eunuco fugatis suis, captum et laqueo more latronum extinctum, ut facile advertisses inter hominem et eunucum et laqueum et gladium satis congrue distinxisse. Post hunc et Totila veniens olim Gothorum rex, eo quod a Narsete, deleto eius exercitu, trucidatus sit, maledictis suum infortunium lacerabat. Quos omnes sequebatur mestissima Rosemunda erumnas suas amplissimo ploratu demonstrans. De qua – eo quod rarissime interveniant mulieres – scripsisse laudabile ratus sum. XXII. De Ro.semunda Langobardorum regina. Rosemunda Turismundi regis Gepidorum filia fuit. Hec ab ineunte iuventute cepit Fortune lubricas vicissitudines experiri et in finem usque vite perpessa est. Cum igitur inter Alboinum Langobardorum regem adhuc in Pannonia imperantem et Turismundum bellum esset exortum ac postrema cum strage una cum rege suo Gepidorum nomen omne deletum, Rosemunda preda victoris effecta est. Quam – eo quod virgo regia forma venusta essetque iam viro matura et careret coniuge – Alboinus sibi in matrimonium copulavit. Et sic fere temporis in momento, ex aula regis tracta, vincula induit eisque exuta regium thalamum est adepta; et ex Gepidorum regis filia Langobardorum regina refulsit. Equidem splendida satis origine, sed longe splendidior facta viro, qui, a Narsete vocatus, concessa amicis Pannonia, maximis et ex ordine subsequentibus victoriis, Forumiulii, Venetias, omnem Galliam Cisalpinam, Umbros atque Samnites sue dicioni subegit. Ex quibus quantum aucta Rosemunde gloria sit, tot cum viro nationibus imperantis, discerni facillimum est. Sed inpatiens Fortuna loci, quam sublimarat feliciter, ignominiose, non longo interposito temporis tractu, depressit. Erat post victorias Alboinus Verone regni sedem forsan firmaturus ibidem et apparatu conviviorum ingenti, cum proceribus suis festum celebrabat egregium. In quo exhilaratus nimium et forte vino madens, poculum sumpsit quod olim victor fecerat ex craneo Turismundi componi plenumque vino iussit Rosemunde deferri et ut in festo tam celebri cum patre biberet imperari. Rosemunda, non inspecta viri letitia, muliebri more, verbum sumpsit in peius: rata sibi patris cedem suasque sibi insuper improperari catenas; et confestim femineo succensa furore secum in mortem regis egregii conspiravit. Et indignationem consiliumque suum in tempus congruum alto servans sub pectore, primo in summam sui diligentiam Helmechim regis armigerum atque lactis fratrem, donis atque blanditiis traxit. Inde patefacto consilio, eum suasionibus atque promissionibus maximis in suam duxit sententiam. Visum tamen est eis nil absque Peredeo – qui tunc apud principem fortissimus habebatur – satis apte posse compleri. Que cum cerneret in tam grande facinus fidem viri constantissimi devolvi non posse facile, novum commenta scelus, astu femineo emollivit solidam viri mentem. Ardebat Peredeus amore puelle Rosemunde pedisseque eiusque dum posset summa cum voluptate utebatur coitu. Nec hoc Rosemundam latebat. Ad quam cum eum venturum nocte sequenti regina novisset, clam, sublatis luminibus, intrans puelle lectum expectavit; eique postquam suam libidinem in eam expleverat, cum qua concubuisset aperiit, mortem interminans ni in suas partes devenisset illico. Hac arte Peredeus captus, sceleris conscientia tractus, in voluntatem regine descendit; eaque duce, Alboino in meridianum somnum soluto, Helmechi addito, regium cubiculum intravere. Verum is aggredientibus nephariis hominibus surgens stupidus et inermis, cum ad que recurreret arma non haberet – abstulerat enim Rosemunda gladium solitum secus regium lectum pendere – sumpto scabello pedaneo, in longam atque validam defensionem processit. Tandem superatus et occisus est et sanguinem suum fudit in Turismundi regis morte piaculum. Sic rex qui tot reges oppresserat, tot hostium superaverat copias, tot provincias dicioni sue subegerat, per mille pericula tractu terre tam longo in novas sedes victor evaserat, ab his quos promoverat, uxoris fraude superatus, occubuit. Huius regnum post patratum facinus insano ausu Helmechis, eo quod lacrimis insisterent et funere occupati regio Langobardi, arripere conatus est. Quod cum frustra temptari cerneret, cum Rosemunda – que iam ex regia uxore devenerat coniunx armigeri – et thesauris ac omni suppellectili et apparatu regio, una cum Alsuinda, Alboini ex prima coniuge filia, et Peredeo – ut placet aliquibus – noctu naves conscendens, ex Athesi Padum intrans, secundo fluviorum vectus cursu, Ravennam appulit. Quo a Longino patritio, Iustini Augusti loco Narsetis suffecto, etsi hostes essent, egregie tamen suscepti sunt. Rosemunda igitur profuga ex regina, ne diu cum suo Helmechi tam grandi preda gauderet, facta, tam ob deperditam celsitudinem quam ex prostrata pudicitia spectaculum Ravennatum, in extremum sui exitium Longino placuit: qui cum eidem flexibili longa dicacitate suas suasisset nuptias et vidisset ad has nisi per alienum sanguinem aditum non haberi, facile ad omne facinus pronam, in armigerum virum armavit. Nec mirum. Infecta semel conscientia malis ultro demum labitur ad quodcunque. Captato igitur tempore, thorum viri tertii conscensura, pretiosum, veneno tamen perlitum, poculum Helmechi sitienti porrexit. Qui cum iam gustatum novisset, Rosemundam ad residuum exhauriendum coegit. Nec mora. Qui super innocuum sanguinem Alboini scelestas nuptias celebrarant, turgidi iam facti, hinc inde cadentes, illas exules misere separarunt. XXIII. In mulieres. Producatur in medium turgida inhonestumque cadaver pie matrone circundent. Cui, dum compatiuntur, inspiciant quid ambigua verba in damnum suum interpretari, quid in periculum suum succendi furore, quid in cecum vindicte desiderium prolabi, quid, ad consequendam, dehonestari libidine feda resultet. Dumque ob alienum facinus frontem propriam pudicus rubor accesserit mentis intuitu, se ad patientiam natas cognoscant, pronam debilitatem suam considerent et advertant mobilem voluntatem frenisque laudandi pudoris iniectis labentem animum sistant; ne per vestigia infelicis Rosemunde, dum ausu temerario altiora expectant quam sexus exposcat, in sterquilinium eterni dedecoris precipites sese dedant. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber octavus explicit. Liber IX
I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina. I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina.Non immemor ab inclito preceptore meo ruboris iniecti, quanquam pro voluptatis desiderio satis ocio vacatum non sit, surrexi tamen, cupidus metam propositi, si detur, aliquando contingere. Erat tamen animus michi alio dirigere cursum, cum iam a longe venientes viderem et Mauritium Augustum, mestum – existimo – eo quod a Phoca apud Calcedonem eum uxore et filiis et famulatu cetero peremptus sit, et post eum ipsum Phocam, Heraclii viribus ex imperio deiectum atque occisum Post quos – cum ego summa cura spectabam – seductor ille nequam Mahumeth veniebat, cuius artes quam libentissime audissem novit Deus, et qualiter post prophete nomen assumptum legesque letiferas datas in suam luxuriam, deperisset. Sed mulier quedam, imo demon, adveniens me his abstulit. Hec etenim, crine soluto, maxima cum copia lacrimarum, iter occupans clamitabat: – Mene pretermittes, calamitatum preteritarum eviscerator novissime? Reliquas ut plurimum labore perquiris: meas oblatas non suscipies? Taces? Equidem video: vilipendis, meque mulierculam autumas. Quos vides neglectos decerptosque crines corona regia pressos habui, quid ergo, quasi artiori detentus cura, alibi faciem oculosque protendis? Si nescis, Brunichildis, Francorum regina, fui. Quid tepes? Quod mente queris diffugium? Potuit Arsynoe cyrenensis, potuit egyptia Cleopatra et novissime Rosemunda gepida obsequio uti tuo, ego uti non potero? –. Ego autem, tam inopinate tanque stricte a muliere detentus, obstupui; et, cum nil aliud tam efficacibus verbis quid responderem occurreret, dixi: – Brunichildis, etsi iam perquisiverim, ad presens assunt casus ultra quam velim. Te miseram, doleo; quod petis nequeo. Nam fortunas tuas nec nomen, preter nunc, audisse memini? –. Tunc illa: – Nec dulciores usquam nec amariores in quoquam comperies. Egomet referam: arripe calamum –. Ast ego: – Dic – inquam: – tibi ne de te credam: novi ab ipso iuventutis mee ingressu mulieres esse bilingues –. – Hei michi – tunc illa – reginam mentiri credis? – Cui ego: – Forte si sexum corona mutasset, non crederem –. Tunc illa: – Infelicium hoc vetus infortunium est, ut eis egrius prestetur fides. Vera fatebor, si commodi quod opto sequatur –. – Quid – ego tunc – commodi aut levaminis pauce calami mei liture dolori tuo tam eximio attulisse poterunt? Debueras, edepol, optasse potius ut e memoriis hominum laberentur, quam ego illas novis literis suscitarem semisopitas. – Illa vero subsequens ait: – De me, ecastor, actum est. In eorum dedecus, quorum sevitia regis mater horrenda perpessa sum, scribas cupio –. Ego autem, etsi desiderio traherer alibi, cum ferreus non sim sed exorabilis homo, flexi propositum, inquiens: – Hac lege tibi calamum concedo meum: si vera dixeris –. Et hinc, dum sedulus aures porrexissem, illa habunde lacrimas fundens et pectus pugnis tunsum crebrisque respersum livoribus, assiduis suspiriis agitans, inquit: – Audisti, arbitror, Clodoveum, veterem Francorum regem, Clotarios filium et nepotem ex filio habuisse; ex quo nepote quatuor suscepti filii,il qui, patre defuncto, ut regnarent omnes, regnum quadrifarie divisere; exortoque inter Levichildonem, patrem meum, Hyspanie tunc regem, genus ab Athalarico maximo Gothorum rege trahentem, regesque prefatos bello, et ob id hinc inde plures suscepte clades, itum in pacem est; ad quam servandam, quasi vinculum facta, adhuc vix pubes in coniugem Sigiberto regi concessa sum. Tum ego: – Cave quid dixeris: Chilperico aut Childeperto audiveram –. Illa vero: – Scio quosdam sic arbitrantes existere. Verum ego, ut finis aperuit, gestantibus infernalibus furiis tedis, thaIamum illius intravi. Sed quid tandem? Cum esset oris mei sublime decus et etas integra, quibus plurimum mulieres valemus, nec pro votis ornatui aurum gemmeque deessent et, solio sublimata regio, a cunctis tanquam deam celo lapsam intueri me cernerem, venerari, laudibus extolli, ceterisque preferri primis regibus, Clotarium III pariens supercrevi. Quem utinam aut non concepissem aut ex utero in tumulum coniecissem! Sane, dum his tot provecta felicitatibus et amplissimis delitiis fruerer, oritur inter fratres seditio, que evestigio bellum peperit –. Tum ego: – Siste, queso. Que seditionis causa? –. Cui illa: – Inequalium regnorum invidia –. Tum ego: – Mentitur regina. Tu ipsa triste semen, cum ingenio semper fueris impio, cordibus iniecisti –. Ast illa: – Paulo ante nunquam me noverat iste, adeo repente ingenii mei censor factus. Crede, si vis: factum est, exasperatis odio animis, ut Chilpericus, viri mei frater, sub specie componende pacis accitus, satellitum manu cederetur, et hine post modicum, hoc eodem infortunio (credo vindicte causa) vir meus occubuit –. – Nec istud patiar – inquam: – tua perfidia occisus est. Nam cum, insita mulierum vanitate, precipuam voluptatem ex aspicientibus formositatem tuam caperes, lasciva nimium, non advertens ex aliena capta, Laudricum, palatii comitem, ultra honestatis feminee terminos ardenter amasti, et in eius volens oransque concubitum irruisti; quo dum minus cauta utereris, et iam multis innotesceret scelus, ne opprimereris merita, in nescium et in immeritum insidias tetendisti, eumque venatione fessum medio in nemore, seu redeuntem venabulis confodi fecisti. – Illa vero paululum irritata: – Proh superum fides! – inquit – quis hic homo est, tam ociter ex ignaro tanquam conscius acer redargutor effectus? Equidem reor eum credere que dicit, quasi melius post secula multa noverit que acta sunt, quam ego que presens. Erras profecto. Fredegundis hoc fuit in Chilpericum, cuius erat speciosissima coniunx, et cuius ego, in alios moderatior quam tu in me sis, necem viri recitans, nomen honeste tacueram. Sed sine quo tendo deveniam. Ego, cum parvulo relicta filio, etsi multum preterite claritas amiserim, qua possum industria regiam curo –. Tum ego inpatiens inquam: – Audiveram, Brunichildis, non ex Sigiberto et te Clotarium, ut siebas, genitum, quin imo Childepertum; et ex eodem, mortuo, geminos tibi superfuisse nepotes: Theobertum atque Theodericum –. Illa vero: – Tu crede quod voles. Ego cepti sermonis seriem non omictam. Fit inde ut Theodericus, viri mei nepos, qui Burgundie preerat, indignatione concepta, fratrem suum Theobertum, Austrasie regem, filiosque cum coniuge, ob illi paratas ab eis, ut ferebatur, insidias, trucidaret –. Ego autem inquam: – Istud non aliter quam precedentia patiar: tuum hoc fuit scelus. Nescio autem unde tanta tibi suadendi vis fuerit. Sed quid dico? Magna potest cupido regnandi, qua credo urebaris nimium, ut impune peccandi amplum spatium possideres. Sunt preterea in malum vires ingenii mulierum permaxime, quibus tu cum iam sepius immutiis hesisses, illas omictere nesciebas –. Tunc illa: – Sine istanc credulitatem tuam, queso, et quorsum tot rebus predictis emersura sim specta. Post tempus Theodericus, facti penitens, dum quod male egerat in alium retorquere nititur, veneno perimitur, et filii gladio extinguntur –. Cui ego: – Istud profecto non inficiar: sic est (de morte loquor); sed quod omiseras ipse supplebo: in te tuum crimen obiecit, tu illud veneno gladioque purgasti –. Illa tunc, fecundius emictens lacrimas, inquit: – Me miseram, quia infelix sum! mendacem existimat iste. Dictum est: «Sic Fortuna facit: horum verbis aufert fidem quibus bona cetera abstulit». Ego autem quid dicam scio –. Et dum diu obiurasset atque negasset ac adversus veritatem, ut testantur alii, multa dixisset, quasi me tacentem in fidem verborum suorum traxisse existimasset, sermonem quem interruperam continuans secuta est: – Dum tot facinora, tot enormia in tam splendidos viros, per regni proceres commissa, vindictam exorarent aliquam, et illa iam grandiusculo peteretur Clotario, perquiritur tantarum cedium perpetrator. Ipsa quidem adhuc, etsi regis relicta, plurimum potens, multorum exacerbaveram invidiam, qua tracti, ut odium suum aliquando in ruinam meam depascerent, in me coniciunt omnia. Accusor filio; capior, et in pretorium trahor; et quo principes virique robustissimum cor habentes tremunt, femina et unico quod habebam subsidio spoliata, rem dicere cogor, non iudicibus coram, quorum interest partium iura equa lance servare, verum accusatoribus. Quis nedum femina, inter tot Francigenas hyspana, vidua, a filio non relicta tantum sed captivata, ius ab hostibus excerpat? Quid plura? Adversus excusationes meas, falsis testibus, coniecturis falsis aliisque plurimis infandis probationibus vincor. Inducitur puer facile in scelus permaximum; et iussu suo proceribus regni, imo inimicis meis, commictitur, provocatione sublata, ut suo ritu in me innocuam pro scelerum qualitate dictetur sententia. Heu miseram me! Non pectus ex quo prima sumpserat alimenta, non venter quo illum gestaveram, non matris etiam apud immanes barbaros venerabile nomen, non illum lacrime movere mee, non querule voces suam gratiam atque misericordiam implorantes, quin, dum more integerrimi viri puer immotum teneret propositum, dira nimium sententia dictaretur, atque, me audiente et frustra reprobante, prolata cum esset, ex regina tanquam popularis muliercula, duris carnificum manibus trador, qui, omni spectante populo et hi potissime coram quibus insignita regiis, multis comitata nobilibus, incesseram sepius, veterem obliti reverentiam, iniectis in Vestes manibus, me vi illas extorsere nudantes. O mirum! Que Fortune vires! Dum meo commodo oculos continere nequeo, nullas pietate mei in quoquam lacrimas vidi, me monstrari digito, et hiulcis oculis de me expectare peiora multos percepi; quod etsi clausis oculis aliquando vitassem, aures claudere non poteram quin, etiam inter lictorum strepitum, multos obloquentes in augmentum mei doloris audirem. Quid multis insto? Seminuda in turpissimam mortem rapior. Nam pede uno et manu altera crinibusque caudis validorum equorum alligata atque decerpenda permictor, et, dum in varia tenderent equi, membratim distrahor, sanguine fedans cuncta, et sic inter cruciatus importabiles expiravi animam per omne scissum corpus emictens –. Dixerat. Ego quidem illi obsequiosus factus sum. Scribens, fateor, non satis digno testimonio usus; et ideo, siquid minus verum reperiri contingat, imputetur importunitati instantissime exorantis. II. Quidam tristes Augusti. Evaseram a Brunichilde regina, et coram stetit Heraclius Augustus, tenso epate ac facie lurida, sitibundus, indignanter Deo ydropisim suam marcentem improperans. Quem Constantinus sequebatur successor, flens quod, discurrentibus Ytaliam Agarenis, apud Syragusas a suis sit in balneo trucidatus. Cuius post tergum erat et filius, non veritus sua inertia primus tributarium Bulgaris romanum fecisse imperium. Quos ego cum aliis huiuscemodi plures indignans ultro postposui, et in eorum dedecus mulierculam flentem, Romuldam, Foroiulianorum ducissam, volens assumpsi. III. De Romulda, Foroiulianorum ducissa. Gisulphus, nepos Alboini regis, primus ex Langobardis Ytaliam occupantibus a patruo Foroiulianorum dux constitutus est. Huic fuit Romulda coniunx, equa nobilitate insignis. Que, etsi plurimum amplissimo ducatu refulgeret, numerosa insuper prole felicitata gaudebat; nam melioris sexus ex viro filios quatuor genuerat, duas autem ex reliquo, quibus, defunctis parentibus, multis exanclatis laboribus, clara fortuna fuit. Verum, ut hos omiserim, se rebus Romulde cum Gisulpho tranquillis habentibus, turbo cuncta circumagitans repente exortus est. Nam Catanus, Avarorum rex, congregata armatorum multitudine hostiliter Gisulphi fines ingressus, cum occurrisset Gisulphus, superirruente in eum suosque Avarorum multitudine, non solum superatus, sed omnis fere nobilitas cum eo cesa subcubuit, et multitudo reliqua, in fugam versa, pro parte truncata aut captiva deducta est a victore Catano. Hac tam ingenti strage perculsa, Romulda, cum non prestaretur lacrimis tempus, collectis ex agris reliquiis, se in castro Fori Iulii obsidionem passura recepit. Avares autem, cum omnem provinciam populassent, castrum obsidione cinxerunt, in cuius expugnationem cum multa parassent, circumiretque Catanus muros, deliberaturus quibus ex partibus bellum inferretur facilius, contigit ut illum, clara iuventute florentem et splendidum rutilantibus armis equoque scriter insidentem, ex turri Romulda conspiceret, et in eum illico exardescens, omissis mortis Gisulphi lacrimis et publice salutis vigilantia, mentem omnem in austerum hostis aspectum converteret, nil magis cupiens quam ut eius potiretur amplexibus. O bone Deus, quam fera pestis cupido! Mirantur non nulli ab hac letis in rebus mentes quandoque laqueari atque vinciri; quid si, non dicam mediis in lacrimis seu inter armorum fragores, verum in obsessos in plenum tela iacientem videant? Sed de hoc alias. Capta igitur Romulda infelix uritur, nec sui compos, muliebri rubore posito incliti viri vulneribus adhuc cruore recenti manantibus, clam per internuntios adversario regi, si suas velit nuptias celebrare, castri pollicetur dominium. Rex, esto barbarus, cognita muliebri libidine ac vilipensa, imperii cupidus, petitis annuit; et sic clam Avares in castro recepti, omnes occidere viros, mulieribus in servitium reservatis, inter quas filie due Romulde – cum filii aufugissent – deducte sunt. Romulda autem, ex excidio suorum ductura triunphum, regis iussu induta regalibus, per medium suorum sanguinem celebratura nuptias, regina processit in castra. Catanus autem, ne posset violate fidei reprehendi, per spatium noctis se libidini et amplexibus ardentissime mulieris concessit. Inde, ne scelestum eiusdem facinus inultum omicteret, ex ulnis evulsus Romulde, vocatis duodecim ex Avaribus quos validiores arbitrabatur ad mulieris pruriginem extinguendam eis illam, ex regina inclita iam privatam et miseram, illudendam tradidit, precipiens ut ea abuterentur sibi invicem succedentes vicibus. Qui, deducentes eam in tabernaculum, in quo forsan equos regios servabant, ad satietatem usque eius luxuriam contuderunt. Que illi mens fuerit, postquam victa libido cessit, seque amore suo ac opinione frustratam comperit, viditque se tam turpi scemate inter lixas delusam fuisse, lectoribus exstimandum relinquo. Catanus autem, surgente sole, mediis in castris pilum preacutum erigi iussit, fessamque labore nocturno capi, et pili summitatem genitalibus infigi, affixamque alligari, totoque exercitui, detecto eius facinore, deludendam tradi. Quod cum esset non absque maximo mentis et corporis infelicis dolore peractum, primus accedens inquit in miseram: – Quem meruisti virum, obscena, concessi –. Et abiens confestim, ceteri more suo verbis actibusque turpissimis absque intermissione per diem rubore plurimo respersam flentemque luserunt. Que tandem, tam cordis mestitia quam nimia corporis afflictione superata, infandum amorem plorans eiecit cum spiritu. Abstulisse Romulde ducem Fortune fuit peccatum, illam in tam extremam miseriam deduxisse meritum: flebile unum, non curabile reliquum. Nam illud aufugisset ducissa: istud non solum sponte, sed ardenter ab en petitum est. IV. Imperatores plures miseri flentesque Langobardi. Prout ob rubiginem paulatim ferrum iners corroditur, sic ob segnitiem principum ab armis barbaris sensim diminutum, servato nomine, romanum imperium fere devenit ad nichilum. Quam ob causam magis ridendi sunt qui se propter illud periclitantur insane; quorum globus, una eademque quasi procella prostratus, cum Romulde lacrimas enarrassem, confestim affuit. Quos inter Iustinianus, naso privatus et labro, ab imperio deiectus, et exilium passus, et iterum reassumptus, et postremo cesus, miserrimus incedebat.I Sic et Leontius, equa oris deformitate, se ab augustali deiectum apice, carceres et catenas expertum deflebat. Similiter et Tyberius querebatur, quod, cum Iustinianum, deiecto Leontio et imperio occupato, vindicasse videretur, ab eodem captus et una cum Leontio miserrime in mortem tractus sit. Post hos vero deflebat Phylippicus, quod, occiso Iustiniano et Augusti nomine sumpto, bellum adversus ymagines Creatoris sanctorumque, quas quorundam pia devotio in ecclesiis pingi curaverat, assumpsisset. Quod ob meritum a Romanis eius nomen lege abrasum, et ipse ab Anastasio deiectus solio, et in Syciliam usque secutus, oculisque privatus, quas quesiverat ymaginibus tenebras sit adeptus. Hinc et Anastasius, quod, sublimatus etiam renuens a Constantinopolitanis ad augustalem sedem, a Theodosio Othodoro depositus, et ad summendum sacerdotium coactus sit, ferre anxie videbatur? His immixta Yrenes erat, flens acriter quod, constantinopolitana imperatrix, tam morte viri quam oculorum filii electione, constituta, a Nicephoro fratre deiecta sit, et apud Lesbos in exilium acta, et in endem misera senectute consumpta. Post hanc longus ordo sequebatur hominum, oris habitu a ceteris adverso, ut, dum primo inspicerem, potius ludentes larvatos quam flentes miseros extimarem. Erant enim eis a cervice in occipitium capita depilata, et a lateribus in ora diffusa vertebatur cesaries, et a semitecta crinibus facie barba unicuique prolixa declinabat in pectus; vestes illis large atque fluxe, variis contexte coloribus, albisque fasceolis infra suras, fere omnibus, ligata crura; his insuper calciamenta aperta fere ad pollicis usque summum, hinc inde alternis corrigiarum alligata laqueis. Quos ego postquam paululum mirabundus aspexi, Langobardos esse cognovi. Et ante alios, nepharios ausus suos in Grimoaldum deflebat Lupus, se profugum atque captivum atque Grimoaldi iussu ultimo iugulatum. Sic et Alachis (seu Arachis), inexplebilis homo, lamentabatur quod Cunipertum, regem suum, regno privasset, seque ab eodem Ticinensium fraude privatum atque occisum. Hinc Aripertus stultitiam suam execrabatur, quod inter se et Baioariorum ducem incerto marte nox deremisset prelium, tanquam victus clam noctu Ticinum veniens, aurum ad fugam in Gallias ad sufficientiam sumptum; natans pondere tractus suffocatusque in Ticino sit. Quos omnes et alios plures libuit omisisse, cum vidi Desiderium mestum insuper venientem; et eo quod Langobardorum regnum atque superbiam in eius infortunium finem sumpserit, quis illi fuerit exitus enarrasse reor officiosum existere. V. De Desiderio, rege Langobardorum. Hic igitur Desiderius, Agistulphil regis filius, patre defuncto, Langobardorum rex factus, principatus sui initio memor patrem sepissime bello fusum a Pipino, Francorum rege, eo quod Pastoris sacri christiani gregis iura quandoque surripuisset, ne infestande quietis sue alicunde oriretur causa, non solum pontifici summo genitoris promissa servavit, quin imo regia liberalitate donans eidem Faventiam, nobilem Flaminee civitatem, et Castrum Tyberiacum, comitatumque ferrariensem insuper ampliavit. Inde, se cunctis favorabilem atque benivolum exhibens, non tantum inclito regno florebat, sed hominum gratia claro coniugio atque numerosa prole fecundus, splendidior incedebat ceteris. Sane, cum nil sub sole sit stabile et mens hominum potissime permutetur, actum est ut per quietem regni ad maiora regis traheretur animus. Quam ob rem, sensim ampliandi dominii subintrante cura, concessi penitere et olim substracti dolere cepit. Quibus inpulsus, sentiens Francos circa Aquitanos et Vasconas, Pipino mortuo, sub Carolo bello occupatos, suasus ab Anglario quodam, qui cum uxore et filiis Carlomanni, Caroli fratris premortui, ad eum confugerat, arma sumpsit, fractoque pacis federe, non solum quod sui iuris dicebat arripuit, verum omnem Ytaliam igne ferroque infestare cepit. Quibus Adrianus, ea tempestate romane urbis pontifex, territus, et miserorum querelis assiduis lacessitus, marcescentibus apud Grecos et solo contentis titulo Augustis, precibus Carolum, Francorum regem, in subsidium periclitantis Ecclesie convocavit. Qui, ingenti cum exercitu, per Cinisios montes in planitiem Lombardorum veniens, cum obvio Desiderio, data pugne copia, certamen iniit, et, victo Desiderio atque fugato, eius adeo contrivit vires, ut desperantem in Ticino obsideret? Et cum, stante obsidione, multas Cisalpine Gallie civitates in dicionem redegisset, et Samnium subegisset Umbrosque, agente rerum omnium penuria atque peste, qua Ticinenses miserrime angebantur, factum est ut Carolo civitas traderetur, captusque Desiderius una cum coniuge filiisque vinctus mitteretur Parisius, ubi, perpetuo damnatus carceri, omni spe salutis perdita, in toiserabilem senectutem mortemque compulsus est. Et sic splendor omnis per tot claros reges per tot secula Langobardi nominis semper auctus, cum Desiderio in caliginem sempiternam deductus evanuit. VI. Dolentes quidam et in superbos. Dum post Desiderium inter varias hominum lacrimas fluctuarer, hinc inde distractus, et ecce mulier astitit que, induta pontificalibus et deciso tenus aures crine, sacerdos potius videbatur quam femina. A qua ego, etsi plurimum fleret, mirabundus tamen accepi quod, Maguntinis parentibus relictis, clam secuta iuvenem quem diligebat secum incognita virili in habitu studuisset; eoque morte subtracto, in liberalibus sacrisque literis, habitu et castitate servata, profecisse adeo ut apud Anglos homo, non femina, celebris haberetur. Et labentibus annis, dum se Romam ex Anglia contulisset ibique trivium legeret illustresque haberet auditores, tante apud omnes opinionis fuit ut, mortuo Leone papa quinto, imperante Lothario primo, ad pontificatum maximum traheretur et Iohannis sortiretur inclitum nomen. In quo, subeunte libidine, pregnans effecta, petens ex Ianiculo Lateranum, inter Coloseum et Clementis sacellum, cunctis advertentibus, peperisse dicebat. Et ob id ex apice pontificatus, cum duobus annis et septem mensibus et diebus aliquibus sedisset, deiecta misellam mulierculam devenisse querebatur. O Deus inclite, quid non audent mulieres? Honestate et studiis hec laqueos pretendit papatui et fere per triennium voti compos effecta possedit. Risissem equidem ni luss dignitas obstitisset. Sed ea cedente, in Arnulphum, ex concubina Carolimanni filium et Romanorum imperatorem, oculos inieci eumque tanto pruritu plenum venientem vidi, ut strictis dentibus fere se totum laceraret unguibus. Nec scabiei causa, quin imo pediculorum undique scaturientium infestatione. A qua – ut ipse dicebat – cum nulla medicorum ope posset liberari quin pulpis corrosis omnibus, ossibus nervisque relictis, usque ad precordia penetrarent; et ob id victum se tam dolore quam fastidio querebatur. Nequeo ad ulteriora transferri, ni prius insistam paululum in superbos. Assit igitur ille babilonicus Nabuchodonosor, assit argolicus Capaneus assit et Iulianus apostata aliique quibus parum visum est Deo, nedum hominibus, indicere bellum. Assint spurcidi blasphemantes, assint insipidi nil timentes et oculos iniciant in Arnulphum. Et dum eum romanum principem cernunt a pediculis esse prostratum, cogitent quid lupus poterit, quid ursus, quid leo, quid homo, cui cum viribus plurima virtus ingenii est; sinam quid ipse Deus, qui totum solo nutu concutit orbem. Non dubium quin tremiscant et suam damnent insaniam; seque etiam videant cum minimis equa sorte subia, cere periculis. Veniant nunc qui veterem sanguinis claritatem dum suo decori conantur inserere, sibi putant omnia in quoscunque licere et cum Arnulpho ex fulgido Carolimanni genere descendente, nature querantur iniuriam passam, ex tam generoso sanguine tot pediculos generari. Veniant qui arbitrantur dignitatibus humana nobilitari corpora et querantur cum Arnulpho Fortune desidiam, que passa est ex imperatore tam fetidum animal procreari. Veniant qui cuncta mortali prosterni potentia rentur et cum Arnulpho suorum exercituum querantur ignaviam. Qui cum Normandorum rabiem attrivissent suis armis suis telis suo robore, pediculos tam parvulos inermesque a carnibus eius evellere nequivere. Veniant et hi qui stultissime existimant cuncta superari divitiis et cum Arnulpho querantur coronam eius, sceptrum, thesauros atque purpuras fuisse adeo impotentes, ut eius pediculos, nedum fugare aut abicere, sed neque tergere potuerit. Quid multos invocem? Certissimum argumentum infelicitatis humane Arnulphi miserabilis exitus est. Quem si mente integra velimus inspicere, nos stipule flammulam e vestigio in cinerem redeuntem, seu flores purpureos et estu modico, austro flante, marcentes fore videbimus. Sinam Fortune iacula; febricala levis, parva vesice vexatio, et, si non aliud, parvus pediculus nos ad nichilum usque deducit. Quid ergo Deum contemnimus? Quid nos ipsos extollimus? Quid aliorum artes consilia viresque despicimus? Arnulphi pediculis terrefacti posito fastu, Deum cuncta potentem totis animi viribus excolamus, maiores equo animo toleremus, pares iugi dilectione pro meritis honorantes servemus et minoribus caritate compatientes indulgeamus, ut Eius gratiam mereamur qui erigens de stercore pauperem, divitem dimisit inanem. Retrahor unde discesseram: a filio consumpti tam turpiter Augusti. Is enim – cui Ludovicum dixere Francigene – querebatur se post adeptum imperium et recuperatam Ytaliam, Berengarii fugati opere, apud Veronam captum, luminibusque privatum et in brevem vitam sed miseram reservatum. Hos tandem postergabat sacerdos unus, femineo fere et inhonesto plangore clamitans summum sibi pontificatum Othonis opere fuisse sublatum. Cuius ego operum reminiscens, ne meritorum suorum effugeret notam infandam, eius sublimationem casumque dignissimum describendum ratus sum. VII. De Ioanne XII Papa. Supra vertices principum ostensurus tela transvolasse Fortune, si paululum altius repetam, non indignum. In bedientiam prothoplausti Olympum clausisse sibi suisque certissimum est. Quorum post tempus ex excelso misertus Deus ut ex Dite in patriam pios revocaret preteritos et eiusdem ianuam reseraret posteris, ex alto Verbum mictens, incarnari fecit ex Virgine, eam Sacro Spiritu obumbrante; et sic Dei et hominis inviolata virginitate natus Filius, abdicata lege veteri, suis sacrum novumque dogma monstravit. Et ut antique prevaricationis insolentiam aboleret, se suppliciis et inhoneste morti summa cum humilitate concessit; qua quidem mors nostra peremnis interiit. Et cum ingenti Patrum preda, Plutone subacto, Orci fauces vacuasset, vitam nobis resurgendo restituit. Demum ascensurus ad Patrem Petro Simoni, quem ex piscatore piscium futurum hominum piscatorem predixerat, postquam vices suas commiserat eumque pio gregi prefecerat, regni humano generi restituti claves concessit, asserens adversus eum nec Ditis ianuas prevalere. Cui usquam regi seu principi tam grandis facta commissio? Ceteris mortalia regere, huic spiritualia gubernare; ceteris ab indocta multitudine preminere concessum, huic ab ipsa Patris eterna sapientia divine vices exhibite; ceteris temporalium data facultas, huic eterna concessa libertas est. Nil ergo maius in terris contigit aut potuit contigisse mortali. Is igitur piscator hominum, cum Rome sedem suo sanguine tanto principatui statuisset, ut in se factum a Verbo divino meminerat, sic moriturus, ne grex pius pastore careret, in successorem commissa reliquit: quo ordine in nostrum usque evum successio tam miranda devenit. Attamen postquam virus largitionis magnifice Costantini Augusti, per sacram piorum congregationem dispersum, ceca cupidine corda cepit inficere, onus quod tanquam non omnibus humeris portabile, non nunquam ab aliquibus fugiebatur, vesana presumptione ambiri atque occupari et a non nullis minus sancte teneri ceptum est. Et ut eo quandoque quo cepimus veniamus, actum est ut, Berengario. Ytalis imperante, Albertus eius filius, qui secum una regnabat, ob affectionem patriam terre preesset principibus et ob obedientiam filii spiritualibus imperaret, summi pontificatus in iusiurandum electores cogeret se, Agapito Romanorum pontifice mortuo, in locum eius Octavianum filium electuros. Et factum est. Ac ex Octaviano Ioannes duodecimus nominatus cathedram Piscatoris ascendit. Qui dum se Patrem Patrum et ante pedes suos superba flectere genua reges cerneret ac amplissimo Piscatoris patrimonio imperare, in tam grandem ac detestabilem vesaniam elatus est, ut arbitraretur suum esse cunctis leges indicere seque legibus esse solutum. Et inde spreta sacrosancti officii gravitate seclusisque a se piis hominibus, cepit vigilantiam pastoralem negligere et loco eius etiam palam impudicas mulieres, lenones atque satellites introducere, ne ab eis discederet quibus Deus homo dixit iratus: «Domus Patris mei domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum». Hinc arma tractare, tabernas et lupanaria perscrutari, spurcitiis et fabellis vacare, aves et canes alere, silvas petere, venationibus insistere, in montium vertices evolare et huiusmodi non secularium tantum, sed scelestorum hominum more cuncta peragere. O Petri navicula, si te mergi sineret Pater pius, quos in fluctus iste nepharius te deduxit! Quibus procellis immiscuit, quibus in scopulis rupibusque constituit, quantum in eo fuit, inter Scyllam te Charibdimque locavit! Dum hic igitur scenam mulierum loco Sacri Collegii statuisset et explicaret Piscatoris retia cervis ac mediis in arvis silvisque inter volatus avium cursusque canum clamoresque venantium, vino inflatus aut externa eructans crapula, cum satellitibus et meretriculis de iure litigantium sacrisque conficiendis disserit, et pro mellitis saviis in fornicibus dignitates presulatusque obscenis quibuscunque concederet, ut in eum presumeret Fortuna permissum est. Nam cum sepius a sacris viris egre mores suos gerentibus redargutus, obstinato animo suis in voluptatibus perseveraret, querelis tam cleri quam populi et Ioannis Diaconi cardinalis litteris, manu Ioannis subdiaconi scriptis, Otho imperator ex Germania percitus in Italiam veniens, Berengario cui semel pepercerat expugnato captoque atque in Alemaniam misso catenis honusto et Alberto eius fi. lio in Corsicam iam fugato, Romam direxit iter: tanta si posset feditate Dei sacrarium purgaturus. Pontifex autem egregius immemor forsan David regem inclitum passum, eo quod vir sanguinum esset, ab edificatione templi repulsam, cum Othonis novisset adventum et quorum fuisset literis accersitus, non obstante flammei pilei reverentia nec sacrorum que exercebat officiorum, fecit nasum diacono et subdiacono truncari manum. Et inde propinquante Augusto, sui conscius Piscatoris sedem derelinquens, effugit. O miserum hominem, quorsum arbitrabatur similem reperire? Non in sinu legerat meretricum nec in sylvis aut cetu lurconum audiverat quos pellit Deus homo non reducit. Sed quid? Eo quo merita deducebant, agente Deo, fugiebat infelix. Verum Otho, congregato sacro presulum concilio auditisque enormitatibus viri nepharii eumque noscens cunctis exosum, rogavit, si is indignus inutilis et damnosus tanto videretur officio, eo deposito, Ioco eius quem digniorem arbitrarentur eligerent. Nec mora, illo damnato, Leonem nonum, virum sanctitate conspicuum, omnium elegere consensu. Et sic qui culmen labefactarat dignitatis, in ignominie sterquilinium deiectus occubuit. Nam cum discedente Othone, ausu temerario rediisset, miserabiliter tamen, omnibus odiosus in suis sceleribus diem clausit. Utrum sibi ad superos, dum licuit, viam prostraverit, an descensum ad inferos, ipse novit; privatus tamen miserque moriens sepultus est Octavianus qui enormiter papa vixerat aliquando Ioannes. VIII. Concursus dolentium. Fervebat animus in molliciem et socordiam atque aupercilium grave pontificum modernorum scribere, sed memor sacris in literis aliquando legisse «Nolite tangere christos meos», ultra manum retraxi; orans tamen ut Is qui scrutator est cordium vident agatque ne post libidinum at. que extorsionum exempla nepharia grex simplex, cuius ipse fuit redemptor et pretium in cruce libratum pariter et solutum, a semita veritatis exorbitans, per abrupta iniquitatis concidat in profundum. Et hinc in partem aliam flectens oculos, Fortunam minaci vultu turmam amplissimorum olim virorum pre se cogentem vidi. O quot ibi mestos pontifices deiectos pulsos catenis vinctos, mutilos atque cesos adverti! Sed actum est. Alteri eorum miserlas scribendas relinquere mens est. Erat inter hos tamen Carolus Lotharingie dux, flebilibus verbis damnans perfidiam Ancelini presulis lugdunensis, qua cum uxore sorore et filiis nocte captus et Ugoni Ciapeth adversario presentatus et apud Aurelianum carceri sit inclusus. Erat et Salomon Ungarorum rex, vires Ladislai et Zeyce et ignaviam suam deflens, eo quod ob id regnum illis territus fugiensque reliquisset. Erat et Petrus eiusdem Ungarie rex, dolens quod pulsus regno et demum susceptus ad ultimum captivus luminibusque privatus et Colomanni regnantis iussu occisus sit. Erat et Leopoldus comes flens quod ex maximo cum omni sua familia pauper et exul senuerit in silvis. Erat et Ernestus Suevie dux se lacrimabiliter accusans atque Fortunam quod Henrico imperatori victrico suo regimen conatus surripere, ab eodem pulsus et silvas colere coactus et in eisdem a fidelibus imperii cesus sit. Erat et Diogenes Costantinopolitanus imperator, olim stillante sanie ex concavitatibus oculorum sordidus et squalore obsitus plurimo, suas miserias ingemiscens. Quas ego, etsi non omnes, compertas tamen scribendas accepi. IX. De Diogene costantinopolitano imperatore. Diogenes cognomento Romanus, seu ytalus fuerit origine seu grecus, incertum. Verum a quibuscunque parentibus genitus sit, eo usque illum Fortuna perduxit ut, mortuo Costantino et pro eo coniuge eius regente imperium, eidem fuerit matrimonio copulatus et inde regiis decoratus insignibus, costantinopolitanus sit habitus imperator. Grande quippe et egregium, esto iam futile devenisset, imperium. Huic quidem quantum in adipiscendo splendore Fortuna favit, tantum in auferendo sevissime adversata est. Nam cum audisset Beleth ex Turcomannis Persarum regem Mesopotamiam omnem occupasse et maxima armatorum manu bellum adversus Syriam et Asyam dirigentem, defensurus Antiochiae principatum, quem paulo ante Basilius in dicionem redegerat, adversus Persas copiis congregatis, expeditionem assumpsit. Et factus hostibus obvius ac ab utraque parte facta pugnandi copia, descendit in aciem. In qua superatis cesisque suis, non solum victus, sed vivus captus regique victori presentatus est. Qui elatus nimium in Grecorum ludibrium statuit ut quotiens regio more cum proceribus insideret solio Diogenes inductus guctur sub altero pedum suorum calcandum subigeret. Et sic ingens pridie Diogenis gloria, plantis calcata persicis, in caliginem resoluta contabuit. Haberem quid in illum dicerem si eum omnimo ytalum crederem et ni satis paulo ante in Valerianum Augustum eque demersum fato, iras etiam evomissem meas. Attamen satiata post tempus victoris superbia, Diogenes libertati restitutus, spe forsan recuperande celsitudinis perdite, ad suos rediens, Fortunam in alteram eius cladem nova tela excudisse comperit. Nam indignantibus Grecis tam deiecte sortis hominem sibi imperare, venientem cepere et privavere luminibus eiusque in locum Micaelem privignum erexere suum. Quibus angustiis cunctis exosus, post modicum miser occubuit. X. Afflicti quidam. Mortalium quanta sit cecitas exinanita frequenter consilia monstrant. Quod quidem Robertus olim Normandorum dux anxie, me presente, deflebat. Narn seipsum accusans aiebat ierosolymum dyadema sibi, tanquam benemerito apud Syros omnium procerum equo consensu oblatum stolide renuisse, eo quod patrium regnum ad se spectans, morte fratris audisset rege carere. Ad quod iam a tertio fratre preoccupatum dum tenderet, ab eodem superatus et captus et quattuordecim annis in captivitate detentus, in eadem mortuus sit. Equo modo quartus querebatur Henricus quod Romanorum imperator, cum filii sublimatione suam augeri gloria crederet filiumque regem Romanorum coronari curasset hostem potentissimum adinvenit: a quo captus carcerique intrusus et in eodem sit mori coactus. Cum his etiam Iocelinus, Iocelini filius, Rages olim princeps, mestissimus incedebat nec indigne. Nam dum vino atque libidini medias inter barbaras nationes iners vacaret, a Sanguine Alapie principe, eo absente, Rages capta est. Et ipse quasi a sommo excitus, serum iam capte urbi auxilium ducens, a militibus Sanguinis interceptus, Alapie obscuro in carcere positus et a custodibus fere neglectus, inedia sitique et infestantium vermium fastidiis, inter compedes et vincula miserrimus exalavit. Nec non aderat Andronicus, Costantinopolitanus olim spectabilis imperator. De quo – eo quod illi quantum malitia atque crudelitas splendoris induxit tantundem caliginis Fortuna iustior maxima cum eius ignominia attulit – iustum scribere arbitratus sum. XI. De Andronico Constantinopolitanorum imperatore. Andronicus ex nobili vetustorum imperatorum prosapia originem traxit. Hunc volunt aliqui, Emanuele consobrino suo imperante, ob incestum cum sorore habitum cum eadem aufugisse timore Emanuelis ad Turcos et ibidem eo vivente mansisse. Alii vero dicunt seditiosissimum iuvenem et res novas assidue molientem, carceri iussu Emanuelis primo intrusum et ab eodem, cum de se tractu temporis spem meliorem dedisset, exclusum et Ponto prepositum. Tandem, eo absente, mortuo Emanuele iam sene et Alexio parvulo filio imperii successore relicto, alter affinis venit Alexius. Qui non solum pupilli curam, sed habenas imperii arripiens, dum nimis severe se haberet in subditos, ab eisdem revocatus Andronicus, seu cum exercitu Turcorum seu a ponto veniens, urbem occupavit; et imperante iam ceso, dominii cupidus, Alexium pupillum clam occisum et sacco impositum ac in mare deiectum, Mariam sororem suam una cum Rainerio Montisferrati viro suo trucidari precepit. Et inde neminem quem posset actingere ex regio sanguine, preter Isacium quendam, servans, per vulnera suorum mortes et sanguinem ad culmen exanguis imperii truculentus ascendit. Et ne differret a iuventute maturior etas, confestim flagitiosorum omnium, ut puta parricidarum ganeonum sacrilegorum damnatorum et huiusmodi facinorosorum hominum catervis stipatus, blanditiis muneribus minisque pudicas matronarum mentes obsedit et in libidinem suam flectere orsus est. Inde monialium castra confringere, virgines violare, adulteriis incestare thoros, viduarum pudicitiam maculare et suis turpitudinibus cuncta fedare; et – quod longe turpius erat – sua contusa libidine servis dehonestandas tradebat quas ipse quacunque arte in suam luxuriam provocarat. Et omnium sanctitate suis sceleribus inquinata, devolvit efferate mentis rabiem in rapinas. Et nil aut iniustis iudiciis aut falsis tabulis, et si aliter fieri non poterat, violentia publica civibus relinquebat in bonis. Quibus irritasse Fortunam visum est. Nam cum postremo in Isacium, cui pepercerat, trucem iniecisset animum fecissetque ut ad se accederet vocari, actum est ut presagiret Isacius advocantis sevitiam et ceso nuntio prosiliret in medium, fidem civium postulans et Andronici turpitudines omnes accusans. Quibus facile moti cives, in arma ruentes, Isacio ad imperium sublimato et ea civitate parte, in qua regni thesauri servabantur, occupata, extemplo in blaschermum pavitantem atque trementem obsedere Andronicum. Nec post multum, eius suffragia superantes, captivum illum Isacio tradidere. Qui – eo quod in singulos cives ignominiose peccasse videbatur – excogitavit in eum supplicium per quod satisfactum videretur singulis; et Andronicum produci iussit in publicum et exutum regalibus et uno privatum oculo, asine, versa in caudam facie, precepit imponi et serto ex aleorum tricia capiti eius superimposito, sceptri loco, asine caudam fecit eius alligari manibus; iussitque tam conspicuum imperatorem per omnem patriam circunduci, hac lege ut unicuique liceret quod liberet in eum, vita servata. Et tandem, ut ad meritum tam egregie dignitatis deveniret solium, duci extra urbem peractis circuitionibus imperavit et ibidem illum in patibulum sublimari laqueo. Sic igitur exornatus Andronicus, carnificum stipatus caterva, dum etiam per ignobiles vicos deducitur, concurrente undique plebe, clamoribus in eius dedecus personantibus, ubique suscipitur. Et si luto sputis et stercoribus ab obviis undique peteretur, a mulieribus urinis spurcidis et rusco veteri a fenestris aspergebatur infelix, donec eo miserrimus veniret quo vita eius erat finienda capistro. Ibidem autem, plurimis nequeuntibus abstinere civibus, lacessitus lapidibus, semivivus vix tigno, impedientibus saxis, funiculo commendatus pendens, quod erat illi vite residuum terminavit. Nec odii et potissime mulierum finis fuit in morte. Nam a plurimis excarnificatus uncis: tantum potuere malevolentie vires ut quod excerptum fuerat comederetur ab eis. XII. In lascivos et sevos pauca. O stolidi iuvenes et ceci in lascivam cupidinem ducti, velate tempora myrto, complete cantibus ethera, diem celebrem exhilarate tripudiis, exornate purpuris aulas, odoribus respergite thalamos, sternite mollibus lectos, mensas delitiis onerate et candidatum vestrum Iovis optimi maximi veste conspicuum sertis et floribus redimitum ex suis lasciviis Andronicum triunphantem suscipite. Currus et exuvias vestre dicate Veneri et triunphi titulos eneis in tabulis figite, ne facile tam ingentis glorie elabatur memoria et legentibus posteris ad maiora animositas excitetur. Vosque extollite animos impii, exasperate corda, nudate gladios, capulis addite manus, exenterate innocuos, iter vestrum cadaveribus strate pennasque ad sublimes volatus humano sanguine glutinate, postquam ad tam celsas sedes sevitia devexit Andronicum. Qui, si satis advertitis, elevatus aerem calce premit et ventorum arbiter factus, eorum frenat suo pondere impetus ac in altum protenso gucture speçulatur sydera; et dum alloquitur, forsan superos orat tigni robur augeri ne cadaver casu conquassetur alio. Cernitisne quid possit divina iustitia? Quam equa lance meritis penset supplicia? Aperite oculos, miseri, et sopitas animi vires excutite et adulteriorum aliorumque flagitiorum exitum in Andronicum prospicite et timete. Si physiologis adhibenda fides est, leo, si canem verberes, contremiscit. Nos quid, vermiculi, si ob sevitiam, si ob luxuriam suam imperatores a throno regio in latronum patibulum unco trahi turpiter cernimus, duriores erimus feris? Grande quippe preclarumque divine indignationis atque potentie nobis ostentum est clades Andronici, dum paululum veritati cedere libido patiatur effrenis. XIII. Infortunati plures. Cum sordidatum pendentemque liquissem Andronicum, Isacium vidi flentem quod post successum deiectionis Andronici a fratre luminibus orbatus et privatus imperio sit. Sic et Alexius filius tutoris nequitiam querebatur, qua carceratus et inde necatus extiterat.I Post quos Ismaelite plures queruli veniebant. Quorum primus Savagetus Saracuni damnabat perfidiam, qua se cesum regnoque privatum egyptio asserebat. Inde etiam Saleth, Alapie et Damasci soldanus, et una cum eo Cathebadinus execrabantur ingratitudinem Saladini, quod loco muneris militie sub se geste, eos ingenti dominio spoliasset. Nec non et Robertus Surrentinus, Capue olim princeps, muliebri ritu voce querula affligebatur plurimum quod principatu luminibus et libertate adverso Fortune ictu privatus sit. Cui post tergum Guilielmus tertius Syculorum rex, floridam etatem suam regno luminibus atque virilitate privatam deflebat. Cuius ego latius referre labores non incongruum ratus sum. XIV. De Guilielmo tertio Syculorum rege. Satis pro comperto habetur a Roberto Guiscardo olim Normando, seu – ut aliis placet – a Rogerio, fratre eius, qui sibi armis regnum Sycilie quesivere, Guilielmos manasse reges. Quorum cum secundus nullo herede relicto clausisset diem, Tancredus, ex Rogerio, Rogerii primi regis genito, filius, regnum sibi tanquam hereditarium occupavit. Verum adversus hunc extemplo bellum exortum. Fuerat eidem Rogerio regi primo filia, cui nomen Constantia, que – prout asserunt aliqui – virguncula Deo servire cupiens, vitam preelegit monasticam. Alii vero dicunt quod, cum Ioachinus quidam, calaber, prophetico dotatus spiritu, Rogerio predixisset hanc regni desolationem futuram, ut spes prolis auferretur et inde regni desolatio, ab eodem inclusam monasterio. Non nulli volunt hanc, non Rogerii, sed Guilielmi II filiam. Que, ea tempestate, iam senex, opere emulorum Tancredi, Henrico imperatori, summo dispensante pontifice, in coniugem data est, et regnum quod ad eam spectare dicebant eidem cum ea concessum. Qui veniens regnum sumpturus dotale, timentibus incolis theotonicam perfidiam, Tancredo favere plurimum. Quam ob rem longius quam arbitraretur bellum protractum est. Attamen, eo instante, mortuo Tancredo, a fautoribus Guilielmus, eius filius, sublimatus est, et rex etiam vocitatus.I° Qui, potiorem regni partem tenens, adversus Henricum, qui maxima Germanorum manu stipatus veniebat, terrestres navalesque apparatus collegit. Verum Henricus, non immemor quam diu frustra Neapolim obsedisset, veritus ne diutine more sumptus bellici deficerent, aut esset sociis tediosum, ad ingenium versus, fraude, qua plurimum Theotones valent, iuvenem Guilielmum in simulatam concordiam traxit, ex qua dum nimium confidentie summeret, in Panormo, nil tale timens, cum sororibus capitur et vivus presentatur Henrico. Nec mora, rege capto, regnum omne capitur a Germanis. Henricus autem, cum sevisset in multos, iuvenem regem exautoratum, miserum mestumque, una cum Alteria et Constantia et Madonia sororibus, in Alamaniam captivum mictit, eumque privatum oculis, ut de iure hereditatis future litigandi surriperet causam posteris, eunucum fieri iussit, carcerique damnavit perpetuo. Et sic Guilielmus, ex rege captivus, ex delitiis natalis soli in carcere, alieno sub celo, inter obscenas barbarorum immanium spurcitias, lumine privatus, et effeminatus, longis fletibus querelisque fessam exalavit animam. XV. Gementes aliqui. Guilielmo compatiebar adhuc, et ecce affuit Guido de Lisignano, flens misere quod, opere Saladini regno ierosolymitano spoliatus et privatus, deductus sit ut Riccardo, Anglorum regi, insulam Cypri sibi reliquisque deiectis tanquam hospitale refugium postularet. Equas fere lacrimas Iohannes Brennensis haud longe ab eo fundebat, perfidiam execrans Frederici imperatoris, generi sui, qua regno ierosolymitano exutus, privatusque relictus, ad prefecturam militum in Galliam Cisalpinam deductus sit. Hinc, etsi multi essent alii, eminentior inter omnes apparuit Henricus Claudus, Frederici predicti primogenitus, qui exhaustis viribus, effeto corpore, et turpi gracilis macie, palloreque respersus carcereo, habundantissimis cum lacrimis manubias compedesque, rubigine turpes, pondere importabiles, et artitudine exitiales, monstrabat, patrisque execrabatur sevitiam. Cuius ego miseriarum pius effectus, ut pios alios facerem, paululum latius describendas censui. XVI. De Henrico, Romanorum rege. Fama satis vulgata est, esto indigne, orbis scilicet totius Suevorum sanguinem esse nobilitate clarissimum, quasi celum mitius barbarorum quam Ytalorum fibris sucus effuderit. O ridiculum profecto! Ni in extraneum ab intentu diverticulum flecterer, facile quam stolidi decipiantur circa hanc sanguinis theotonici nobilitatem ostenderem. Ex hoc igitur tam illustri, imo ferali, sanguine Fredericum primum imperatorem Henricum genuisse constat, qui ex Constantia sene secundum genuit Fredericum, ex quo Henricus, cuius sermonem inivimus, natus est. Qui, cum esset avorum claritate conspicuus, nec solum imperialis aule et regnorum futura successione spectabilis, sed et pulchra fratrum caterva stipatus, filiorumque parens egregius, in tantum illi letior arrisit Fortuna ut, iam dictis alio fulgore superaddito, videretur felicior. Nam, eo clara iuventute florente, eque Suevis et Ausonicis amabilis, operante patre, a principibus Alamanie in romanum regem electus effulsit. Et sic, tanto decoratus titulo, iam vita durante securus augustalis eminentie, quasi sol alter, ex sublimi cesarea specula mundi principibus apparebat. Sed tam letis initiis exitus longe alios invida Fortuna paravit. Nam Fredericus pater, ambitiosus nimium homo, immemor quod in ulnis summorum pontificum educatus et eorum opere ad imperiatus apicem sublimatus sit, dum spectantia iuri divino inexplebilis occupare nititur, nec retrahitur monitus, non indignationem tantum, verum bellum exitiale in se suosque contraxit. Quo durante, et eius crescente nequitia, Henricus, ea modestia et humilitate qua debet uti filius in patrem, eum sepius ab obstinatione concepta retrahere conatus est, et post hec cum reverentia salubribus etiam monitis additis redarguere. Quibus commotus genitor benemeritum filium, tanquam in se una cum Ecclesia coniurasset, cepit habere suspectum, et ne in eum sevire videretur temere, asserunt accusatore testibusque subornatis scelesta fecit insontem notari infamia, scilicet quod, eo in Syriam transfretante, sibi surripere regnum Sicilie voluisset; quam ob rem inauditum ob crimen lese maiestatis damnavit. Et sic Henricus, iniqui patris iussu captus, cum duobus parvulis filiis carceri clausus et catenis implicitus, victu tenui ut longiusculum esset infortunium, ad mortem usque substentatus est. Volunt tamen alii Fredericum penituisse commissi, et dum, inexorabilis eo usque, vellet motu proprio se pium in filium monstrare parentem, iussisse ut ad se deduceretur infelix. Quem dum sui incertum custodes ad patrem traherent, aiunt eum genitoris sevitiam timuisse, et ne in eum coram aliquid ageretur sevius, una cum equo, quo insidebat vinctum, sese ex ponte seu ex rupe dedisse precipitem, et sic, volvente ludum Fortuna, ex rege splendido captivum, miserrime expirasse. XVII. Applaudet auctor patrie pietati. Ab eventu tam diro, ac detestabili odio patris in filium, libet te quibus possum laudibus in celum efferre, paterna pietas, qua ab initio seculorum factum est ut longevus ordo nature tam pulchrum divine benignitatis opus in nos usque perseveratum sit. Te quippe agente, anxii vincuntur labores, quorum opera nascentium educatur et tutatur infantia, nutritur et servatur pueritia, adolescentia castigatur et instruitur documentis, iuventus toleratur pariter et frenatur, et etas provecta in maturitatem usque maxima cum difficultate parentum non nunquam perducitur. Te agente, dum indulgentes genitores habemus, fit ut eisdem grati debitos inpendamus honores, obedientiam prestemus faciles, quietem iam fessis optemus, et laborum vicissitudine curemus pro viribus, ut tremuli et annositate labantes artus nostris firmentur humeris, et benefitiorum susceptorum memores, vices etiam posteritati concedimus. Que si quandoque paululum cesses, illico armati securibus Bruti, Manlii, Cassiique consurgunt, Phylippi, Herodes atque Frederici, furiis infernalibus agitati, in humani generis desolationem prorumpentes adveniunt. Assis ergo oportunissima rerum; et, efferata corda mitigans, dum patres facis mites in filios, opus tam admirabile et a principio divina manu compositum ad eterni regis laudes in perpetuum usque serves. In hos vero, qui tam obstinata sevitia te ignorant – uti fecisse legimus Fredericum – insurgat tellus, armetur humanum genus, et Deus desuper fulmina vibret, ut una cum suo nomine deleantur, et qui venturi sunt, terrefacti tam acri iudicio, mansuescant. XVIII. Revoluti quidam. Perscrutabar post hec animo mentem patris imperantis in mortem tam egregii filii, ut cernerem numquid tam potens fuerit obdurata nequitia, ut non unam saltem lacrimulam dare mortuo permisisset. Et ecce ipsum Fredericum, senem, flentemque tam ingratitudinem suam in venerabilem atque sacrosantam Ecclesiam, quam sevitiam in filium, execrantemque Manfredi nequitiam, qua ante diem se in mortem compulsum ferebat, venientem vidi, Edepol, dum illum intuerer, pausillum sedata compassio est quam Henrico gerebam! Inde et Manfredus insuper incedebat, et se perfidia Apulorum regno ac vita privatum mestissimus asserebat. Sic et frater eius, Entius, olim Sardinie rex, longum Bononiensium carcerem querebatur. Sequebatur et Fredericus, regis Castelle filius, et se longa atque mercennaria militia fatigatum, et postremo fratris sententia cesum turpiter, affirmabat. Post hos et Maumeth, Persarum rex, suum infortu. nium flebat misere, quod ab Argone, quem carceratum occidi preceperat, illi regnum cum vita subtractum sit. Quos omnes Carolus, rex olim Ierusalem et Sycilie, sequebatur, non equidem depressa fronte aut ore lacrimis madido, seu lugubri veste contectus, quin imo vultu retente fortitudinis insigni et incessu quodam elato, quasi ruinas adversantis Fortune spiritu calcaret ingenti. Cui cum multitudo illico strepentium cessisset, agnovi, ut saltem semiplene describerem eius gloriam et erumnas, locum esse concessum. XIX. De Carolo, Syculorum rege. Francorum incliti reges et claritate sanguinis et venustate morum ac gestorum magnificentia iam diu inter occiduos reges et principes, non aliter quam solis iubar inter sydera, effulsere. Ex quibus magnanimus Carolus, cuius inituri hystoriam sumus, Lodoici regis genitus, traxit originem. Cui cum et Lodoicus rex etiam frater esset, nec iam posset christiani gregis Pastor ulterius perpeti Manfredi, Sycilie regis, fastidia, ab eodem Urbano ad Manfredi insolentiam reprimendam et ad susci piendum regni ausonici dyadema pre ceteris orbis principibus invitatus est, cum comes esset Andegavensis. Qui, tam Lodoici regis fratris sui quam ceterorum regni procerum suasionibus animatus, ingenti pectore, etsi longinqua ac laboriosa plurimum videretur, belli tam egregii expeditionem assumpsit, paratisque tam magno ceptui oportunis, commissa copiarum parte Guidoni, comiti Montisfortis, terrestre illi iter iniunxit. Ipse, cum reliqua naves conscendens, prospero ac pari eventu ambo Romam volatu celeri devenere. Nam nec is, cum omnis ligustinus sinus navium Manfredi ad impediendum iter preoccupatus esset, resistentie quicquam suscepit, nec ille, superato Alpium vertice et inter confragosa loca Gallie urbesque militum Manfredi refertas iter agens, a quoque prepeditus est. Mirabile quippe! Rome autem, postulantibus Romanis, urbis senator dictus, a Clemente, pontifice summo, regni Sycilie coronatus, etsi tempus assiduis imbribus et nivibus ingenti gelu concretis videretur adversum, in morem icti fulminis processit in hostem; et, preter spem omnium, apud Ceperanum,to Campanie vicum, intravit cum omnibus copiis hostile regnum. Inde, egregio suorum opere, deiectis pugna Manfredi presidiis, Casini occupavit oppidum.fi Hinc in regni viscera se ferens, Beneventum usque pervenit, ex quo Manfredus, fere repentino eius adventu circumventus, cum omnibus copiis exiliens, cum vix illi cibi summendi spatium concessisset, facta pugnandi copia, suos eduxit in aciem. Qui confestim, non aliter quam si sibi foret oblata victoria, letus suos exortatus in certamen eduxit, actumque est, seu virtute suorum seu hostium ignavia, ut, ceso exercitu atque Manfredo, victor evaderet. Qua victoria, ingenti preda ditatus et regno potitus est.ia Nam concursu undique a regnicolis facto, fere omnes in dicionem venere, et si qui forsan pauci remansere rebelles, labore minimo superati obedientes effecti sunt. Ceterum non satis adhuc ubique rebus compositis, quod nuper intulerat alteri bellum sibi repente illatum est. Nam Corradinus, Corradi regis olim filius, quem occidisse arbitrabatur Manfredus, iam adultus, paternum regnum recuperaturus, maxima cum Germanorum manu,n Romanis etiam faventibus et Henricola eorum senatore, Castelle regis filio, Regni fines usque pervenit. In quem cum adverteret animos incolarum flecti, et non nullas civitates iam in partes eius divertisse, congregatis confestim undique viribus, ante quam ad intrinseca regni penetraret, illi factus est obvius, eo in loco qui vulgo dicitur Tagliacozzo; et ibi, inita pugna, magis Alardi senis arte quam suo robore victor effectus est. Deinde Corradinus, fugiens Syciliam petiturus, cum aliquibus ex primatibus suis capitur, et ad eum retrahitur vivus. Quem ipse, ut omnis spes auferretur Suevis,a non absque infamie nota iussit occidi. Et post hec, qui ab eo desciverant in dicionem mira sunt celeritate redacti, et sic pace pariter et securitate parta, gloriosus inter ceteros reges emicuit. Verum huic et alios superaddidit prodiga Fortuna splendores. Nam, in spem regni Ungarie, Carolo Claudo, filio suo, Maria, Stephani regis unica filia, coniugio iuncta est; Phylippo, secundo filio, Achaye principissa. Inde, litigantibus Hugone, rege Cypri, et Maria domicella de iure regni Ierusalem, ut eius tempora secundo ornarentur dyademate, agente sacerdotum principe, eidem Ierosolime regnum concessum est, cuius quod incolebant christicole possedit omne. Hinc, a Lodoico fratre regibusque aliis pluribus moto in Egyptios bello, Cartago, olim potentissima civitas, et quicquid ab eisdem in litore affrico captum, eo quod iuris Syculorum regum quandoque fuisset compertum, tributarium illi factum est, una cum rege Tunisii Agareno. Sic igitur, honoribus multis in unum coniectis, dum celso sederet solio et assiduis successibus videretur stabilem sibi fundasse fortunam, sinistro agente sydere, in contrarium repente versa sunt omnia. Nam illi primo Phylippus, opinione quorundam, veneno subtractus est, nulla superstite prole, futurorum quippe triste presagium. Hinc, fabricante Fortuna dolos, tam avaritia quam luxuria suorum Syculis gravissimus factus, actum est ut violata pudicitia coniugis Iohannis de Procida, nobilis et astutissimi viri, adeo egre Iohannes ferret, ut ad commune votum vires omnes ingenii excitaret, nec minori labore quam sagacitate per biennium hinc inde discurrens incognitus, optimatum Sycilie animos, imperatoris Constantinopolitani, Petri Aragonum regis, et Nicolai pontificis maximi in eandem deduxit sententiam; et ex composito, die eadem irritato apud Panormum tumultu, omnis insula in Gallos commota, omnes ad unum usque perimeret. Et, ne aliquod ex eis vestigium superesset, exenterate pregnantes et parvuli saxis illisi sunt. Exinde Petrus cum ingenti classe vocatus ado veniens omnem sibi occupavit insulam. Quod audiens, Carolus, iam de fortuna desperans, oravit – ut aiunt – si cadendum erat, in descensum passu traheretur parvo. Perdita igitur insula extemplo et barbari regis vectigal illi sublatum est; et – quod fere monstrum videtur – cum ingentes sepius in hostem regem apparatus duxisset, continue frustratus abscessit. His insuper instantibus malis, portio ierosolymitani regni quam possederat, pulsis Christicolis, omnis ab Egyptiis occupata est. Postremo, cum vires excitasset omnes, et a Galliis cum classe maxima in hostes iturus veniret, Neapoli iam propinquus, audivit Carolum Claudum cum ingenti suorum numero navali pugna a Rogerio, sycule classis prefecto, superatum atque detentum, et Calabrorum oppida plura ad Syculos defecisse, et Neapolim fere seditioso tumultu deperditam. Quibus adeo perculsus est, ut mortem precatus sit. Tandem, oportunitate cogente, missa Brundisium classe, cum afflictam animam revocasset in vires, Neapolim veniens, et motu quorundam pernicie sedato, ad classem se contulit. Ibidem vero, autumno instante, cum ob penuriam oportunitatum in cassum diu apud Gallias laborasse cognosceret, afflictus apud Foveam, Apulie oppidum, egritudinem incidit, et lacessitam laboribus vitam – ut non nulli asserunt – volens, omnia linquens in pendulo, terminavit. Et sic rex ingens, tot victoriarum inclitus, cui tria regna parebant, unius portiuncula, quam solam Fortuna senescenti reliquerat, captivo filio derelicta, ex amplissimo iuventutis fulgore senex fere decessit inglorius. XX. Infortunati quidam. Attonitus magnanimi regis declivium callem spectabam adhuc, cum venientem Ugolinum, Pisarum comitem, vidi, amplissimo fletu civium suorum sevitiam ac inediam qua cum filiis perierat deflentem. Sic et Aytonem, Armenie regem, post longum in Tartaros iter et multa christiano nomini commoda impetrata, a Sabath fratre regno oculisque privatum, et inde a tartaro principe cum nepote et omni familia trucidatum, querentem audivi. Inde Sabath, reor volente Deo ut quod egerat in alterum pateretur et ipse; nam fratris opera regno se pulsum carcerique clausum querebatur? His immixtus erat Bonifacius papa, Columnemsium temerarios ausus deflens, manusque suas rabido morsu lacerans; quem, cum ex eo nil susim, liqui. Hinc me volentem confestim subtraxit Iacobus, olim Templariorum magister egregius. Qui, cum ingenti fletu suas enumeraret erumnas, egit ut, alio tendens, Parisius iter deflecterem, et eius calamitates describerem. XXI. De Iacobo, magistro Templariorum. Aiunt veteres, post subactum a Gothifredo, clarissimo Lotheringie duce, Ierusalem regnum,I quosdam pios homines et militari disciplina conspicuos, eo quod peregrinos veneranda loca devotione visitantes Turcorum incursionibus et latrociniis infestari viderent, Deo suam militiam devovisse, et apud Ierosolymam commorantes, peregrinantibus ultro sua subsidia inpendebant? His primo numerus parvus et voluntaria paupertas et magister unus et habitatio in porticibus templi fuit, ex qua etiam sortiti cognomen. Successu temporis, cum plurimi pio operi adhererent, ab Honorios pontifice summo, pallium album pro habitu et vite regula concessa est. Cui pallio postmo. dum ab Eugenio successore rubra crux superaddita cui militarent clarius argumentum prebuit. Sane, dum penes eos paupertas, noverca libidinum, viguit, militia, votum et vivendi exhibita norma optime observata, facti sunt sanctitate florentes. Attamen, dum pio labori undique Christianorum opes affluenter opem afferunt, sensim militantium mentes subintrare delitie atque libidines cepere, et uti a principio, relictis perituris divitiis, homines sacrum subibant onus, sic in processu quasi ad paratos thesauros ceperunt, inpatientes inopie, evolare. Inde castris urbibus et populis imperare; sibi quietem, servis bella commictere, et militie magistratum, oneris olim officium, in honorem potissimum sublimare. Nec dubium: quantum augebatur potentia, tantum minuebatur et sanctitas. Quibus, sic in declivium a virtute labentibus, Iacobus, de quo sermo futurus est, burgundus origine et ex dominis Molai genitus, ingentis animi iuvenis, cum lege gallica filio natu maiori cessissent omnes patrie dignitates, pauper effectus, excussurus iam imperantis fratris iugum, ut aliquando ad maiora posset extolli, ad preparatum refugium – scilicet Templariorum militiam – sese contulit. In qua prefectus prioratui ditissimo, perseverans, moriente magistro, interventu principum, ab his quorum iuris erat in magisterium sublimatus,to emicuit, equidem non parvum humani splendoris insigne. Tam fulgido igitur in fastigio sanxit Fortuna plurium ruina huius saturare livores; actumque est ut Phylippi, Francorum regis, cuius filium ex sacro fonte susceperat, indignationem incurreret, et ob avaritiam arbitratum eundem Phylippum, non solum in Indbum, verum in omto nem militarem Ordinem conspirasse. Qua eo ventum est, ut, permictente Clemente V, pontifice summo, Templariorum primates omnes una et eadem die, Phylippi iussu, per omne eius regnum capti, detinerentur una cum Iacobo, Ordinis tam ingentis magistro, et inde presidiis regiis occupata Templariorum oppida, thesauri, ornatus omnes cum omni suppellectili; et sic homines, in regiam potestatem redacti captivique, demum deducti Parisius.I Quibus diu servatis in vinculis, cum varia et obscenals obiecta essent, et frustra cuncta negantibus pro salute sua suasiones apposite, asserentibusque, si iusti iudicis daretur copia, se in contrarium probaturos, rex irritatus exarsit, iussitque quod blanditiis extorqueri non poterat expeteretur tormentis. Quibus ingestis in cassum, magistro cum tribus sociis reservato, ceteri si in proposito perseverent damnati incendio coram deducti sunt. Erat omnibus uti sanguinis claritas, sic et etas florida et robor animi inconcussum. Verum cum, post longam sed frivolam examinationem, iussu regis singuli essent palis singulis alligati, et circum lignorum strues apposita, et ante oculos staret ignis et carnifex, et voce preconia confitenti promissa salus atque libertas, nemini ex omnibus ab amicis et necessariis flentibus orantibusque persuaderi potuit ut irato cederet regi, et confessione sua sue parceret vite, potius quam tam obstinate in suam iret pernicjem. Sed cum unanimes sepe dicta firmarent, cepere tortores uni, et reliquis subsequenter, primo ungule pedis admovere ignem, et inde paulatim ascendendo peromne corpus deducere; ob quod quanto cruciatu affligerentur miseri, voces imo mugitus in celum ostendebant astantibus facile. In quibus se veros Christianos aiebant, et sanctissimam eorum esse ac fuisse religionem. Et sic omne corpus exuri atque consumi, usque ad exhalationem spiritus, permisere; nec unus a tam constanti proposito cruciatu separari potuit. Dicerem eos tam perseveranti fortitudine avari regis vicisse perfidiam, ni eo moriendo tendissent quo eius appetitus inexplebilis cupiebat. Esto non minor ob hoc eorum gloria fuerit, si, recto preeligentes iudicio, inter tormenta potius defecisse, quam adversus veritatem dixisse, maluere, aut iuste quesitam famam turpissimi sceleris confessione maculasse. Hec igitur in deiectum Iacobum prima fuere Fortune iacula. Qui, cum tedio diuturni carceris esset attritus, Lugdunum deductus° et exhortationibus variis suasus, quedam ex oppositis Clementi, pontifici summo, confessus est. Quam ob rem, retractus Parisius, dum coram duobus legatis ex latere et rege sententia legeretur, per quam et sua liberatio et Ordinis sui damnatio apparebat, ipse cum uno ex sociis, qui Delphini viennensis frater erat, petit alta voce silentium. Quo concesso, audiente multitudine circonfusa, se voce integra persancte mori dignos testati sunt, non eo quidem quod ea que legebantur aliquando commisissent, verum quoniam suasionibus sumini pontificis regisque se seducere, et in infandam periture glorie cupiditatem trahere adeo permisissent, ut primo tam celebrem Ordinem, tam sacra religione conspicuum, tam longa patrum observatione probatum, turpi maculassent mendacio, ac deinde tot insignes viros, tot fortes commilitones, tot socios, tot fratres, ante se pro veritate consumptos, decepissent, damnanda suggestione decepti. Hinc acris in deletionem Templariorum secuta sententia; et Iacobus, cum fratre Delphini, reliquis duobus in detestabilem vitam relictis, ad supplicium illatum ceteris deductus est. Quod ambo, rege spectante, intrepide et constanter subiere, nil aliud, quousque illis ingentes spiritus suffecere, quam qui dudum occubuere testantes. Et sic qui pridie suo fulgore regis tam maximi invidiam irritasse potuit – ut aiebat Boccaccius, genitor meus, qui tunc forte Parisius negotiator honesto cum labore rem curabat augere domesticam et se his testabatur interfuisse rebus – ictu Fortune atrocissimo factus cinis, in compassionem sui miseros etiam provocavit. XXII. Auctor patientiam commendat et suadet. Theodorum extollit antiquitas, et admiratur Grecia Anaxarcum, sic et suum Scevolamt miris laudibus celebrem Roma facit; eo quod constanti pectore hic Ieronimi candentes Iaminas extinxerit humore corporeo; ille Nicocreontis cyprii fatigatis tortoribus excisa dentibus lingua ora fedaverit; et alius quod ob errorem non occisi Potsenne flammis manum exurendam tradiderit. Grandia quippe et admiratione dignissima sunt, et discolis etiam vix credenda. Sed assint qui hos sacra quadam facundia posteritati etiam reliquere celebres, et hinc suos inde nostrum palis alligatum agmen inspiciant, et videant quam illorum ridiculus vetus stupor sit, si nostrorum novissimo comparetur. Prisci quippe nec uno sub iudice, nec eodem seculo, et distanti inter se terrarum tractu, ex phylosophie seu frugalitatis laribus doctrina laboribusque durati, in supplicium venere tracti. Moderni secus. Nam his dies, locus, et carnifex idem, et ex quadam – ut ita loquar – molliciei atque delitiarum officina tormenta et carceres subiere, et inde, defatigatis aculeis et cruciatoribus superatis, gregatim extremum ignis tulere incendium. Inter hostes illi, adversum se in gratiam tyramnorum ferociter clamitantes: inter amicos et consanguineos isti, audientes hinc preconem vociferantem et salutem confitentibus pollicentem et inde lacrimis atque precibus ne perseverantia in suam irent perniciem suaderi, et tandem concremati membratim. Quod nullis ante seculis auditum est, et potissime quenquam pertulisse volentem. Quid inquient de patientia suppliciorum veterum mirabundi, si nostrorum inspexerint? Nil habent equidem quid mirentur, quin imo unde in nostris obstupeant, et vix verum arbitrentur, ni mirabile viderint. Potest profecto unus in suo secum proposito invictus et obstinate persistere; sed cernere numero quinquaginta sex homines, non eodem sub celo genitos, non eisdem moribus educatos, non eruditos doctrinis, non previsos et ex composito structos, non uno reclusos carcere, nec in aliquo nisi in professione conformes, adeo in costantiam convenisse, ut non cruciatus aut imminentis mortis terrore discrepantem a ceteris unum fore, in tam grande monstrum excedit, ut auferatur facile fides verbis. Nec dubium: sola illos veritas fecit unanimes. O inclita virtus et ceterarum inconcussa basis! Tu regnorum iacturas indefesso robore calcas, indignationum procellosos impetus sacra immobilitate repellis, parentum lacrimas in natorum funere comprimis, paupertatis onera duratis in callum humeris perfers; nil tibi laboriosum, nil importabile, nil penitus durum aut difficile est; quin imo tante es efficacie, ut inter vermes Iob, Stephanum inter saxa, et inter carbones ignitos Laurentium – ut de ceteris taceam – non solum fortes, sed summo Regi acceptos inclita reddere potueris. Ite igitur in hanc, mortales, et eam, regibus servisque eque liberalem, totis amplectite viribus, eiusque opere quascunque superate fortunas, et ad eius instar pedes infigite, ne, more frondium ventorum flatibus agitati et tandem in risum intuentium per inane devecti, in cloacas quiescente spiritu decidatis. Discite suis monitis virile robur assummere, et levitatem dedignari femineam, ut, si casus afferat, a fortissimo Templariorum agmine vestrarum mentium gravitas non divertat. XXIII. Queruli plures. Ignes fervidos, flammasque in celum furentes, et fumantia Templariorum corpora, ac vix dum ossa perusta sparsosque ventis cineres non absque cordis compuntione contemplabar adhuc, cum longe solito maior affuit turba dolentium. O quot heroas, quot insignes duces, quot aut eversos aut lacessitos principes vidi! Erat inter alios ab apro deiectus inter opaca nemorum Phylippus, Francorum rex, tam exitum suum quam damna atque dedecora a Flandrensibus suscepta deplorans; et secum tres pariter filii, execrantes immaturas mortes et uxorum adulteria, incedebant. Sic et Carolus, tarentini principis filius, non se eo in bello precipitatum atque confossum, in quo prestans Florentinis obsequium pugnaverat, querebatur, sed quod, ob perpetuum dedecus incliti Francorum regum sanguinis, Pisanus unus, suo cadaveri insidens, imo pedibus illud calcans, militia insignitus sit, egre ferebat? Et Petrus, Caroli Claudi regis filius, quod hostium gladios effugisset, inter quos egregie mori poterat, ut ignominiose paludibus mergeretur, ingemiscebat. Sed quid talibus insto? Cum nec numero dolentium finis appareat, et venientem cernam clarissimum virum et amplissimis laudibus extollendum Dantem Aligherii, poetam insignem. Cuius cum reverendam faciem atque conspicua patientia refulgentem aspexi, surrexi illico et obvius factus inqui: – Quid, civitatis nostre decus eximium, has inter lacrimas dolentium merito spectabilis mansuetudine veteri, gradum trahis? Essetne tibi mens ut, post patrium clarum genus tuum, et opera memoratu dignissima, furiosam ingrate patrie repulsam, laboriosam fugam, longum exilium, et postremo celo sub alieno clausisse diem describerem? Scis, pater optime, quam fragiles tanto oneri michi vires sint –. Cui ille: – Siste, fili mi, tam effluenter in laudes meas effundere verba, et te tam parcum tuarum ostendere. Novi ingenium tuum; et quid merear novi. Verum non ille michi nunc animus quem tu reris, nec tanquam a Fortuna victus describar advenio, sed fastidiens civium nostrorum socordiam, ne illatorem, perpetui eorum dedecoris preterires, ostensurus accessi. Ecce, igitur, vide postergantem me domesticam pestem et to inexplicabilem florentino nomini labem. Hunc, moresque eius et casum, si quid michi debes, describas volo, ut pateat posteri quos expellant quosque suscipiant cives tui – Responsurus eram, sed iam ab oculis abierat; et premonstratum lento gradu venientem adverti, novique eum Gualterium Athenarum ducem, olim exitialem Florentinorum tyramnum. Qui quidem, demissa fronte, deiectis in terram oculis, lugubri facie, adeo remisso animo et exhausto vigore querulus incedebat, ut non eum dicas quem videras. O quam mutatus ab illo qui primus ausus est dolo liberas Florentinorum calcare cervices! Sed effusius in eum agendum est. XXIV. De Gualterio, Athenarum duce. Gualterius, Athenarum dux, cuius semitexturi sumus hystoriam, si maiores eius intueamur, qui origine fuere Galli, satis claritate sanguinis conspicuus fuit, esto degener moribus.: Et cum vetus esset ei Brenne comitatus insigne, Athenarum ducatus titulum – quo pacto nescio – sibi etiam priores quesivere sui. Cuius dum possessionem genitor armis posceret, ab hostibus captus et capite multatus, occubuit. Et is, dum maximo bellicosorum nobilium apparatu patrem conatur ulcisci, greca fraude lusus, unicum perdidit filium. Quibus agitatus curis, dum hos illosque sollicitat principes, et cum Katherina, imperatrice constantinopolitana, in vindictam susceptorum dedecorum, apud Neapolim Campanie multa pertractat, actum est ut obsideretur Luca civitas a Pisanis, quam paulo ante maximo auri pondere persoluto seu promisso sue dicionis Florentini fecerant. Quam ob rem, ad liberandam obsidione sociam civitatem collectis a Florentinis undique viribus, itum est; et, clade suscepta, paucis interpositis mensibus, iterum fracti reparavere vires, et, facta longe lateque secundi certaminis fama, cum plurimi ardore belli hinc inde robusti iuvenes venissent, sic et Gualterius, omissis ceteris, conscio fere nemine,° peregrinationem fingens, cum paucis citato gressu a Neapoli se Florentiam contulit, et confestim concessit in castra. Verum, cum nil ex tam longinquo veniens memoratu dignum egisset, Luca Pisanis tradita, Florentiam se retulit. Et cum iam plurimum dicta clade et importabilibus sumptibus Florentinorum essent attrite vires, frequenti senatu pro salute publica iniere Florentini consilium, ut instructo bellorum viro, qui et seditiones civium et hostium coerceret impetus, ampla cum licentia daretur imperium. Quod post multa huic, tanquam spectate fidei amico, legibus limitatum concessum est. Nec a principio fecisse penituit. Sane, cum iam dudum importabilis rabies quorundam potentum civium, quos veteres dixere magnates», in id reliquam multitudinem mercimoniis seu artibus vacantem coegisset, ut in se leges acerrimas diceret, et omnem rei publice magistratum surriperet, temptatumque frustra ab eisdem sepius fuisset illas infringere, et ob id, tanquam iniuria pressi, continue in sua vigiles perfidia essent, cum pro votis tempus videretur ad eas dissolvendas leges oblatum, eo quod in primores ob male rem gestam odium cernerent vulgi, et omnes pariter cives ob gravissimas pecuniarum exationes querulos, et ratione suscepti conflictus pavidos atque diffidentes, et – quod longe plus illis afferebat spei – habere in civitate suetum dominii cupidumque hominem, quem penes foret omnis publicorum armorum potentia, dare rei operam solertes disposuere. Et ignaviter eligentes potius exteri hominis tyramnidem, quam ignorabant, quam civilium legum quarum consuetudine noverant iugum ferre, minus de se confidentes, sibi cives alieno obligatos eri iunxere, quorum ea tempestate ingens erst copia. Qui, ut eis amplior redimendi temporis licentia esset, auditis consiliis, tam nephasto ceptui consensere faciles. Nec mora, cum satis sibi virium arbitrarentur, apud iniquum hominem, florentine libertati tam veteribus quam novis honoribus obligatum, de subigenda civitate dominio eius habuere sermonem. Qui, honestate sua atque fide postposita, seva regni cupidine agitatus, infaustas prebens aures, cernensque si animus esset, non defuturum verbis effectum, ne armis temptaret quod, gradatim incedens, per dolum obtinere posse arbitratus est, firmatis ceteris fide rem publicam gubernantibus, inquit se ardua quedam in exitium civitatis imminentia non satis posse commodo publico perficere atque auferre, ni illi amplius concederetur arbitrium. Quod postquam a timidis credulisque concessum est, gg frustra petiisse videretur, in quosdam desevit cives. Quorum cede, forte merita, Florentinos iugum pati posse percipiens, inpulsu malignantiumis percitus, iterum exitium magistratibus imminere testatus est, ni maius illi daretur imperium. Obstupuere primates, seraque animadversione senserunt quorsum tenderet illa petitio. Nam lictorum prefectus, nomine Raynerius Iocti, cui magistratus salutem suam populique florentini fere omnem commiserant, noctu per fraudem apertis ianuis civitatis, compleverat civitatem satellitibus, missis in subsidium scansuri tyramni, eosque magnatum domibus omnes absconderat. Quarn ob rem cum iam excogitatum facinus, sero tamen, sqntirent presides, et inde commode quesitum negare nequeuntes, qua potuere sagacitate consti sunt ducis frenare nequitiam, secum una convenientes: ut annua illi potestas omnis esset in cives, ipse vero, anno transacto, eos in sua libertate dimissurus super verum Christi corpus iuramento firmavit. Inde, preconis voce in contionem vocatis civibus, factusque omnium concursus, in publicum sedentibus iam pre foribus palatii publici magistratibus et ecce, premissis armatorum equitum turmis peditumque agminibus, dum ab eisdem fere locus omnis occupatus est, civesque circumfessi, nepharius homo, catervis magnatum sub vestibus armatorum stipatus, advenit. Quem cum suis omnibus dixisses facile, in sanguinem inermium ruiturum, siquid a quoquam incompositum diceretur. Qui, dum comitiorum sublimiorem locum conscenderet, urgente magnatum turba, magistratus compressi sunt, quibus etiam manus inicere vix abstinuere. Tandem, cum consedisset, et, indicto silentio, pulpitum conscendisset orator, cepissetque explicare compositum, quam cito de annuo imperio verbum factum est, cepit vulgus premonitum, imo vulgi fex, clamitare illudque exorare perpetuum; et evestigio proditoris Raynerii opere, tyramno armatisque suis palatii patuere fores. Intratur, scanditur; et si essent qui illi promissa nuper sepissime in memoriam revocarent, tumultuantibus cunctis, audentibusque iam magnatibus inpulsu manibusque magistratus a tyramni lateribus amovere, verbisque iniuriosis silentium iisdem indicere, fracta fide ac calcata, et iuris iurandi fabula risa, occupata florentine libertatis arce, quasi ab optimatibus daretur quod a fece plebeia clamabatur, ordine quodam violento susceptum est, durante vita, dominium. Eam igitur urbem, quam non solum a progenitoribus liberam orbem intrantes suscepimus, sed nec ullius unquam memoria cuiquam, exceptis imperatoribus Romanorum, subditam, his artibus iniquissimi cives exteri ac scelestissimi hominis tyramnidi subiecere; et quasi non sue sed alterius tantum libertati iniecissent vincula, cepere magnates tripudiis subacti populi celebrare triunphos; et qui alienum es debuerant, in creditorum pauperiem debachari; sic et plebs inferior discurrere undique, et ignotum sibi Capitolium conscendere, rimari cuncta, scomatibus ignominiosis et cantibus diem agere celebrem, et eo quod nulli sit die illa negatus ingressus aut clause fores, et patebant omnia omnibus, sibi inertes non tyramno arbitrabantur quesisse dominium. Miseri magistratus, qui summas erant soliti tenere sedes, exauctorati privatique lictoribus, in infimam fere palatii cellulam dimictuntur, tyramno occupante cetera. Sed quid multa? Aretium et Pistorium, insignes Tuscie civitates, nuper florentine dicionis, dominam sequentes tyramnum suscipiunt; sic castra omnia, sic oppida queque, vicique ultro insuper, et Vulterre vetustate celebris civitas iugum subiit, sic Geminiani oppidum insigne; sic Collis Vallis Elsen regale castrum. Venere preterea sponte sua ex Appennino alpigene nobiles comitesque quam plures, tyramno obedientiam offerentes. Quibus effectus pregrandis, et iam cunctis Ytalis formidandus est; et cum sibi deberi Tuscorum regnum auspicaretur, elatus aiebat se in diem venisse in quam se ire cantu excubitoris avis, quem effigiatum in cunctis gerebat vestibus testabatur; et gloria ingenti perfusus, sepositis in privata domo magistratibus, cepit ritu suo disponere cuncta; et ad ius dicendum civesque terrendos truculentissimis viris prepositis, assentatores colere, lenones advocare, et quoscunque malarum artium imbutos in suum consilium summere, civibus graves census exigere, substantias publicare, in se cuncta convertere, misereri nemini, gratias nullas facere. Inde blanditiis, muneribus, minis et violentiis in suum concubitum virgines et quascunque matronas attrahere, adolescentes ingenuos prostrare, suis infanda queque permictere, et breviter spurcitiis suis humana pariter et divina fedare. Quibus miseri cives initio anxii, pavidi et elingues effecti, ingemiscere male cognitam deiectamque libertatem cepere, mortem deiectionemque tyramni cupere, desidiam suam damnare, et, si via daretur, se in libertatem redigere pristinam exoptare. Verum desolationum urbium radix, discordia, ex proximo fidem summere neminem permictebat. Quam ob rem, diutius quam oportunum fuerit passi iugum, tepentes stetere. Tandem, misertus Deus indignis, ut ad prospectandas infelicitates sordide servitutis oculos eorum aperiri permiserat, sic et virtute sua roboravit trepidantia corda, dissidentia copulavit, et ad presidentis exitium animavit, permictens ut magnates, qui adversus libertatem publicam coniurarant, ad suam suo opere testificandam nequitiam primi, adversus fidem a se tyramno prestitam, devenirent. Hi igitur, cernentes nil sibi promissi servari, nil tyramni munificentia concedi, adolescentes suos, filias, sorores, coniuges ante alios eius in libidinem trahi, rabiem suam atque rapacitatem preter speratum artioribus vinculis solito coerceri, eumque bilinguem, avarum, detractorem, immanem, inexorabilem, ingratum, scelestum, soli sibi vacantem, nil sancti, nil iusti, nil boni habentem, Deumque iam nedum homines aspernantem, irritati, post diutinam patientiam per intermedios caute in confidentiam popularium devenere, et in deiectionem tyramni coniurationis principes iuravere. Sane, dum oportuna tanto facinori ordinantur, tyramnus composita seu alterius relatione seu sua animadversione presentiens, dum sevitia ceptis obsistere conatur, in se maturius contraxit perniciem. Nam, percipientes rerum conscii ex coniuratis quosdam detentos atque torqueri, sibi timentes, in solum sue salutis remedium prosiliere in publicum armati fidem civium implorantes, libertatem suadentes, publicam tyramni depositionem orantes et mortem. O bone Deus, quam mirabilia sunt iudicia tua! Pauci coniurata prenoverant; nec ante conclamatum est, quod omnis civitas, tanquam gestorum conscia, concitata in arma ruens, tyramni convenit in mortem. Fit ergo concursus civium armatorum undique, fit clamor ingens, panduntur crimina, postulatur vindicta et Gualterius ipse in victimam tot scelerum totis votis optatur ab omnibus. Et postremo in arce, in quam per posticum iam nobiles et mercennarii milites tyramni atque quos ipse rostris prefecerat diffugerant, tyramnus obsidetur. Ipse vero, effeminatus homo, vecors, et sue perfidie conscius, tanta tanque repentina rerum permutatione perculsus, dum ad exitum hortaretur in populum nondum concordem et absque duce ruentem, vilis tremensque in querelas se dedit et lacrimas. Sic Deo placuisse manifestum est, non equidem Florentinorum meritis, sed nequitia imperantis, que iam celum premebat et superos. Arbitrantur enim talia cognoscentes eum victorem evasurum, si ad exitum suffecisset animus. Cum igitur obsessus cerneret vires civium validatas, et in se obsidentium clamores in celum usque tendentes audiret, et suos introrsum iam fame sitique periclitari cognosceret, et in ruinam arcis fossores adverteret, tot hinc inde malorum irruentium anxius, per caduceatores obtulit libertatem restituere civibus, si salus sibi suisque daretur. Et ut paululum se postulantium atrocitas sedaretur, sicarium quendam Guilielmum assisinatem, quem conservatorem civium titularat, omni belva immaniorem, cum filio, patre truculentiore, exhiberi postulantibus iussit. Cuius ob meritum passus est Deus ut, qui plures iam parentes orbarat sua sevitia, se coram cerneret trucidari filium; quem post et ipse trucidatus est. Dignior – si permissum foret – ut quod excogitarat in alios pateretur ipse, ut membratim scilicet scerperetur, ut per mille vulnera devenisset in mortem, qui mille tormentis alienas quesierat. Hanc in expiationem suorum facinorum primam victimam in oculis suis vidit Gualterius, quo coram et Henricus quidam, pessimus florentinus civis, cuius demonstrationibus civium sensim subtrahebat substantias, pedibus appensus tigno, more suis exenteratus est et postremo in frusta discerptus. Attamen, quod in noxam factum est, eius se vertit in commodum; nam his illatis cruciatibus, civium mollitus est animus, et in id post dies paucos ventum est quod ipse poscebat. Et sic, nondum undecimo mense perfecto a die in qua libertatem occupaverat nostram, illam noctua trepidus abiens in formam pristinam reliquit abiectus. Sic ergo pregrande dominium et regnum, quod auspicabatur in posterum, homo insolens perdidit, et ex assumpta iniuste gloria iustam ignominiam consecutus est. Porro, ne omnino innocua civitas ex nocuo tyramno preteriret inulta, Dei iudicio – arbitror – actum est ut, dum in armis adversus Eduardum, Anglie regem, ea in pugna in qua Iohannes, Francorum rex, captus est, ipsi Iohanni militaret, cerneretque rem aliter agi quam in thalamis matronarum, pusillanimis, rege suo relicto, terga daret, sinistro suo omine satellibus florentinis, qui tunc forte militiam mercennariam Iohanni prestabant, factus obvius, turpissimis redargutus verbis ab eis, in hostes redactus est, et equo deiectus, ac ex adverso vulnere viribus exhaustus – ut fama fert – a florentino satellite Eduardo militante cognitus, iugulum dare coactus est, ut qui in sanguinem Florentinorum sevierat florentina manu suum vita privatus effunderet. Et sic exitialis, dolosus, scelestusque Gualterius, deiectus, fugatus atque oppressus est, in diem potius quam meruerat deveniens quam venisset. XXV. Excusatio auctoris ob Phylippam Cathinensem. Pace superum regum atque virorum illustrium extremo operis mei margine plebeiam mulierem subnectam. Ea quippe indignari non debent. Nam esto illi caligine involuti parentes fuerint, et finis horrendus nimium, in tantum mediis successibus eidem Fortuna blandita est, ut, uti inter reges regiasque mulieres vitam traxit, non vereatur nunc inter anxios plures, canis sparsisque comis, per omne effetum corpus Fortune ictus ostendens, Phylippa cathinensis tremula voce deposcere se saltem tanquam pedissequam, si aliter non datur, trahi post reges. Quam ego, etsi satis absque cuiusquam iniuria, cum claros non nobiles tantum testatus sim velle describere, obsecrantem suscepisse poteram, non tamen absque causa suscipiendam ratus sum, ut scilicet opus totum suis partibus in aliquo videretur esse conforme, in quibus cum exordiatur a letis et in miserias finiatur, visum est, uti a nobilissimo homine operi initium datum est, sic in plebeiam degeneremque feminam finis imponeretur. Prosecuturus igitur infelicis Phylippe tam successus quam reliqua, eo quod propter sui novitatem paucis adhuc cognita sit, nec ex literis sed relatibusi habeantur, non incongrue arbitratus sum, ne brevitas nimia, alibi ampliationem facile non habens, dicendorum intentionem auferat, hystoriam simul et intentum contexere, in qua quedam auribus, quedam oculis sumpta meis describam. In visis vero me minime deceptum scio; si in auditis veriora tradantur, non reprehendendus venio, cum exquisiverim certiora pro viribus. Nunc eius primordia, ceteris omissis flentibus, paulo altius assummamus. XXVI. De Phylippa Cathinensi. Me adhuc adolescentulo versanteque Roberti, Ierusalem et Sycilie regis, in aula, solitus erat vir annosus et ingenti memoria valens, Marinus Bulgarus, origine ysclanus et a iuventute sua nautice artis peritissimus, et se• cum calaber Constantinus de Rocca, homo tam etate quam meritis venerabilis, antiquitates seu stemata curialium recensentes, inter alia referre Robertum, tunc Calabrie ducem, iussu Caroli regis, patris sui, adversus Fredericum, Sycilie insulam occupantem, expeditionem sumpsisse. Et dum haud longe Drepanum, castris positis, bello vacaret, contigisse Violantem, eius coniugem, peperisse filium; actumque, ob mulierum penuriam, ut Phylippa, cuius sermonem intravimus, iuvenis forma et statura decens, et ob pauperiem alienarum vestium lotrix, que forte paucis ante diebus ex viro piscatore enixa filium fuerat, in nutricem nati infantuli summeretur; et cum ducisse meruisset gratiam, secum redeunti Neapolim venisse ac inter alias pedissequas, alumno iam mortuo, remansisse. Sic et Raymundum quendam de Capannis ethyopem affirmabant, cuius effigies assertioni in nichilo derogabat eumque a Raymundo de Capannis, coquine Caroli regis prefecto, a pyrratis emptum, et demum ob insignem eius solertiam a domino de sacro fonte susceptum, et suo nomine atque cognomine ornatum, libertatique donatum, et ei fere omne coquine officium fuisse commissum. Nec post multum, Raymundo patrono summente militiam, libertum eius loco fuisse suffectum. Et exinde cum domicilium, suppellectilem, equos et servos habere, et nobilium gratiam regisque captare, et congregare divitias cepisse, atque a coquina, amicis procurantibus, ad custodiam vestimentorum regalium fuisse promotum. Quibus sic se habentibus, iniungebant, dum vellet ducissa, Phylippam, cuius longo usa obsequio fuerat, promovere, ea se asserente viduam, nemine aptiore comperto, eam Raymundo iunctam fuisse connubio. Qui, ut letiores clarioresque celebraret nuptias, gr extreme audacie et ergastuli ac pridiane sue conditionis oblitus, regia petit insigniri militia. Qua sumpta, miles ethyops cathinensis lotricis thorum conscendit. Hec igi? tur, senum dictorum relatione, prima nobilitatis seu claritatis – ut rectius dixerim – Phylippe rudimenta fuisse audivi. Sed que fere viderim ipse, iam referam. Raymundus quidem, ex servo popinario miles factus, et claro Phylippe cathinensis sublimatus coniugio, solerter inter milites se non minimum gerere, commissa peragere, multa tractare, rem insuper privatam summo studio augere cepit. Sic et Phylippa, Violante iam mortua, venienti Sancie, Roberti iam regis uxori, se summa cura obsequentem inferre: sic et Marie, Caroli, Roberti regis filii, coniugi, eisque astare, servire, et imperantibus se promptam prestare, et lotionum variarum magistram percommode exhibere. Quibus agentibus, cum et etate mulieres ceteras reginales excederet, et iam trium adultorum filiorumis ex Raymundo milite mater esset, et satis ob longam consuetudinem regalium morum instructa videretur, actum est ut ex Carolo, Calabrie duce, Iohanne nate in magistram atque custodem preficeretur a matre. Hinc demum Raymundus reginali aule prefectus constitutus est. Nec longum tempus effluxit,.Carolo et Maria mortuis, Phylippa tanquam Iohanne mater honoraretur, et Raymundus efficeretur regius senescallus. O ridiculum, vidisse ex ergastulo servili ac nidore popine ethyopem Roberto regi regalia obsequia exhibentem, nobilibus iuvenibus preeuntem, et curie presidentem, iuraque reddentem petentibus. Sed quid? Sic est; quos libet extollit Fortuna. Aucti igitur vir et uxor, duo ex filiis° claris coniugiis et militia decorantur. Quibus cum essent oppida, vici, rura opfmi redditus, equi, numerosa familia, splendide vestes, et affluenter omnia, regios iuvenes potius quam ethyopas credidisses. Mortuo tandem Raymundo, et regio fere ritu delato, eius officium milites filii exercere orsi sunt. Demum, cum natu minor post annos aliquos moreretur, Robertus ex filiis tertius, abiecto clericali habitu, sumpsit evestigio militarem. Ceterum, cum labentibus annis natu maior diem clauderet, Sancia filia admodum grandiuscula derelicta, quam una ab ineunte infantia ava continue cum Iohanna nutriverat, quasi hereditarium patris fratrumque solus Robertus assumpsit officium. His quidem, viro ac filiis, sic subtractis, Phylippe paululum est concussa felicitas; sed, succedentibus annis, eius fulgor in longe maius lumen effulsit. Nam, tradita Iohanna in coniuge Andree, Caroli Umberti Ungarie regis filio, et Roberto rege defuncto, ac Sancia regina monasterium ingressa, Orta, iniqua suggestione quorundam, inter Iohannam et Andream seditione, et vilipenso Andrea eo quod, Roberto rege vivente, in verbis Iohannes iurassent proceres regni, Robertus inter alia ex senescallo curie a Iohanna magnus regni Sicilie senescallus dictus est, et Sancia, neptis sua, Carolo, comiti Morconis, coniugio iuncta. His aucta titulis atque prelatione, Phylippa cunctis eam tenere, absque nomine, regine fastigium videbatur. Sed non pepercit annositati Fortuna, quin imo quod elate mulieri atque iam decrepiten per tempusculum servabatur, subita rerum revolutione, tanto emisit impetu tantaque respersit caligine, ut splendores preteriti in suam ignominiam quam decus potius viderentur assumpti. Nam Lodoicus, Ungarie rex, egre ferens Andream, fratrem suum, adeo indigne a Iohanna et complicibus suis tractari, adversus tamen intentionem veterem Roberti regis et ultimam voluntatem, ipsum regnorum Ierusalem et Sycilie coronari auro a Clemente, pontifice summo, obtinuit, iamque qui mandata ferebant Cayetam appulerant. Verum, cum quidam ex regni proceribus iam precognitam in se severitatem regii iuvenis et forte meritam indignationem timerent, et sibi, si rex fieret, presagirent supplicium, coniurantes in eum, clam ne coronaretur operam dare ceperunt. Qui fuerint, quo ordine in mortem iuvenis itum sit, instantis exercitii non est; quod tamen ad intentionem pertinet, satis habemus: scilicet quod dolo coniuratorum, noctu apud Aversam civitatem ex regio thalamo evocatus, ab eisdem laqueo diem claudere coactus CSt. Execrabile vero facinus mane compertum, primo civitatem, inde fama volucri regnum omne in turbationem atque clamorem in parricidas excivit. Sane, cum impetu primo in expiationem tam scelesti operis iuvenes quidam calabri, olim cubicularii Andree, truci supplicio dedecoroseque morti traditi essent, non acquiescentibus innocuis, actum est ut Hugoni, comiti Avellini, consensu omnium procerum commissum sit tanti sceleris conscios perquirere, et compertos pro arbitrio iudicare. Ipse autem, qua tractus causa nescio, comitem Trilicii, Robertum de Capannis, magnum hactenus regni Sycilie senescallum, Sanciam Morconis comitissam, et annosam iamque infelicem Phylippam cathinensem cum aliis quibusdam trat in carcerem. Nec mora, erecto quippe in navi aculeo, in conspectu neapolitane urbis, medio maris in sinu, ritu regionis spectante populo et Phylippa, torsit misellam Sanciam et Robertum. Quid exhauserit incertum est; ex secutis tamen hos in mortem Andree fuisse noxios pro constanti habitum est. Nam post dies aliquos, nudis corporibus, Phylippa Robertus et Sancia, curribus impositi et malis alligati tribus, educti sunt, urbemque per omnen tracti; et concurrentibus conclamantibusque undique.in eorum dedecus popularibus, nunc ignitis forcipibus torti, nunc acutis novaculis excarnificati, eo quo flammis erat auferendum misere vite residuum ultimo devenere. Ibi quidem, cum tolerasse dolores senicula nequivisset, inter tortorum manus premortua et exenterata a carnificibus Phylippa est, et eius cor cum omni iecore uni ex portis Neapolis appensum diu testimonium atrocitatis exhibuit; et inde cadaver reliquum flammis iniectum. Sancia autem, curru deposita, miserabiliter alligata palo viva exuSta est. Sic et Robertus. Quod cum non suffecisset spectantibus, semiusta cadavera flammis erepta, precordiisque pectoribus extortis, et ferali ritu a non nullis comestis, iniectis uncis corporibus, per omnen denuo civitatem tracta, ceno cloacisque fedata, et huc illuc discerptis partibus derelicta. Is ergo Phylippe finis, cui profecto satius erat in aquis labore pauperiem substentare suam, quam in delitiis regiis maiora per crimen appetere, ut, igni damnata, se cum quesitis tam fede deperderet. XXVII. Pauci flentes et libri conclusio. Existimantes – arbitror – me nunquam quietem daturum calamo aut impositurum operi finem, plures post calamitosam Phylippe mortem advenerant; seque ultro, si libuisset, preteritis inserebant. Utpote, inter alios, Sancius, Maioricarum rex, se consobrini fratris Aragonum scilicet regis, opera pulsum regno, et inde, post infelicem pugnam fractisque viribus suis, captivo sibi eiusdem iussu caput ademptum deplorans. Eiusdem generis Lodoicus, Trinacrie rex, se non solum regno fere nudatum patrio, sed a Lodoico, Ierusalem et Sycilie rege, a fuga ex Allobrogis paulo ante revocato, paupere et inopi, quasi omnibus suis exoso, et variis laboribus implicito, quod a Roberto dudum ditissimo ac potentissimo rege et multorum auxiliis fulto, obtineri non potuerit, obtentum, ut in angulo scilicet insule cogeretur, egerrime ferre gemitu ostendebat. Sic et Iohannes, Francorum rex, execrabile infortunium suum damnabat, quod ab Anglis, inertissimis atque pavidis et nullius valoris hominibus, regnum suum rapinis exhaustum, occupationibus deminutum, incendiis atque cedibus passim fedatum sit; postremo, infausto certamine, fusis fractis consternatisque viribus suis cesisque nobilibus multis, ipse, Eduardi regis hostis sui captivus effectus et vinctus, in Angliam deportatus sit? Hunc et alii sequebantur innumeri, pro qualitate infortuniorum gementes; quos omnes omictendos censui, eo quod quietis sit tempus. Nam, divino munere, per tot regum labores, pericula, lacrimas et suprema exitia, exigua cimba estuosum mare sulcantes, eo ventum est quo ab initio proram direximus. Si autem parte aliqua, aut plus maris aut minus quam oportuerit capiendo, exorbitatum est a veritatis tramite, doleo; attamen, cum humanum peccare sit, compatiendum ignorantie mee est, non arrogantie imputandum. Sane, ne perseverando videar eterni luminis hostis, queso perdulce atque preclarum phylosophie decus prudentiores indulgeant. Et is potissime, qui tempestate hac splendidissimum tam morum spectabilium quam commendabilium doctrinarum iubar vividum est, Franciscus Petrarca laureatus, insignis preceptor meus, equa cum ceteris caritate agat, ut suppleatur quod omissum sit, et superfluum resecetur, et si quid minus forsan christiane religioni seu phylosophice veritati sit consonum – quod me advertente nil est – emendetur in melius. Si vero quenquam labore isto meo in sui cognitionem et humilitatem deduxero, Deo, gratiarum largitori, laudes exhiberi volo. Vos autem, qui celsa tenetis imperia, aperite oculos et aures reserate; et ne vos letifer sommus obrepat, vigilantes aspicite, si minorum negligitis, regum lacrimas, deiectiones, exilia, catenas, captivitates, cruciatus, vituperia, mortes, et sanguinem fusum, distracta cadavera, disiectos cineres, orbe pulsos heredes, exinanitas regias, et regna deleta; et his inspectis, quibus quantisque Fortune tragulis pectus geratis adversum cognoscite, et eius viribus humana non obstare consilia, frangi robusta queque, et clarissima indissolubili nube fuscari; et ex alienis casibus quam in lubrico positi sitis advertite; et avaritie, luxui, furori, iactantie, ambitionique parcentes, letis modum ponere discite, memorantes, dum ampliatas letitia mentes aut aliquo irritata eventu aliquod enorme subintrat, ea vos lege augem conscendisse volubilis orbis, qua ceteri ruituri – scilicet si libuerit in puncto – penasque offensis daturi. Et ne vos aliquali ludi stabilitate decipi forte contingat, hoc infigite animo: quotiens scilicet apparet permicti status aliquis, a vertente totiens miseris credulis insidie parantur; et quanto magis videmini in astra transferri, tanto accuratius desiderium humili loco figite, ut in elevatione unde exultetis habeatis, et in casu – si casus contingere possit humilibus – non sit unde tristari possitis. Deum summa veneratione colite et integro corde diligite, sequimini sapientiam et virtutes apprehendite, honorate dignos, amicos summa cum fide servate, prudentium consilia summite, et benignos vos minoribus exhibete; humanitate atque iustitia, dum datur, honores, laudes, gloriam famamque perquirite, ut vos dignos adepta sublimitate monstretis; et si contingat deici, non vestro crimine factum appareat, sed protervia potius Fortune cuncta vertentis. Tu autem, parve liber, longum vive felixque, insignis militis Maghinardi meique tenax nominis atque fame. Iohannis Boccaccii de Certaldo ad strenuum militem Maghinardum de Cavalcantibus, preclarum regni Sycilie marescallum, De casibus virorum illustrium liber nonus et ultimus explicit feliciter. EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Tutte le opere di Giovanni Boccaccio", a cura di Pier Giorgio Ricci e Vittorio Zaccaria, Mondadori, Milano, 1983 |
|