Giovanni Boccaccio - Opera Omnia >>  De molieribus claris




 

ilboccaccio testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca



[Dedica]

 
Iohannes Boccaccius de Certaldo mulieri clarissime Andree de Acciarolis de Florentia Alteville comitisse.


Pridie, mulierum egregia, paululum ab inerti vulgo semotus et a ceteris fere solutus curis, in eximiam muliebris sexus laudem ac amicorum solatium, potius quam in magnum rei publice commodum, libellum scripsi.

Verum, dum mecum animo versarem cui nam illum primum transmicterem, ne penes me marceret ocio et ut, alieno fultus favore, securior iret in publicum, adverteremque satis non principi viro, sed potius, cum de mulieribus loqueretur, alicui insigni femine destinandum fore, exquirenti digniorem, ante alias venit in mentem ytalicum iubar illud prefulgidum ac singularis, non tantum feminarum, sed regum gloria, Iohanna, serenissima Ierusalem et Sicilie regina. Cuius pensatis, tam inclite prosapie et avorum fulgoribus, quam novis a se forti pectore quesitis laudibus, in desiderium mictendi illum humilem devotumque ante solium sue celsitudinis incidi.

Tandem, quia adeo ingens regius fulgor est et opusculi tenuis et fere semisopita favillula, timens ne a potiori lumine minor omnino fugaretur in tenebras, sensim retraxi consilium; et, nova indagine multis aliis perquisitis, ad extremum ab illustri regina in te votum deflexi meum; nec iamerito. Nam, dum mites ac celebres mores tuos, dum honestatem eximiam, summum matronarum decus, dumque verborum elegantiam mente revolverem, et cum his animi tui generositatem et ingenii vires, quibus longe femineas excedis, adverterem videremque quod sexui <in>firmiori natura detraxerit, id tuo pectori Deus sua liberalitate miris virtutibus superinfuserit atque suppleverit, et eo, quo insignita es nomine, designari voluerit — cum andres Greci quod latine dicimus homines nuncupent — te equiparandam probissimis quibuscunque, etiam vetustissimis, arbitratus sum. Et ideo, cum tempestate nostra multis atque splendidis facinoribus agentibus clarissimum vetustatis specimen sis, tanquam benemerito tuo fulgori huius libelli tituli munus adiecisse velim, existimans non minus apud posteros tuo nomini addidisse decoris quam fecerit, olim Montisodorisii et nunc Alteville comitatus, quibus te Fortuna fecit illustrem.

Ad te igitur micto et tuo nomini dedico quod hactenus a me de mulieribus claris scriptum est; precorque, inclita mulier, per sanctum pudicitie nomen, quo inter mortales plurimum emines, grato animo munusculum scolastici hominis suscipias; et, si michi aliquid creditura es, aliquando legas suadeo; suis quippe suffragiis tuis blandietur ociis, dum feminea virtute et historiarum lepiditate letaberis. Nec incassum, arbitror, agitabitur lectio si, facinorum preteritarum mulierum emula, egregium animum tuum concitabis in melius. Et esto non nunquam lasciva comperias immixta sacris — quod ut facerem recitandorum coegit oportunitas — ne omiseris vel horrescas; quin imo perseverans, uti viridarium intrans, eburneas manus, semotis spinarum aculeis, extendis in florem, sic, obscenis sepositis, collige laudanda; et quotiens in gentili muliere quid dignum, christianam religionem professa legeris, quod in te fore non senseris, ruborem mentis excita et te ipsam redargue quod, Christi delinita crismate, honestate aut pudicitia vel virtute supereris ab extera; et, provocato in vires ingenio, quo plurimum vales, non solum ne supereris patiare, sed ut superes quascunque egregia virtute coneris; ut, uti corpore leta iuventute ac florida venustate conspicua es, sic pre ceteris, non tantum coevis tuis, sed priscis etiam, animi integritate prestantior fias: memor non pigmentis ut plereque facitis mulieres — decoranda formositas est, sed exornanda honestate sanctitate et primis operibus; ut, dum eidem qui tribuit gratam feceris, non solum hac in peritura mortalitate inter fulgidas una sis, sed ab eodem gratiarum Largitore, hominem exuens, in claritatem suscipiaris perpetuam.

Preterea si dignum duxeris, mulierum prestantissima, eidem procedendi in medium audaciam prebeas. Ibit quidem, ut reor, tuo emissus auspicio, ab insultibus malignantium tutus; nomenque tuum, cum ceteris illustrium mulierum, per ora virum splendidum deferet, teque tuis cum meritis — cum minime possis ubique efferri presentia — presentibus cognitam faciet, et posteritati servabit eternam. Vale.

 

[Incipit]

Iohannis Boccaccii de Certaldo De mulieribus claris ad Andream de Acciarolis de Florentia Alteville comitissam liber incipit feliciter.


Scripsere iam dudum non nulli veterum sub compendio de viris illustribus libros; et nostro evo, latiori tamen volumine et accuratiori stilo, vir insignis et poeta egregius Franciscus Petrarca, preceptor noster, scribit; et digne. Nam qui, ut ceteros anteirent claris facinoribus, studium omne, substantias, sanguinem et animam, exigente oportunitate, posuere, profecto ut eorum nomen in posteros perpetua deducatur memoria meruere. Sane miratus sum plurimum adeo modicum apud huiusce viros potuisse mulieres, ut nullam memorie gratiam in speciali aliqua descriptione consecute sint, cum liquido ex amplioribus historiis constet quasdam tam strenue quam fortiter egisse non nulla. Et si extollendi sunt homines dum, concesso sibi robore, magna perfecerint, quanto amplius mulieres, quibus fere omnibus a natura rerum mollities insita et corpus debile ac tardum ingenium datum est, si in virilem evaserint animum et ingenio celebri atque virtute conspicua audeant atque perficiant etiam difficillima viris, extollende sunt? Et ideo, ne merito fraudentur suo, venit in animum ex his quas memoria re; feret in glorie sue decus in unum deducere; eisque addere ex multis quasdam, quas aut audacia seu vires ingenii et industria, aut nature munus, vel fortune gratia, seu iniuria, notabiles fecit; hisque paucas adnectere que, etsi non memoratu dignum aliquid fecere, causas tamen maximis facinoribus prebuere. Nec volo legenti videatur incongruum si Penelopi, Lucretie Sulpitieve, pudicissimis matronis, immixtas Medeam, Floram Semproniamque compererint, vel conformes eisdem, quibus pregrande sed pernitiosum forte fuit ingenium. Non enim est animus michi hoc claritatis nomen adeo strictim summere, ut semper in virtutem videatur exire; quin imo in ampliorem sensum — bona cum pace legentium trahere et illas intelligere claras quas quocunque ex facinore orbi vulgato sermone notissimas novero; cum et inter Leonidas Scipiones Catonesque atque Fabritios, viros illustres, seditiosissimos Graccos, versipellem Hanibalem, proditorem Iugurtam, cruentos civilis sangui<ni>s Syllam Mariumque et eque divitem et avarum Crassum aliosque tales sepe legisse meminerim. Verum, quoniam extulisse laudibus memoratu digna et depressisse increpationibus infanda non nunquam, non solum erit hinc egisse generosos in gloriam et inde ignavos habenis ab infaustis paululum retraxisse, sed id restaurasse quod quarundam turpitudinibus venustatis opusculo demptum videtur, ratus sum quandoque historiis inserere non nulla lepida blandimenta virtutis et in fugam atque detestationem scelerum, aculeos addere; et sic fiet ut, inmixta hystoriarum delectationi, sacra mentes subintrabit utilitas. Et ne more prisco apices tantum rerum tetigisse videar, ex quibus a fide dignis potuero cognovisse amplius in longiusculam hystoriam protraxisse non solum utile, sed oportunum arbitror; existimans harum facinora non minus mulieribus quam viris etiam placitura; que cum, ut plurimum, hystoriarum ignare sint, sermone prolixiori indigent et letantur.

Attamen visum est, ne omiserim, excepta matre prima, his omnibus fere gentilibus nullas ex sacris mulieribus hebreis christianisque miscuisse; non enim satis bene conveniunt, nec equo incedere videntur gradu. He quippe ob eternam et veram gloriam sese fere in adversam persepe humanitati tolerantiam coegere, sacrosancti Preceptoris tam iussa quam vestigia imitantes; ubi ille, seu quodam nature munere vel instinctu, seu potius huius momentanei fulgoris cupiditate percite, non absque tamen acri mentis robore, devenere; vel, fortune urgentis inpulso, non nunquam gravissima pertulere. Preterea he, vera et indeficienti luce corusce, in meritam eternitatem non solum clarissime vivunt, sed earum virginitatem, castimoniam, sanctitatem, virtutem et, in superandis tam concupiscentiis carnis quam suppliciis tiramnorum invictam constantiam, ipsarum meritis exigentibus, singulis voluminibus a piis hominibus, sacris literis et veneranda maiestate conspicuis, descriptas esse cognoscimus; ubi illarum merita, nullo in hoc edito volumine speciali — uti iam dictum est — et a nemine demonstrata, describere, quasi aliquale reddituri premium, inchoamus. Cui quidem pio operi ipse rerum omnium pater Deus assit; et, laboris assumpti fautor, quod scripsero in suam veram laudem scripsisse concedat.

 

I. De Eva parente prima.

Scripturus igitur quibus fulgoribus mulieres claruerint insignes, a matre omnium sumpsisse exordium non apparebit indignum: ea quippe vetustissima parens, uti prima, sic magnificis fuit insignis splendoribus. Nam, non in hac erumnosa miseriarum valle, in qua ad laborem ceteri mortales nascimur, producta est, nec eodem malleo aut incude etiam fabrefacta, seu eiulans nascendi crimen deflens, aut invalida, ceterorum ritu, venit in vitam; quin imo — quod nemini unquam alteri contigisse auditum est — cum iam ex limo terre rerum omnium Faber optimus Adam manu compegisset propria, et ex agro, cui postea Damascenus nomen inditum est, in orto delitiarum transtulisset eumque in soporem solvisset placidum, artificio sibi tantum cognito ex dormientis latere eduxit eandem, sui compotem et maturam viro et loci amenitate atque sui Factoris letabundam intuitu, immortalem et rerum dominam atque vigilantis iam viri sociam, et ab eodem Evam etiam nominatam.

Quid maius, quid splendidius potuit unquam contigisse nascenti? Preterea hanc arbitrari possumus corporea formositate mirabilem. Quid enim Dei digito factum est quod cetera non excedat pulchritudine? Et quamvis formositas hec annositate peritura sit aut, medio in etatis flore, parvo egritudinis inpulso, lapsura, tamen, quia inter precipuas dotes suas mulieres numerant, et plurimum ex ea glorie, mortalium indiscreto iudicio, iam consecute sunt, non superflue inter claritates earum, tanquam fulgor precipuus, et apposita est et in sequent tibus apponenda veniet.

Hec insuper, tam iure originis quam incolatus, paradisi civis facta et amicta splendore nobis incognito, dum una cum viro loci delitiis frueretur avide, invidus sue felicitatis hostis nepharia illi suasione ingessit animo, si adversus unicam sibi legem a Deo impositam iret, in ampliorem gloriam iri posse. Cui dum levitate feminea, magis quam illi nobisque oportuerit, crederet seque stolide ad altiora conscensuram arbitraretur, ante alia, blanda quadam suggestione, virum flexibilem in sententiam suam traxit; et in legem agentes, arboris boni et mali poma dum gustassent, temerario ausu seque geausque suum omne futurum ex quiete et eternitate in labores anxios et miseram mortem et ex delectabili patria inter Vepres glebas et scopulos deduxere. Nam, cum lux corusca, qua incedebant amicti, abiisset, a turbato Creatore suo obiurgati, perizomatibus cincti, ex delitiarum loco in agros Hebron pulsi exulesque venere. Ibi egregia mulier, his facinoribus clara, cum prima ut a non nullis creditum est — vertente terram ligonibus viro, colo nere adinvenisset, sepius dolores partus experta est; et, quibus ob mortem filiorum atque nepotum angustiis angeretur animus, eque misere passa; et, ut algores estusque sinam et incomoda cetera, fessa laboribus moritura devenit in senium.

 

II. De Semiramide regina Assyriorum.

Semiramis insignis atque vetustissima Assyriorum regina fuit; a quibus tamen parentibus genus duxerit, annositas abstulit, preter quod fabulosum placet antiquis, aientibus eam filiam fuisse Neptuni, quem Saturni filium et maris deum erronea credulitate firmabant. Quod, etsi credi non oporteat, argumentum tamen est eam a nobilibus parentibus genitam. Hec quidem Nino Assyriorum regi egregio nupsit et ex eo Niniam filium peperit unicum. Sane Nino, omni Asya et postremo Bacthris Subactis, sagitte ictu mortuo, cum adhuc hec iuvencula esset et filius puer, minime tutum existimans tam grandis et orientis imperii etati tam tenelle habenas commictere, adeo ingentis fuit animi ut, quas ferus homo armis subegerat nationes coercueratque viribus, arte et ingenio regendas femina auderet assummere. Nam astu quodam muliebri, excogitata fallacia pregrandi, mortui viri ante alia decepit exercitus. Erat, nec mirabile, Semiramis lineamentis oris persimilis filio: nude utrique gene, nec erat per etatem dissona a puerili feminea vox; et in statura corporis nil, vel modicum, grandiuscula differebat a nato. Quibus iuvantibus, ne in processu quod fraudem detegere potuisset obesset, caput texit thyara, brachiis cruribusque velamentis absconditis; et quoniam insuetum eo usque esset Assyriis, egit, ne afferret novitas habitus admirationem accolis, ut ornatu simili omnis uteretur popolus. Et sic Nini olim coniunx filium, et femina puerum simulans, mira cum diligentia maiestatem regiam adepta, eam militaremque disciplinam servavit et, mentita sexum, grandia multa et robustissimis viris egregia operata est. Et dum, nullo labori parcens aut periculo territa, inauditis facinoribus quorumcunque superasset invidiam, non est verita cuntis aperire que foret quodve etiam fraude simulasset feminea, quasi vellet ostendere, non sexum, sed animum imperio oportunum. Quod quantum advertentibus ingessit admirationis, tantum mulieris maiestatem inclitam ampliavit. Hec, ut eius facinora paululum protensius deducamus in medium, sumptis post insigne figmentum virili animo armis, non solum quod vir suus quesiverat tutavit imperium, sed Ethyopiam, a se acri lacessitam bello atque superatam, iunxit eidem; et inde in Yndos vehementia arma convertit, ad quos nondum, preter virum, quisquam accesserat; Babiloniam insuper, vetustissimum Nembroth opus et ingentem ea etate in campis Senaar civitatem, restauravit murisque ex cocto latere harena pice ac bitumine compactis, altitudine atque grossitie et circuitu longissimo admirandis, ambivit. Et ut ex multitudine suorum gestorum unum memoratu dignis; simum extolΟentes dicamus, certissimum asserunt, ea pacatis rebus et ocio quiescente ac die quadam feminea solertia cum pedissequis crines discriminante ac ritu patrio in tricas reducente, actum est, cum nondum preter medios deduxisset, ut illi nuntiaretur Babiloniam in dictionem defecisse privigni. Quod adeo egre tulit ut, proiecto pectine, confestim ab offitio muliebri irata consurgens, corriperet arma ac eductis copiis obsideret urbem prevalidam; nec ante quod inordinatorum crinium superfuerat composuit, quam potentissimam civitatem longa obsidione affectam in deditionem cogeret et suo sub dominio infestis revocaret armis. Cuius tam animosi facinoris diu exhibuit testimonium statua ingens ex ere conflata et in Babilonia erecta, feminam solutis ex altero latere crinibus, ex altero in tricam compositis, pretendens. Multas preterea ex novo civitates condidit et ingentia facta peregit, que adeo vetustas absorbsit ut nil fere, preter quod dictum est, quod ad suam pertineat laudem, ad nos usque deductum est.

Ceterum hec omnia, nedum in femina, sed in quocunque viro strenuo, mirabilia atque laudabilia et perpetua memoria celebranda, una obscena mulier fedavit iller cebra. Nam cum, inter ceteras, quasi assidua libidinis prurigine, ureretur infelix, plurium miscuisse se concubitui creditum est; et inter mechos, bestiale quid potius quam ilumanum, filius Ninias numeratur, unus prestam tissime forme iuvenis, qui, uti mutasset cum matre sexum, in thalamis marcebat ocio, ubi hec adversus hostes sudabat in armis.

O scelestum facinus! Ut quieta sinam, inter anxias regum curas, inter cruenta certamina et, quod monstro simile est, inter lacrimas et exilia, nulla temporis facta distinctione, hec evolat pestis et sensim incautas mentes occupans et in precipitium trahens, omne decus turpi nota commaculat. Qua fedata Semiramis, dum putat astutia abolere quod lascivia deturparat, legem illam insignem condidisse aiunt, qua prestabatur subditis ut circa venerea agerent quod liberet; timensque ne a domesticis feminis concubitu fraudaretur filii — ut quidam volunt — prima usum femoralium excogitavit, eis omnes aulicas cinxit sub conclavi: quod, ut fertur, apud Egyptios observatur et Affros. Alii tamen scribunt quod, cum in desiderium incidisset filii eumque iam etate provectum in suos provocasset amplexus, ab eodem, cum annis iam duobus et triginta regnasset, occisam. A quibus dissentiunt alii asserentes eam libidini miscuisse sevitiam solitamque, quos ad explendum sue uredinis votum advocasset, ut occultaretur facinus, continuo post coitum iubere necari; verum, cum aliquando concepisset, adulteria prodidisse partu; ad que excusanda, legem illam egregiam, cuius paulo ante mentio facta est, proditam aiunt. Tamen etsi visum sit pausillum contegisse ineptum crimen, filii indignationem abstulisse minime potuit; quin, seu quod suum tantum arbitrabatur cum aliis comunicatum incestum cerneret minusque equo anit mo ferret, seu quod in ruborem suum matris luxuriam duceret aut forsan prolem in successionem imperii nascituram expavesceret, reginam illecebrem, ira inpulsus, absumpsit.

 

III. De Opi Saturni coniuge.

Opis seu Ops, vel Rhea, si priscis credimus, inter prospera et adversa plurima claritate emicuit. Nam Uranii, apud rudes adhuc Grecos potentissimi hominis, et Veste coniugis filia fuit. Que, Saturni regis soror pariter et coniunx, nullo, quod ad nos venerit, facinore, se egregiam fecerat, ni muliebri astutia Iovem Neptunum atque Plutonem filios a morte, cum Saturno a Tytone fratre pacta, liberasset. Qui cum inscitia, imo insania hominum evi illius, in claritatem precipue deitatis evasissent homines, hec non solum regine decus adepta est, quin imo errore mortalium dea insignis et deorum mater est habita eique templa, sacerdotes et sacra, instituto publico, constituta sunt; adeoque enorme malum convaluit ut, laborantibus secondo bello punico Romanis, quasi pro salutari auxilio missis consularibus viris, ab Attalo, Pergami rege, simulacrum eius expetitum precibus est ritusque sacrorum et e Pesimunte Asye oppido, quasi quoddam deforme saxum, sumptum cum diligentia Romam delatum atque summa cum reverentia susceptum et postremo, insigni locatum templo, tanquam sublime numen atque rei publice salutare, per multa secula cerimoniis plurimis apud Romanos et Ytalos cultum est. Mirabile profecto fortune ludibrium, seu potius cecitas hominum, an, velimus dicere, fraus et decipula demonum, quorum opere actum est ut femina, longis agitata laboribus, demum anus mortua et in cinerem versa et apud inferos alligata, et dea crederetur et in tam grande evum fere ab universo orbe divinis honoraretur obsequiis.

 

IV. De Iunone regnorum dea*.

Iuno, Saturni et Opis filia, poetarum carmine et errore gentilium toto orbi pre ceteris mulieribus, gentilitatis infectis labe, celeberrima facta est, in tantum ut nequiverint taciti temporum dentes, cum cuncta corrodant, adeo infame exesisse opus, quin ad etatem usque nostram notissimum eius non evaserit nomen. Verum ex hac potius fortunam egregiam recitare possumus, quam opus aliquod memorabile dictum referre. Fuit enim cum Iove illo cretensi, quem decepti veteres celi finxere deum, eodem edita partu et ab infantia transmissa Samum ibique ad pubertatem usque cum diligentia educata, Iovi demum fratri nupta est; quod per multa secula eiusdem est statua in templo Sami testata. Nam existimantes Samii non modicum sibi posterisque suis afferre glorie quod se penes alta atque desponsata Iuno sit, quam celi reginam arbitrabantur et deam, ne memoria hec dilueretur facile, templum ingens et pre ceteris orbis mirabile construxere numinique dicavere suo et ex marmore pario, in habitu nubentis virginis, eiusdem ymaginem sculpi fecere temploque preposuere suo. Hec tandem regi magno nupta, excrescente eius in dies imperio atque fama longe lateque nomen ipsius efferente, non modicum et ipsa splendoris consecuta est. Sane, postquam poeticis fictionibus et insana antiquorum liberalitate celi regina facta est, que mortalis regina fuerat, Olympi regnis eam divitiisque prefecere nec non et illi coniugalia iura atque parientium auxilia commisere; et alia longe plura, ridenda potius quam credenda. Ex quibus, sic humani generis hoste suadente, multa illi undique constructa sunt templa, altaria plurima, sacerdotes, ludi et sacra, more veteri instituta; et, ut de reliquis taceam, post Samos, celebri veneratione ab Argivis Achaye populis et a Cartaginensibus diu honorata est; et postremo a Veiis Romam delata in Capitolio et in cella Iovis optimi maximi, non aliter quam viro iuncta suo, locata, sub vocabulo Iunonis regine, a Romanis, rerum dominis, cerimoniis multis et diu culta est, etiam postquam in terris comparuit Deus homo.

 

V. De Cerere dea frugum et Syculorum regina.

Ceres — ut non nullis placet — vetustissima Syculorum regina fuit; tantoque ingenio valuit ut, cum agrorum excogitasset culturam, prima, apud suos, boves domuit et iugo assuefecit et, adinvento aratro atque vomere, eorum opere terram proscidit sulcisque semina tradidit; que cum in amplissimam segetem excrevissent, eam spicis eruere, lapidibus terere, fermenta conficere et in cibum deducere homines, glandibus et pomis silvestribus as. suetos, edocuit. Quod ob meritum, cum mortalis esset femina, eam deam frugum arbitrati sunt et divinis honoribus extulere eamque Saturni et Cybeles credidere filiam. Huic preterea unicam ex Iove fratre fuisse filiam Proserpinam dicunt eamque maxima matris turbatione ab Orco Molossorum rege raptam et diu quesitam volunt, multis hinc fabulis occasionem prebentes.

Fuit preterea et Ceres altera apud Eleusim, attice regionis civitatem, eisdem meritis penes suos clara, cui Triptholemum obsequiosum fuisse volunt. Quas, eo quod vetustas deitate et honoribus eque extulit, sub uno tantum nomine ambarum ingenia retulisse satis visum est.

Harum edepol ingenium utrum laudem an execrer nescio. Quis enim damnet vagos silvestresque eductos in urbes e nemoribus homines? Quis, ritu ferarum viventes in meliorem evocatos frugem? Quis, glandes mutatas in segetem, quibus corpus lucidius, vegetiora membra et alimenta humano usui conformiora prestantur? Quis, musco vepribus arbustisque incompositis obsitum orbem, in cultum pulchritudinem et utilitatem publicam versum? Quis, rude seculum in civile? Quis, a desidia in contemplationem excitata ingenia? Quis, vires, torpentes in speleis, in urbicum seu rusticanum exercitium tractas, quibus tot ampliate urbes, tot de novo condite, tot aucta imperia, tot mores spectabiles inventi cultique sunt, frumentarie artis adinventa notitia? Que, cum de se bona sit, et que dicta sunt omnia, reor, iudicio plurium, si quis faciat, dicetur insipidus.

Demum versa vice, quis laudet multitudinem spara sam silvas incolentem, glandibus pomisque silvestribus ferino lacte herbisque atque fluento assuetam, soluta curis habentem pectora, sola nature lege contentam sobriam pudicam et doli nesciam, inimicam feris tantum et avibus, in molliores atque incognitos evocatam cibos? E quibus, nisi nos ipsos decipimus, secutum cernimus ut in abditis adhuc latentibus vitiis exitumque timentibus aperiretur iter et procedendi prestaretur securitas. Hinc arva, eousque comunia, terminis et fossa distingui cepta sunt, agriculationis subiere cura et partiri inter mortales cepere labores; hine meum et tuum venit in medium, nomina quidem inimica pacis publice et private; hinc pauperies servitusque nec non et litigia odia cruentaque bella et urens in circuitu evolavit invidia; que egere ut vixdum curvate falces in messem, in acutos rectosque in sanguinem gladios verterentur. Hinc sulcata maria et occiduis eoa cognita et eois occidua; hinc mollicies corporum, sagina ventris, ornatus vestium, accuratiores mense, convivia splendida, torpor et otium advenere; et, que in dies usque illos friguerat, Venus calefieri cepit, maximo orbis incommodo; et — quod deterius forsan est — si minus, eque labentibus annis, ut fit, celi seu bellorum ira, culta respondeant, subintrat illico annone penuria et duriora priscis consurgunt ieiunia, seva fames, nunquam silvis cognita, gurgustiolos intrat inopum, non absque divitum persepe periculo. Hinc turpis et effeta macies, infernus pallor et titubanti incedens gradu debilitas morborumque et festinate mortis multiplices exoriuntur cause.

Quibus inspectis, una cum innumeris aliis, vix scio, imo scio, quia longe aurea illa, licet rudia et agrestia fuerint, his nostris ferreis comptisque seculis preponenda sint.

 

VI. De Minerva.

Minerva, que et Pallas, virgo tanta claritate conspicua fuit ut non illi fuisse mortalem originem stolidi arbitrati sint homines. Aiunt quidem hanc Ogigii regis tempore apud lacum Tritonium, haud longe a sinu Syrtium minori, primo visam in terris et cognitam; et quoniam tractu temporis multa facientem vidissent, ante non visa, non solum apud rudes Affros, verum apud Grecos, qui ea tempestate prudentia anteibant ceteros, absque matre ex Iovis cerebro genitam et e celo lapsam creditum est. Cui ridiculo errori tanto plus fidei auctum est quanto occultior eius fuit origo. Hanc ante alia voluere perpetua floruisse virginitate; quod ut pleniori credatur fide, finxere Vulcanum, ignis deum, id est concupiscentie carnis fervorem, diu cum ea luctatum superatumque. Huius insuper, incognitum omnino omnibus ante, lanificium inventum fuisse volunt; nam, ostenso quo ordine purgata superfluitatibus lana eaque dentibus mollita ferreis apponeretur colo atque demum digitis deduceretur in filum, textrine excogitavit offitium eoque docuit quo pacto internecterentur invicem fila et tractu pectinis iungerentur et calce solidaretur intextum. In cuius opificii laudem pugna illa insignis eiusdem et Aragnis colophonie recitatur. Usum insuper olei, eo usque mortalibus inauditum, hec invenit docuitque Acticos bachas mola terere trapetisque premere. Quod, quia multum utilitatis afferre visum sit, ei adversus Neptunum in nominandis a se Athenis attributa victoria creditur. Volunt etiam huius fuisse opus, cum iam quadrigarum prima repperisset usum, ferrum in arma arte convertere, armis corpus tegere, aciem bellantium ordinare et leges omnes, quibus eatur in pugnam, edocere.

Dicunt preterea eam numeros invenisse et in ordinem deduxisse, quem inhodiernum usque servamus. Ceterum ex osse cruris alicuius avis, seu ex palustri potius calamo, eam tibias seu pastorales fistulas primam composuisse credidere easque in terras ex celo deiecisse, eo quod flantis redderent turgidum guctur et ora deformia.

Quid multa? Ob tot comperta, prodiga deitatum largitrix, antiquitas eidem sapientie numen attribuit. Quo intuitu tracti, Athenienses ab ea nuncupati; et eo quod civitas studiis apta videretur, per que quisque fit prudens et sapiens, eam in suam sumpsere tutelam eique arcem dicavere et, ingenti templo constructo suoque numini consecrato, in eodem illam effigiavere oculis torvam, eo quod raro noscatur in quem finis sapientis tendat intem tum; galeatam, volentes ob id sapientum tecta et armata significari consilia; indutam lorica, eo quod ad quoscum que fortune ictus semper armatus sit sapiens; longissima munitam hasta, ut comprehendatur sapientem in longinquo spicula figere; preterea cristallino egide, et in eo Gorgonis caput infixum, protectam, pretendentes ob hoc lucida sapienti omnia esse tegumenta, eosque serpentina semper astutia adeo premunitos, ut saxei eorum intuitu videantur ignari; eiusque in tutelam noctuam posuere, firmantes, prout in luce, sic et in tenebris videre prudem tes. Tandem huius mulieris fama atque numinis reverem tia se adeo longe lateque diffudit tantumque favit illi veterum error, ut fere per universum eius in honorem templa construerentur et celebrarentur sacra; eoque usque conscenderet, ut in Capitolio penes Iovem optimum maximum cella dedicaretur eidem et inter potissimos Romanorum deos, cum Iunone regina et ipsa dea pariter haberetur.

Sunt tamen non nulli gravissimi viri asserentes non unius Minerve, sed plurium que dicta sunt fuisse comperta. Quod ego libenter assentiam, ut clare mulieres ampliores sint numero.

 

VII. De Venere Cypriorum regina.

Venerem cyprianam fuisse feminam quorundam arbitratur opinio; de parentibus autem a non nullis ambigitur. Nam alii eam Cyri cuiusdam et Syrie volunt filiam; quidam vero Cyri et Dyonis cyprie mulieris. Non nulli, reor ad eius extollendam pulchritudinis claritatem, Iovis et Dyonis predicte genitam asserunt. Sane, ex quocunque sit patre genita, eam inter claras mulieres potius ob illustrem eius pulchritudinem quam ob dedecorosum inventum describendam censui. Tanto igitur oris decore et totius corporis venustate emicuit, ut sepe intuentium falleretur credulitas. Nam quidam illam ipsum celi sydus, quod Venerem nuncupamus, dicebant: alii eam celestem feminam in terris ex Iovis gremio lapsam. Et breviter omnes, tetra obfuscati caligine, quam sciebant a mortali femina editam, immortalem asserebant deam eamque infausti amoris, quem Cupidinem vocitabant, genitricem totis nisibus affirmabant; nec illi intercio piendi stultorum intuentium mentes variis gesticulationibus deerant artes. Quibus agentibus meritis eo usque itum est ut, nequeuntibus obsistere obscenitatibus mulieris, quas evestigio, non tamen omnes, scripturus sum, et Iovis filia et ex deabus una etiam venerandissima habita sit. Nec solum apud Paphos, vetustissimum Cypriorum oppidum, thure solo placata est — nam mortuam et incestuosam feminam eo delectari existimabant odore que vivens in prostibulorum volutabatur spurcitie —; verum et apud nationes reliquas et Romanos, qui templum ei sub titulo Veneris genetricis et Verticordie aliisque insignibus olim struxere.

Sed quid multa? Hanc duobus nupsisse viris creditum est: cui primo, non satis certum. Nupsit ergo — ut placet aliquibus — ante Vulcano Lemniorum regi et Iovis cretensis filio; quo sublato, nupsit Adoni, filio Cynare atque Myrre, regi Cypriorum. Quod verisimilius michi videtur quam si primum virum Adonem dixerimus, eo quod, seu complexionis sue vitio, seu regionis infectione, in qua plurimum videtur posse lascivia, seu mentis corrupte malitia factum sit, Adone mortuo, in tam grandem luxurie pruritum lapsa est, ut omnem decoris sui claritatem crebris fornicationibus non obfuscatis oculis maculasse videretur, cum iam adiacentibus regionibus notum foret eam a Vulcano, viro primo, cum armigero compertam; ex quo creditum fabulam adulterii Martis et eiusdem sibi comperisse locum. Postremo autem, ut ab impudica fronte paululum ruboris abstersisse videretur et lasciviendi sibi ampliorem concessisse licentiam, infanda turpitudine excogitata, prima — ut aiunt — meretricia publica adinvenit et fornices instituit et matronas inire compulit; quod satis execranda Cypriorum consuetudo in multa protracta secula testata est. Servavere quidem diu mictere virgines suas ad litora, ut forensium uterentur concubitu et sic future castitatis sue libamenta persolvisse viderentur Veneri et suas in nuptias quesisse dotes. Que quidem abominanda stultitia postea penetravit ad Ytalos usque, cum legatur hoc idem aliquando fecisse Locrenses.

 

VIII. De Yside regina atque dea Egyptiorum.

Ysis, cui antea nomen Yo, clarissima non solum Egyptiorum regina, sed eorum postremo sanctissimum et venerabile numen fuit. Quibus tamen fuerit temporibus, aut ex quibus nata parentibus, apud illustres hystoriarum scriptores ambigitur. Sunt autem qui dicant illam Ynaci primi regis Argivorum filiam et Phoronei sororem, quos constat Iacob, filii Ysaac, tempore imperasse; alii Promethei genitam asserunt, regnante apud Argos Phorbante, quod longe post primum tempus effluxit; non nulli eam fuisse temporibus Cycropis, Athenarum regis, affirmant; et quidam insuper aiunt Lyncei regis Argivorum eam floruisse temporibus. Que quidem inter celebres viros varietates argumento non carent, hanc inter feminas suo evo egregiam fuisse et memoratu dignissimam.

Verum — omissis scriptorum discordantiis — quod plurimi arbitrantur imitari mens est, eam scilicet Ynaci regis fuisse filiam; quam etsi poete veteres fingant ob venustatem forme placuisse Iovi et ab eo oppressam et, ad occultandum crimen, in vaccam transformatam petentique Iunoni concessam et Argum custodem a Mercurio cesum vacceque a Iunone oestrum subpositum et eam devectam cursu rapido in Egyptum ibidemque pristinam a se recuperatam formam et ex Yo Ysidem appellatam, ab hystorie veritate non discrepant; cum sint qui asserant a Iove adultero oppressam virginem eamque, ob perpetratum scelus metu patris inpulsam, cum quibusdam ex suis conscendisse navim, cui vacca esset insigne; et ingenio plurimo ac ingenti preditam animo, regnorum cupidine agitatam, secundo vento ad Egyptios transfretasse et ibidem, apta desiderio regione comperta, constitisse. Tandem, cum non habeatur quo pacto obtinuisset Egyptum, sat certum creditur ibi comperisse rudes inertesque populos et humanarum rerum omnium fere ignaros ac ritu potius brutorum viventes quam hominum; non absque labore et industria celebri illos docuit terras colere, cultis commictere semina et tandem collectas in tempore fruges in cibum deducere; preterea, vagos et fere silvestres in unum se redigere et datis legibus civili more vivere; et, quod longe spectabilius in muliere est, coacto in vires ingenio, literarum ydiomati incolarum convenientium caracteribus adinventis aptioribus ad doctrinam, qua lege iungerentur ostendit. Que — ut de reliquis taceam — adeo mirabilia insuetis hominibus visa sunt, ut arbitrarentur facile non ex Grecia venisse Ysidem, sed e celo lapsam et ob id spiranti adhuc divinos honores instituere omnes. Cuius quidem numen, fallente ignaros dyabolo, in tam grandem, ea mortua, atque famosam venerationem evasit, ut Rome, iam rerum domine, illi templum constitueretur pregrande, et egyptiaco ritu quotannis solemne sacrum institueretur; nec dubium quin ad occiduas usque barbaras nationes hic penetraret error.

Porro huius tam clare femine vir fuit Apis, quem vetustas erronea Iovis et Nyobis, Phoronei filie, filium arbitrata est; quem aiunt Egyaleo fratri, Acaye regno concesso, cum Argis triginta quinque regnasset annis, secessisse in Egyptum et una cum Yside imperasse, eque deum habitum, et Osyrim seu Serapim nuncupatum; esto sint qui dicant Ysidi Thelegonum quendam fuisse virum et ex ea suscepisse Epaphum; qui Egyptiis postea prefuit et Iovis ex ea filius extimatus est.

 

IX. De Europa Cretensium regina.

Europam arbitrantur quidam filiam fuisse Phenicis; verum longe plures eam Agenoris, Phenicum regis, genitam dicunt; et tam mirabili formositate valuisse, ut amore invise cretensis caperetur Iuppiter. Ad cuius rapinam cum moliretur insidias potens homo, actum volunt, lenocinio verborum cuiusdam, ut ex montibus in litus Phenicum lasciviens virgo armenta patris sequeretur et, exinde rapta confestim atque navi, cuius albus taurus erat insigne, inposita, deferretur in Cretam.

Vagari licentia nimia virginibus et aures facile cuiuscunque verbis prebere, minime laudandum reor, cum contigisse sepe legerim his agentibus honestati non num quam notas turpes imprimi, quas etiam perpetue demum castitatis decus abstersisse non potuit.

Ex his fabulam, qua legitur Mercurium inpulisse ad litus armenta Phenicum et Iovem in taurum versum natantemque in Cretam Europam virginem asportasse, causam sumpsisse liquido patet. Verum in tempore rapine huius prisci discrepant: nam, qui antiquiorem ponunt, regnante Argis Danao factam volunt; alii, regnante Acrisio; et qui postremi sunt, Pandione rege Atheniensibus imperante: quod magis Minois, filii Europe, temporibus convenire videtur. Hanc aliqui a Iove oppressam simpliciter volunt, et inde Astero Cretensium nupsisse regi, et ex eo Minoem, Radamantum et Sarpedonem filios peperisse, quos plurimi Iovis dicunt fuisse filios, asserentibus non nullis Asterum Iovemque idem. Que disceptatio cum spectet ad alios, claram tanti dei connubio plures Europam volunt affirmantes insuper aliqui, seu quia nobilitatis fuerit egregie — nam Phenices, multis agentibus meritis, suo evo pre ceteris stematibus claruere maiorum — seu divini coniugis veneratione, seu filiorum regum gratia, vel ipsiusmet Europe virtute precipua, ab eius nomine Europam partem orbis tertiam in perpetuum nuncupatam. Quam profecto ego insignem virtutibus mulierem, non solum ex concesso orbi nomine <arbitror>, sed ex spectabili ex ere statua a Pictagora, illustri philosopho, Tarenti Europe dicata nomini.

 

X. De Lybia regina Lybie.

Lybia — ut vetustissimi volunt autores — Epaphi Egyptiorum regis fuit filia ex Cassiopia coniuge; eaque nupsit Neptuno, id est extero atque potenti viro, cuius proprium nomen ad nos usque non venit; et ex eo peperit Busyridem, immanem postea superioris Egypti tiramnum. Huius magnifica opera ab annis creduntur cone sumpta, sed ea fuisse permaxima satis argumenti prestat, eam tante apud suos fuisse autoritatis ut eius Affrice pars, cui imperavit, Lybia omnis de suo nomine appellata sit.

 

XI, XII . De Marpesia et Lampedone reginis Amazonum.

Marpesia — seu Marthesia — et Lampedo sorores fuere, Amazonum invicem regine et ob illustrem bellorum gloriam sese Martis vocavere filias. Quarum, quoniam peregrina sit, hystoria paulo altius assummenda est.

E Scithia igitur, ea tempestate silvestri et fere inaccessa exteris regione et sub Arthoo se in Occeanum usque ab Euxino sinu protendente, Sylisios et Scolopicus — ut aiunt — regii iuvenes factione maiorum pulsi, cum parte populorum iuxta Thermodohontem, Cappadocie amnem, devenere et, Cyriis occupatis arvis, raptu vivere et incolas latrociniis infestare cepere. A quibus tractu temporis per insidias fere omnes trucidati sunt homines. Quod cum egre ferrent viduate coniuges et in ardorem vindicte devenissent fervide, cum paucis qui supervixerant viris, in arma prorupere et primo, impetu facto, hostes a suis amovere finibus; inde ultro circumstantibus intulere bellum. Demum arbitrantes servitutem potius quam coniugium, si exteris adhererent hominibus, et feminas solas posse sufficere bellis et armis, ne mitiores viderentur habuisse deos ceteris, he, quibus viros a cede finitimorum fortuna servasset, comuni consilio irruentes in eos, omnes interemere; inde in hostes furore converso, quasi virorum neces ulture, illos adeo contrivere ut ab eis facile pacem impetrarent. Qua suscepta, ad successionem consequendam, vicissim finitimis adherebant; et, cum concepissent, evestigio revertebantur in sedes. Tandem qui nascebantur mares occidebantur illico, virgines ad militiam cum diligentia servabantur, tenellis igne, seu medicamine alio, sublato incremento mamille dextere, ne sagittandi exercitium impediretur adultis; sinixtra linquebatur intacta ut ex illa nutrimenta porrigerent nascituris; ex quo Amazonum vocabulum sortite sunt. Nec eis in alendis virginibus fuit ea cura que nostris; nam colo calatis ve aliisque muliebribus abiectis offitiis, venationibus discursionibus domationibus equorum laboribus armorum assiduis sagittationibus et huiusmodi exercitiis, maturiores puellulas durabant in aptitudinem et virile robur. Quibus artibus non solum Cyrios tenuere campos, a suis olim maioribus occupatos, quin imo Europe ingenti parte bellorum iure quesita, plurimum Asye occupavere formidabilesque devenere omnibus. Sane, ne viribus deesset regimen, ante alias Marpesiam et Lampedonem sibi post cesos viros instituere reginas, sub quarum auspitiis — ut premonstratum est — suum plurimum imperium ausere. He quidem, cum militari disciplina insignes essent, partitis intra se provinciis, ut puta, cum una in regni tutelam subsisteret, reliqua, parte copiarum sumpta, ad subiciendos finitimos earum imperio incedebat; et sic vicissim, maximis partis predis, auserunt aliquandiu rem publicam. Verum cum Lampedo ad ultimum in hostes duxisset exercitum, repentino barbarorum circumadiacentium incursu, Marpesia nimium sui fidens, relictis aliquibus filiabus, cum parte copiarum cesa est. Quid autem ex Lampedone secutum sit, legisse non memini.

 

XIII. De Tisbe babilonia virgine.

Tisbes, babilonia virgo, infelicis amoris exitu magis quam opere alio inter mortales celebris facta est. Huius etsi non a maioribus nostris qui parentes fuerint habuerimus, intra tamen Babiloniam habuisse cum Pyramo, etatis sue puero, contiguas domos satis creditum est. Quorum cum esset iure convicinii quasi convictus assiduus et inde eis adhuc pueris puerilis affectio, egit iniqua sors ut, crescentibus annis, cum ambo formosissimi essent, puerilis amor in maximum augeretur incendium illudque inter se, nutibus saltem, aperirent aliquando, iam in puberem propinquantes etatem. Sane, cum iam grandiuscula fieret Tisbes, a parentibus in futuros hymeneos domi detineri cepta est. Quod cum egerrime ferrent ambo quererentque solliciti qua via possent saltem aliquando colloqui, nulli adhuc visam comunis parietis invenere in seposito rimulam; ad quam dum clam convenissent sepius et, consuetudine paululum colloquendo, pariete etiam obice, quo minus erubescebant, ampliassent exprimendi affectiones suas licentiam, sepe suspiria lacrimas fervores desideria et passiones omnes aperiebant vias, non nunquam etiam orare invicem pacem animorum amplexus et oscula, pietatem fidem dilectionemque perpetuam. Tandem, excrescente incendio, de fuga inivere consilium, statuentes ut nocte sequenti, quam primum quis posset suos fallere, domos exiret; et seinvicem, si quis primus evaderet, in nemus civitati proximum abiens, penes fontem Nini regis bustui proximum, tardiorem operiretur. Ardentior forte Tisbes prima suos fefellit et amicta pallio, intempesta nocte, sola patriam domum exivit et, luna monstrante viam, in nemus intrepida abiit; et dum secus fontem expectaret et ad quemcunque rei motum sollicita caput extolleret, leenam venientem advertens, relicto inadvertenter pallio, aufugit in bustum. Leena autem pasta, siti posita, comperto pallio, aliquandiu ad illud cruento ore de more exfricato atque exterso, unguibus laceratum liquit et abiit. Interim tardior Pyramus, eque relicta domo, devenit in silvam; dumque per silentia noctis intentus comperisset laceratum cruentumque pallium Tisbis, ratus eam a belua devoratam, plangore plurimo locum complevit, se miserum incusans quoniam dilectissime virgini seve mortis causam ipse dedisset; et aspernans de cetero vitam, exerto, quem gesserat, gladio, moribundus secus fontem pectori impegit suo. Nec mora; Tisbes potatam leenam abiisse rata, ne decepisse videretur amantem aut diu expectatione suspensum teneret, pedetentim ad fontem regredi cepit. Cui iam propinqua, palpitantem adhuc Pyramum sentiens, pavefacta fere iterum abiit; tandem lune lumine percepit quoniam iacens suus esset Pyramus; et, dum eius in amplexus festina iret, eum sanguini per vule nus effuso incubantem atque iam omnem effundentem animam comperit. Que cum aspectu obstupuisset primo, mesta tandem ingenti cum fletu frustra prestare subsidia et animam retinere osculis et amplexu aliquandiu conata est. Verum cum nec verbum aurire posset sensissetque nil pendi tam ferventi pridie desiderio optata basia, et amantem in mortem festinare videret; rata, quoniam eam non comperisset, occisum, in acerbum fatum cum dilecto a se puero, amore pariter et dolore suadentibus, ire disposuit; et arrepto capulotenus ex vulnere gladio, cum gemitu ploratuque maximo nomen invocavit Pyrami oravitque ut Tisbem suam saltem morientem aspiceret et exeuntem expectaret animam, ut invicem in quascunque sedes incederent. Mirum dictu! Sensit morientis deficiens intellectus amate virginis nomen, nec extremum negare postulatum passus, oculos in morte gravatos aperuit et invocantem aspexit. Que confestim pectori adolescentis cultroque superincubuit et effuso sanguine secuta est animam iam defuncti. Et sic, quos amplexui placido invida fortuna iungi minime passa est, infelicem amborum sanguinem misceri prohibuisse non potuit.

Quis non compatietur iuvenibus? Quis tam infelici exitui lacrimulam saltem unam non concedet? Saxeus erit. Amarunt pueri: non enim ob hoc infortunium meruere cruentum. Florentis etatis amor crimen est, nec horrendum solutis crimen; in coniugium ire poterat. Peccavit fors pessima et forsan miseri peccavere parentes. Sensim quippe frenandi sunt iuvenum impetus, ne, dum repentino obice illis obsistere volumus, desperantes in precipitium inpellamus. Immoderati vigoris est cupidinis passio et adolescentium fere pestis et comune flagitium, in quibus edepol patienti animo tolleranda est, quoniam sic rerum volente natura fit, ut scilicet dum etate valemus, ultro inclinemur in prolem, ne humanum genus in defectum corruat, si coitus differantur in senium.

 

XIV. De Ypermestra Argivorum regina et sacerdote Iunonis.

Ypermestra, genere et dignitate clara, Danai, Argivorum regis, filia et Lyncei coniunx fuit. Colligitur autem ex hystoriis antiquorum duos quondam in Egypto fuisse fratres, Beli prisci filios, spectabili preminentes imperio, quorum Danaus unus, alter autem Egystus nuncupatus est. Nec prolis ambobus fuit equa fortuna, esto numerus esset equus: nam Danao quinquaginta fuere filie filiique totidem Egysto. Sane, cum habuisset oraculo Danaus quoniam manu nepotis ex fratre occideretur, et clam angeretur timore plurimo, cum ex tam ingenti multitudine nesciret cuius suspectas deberet habere manus, contigit ut, iam pubescentibus utriusque filiis, peteret Egystus ut Danai filie omnes filiis suis iungerentur coniugio. Quod Danaus, sevo excogitato facinore, ultro concessit; desponsatisque filiabus nepotibus, cum nuptiale sacrum pararetur, eas omnes summopere premonuit ut, si salutem suam vellent, unaqueque virum suum nocte prima, dum vino epulisque madentem somnoque illigatum gravi cognosceret, ferro perimeret. Quod omnes cultris clam cubiculis suis illatis, marcentes externa crapula iuvenes iussu interfecere parentis; ast Ypermestra sola abstinuit. Apposuerat quippe virgo iam animum suum in Lynum seu Lynceum virum suum, ut moris est puellarum; evestigio, viso sponso, illum diligere et ob id ei compassa, ingenti cum laude sua a nephasta cede abstinuit suasitque iuveni fugam; qua tutatus est. Verum cum ceteris mane ob patratum scelus trux pater applausisset, Ypermestra sola obiurgata et carcere clausa, pium aliquandiu flevit opus.

Heu miseri mortales, quam cupido animo, quam ferventi peritura concupiscimus et occasum intueri aspernantes, quam execrandis viis, si prestetur, celsa conscendimus! <Quibus sceleribus conscensa servamus>, quasi obscenis operibus arbitremur volubilem firmari posse fortunam! Et, quod ridiculum est, quibus criminibus, quam scelestis facinoribus, volatilem fragilemque vite huius dieculam, non dicam longare, sed perpetuare conamur, cum in mortem ire ceteros cursu volucri videamus! Quibus detestandis consiliis, quibus infandis operibus Dei irritamus iudicium! Ut alios sinam, testis infandus sit Danaus. Qui dum plurimo nepotum sanguine suos iam tremulos annos ampliare nititur, robusta se ac splendida nepotum nudavit acie et perenni labefactavit infamia. Arbitratus est homo nequam paucos frigidosque annos senectutis sue floridis adolescentie nepotum suorum preponendos fore. Quod forsan, tanquam utiliores, existimasset alius, dummodo servasset honeste; verum per vulnera iuvenum filiorum quesisse suum prolongasse ser nium, immane facinus iure videri potest. Et, quod plurimum ignominie superaddit, non satellitum manus, sed filias armavit in scelus, ut non tantum nepotes auferret, sed ut scelere filias funestas haberet, quas habere pietate potuisset honestas; et dum vitam servare hoc crimine cupit, non advertit quantum audacie, quantum fraudis, quantum detestande enormitatis, futuris pernitiosis mulieribus infausti relicturus esset exempli. Fidem coniugii calcari fecit perfidia. Ubi sacras inferri faces thalamis pius iussisse pater debuerat, nephastus gladios imperavit; ubi in coniugalem dilectionem natas hortari consuevimus, is in odium animavit et cedem; et, quod in omnes homo ausus non fuisset, in singulos natas immisit; quod die non attentasset, nocte perfici voluit; quod non presumpsisset in castris, thalamis mandavit impleri; non advertens quia, quot annos viridi iuventuti nepotum auferebat per scelus et fraudem, tot sibi fedata ignominiosi sui facinoris secula reservabat; et qui quinquaginta iure poterat habere generos hostis male merito letalis servatus est tinus. Cuius tandem manus, Dei iusto volente iudicio, truculentus senex evasisse non potuit quin ille nocuus effunderetur sanguis, quem tam multo nepotum sanguine redemisset. Qui tandem, seu pulsus, seu profugus, seu vocatus, transfretavit in Greciam et Argivorum regnum ingenio et viribus occupatum tenuit. Quo sunt qui velint predictum facinus a Danao perpetratum; sed quocunque factum sit, a Lyno truculentie memore occisus occubuit et pro eo Lynus ipse regnavit Argivis eductaque e carcere Ypermestra, eaque meliori omine sibi iuncta coniugio, regni participem fecit. Que non solum regina refulsit, sed, Iunonis argive sacerdos effecta, candore splendoris duplicis ornata comparuit; et, cum sorores in turpem abiissent infamiam, ipsa ob commendabilem pietatem nomen suum laude dignum ad nos usque dimisit insigne.

 

XV. De Nyobe regina Thebanorum.

Nyobes fere vulgo inter egregias notissima mulier, cum vetustissimi atque famosissimi Frigiorum regis Tantali nata fuisset et Pelopis soror, nupsit Anphioni, Tebarum regi ea tempestate clarissimo, tam quia Iovis proles quam quia precipua valeret facundia; et ex eo, perseverante regni gloria, septem peperit filios et filias totidem. Sane quod sapienti profuisse debuerat, superbienti fuit exitium; nam tam splendore conspicue prolis quam maiorum suorum fulgore elata, etiam in numina obloqui ausa est. Erant equidem iussu Manthonis, Thyresie vatis filie, solliciti dierum una Thebani circa sacrum Latone, matris Apollinis et Dyane, veteri superstitione venerandis numinibus; cum quasi agitata furiis, circumsepta natorum acie et regiis insignita notis, prosiluit in medium Nyobes, clamitans quenam illa esset Thebanorum dementia Latone sacra disponere et exteram feminam, Cey Tytanis genitam, duos tantum adulterio conceptos enixam filios, sibi, eorum regine, preponere, rege Tantalo nate, et que quattuordecim, eis videntibus, illis ex coniuge peperisset genitos; sibique, tanquam digniori, cerimonias illas deberi. Tandem parvo temporis tractu factum est ut, ea vidente, letali peste nati omnes, pulchra iuventute florentes, infra breve spatium assummerentur usque ad unum; et Anphion, quod ex patre quattuordecim filiorum repente orbus effectus esset, dolore inpellente, manu propria gladio transfoderetur, existimantibus Thebanis hec ira superum, ulciscentium numinis iniuriam, Contigisse. Nyobes autem, tot funeribus superstes, vidua mestaque in tam grandem atque obstinatam taciturnitatem devenit, ut potius immobile saxum videretur quam femina. Quam ob causam a poetis postmodum fictum est eam apud Sypilum, ubi sepulti fuerant filii, in lapideam statuam fuisse conversam.

Durum est et odiosum plurimum superbos, non dicam tolerare, sed spectare homines; mulieres autem fastidiosum et importabile; cum illos ferventis animi, ut plurimum, natura produxerit; has vero mitis ingenii et remisse virtutis, lautitiis potius quam imperiis aptas, produxit. Quam ob rem mirabile minus si in elatas dei proclivior ira sit et iudicium sevius, quotiens eas sue debilitatis contingat excedere terminos, ut insipiens Nyobes fecit, fortune lusa fallacia, et ignara quoniam ample prolis parentem fore, non virtutis parientis, sed nature opus esse, in se celi benignitatem flectentis. Satis igitur illi, imo debitum, erat Deo ex concessis egisse gratias, quam sibi divinos qualescunque honores quesisse, tanquam sui fuisset operis tam numerosam prolem atque conspicuam peperisse. Que, dum superbe potius quam prudenter operata est, egit ut infortunium viva fleret et post multa secula suum nomen posteritati foret exosum.

 

XVI. De Ysiphile regina Lemni.

Ysiphiles insignis fuit femina, tam pietate in patrem quam infelici exilio et Archemori alumni morte atque subsidio natorum, oportuno in tempore repertorum. Fuit etenim hec Thoantis, Lemniadum regis, filia, eo evo regnantis quo rabies illa subivit mulierum insule mentes, subtrahendi omnino indomita colla virorum iugo. Nam parvipenso senis regis imp<er>io, adhibita secumYsiphile, unanimes in eum devenere consilium ut sequenti nocte gladiis seviretur in quoscunque masculos; nec defuit opus proposito. Sane, sevientibus reliquis, consilium mitius menti Ysiphilis occurrit; nam rata fedari paterno sanguine inhumanum fore, genitori detecto reliquarum facinore eoque in navim demisso ut Chium effugeret publicam iram, evestigio; ingenti constructo rogo, se patri postremum exhibere finxit officium. Quod cum crederetur a cunctis, patrio imposita throno, loco regis, impiis mulieribus regina suffecta est.

Sanctissima quippe filiorum pietas in parentes est; quid enim decentius, quid iustius, quid laudabilius quam his humanitate atque honore vices reddere, quorum labore invalidi alimenta sumpsimus, solertia tutati sumus et amore incessabili in provectiorem etatem deducti et instructi moribus et doctrina nec non honoribus atque facultatibus aucti, et ingenio valemus et moribus? Nil equidem!

Que cum ab Ysiphile inpensa sint cum cura parenti, non immerito illustribus addita mulieribus est. Ea igitur regnante, seu vi ventorum inpulsus, seu ex proposito devectus, cum Argonautis in Colcos tendentibus, Iason, frustra prohibentibus feminis, occupato litore, a regina hospicio atque lecto susceptus est. Ex quo abeunte, cum geminos in tempore peperisset filios eosque Lemniadum lege cogeretur emictere, ut placet aliquibus, in Chium ad avum nutriendos iussit efferri. Ex quo cognito quod, servato patre, decepisset reliquas, in eam concursum est; et vix, conscensa navi, a furore servata publico, dum patrem natosque quereret, a pyrratis capta et in servitutem deducta est; variisque exanclatis laboribus, Lygurgo nemeo regi dono data, curam Opheltis parvuli et unici Ligurgi filii suscepit. Cui dum vacaret obsequio, transeunti atque propter estum siti periclitanti, Adrasti Argivorum regis exercitui in Thebas eunti, rogata, Langiam ostendit, relicto in pratis inter flores alumno. Verum dum percontanti Adrasto preteritos exponeret casus, ab Eunoe et Thoante, adultis filiis et sub rege militantibus, cognita atque in spem fortune melioris erepta, ludentem inter herbas alumnum cum verbere caude serpentis comperisset occisum, fere plangoribus totum turbavit exercitum, a quo natisque furenti ob dolorem Lygurgo subtracta, incognito michi eventui mortique servata est.

 

XVII. De Medea regina Colcorum.

Medea, sevissimum veteris perfidie documentum, Oete, clarissimi regis Colcorum, et Perse coniugis filia fuit: formosa satis et malefitiorum longe doctissima. Nam, a quocunque magistro instructa sit, adeo herbarum vires familiares habuit, ut nemo melius; novitque plene cantato carmine turbare celum, ventos ex antro ciere, tempestates movere, flumina sistere, venena conficere, elaboratos ignes ad quodcunque incendium componere et huiusmodi perficere omnia. Nec illi — quod longe peius ab artibus fuit dissonus animus; nam, deficientibus eis, ferro uti arbitrabatur levissimum.

Hec Iasonem thessalum, eo seculo conspicuum virtute iuvenem, a Pelia patruo, sue probitati insidiante, sub pretextu gloriosissime expeditionis missum in Colcos ad aureum surripiendum vellus, eiusdem capta prestantia, dilexit ardenter egitque, ad eius promerendam gratiam, ut, orta inter incolas seditione, patri suscitaretur bellum et consequendi votum Iasoni spatium prestaretur. Quis hoc etiam sensatus arbitraretur homo quod ex uno oculorum intuitu opulentissimi regis exterminium sequeretur? Eo igitur patrato scelere, cum dilecti iuvenis meruisset amplexus, cum eodem secum patriam substantiam omnem trahens, clam fugam arripuit; nec, tam grandi facinore contenta, in peius trucem divertit animum. Arbitrata quidem Oetam secuturum profugos, ad eum sistendum in Thomitania Phasidis insula, per quam secuturo transitus futurus erat, Absyrtium seu Egyaleum puerum fratrem suum, quem in hoc secum fuge comitem traxerat, obtruncari et eius membra passim per arva dispergi iussit, ut, dum spersa miserabilis colligeret genitor et eis lacrimas tumulumque daret, fugientibus etiam fuge spatium commodaret. Nec eam fefellit opinio: sic enim factum est. Tandem cum post errores plurimos in Thessaliam cum lasone devenisset suo Esonemque socerum, tam ex reditu nati quam ex parta victoria predaque et illustri coniugio tanta replesset letitia, ut revocatus in floridam videretur etatem, lasoni paratura regnum, arte sua zizaniam inter natas et Peliam sevit easque misere armavit in patrem. Ceterum, labentibus annis, exosa lasoni facta et ab eodem loco eius Creusa, filia Creontis, Corinthiorum regis, assumpta, inpatiens Eremensque cum multa in lasonem excogis tasset, eo prorupit ut ingenio suo Creusam Creontisque regiam omnem assummeret igne volatili; et, spectante lasone, quos ex eo susceperat filios trucidaret et effugeret in Athenas, ubi, Egeo nupta regi, cum Medum, a se denominatum, iam filium suscepisset ex eo, et frustra Theseum redeuntem veneno temptasset occidere, tertio fugam arripuit et, cum lasonis in gratiam redisset, una cum eo omni Thesalia ab Agialeo, Pelie filio, pulsi repatriavit in Colcos senemque atque exulem patrem regno restituit. Quid tandem egerit quove sub celo seu mortis genere diem clauserit, nec legisse memini nec audisse.

Sed, ne omiserim, non omais oculis prestanda licentia est. Eis enim spectantibus, splendores cognoscimus, invidiam introducimus, concupiscentias attrahimus omnes; eis agentibus, excitatur avaritia, laudatur formositas, damnatur squalor et paupertas indigne; et cum indocti sint iudices et superficiebus rerum tantummodo credant, sacris ignominiosa, ficta veris et anxia letis persepe preficiunt; et dum abicienda commendant et brevi blandientia tractu, inficiunt non nunquam animos turpissima labe. Hi nescii a formositate, etiam inhonesta, a lascivis gesticulationibus, a petulantia iuvenili mordacibus uncis capiuntur trahuntur rapiuntur tenenturque; et, cum pectoris ianua sint, per eos menti nuntios mictit libido, per eos cupido inflat suspiria et cecos incendit ignes, per eos emictit cor gemitus et affectus suos ostendit illeces bres. Quos, si quis recte saperet, aut clauderet, aut in celum erigeret, aut in terram demergeret. Nullum illis inter utrumque tutum iter est; quod si omnino peragendum sit, acri sont cobibendi, ne lasciviant, freno. Apposuit illis natura fores, non ut in somnum clauderentur solum, sed ut obsisterent noxiis. Eos quippe si potens clausisset Medea, aut aliorsum flexisset, dum erexit avida in lasonem, stetisset diutius potentia patris, vita fratris et sue virginitatis decus infractum: que omnia horum impudicitia periere.

 

XVIII*. De Aragne colophonia muliere.

Aragnes, asyatica atque plebeia femina, Ydmonii, colophonii lanarum tinctoris, fuit filia. Que, quanquam origine minus clara fuerit, non nullis tamen meritis extollenda est. Asserunt quidem veteres lini usum eius fuisse inventum eamque primam retia excogitasse, aucupatoria seu piscatoria fuerine. incertum. Et cum eius filius, cui Closter nomen fuit, fusos lanificio aptos reperisset, arbitrantur quidam hanc texture artis principatum evo suo tenuisse, tanque circa hanc grandis ingenii, ut digitis filisque et spatula et aliis tali offitio oportunis id egisse quod pictor peregisset pinniculo: non equidem in muliere spernendum offitium. Sane dum non solum Ypheis, quo habitans textrinam habebat, sed ubique se fama celebrem audiret, adeo elata est ut ausa sit adversus Palladem, huius artis repertricem, certamen inire; et cum superari equo animo ferre non posset, induto laqueo vis tam finivit. Ex quo locus fingentibus datus est; nam cum nomine et exercitio aranea vermis cum Aragne conveniat et filo pendeat, ut ipsa pependit laqueo, Aragnem miseratione deorum in araneam versam dixere et assidua cura pristino vacare servitio. Alii vero dicunt quod, esto laqueum induerit moritura, non tamen mortuam, adiutorio interveniente suorum; sed, artificio posito, dolore vacasse.

Nunc autem si quis est, obsecro, qui se credat in aliquo anteire ceteros, dicat — dicat, si libet, Aragnes ipsa — an celum vertere et in se dignitates omnes trahere potuisse arbitretur, aut potius ipsum Deum, rerum satorem omnium, precibus et meritis sic in se benignum fecisse potuerit ut, adaperto munificentie sue sinu, in illam gratias effundere cunctas coegerit, omissis ceteris. Sed quid quero? Sic hec arbitrata videtur: stultissimum hercle. Vertit eterna lege natura celum et apta rebus variis ingenia cunctis prebet. Hec pront ocio atque desidia torpentia fiunt, sic studiis et exercitio luculenta et maximarum rerum capacia; et, eadem inpellente natura, in rerum omnium notitiam desiderio vehimur, esto non eadem solertia vel fortuna. Et, si sic est, quid obstat quin multi possint eadem in re pares effici? Et ob id quenquam se solum existimare, inter tam innumerabilem mortalium multitudinem, cursu prevalere ceteris ad gloriam, stolide mentis est. Optarem quippe ut Aragnes unica in hoc nobis esset ridiculum, cum sint innumeri tanta laqueati dementia qui, dum se in precipitium stolide presumptionis efferunt, Aragnem minus ridendam faciunt.

 

XIX, XX. De Orythia et Anthiope reginis Amazonum.

Orythia Marpesie fuit filia et una cum Anthiopa, quam quidam sororem existimant suam, post Marpesiam Amazonum regina fuit et ante alia virginitate perpetua insignis et commendanda plurimum; tantum cum consorte regni Anthiope bellis valuit, ut multis Amazonum imperium honoribus ampliarit; et adeo militaris discipline suas laudes extulit, ut arbitraretur Euristeus, Micenarum rex, durum posse bello eius obtineri baltheum; et ob id aiunt debitori Herculi, tanquam maximum, iniunctum ut illud afferret eidem. Eximia quippe mulieri gloria est sibi ob splendidam armorum virtutem obiectum Herculem cuncta superantem. Qui cum expeditionem intrasset et novem longis navibus Amazonum occupasset litus, absente Orythia, in tumultuantes Amazones ob paucitatem et incuriam de se facile victoriam prebuere; capteque Menalippe et Ypolite, sorores Anthiope; dato regine baltheo, Menalippe restituta est. Verum cum asportasse Ypolitem Theseum, expeditionis socium, audisset Orythia, in Greciam omnem, convocatis auxiliis, bellum movere ausa est; sed ob dissensionem ab auxiliis derelicta, ab Atheniensibus superata in regnum rediit, nec quid egerit ulterius invenisse recordor.

 

XXI. De Erytrea seu Eriphila sibilla.

Erythrea seu Eriphile mulier ex sybillis una et insignis plurimum fuit. Quas quidem sybillas decem fuisse numero quidam putant easque propriis distinguunt nominibus; et quoniam plurimum vaticinio valuere omnes, sic illas cognominant. Nam syos eolico sermone, deus latine sonat; biles autem mentem dici dixere; et ideo sybille, quasi mente divine, seu mente deum gerentes. Ex quibus venerabilibus omnibus hanc fuisse celeberrimam referunts et eius apud Babilonios, aliquandiu ante troianum bellum, fuisse originem, esto non nulli eam Romuli, Romanorum regis, tempore vaticinatam putent. Huius — ut quidam dicunt — nomen fuit Eriphyla, sed Erythrea ideo nominata, quia apud Erythream insulam diu morata sit et ibidem plurima eius carmina sint comperta. Fuit igitur huius tanta vis ingenii aut orationis atque devotionis meritum in conspectu Dei, ut vigili studio, non absque divino munere, meruerit — si verum sit ab ea dictum quod legitur — futura tanta claritate describere, ut evangelium potius quam vaticinium videatur. Hec quidem percontantibus Grecis tam perlucide suos labores et Ylionis excidium descripsit carmine, ut nil post factum quam ante nosceretur clarius. Sic et Romanorum imperium casusque varios paucis verisque complexa est longe ante eius initium, ut nostro seculo breve potius epythoma scripsisse videatur quam predixisse futurum; et, quod longe maius meo iudicio est, archanum divine mentis, non nisi per figuras veterum et implicita prophetarum, imo Sancti Spiritus per prophetas verba, predictum, aperuit: incarnandiVerbi misterium, iam nati vitam et opera, proditionem, capturam, illusiones et inhonestam mortem resurrectionisque triunphum et ascensionem et ad extremum iudicium reditum; ut hystoriam dictasse, non venturos predixisse actus appareat. Quibus meritis et dilectissimam Deo fuisse arbitror et pre ceteris gentilium mulieribus venerandam. Sunt qui asserant insuper eam virginitate perpetua floraisse, quod ego facile credam: non enim in contagioso pectore tanta futurorum lux effulsisse potuisset. Quo tempore, seu qua in parte decesserit, abolitum est.

 

XXII. De Medusa filia Phorci.

Medusa Phorci ditissimi regis heres fuit et filia eique opulentissimum regnum extitit in athlantiaco mari, quod Hesperidas fuisse insulas non nulli credidere. Hec, si vetustati fidem prestare possumus, tam admirande fuit pulchritudinis, ut non solum excederet ceteras, sed, quasi quoddam preter naturam mirabile, quam plurimos ad se videndam exciret homines. Fuit quidem illi capillitium aureum et numerosum, faciei decus precipuum et digna proceritate corpus elatum; sed inter cetera tam grandis ac placidus oculorum illi fuit vigor ut, quos benigne respiceret, fere immobiles et sui nescios redderet. Preterea non nulli eam agricolationis fuisse peritissimam asserunt eamque inde Gorgonis consecutam cognomen: cuius opera mira cum sagacitate non solum patrias servavit divitias, sed in immensum ausit, adeo ut qui novere crederent eam occiduos quoscunque reges anteire thesauris. Et sic tam pulchritudine eximia quam etiam opulentia et sagacitate in amplissimam famam apud remotas etiam nationes evasit. Verum inter alios celebri rumore ad Argivos delata est, quos inter Perseus iuventutis achyve florentissimus, audito talium relatu, in desiderium incidit et videndi spetiosissimam feminam et occupandi thesauros; et sic, navi conscensa, cui Pegasus equus erat insigne, in occasum celeritate mirabili devectus est; ibique prudentia usus et armis reginam occupavit et aurum; et opima honustus preda remeavit ad suos. Ex his locum sibi poetica adinvenit fictio qua legimus Medusam gorgonem assuetam saxeos facere quos inspiceret eiusque crines versos in angues ira Minerve, eo quod templum eius Neptuni concubitu vitiasset peperissetque Pegasum; et Perseum, equo insidentem alato, eius in regnum evolasse et Pallantei egydis usu superasse.

Infelix auri possessio est; quod, si lateat, possessori nullius est comodi; si fulgeat, mille concupiscentium nascuntur insidie; et si stent violentorum manus, non cessant possidentis anxie cure; fugatur enim quies animi, subtrahitur somnus, timor ingeritur, fides minuitur, augetur suspicio et omnis breviter vite usus impeditur misero; si vero casu quocunque pereat, anxietatibus excarnificatur, pauper factus, avarus, laudat liberalis, ridet invidus, consolatur inops et omne vulgus dolentis canit in fabulam.

 

XXIII. De Yole Etholorum regis filia.

Yolem Euriti, regis Etholie, filiam, speciosissimam inter ceteras regionis illius virginem, sunt qui asserant amatam ab Hercule orbis domitore. Cuius nuptias cum illi Euritus spopondisset, aiunt poscenti, suasione filii, postea denegasse. Quam ob rem iratus Hercules acre bellum movit eidem eumque interemit, provincia capta, et dilectissimam sibi Yolem surripuit. Que quidem, magis paterne cedis affecta quam sponsi dilectione, vindicte avida, mirabili atque constanti astutia, quem gereret animum ficto amore contexit; et blanditiis atque artificiosa quadam petulantia in tam ferventem sui dilectionem Herculem traxit, ut satis adverteret nil eum negaturum quod posceret. At inde, quasi horreret tam hispidum habitu amantem, acri viro ante alia ponere clavam, qua monstra domuerat, imperavit; ponere leonis nemei spolium, sue fortitudinis insigne; ponere populeum sertum, pharetras sagittasque fecit. Que cum non satis animo sufficerent suo, audacius in hostem inhermem precogitatis telis insiluit; et primo digitos anulis ornari precepit, caput asperum unguentis cypricis deliniri et hyrsutos pectine discriminari crines ac hyspidam ungi nardo barbam et puellaribus corollis et meonia etiam insigniri mitra; inde purpureos amictus mollesque vestes precepit indueret, existimans iuvencula, fraudibus erenata, longe plus des coris tam robustum hominem effeminasse lasciviis quam gladio vel aconithis occidisse. Porro cum nec his satis sue indignationi satisfactum arbitraretur, in id egit mollitiei deditum, ut etiam inter mulierculas, femineo ritu sedens, fabellas laborum suorum narraret et, pensis a se susceptis, lanam colo neret digitosque, quos ad extinguendos in cunis, adhuc infans, angues duraverat, in valida iam, imo provecta etate, ad extenuanda fila molliret; equidem humane imbecillitatis et muliebrium astutiarum non minimum, intueri volentibus, argumentum est. Hac igitur animadversione artificiosa iuvenis, cum perpetua in Herculem ignominie nota, patris mortem, non armis, sed dolis et lascivia ulta est; et se eterno dignam nomine fecit. Nam quotquot ex quibuscunque monstris Euristeo triunphos victoriosus egit Alcides, ex tot victrix ipsius Yoles gloriosius triunphavit.

Consuevit pestifera hec passio delitiosas subire puellulas et lascivos ociososque persepe occupare iuvenes, cum gravitatis Cupido sit spretor et mollitiei cultor eximius; et ob id intrasse predurum Herculis pectus, longe magis monstrum est, quam que sepe domuerat ipse fuerint. Quod non modicum salutis sue sollicitis debet iniecisse timoris et torporis etiam excussisse, cum pateat quam validus, quam potens hostis immineat. Vigilandum igitur est et robore plurimo nobis armanda sunt corda; non enim invitis incumbet. Obstandum ergo principiis, frenandi sont oculi ne videant vanitates, obturande sunt, more aspidis, aures, laboribus assiduis est premenda lascivia. Blandus quippe incautis sese offert et placidus intuitu primo; et si recipiatur spe leta, primo delectat ingressu, suadet ornatus corporum, mores compositos, facetias urbicas choreas cantus et carmina, ludos et commessationes atque similia. Postquam vero approbatione stolida totum occupaverit hominem et, libertate subacta, mentibus catenis iniectis et vinculis, differentibus preter spem votis, suspiria excitat, premit in artes ingenia, nullum discrimen faciens inter virtutes et vitia, dum modo consequatur optatum, in numero ponens hostium quecunque obstantia. Hinc exurentibus flammis infelicium pectora, itur rediturque et ambitu indefesso res amata perquiritur; et ex iterato sepius visu semper nova contrahuntur incendia; et cum non sit prudentie locus, itur in lacrimas, dictantur preces mellitis delinite blanditiis, instruuntur lene, promictuntur munera, donatur, proicitur, et non nunquam falluntur custodes et septa vigiliis capiuntur corda et in concupitos quandoque devenitur amplexus. Tunc pudoris hostis et scelerum suasor, rubore et honestate fugatis, parato volutabro porcis, gannientes effundit in illecebres coitus; tunc sobrietate reiecta, Cerere et Bacho fervens advocatur Venus noctesque tote spurcido consumuntur in luxu. Nec ob id furor semper extinguitur iste, quin imo persepe in ampliorem insaniam augetur. Ex quo fit ut in obedientiam illam detestabilem Alcides corruat, obliviscantur honores, effundantur substantie, armentur odia et vite sepissime subeantur pericula. Nec carent ista doloribus, interveniunt rixe et paces tenues, rursum suspitiones et zelus, animarum consumptor et corporum. Ast si minus devenitur in votum, tum amor rationis inops, additis virge calcaribus, exaggerat curas, desideria cumulat, dolores fere intollerabiles infert, nullo nisi lacrimis et querelis et morte non nunquam curandos remedio; adhibentur anicule, consuluntur Caldei, herbarum atque carminum et malefitiorum experiuntur vires, blanditie vertuntur in minas, paratur violentia, damnatur frustrata dilectio; nec deest quin aliquando tantum furoris ingerat malorum artifex iste ut miseros in laqueos impingat et gladios.

O quam dulcis, quam suavis hic amor! Quem cum horrere ac fugere debeamus, in Deum extollimus, illum colimus, illum supplices oramus et sacrum ex suspiriis lacrimisque conficimus, stupra adulteria incestusque offerimus et obscenitatum nostrarum coronas immictimus!

 

XXIV. De Deyanira Herculis coniuge.

Deyanira Oenei Etholorum regis — ut quidam asserunt — fuit filia et Meleagri soror: tanta insignis formositate virgo, ut ob eius nuptias consequendas certamen inter Acheloum et Herculem oriretur. Que cum victori cessisset Herculi, a Nesso centauro adamata est; et cum illam Hercules e Calidonia transferret in patriam, ab Ebeno Calidonie fluvio, imbrium pridianarum turgido, moratus, obvium habuit amantem Nessum, se, quia eques esset, ad transportandam Deyaniram ultro Herculi obsequiosum prebentem. Cui cum concessisset Hercules, nataturus post coniugem ipse, quasi voto potitus, cum transvadasset fluvium, cum dilecta fugam arripuit. Quem cum non posset Hercules pedibus consequi, sagitta lerneo infecta tabo, fugientem actigit. Quod sentiens Nessus seque mortuum arbitratus, vestem sanguine suo infectam confestim Deyanire tradidit, asserens, sic cruentam si induat, posse Herculem ab omni extero in suum amorem retrahere. Quam Deyanira credula, loco pregrandis muneris, summens, clam aliquandiu servatam, Herculi Omphalem, seu Yolem, amanti, per Lycam servulum caute transmisit. Ipse autem cum sudore cruorem, veneno infectum, resolvisset porisque bibisset, versus in rabiem se igni comburendum ultro concessit. Et sic Deyanira, tanto viduata viro, dum retrahere speraret, perdidit et Nessi cedem etiam expiavit.

 

XXV. De Yocasta Thebarum regina.

Yocasta Thebarum regina fuit, magis infortunio suo clara quam meritis aut regno. Hec quidem, cum a primis Thebarum conditoribus originem duceret splendidam, virgo nupsit Layo, Thebarum regi, ex quo cum concepisset filium, ob adversum Layo responsum, ex oraculo sumptum, natum iussa feris obiciendum egra tradidit. Quem cum evestigio devoratum existimasset, apud Corinthiorum regem pro filio educatum, atque iam etate provectum, occiso ab eodem apud Phocenses Layo, vidua incognitum sumpsit in coniugem et ex eo Ethyoclem et Polinicem filios et totidem feminas, Ysmenam scilicet et Anthigonam, peperit filias. Et cum iam tam regno quam prole videretur felix, deorum responso, quem legitimum arbitrabatur virum, eum esse filium novit. Quod etsi ipsa ferret egerrime, egrius tamen ille, adeo ut ob ruborem patrati sceleris eternam cuperet noctem, oculos abiecit et regnum. Quod discordes assummentes filii, in bellum, fractis federibus, venere; etsi grandi Yocaste tristitia sepe adversum in certamen descenderent, maximo eos decertantes duello mutuis vulneribus occisos accepit. Cuius doloris inpatiens misera mater et avia, esto Creontem fratrem iam regem cerneret et orbum filium virumque captivum et Ysmenam Anthigonamque filias labanti fortune implicitas, reluctantem fessamque malis animam ferro, iam anus, expulit et anxietates cum vita finivit. Sunt tamen qui velint eam tam diu noxios errores suos ferre non potuisse, quin imo cum vidisset Edypum oculos eicientem, illico in se sevisse.

 

XXVI. De Almathea seu Deyphebe sybilla.

Almathea virgo, quam quidam Deyphebem Glauci filiam vocant, ex Cumis Calchidiensium, Campanie veteri oppido, originem duxisse creditur; et, cum ex sybillis extiterit una, troiane desolationis tempore floruisse atque in tam longum devenisse evum, ut ad Prisci Tarquinii, Romanorum regis, usque tempus devenerit, arbitrantur aliqui. Fuit huic, antiquorum testimonio, tanti virginitas ut tot seculorum spatio nulla viri contagione fedari passa sit. Et quanquam poetarum litere testentur hanc a Phebo dilectam et eius munere et longevos annos et divinitatem obtinuisse, ego quidem reor virginitatis merito illam ab illo vero Sole, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, vaticinii suscepisse lumen, quo multa predixit scripsitque futuris. Huic insuper in baiano litore secus Averni lacum dicunt insigne fuisse oraculum, quod quidem et ego vidi audivique quod servet ab ea cognomen usque in hodiernum; quod etsi corrosum sit vetustate plurima et incuria semirutum etiam sit, in ruinis maiestatem servat veterem et admirationem prestat, adhuc intuenti, magnitudinis sue. Sunt preterea qui dicant hanc Enee profugo ducatum ad inferos prestitisse, quod ego non credo; sed de hoc alias. Qui autem illam plura vidisse secula volunt, asserunt eam venisse Romam et Tarquinio Prisco novem attulisse libros, ex quibus, cum negaretur a Tarquinio precium postulatum, tres, eo vidente, combussit; et cum die sequenti ex sex reliquis illud idem pretium, quod ante ex novem petiverat, postulasset asseruissetque, ni daretur, tres evestigio exusturam, et die sequenti reliquos, a Tarquinio petitum suscepit. Quos cum servasset, a posteris compertum est eos Romanorum fata omnia continere. Quam ob causam maxima cum diligentia post hec Romani servavere et iuxta oportunitatum exigentiam de futuris consulturi ad eosdem, quasi ad oraculum, recurrebant. Michi quidem durum est credere hanc eandem extitisse cum Deyphebe; eam tamen apud Syculos clausisse diem legimus et ibidem diu eius tumulum ab incolis demonstratum est.

Studiis igitur et divina gratia illustres efficimur; que nemini se dignum facienti denegata sunt. Quod si spectaremus, desidia torpentes, sentiremus plane quod, tempore perdito, ab utero, etiam annosi morientes, deferamur ad tumulum. Demum si ingenio et divinitate pervigiles valent femine, quid hominibus miseris arbitrandum est, quibus ad omnia aptitudo promptior? Si pellatur ignavia, in ipsam quippe evaderent deitatem. Fleant igitur et tabescant quibus tam grande donum inertia sublatum est; et se, inter homines animatos, fateantur lapides! Quod fiet dum suum crimen confitebuntur elingues.

 

XXVII. De Nycostrata seu Carmenta Yonii regis filia.

Nycostrata, cui postea Carmenta apud Ytalos nomen, fuit Yonii regis Arcadum filia; secundum quosdam Pallanti arcado nupsit, secundum alios nurus fuit eiusdem. Nec regni solum fulgore fuit insignis, quin imo grecarum literarum doctissima adeo versatilis fuit ingenii, ut ad vaticinium usque vigilanti penetraret studio et vaste efficeretur notissima. Que cum querentibus et a se ipsa non nunquam expromeret futura carmine, a Latinis, quasi primo Nycostrate aboleto nomine, Carmenta nuncupata est. Hec autem mater fuit Evandri, Arcadum regis, quem fabule veterum, seu quia eloquens atque facundus homo, seu quia astutus fuerit, ex Mercurio volunt fuisse conceptum. Qui — ut quidam dicunt — cum casu eum, qui verus erat pater, occidisset, seu — ut aliis placet seditione civium suorum alia ex causa orta, e regno pulsus avito, suadente Carmenta matre, et magna vaticinio promictente, si has peteret quas ostenderet sedes, facta peregrinationis socia, conscensis navibus, cum parte por pulorum secundo vento ad hostia Tiberis ex Peloponeso deveniens, eadem matre duce, in Palatino monte, quem a Pallante patre, seu a Pallante filio, nominavit, ubi pos stea Roma ingens condita est, cum suis et matre consedit construxitque oppidum Pallanteum. Sane Carmenta, cum indigenas fere silvestres comperisset homines, esto iamdus dum, Saturni profugi munere, segetes didicissent serere, eosque nullo literarum usui, seu modico et hoc greco, assuetos, a longe divina mente prospiciens quanta loco regionique celebritas servaretur in posterum, indignum rata ut adminiculo exterarum literarum futuris seculis sua monstrarentur magnalia, in eum studium ivit totis ingenii viribus, ut proprias et omnino a ceteris nationibus diversas literas exhiberet populis; cui ceptui nec defuit Deus. Sua enim gratia factum est ut, novis ab ea adinventis caracteribus secundum ytalicum ydioma, earum coniunctiones edoceret, contenta sexdecim tantum excudisse figuras, et uti diu ante Cadmus, Thebarum conditor, adinvenerat Grecis. Quas nos in hodiernum usque latinas dicimus eiusque tenemus munere; dato aliquas, et oportune, quidam sapientes addiderint, nulla ex veteribus amota. Cuius mulieris vaticinium, etsi plurimum mirati sint Latii, hoc tamen inventum adeo mirabile visum est, ut profecto crediderint rudes, non hominem sed potius deam esse Carmentam; quam ob rem cum viventem divinis celebrassent honoribus, mortue sub infima Capitolini montis parte, ubi vitam duxerat, sacellum suo condidere nomini et ad eius perpetuam memoriam a suo nomine loca adiacentia Carmentalia vocavere. Quod quidem nec Roma iam grandis abolesse passa est; quin imo ianuam civitatis, quam ibi, exigente necessitate, cives construxerunt, Carmentalem per multa secula de Carmente nomine vocavere.

Multis olim dotibus Ytalia pre ceteris orbis regionibus florida fuit et fere celesti luce corusca; nec tantum suo sub celo tam splendidus quesitus est fulgor. Nam ab Asya opulentia venit et supellectilis regia; sanguinis claritas, etsi multa addiderint Greci, a Troianis habita primo. Arismetricamet geometricam artes dedere Egyptii; phylosophia et eloquentia ac mechanicum fere opus omne ab eisdem Grecis sumptum est. Agriculturam, paucis adhuc cognitam, Saturnus intulit exul; deorum infaustus cultus ab Etruscis et Numa Pompilio habitus; leges publicas Athene primo, inde senatusconsultus et Cesares prebuere; sacerdotium summum religionemque sinceram a lerosolimis attulit Simon Petrus; disciplinam autem militarem veteres excogitavere Romani, qua et armorum atque corporum robore et in rem publicam caritate integra orbis totius sibi quesivere imperium. Literarum caracteres satis ex dictis patet quoniam maioribus nostris Carmenta concesserit, cum iam ex arcada devenisset ytalica. Sic et gramatice facultatis prima dedisse semina creditum, que in ampliorem segetem successu temporum prisci traxere; quibus adeo fuit propitius Deus ut, hebraicis grecisque literis parte maxima glorie dempta, omnis quasi Europa amplo terrarum tractu nostris utatur. Quibus delinita, facultatum omnium im finita splendent volumina, hominum gesta Deique magnalia perpetua servantur memoria ut, que vidisse nequivimus ipsi, eis opitulantibus, cognoscamus. His vota nostra transmictimus et aliena cum fide suscipimus, his amicitias in longinquo iungimus et mutuis responsionibus conservamus. He Deum — prout fieri potest — nobis describunt; he celum terrasque et maria et animantia cuncta designant; nec est quod queras possibile quod ab his vigilans non possis percipere; harum breviter opere quicquid amplitudine mentis complecti atque teneri non potest, fidissime commendatur custodie. Que tamen, etsi aliis ex his non nulla contingant, nil tamen nostris commendabile aufertur. Ceterum ex tam egregiis dotibus quedam perdidimus, quedam dedimus et non nulla adhuc fere nomine potius quam effectu tenemus. Verum, quomodocunque de ceteris nostro crimine a fortuna actum sit, nec germana rapacitas, nec gallicus furor, nec astutia anglica, nec hispana ferocitas, nec alicuius alterius nationis inculta barbaries vel insultus, hanc tam grandem, tam spectabilem, tam oportunam latino nomini gloriam surripuisse potuit unquam, ut sui scilicet iuris prima literarum possent aut auderent dicere elementa et longe minus suum compertum fuisse grammaticam; quas, uti comperimus ipsi, sic etiam dedimus ultro, nostro tamen semper insignita vocabulo. Unde fit ut, quanto longius feruntur, tanto magis latini nominis amplientur laudes et honores, clariusque vetustissimi decoris nobilitatis et ingenii testimonium deferunt et incorruptum nostre perspicacitatis servant, etiam indignante barbarie, argumentum. Cuius tam eximii fulgoris, etsi Deo datori gratias agere debeamus, multum tamen laudis caritatis et fidei Carmente debemus. Quam ob rem ne a quoquam, tanquam ingrati, iure redargui possimus, ut illud pro viribus in eternam memoriam efferamus piissimum est.

 

XXVIII. De Pocri Cephali coniuge.

Pocris Pandionis Athenarum regis nata et Cephalo, Eoli regis filio, nupta, uti avaritia sua pudicis matronis exosa est, sic et viris accepta, quoniam per eam ceterarum mulierum vitium adapertum sit. Nam cum leto pioque amore vir et uxor iuvenes gauderent, eorum infortunio factum est ut desiderio Cephali caperetur Aura, seu potius Aurora quedam, ut placet aliquibus, spectande pulchritudinis mulier, quem cupidine Pocris sue detentum aliquandiu frustra in suam sententiam precibus trahere conata est. Ex quo inquit indignans: — Penitebit te, Cephale, adeo fervide dilexisse Pocrim: comperies, faxo, sisit qui temptet, eam aurum amori preposuisse tuo —. Quod audiens iuvenis, experiri avidus, peregrinationem longinquam fingens abiit flexoque in patriam gradu, per intermedium muneribus constantiam temptavit uxoris. Que, quantumcunque grandia sponderentur, impetu primo movisse nequivere; eo tandem perseverante et iocalia augente, ad ultimum hesitantem flexit animum, illique nox optatique amplexus, si detur sponsum aurum, promissi sunt. Tum Cephalus, merore consternatus, aperuit quoniam dolo frivolum Pocris amorem intercepisset; que, rubore conspersa et conscientia inpulsa facinoris, confestim in silvas abiit et se solitudini dedit. Iuvenis autem amoris inpatiens, ultro venia data, precibus aspernantem revocavit in gratiam. Sed quid refert? Nulle sunt indulgentie vires adversus conscientie morsus. Agebatur Pocris in varios animi motus; et zelo percita, ne forte id in se blanditiis Aurore vir ageret quod ipsa in illum auro mercata fuerat, clam per scopulos et abrupta montium iuga valliumque secreta venatorem consequi cepit. Quod peragens contigit, dum inter vallium herbida calamosque palustres latitans moveretur Pocris, credita a viro belua, sagitta confossa periit.

Ignoro quid dixerim potius: an nil esse potentius auro in terris, aut stolidius querere quod comperisse non velis. Quorum dum utrunque insipiens mulier approbat, sibi indelebilem notam et mortem invenit quam minime inquirebat. Sed, ut auri immoderatum desiderium sinam, quo stolidi fere trahimur omnes, queso, tam obstinato zelo correpti dicant quid inde sibi emolumenti sentiant, quid decoris, quid laudis aut glorie consequantur. Meo quippe iudicio hec ridicula mentis est egritudo a pusillanimitate patientis originem ducens, cum non alibi viderimus quam hos penes, qui se adeo deiecte virtutis existimant ut facile sibi quoscunque preponendos fore concedant.

 

XXIX. De Argia Polinicis coniuge et Adrasti regis filia.

Argia greca mulier, ab antiquis Argivorum regibus generosam ducens originem, Adrasti regis filia fuit et spectabili pulchritudine sua, uti de se contemporaneis letum spectaculum prebuit, sic et posteris integerrimum atque preclarum coniugalis amoris testimonium perenne reliquit; ob quod in nostros usque dies nomen eius fulgidum precipua coruscatione devenit. Hec igitur, nupta Polinici filio Edipi, Thebarum regis, et exuli, cum iam ex illo Thessandrum peperisset filium, advertens eum ob fratris fraudem mordacibus agitari curis, facta anxietatum particeps, patrem iam senem non solum exoravit lacrimis precibusque, verum et armavit in Ethioclem, preter pactionum leges cum fratre thebanum regnum occupantem tyramaice; et ne fatale responsum detrimentum susciperet, Euridici, Anphiorai vatis coniugi, preter naturam femineam liberalis effecta, pretiosum illud monile, matronis olim thebanis infaustum, ultro contulit; ex quo latitans patefactus Anphyoraus, in Thebas itum est, sed infelici omine. Nam post plurimam certaminum stragem, ceteris interfectis ducibus et Adrasto auxiliis nudato atque semifugato, cum inter cetera sordidi vulgi cesique cadavera Polinicis corpus insepultum iacere anxia coniunx audisset, extemplo regio abiecto splendore et mollicie thalami atque debilitate feminei sexus seposita, paucis comitantibus, arripuit iter in castra. Nec eam terruere insidentium itinera manus impie, non fere, non aves occisorum hominum sequentes corpora, non circumvolantes, ut arbitrantur stolidi, cesorum manes, nec — quod terribilius videbatur — Creontis imperantis edictum, quo cavebatur pena capitalis suplicii, ne quis cuiquam occisorum funebre prestaret officium; quin ardenti mestoque animo, nocte media, certaminis aream intrans, cesorum atque tetro odore redolentia corpora nunc hec nunc illa devolveret, ut parve facis auxilio ora tabentia dilectissimi viri cognosceret; nec ante destitit quam quod querebat invenerit. O mirum! Semesa iam facies armorum rubigine et squalore oppleta pulvereo et marcido iam cruore respersa, nulli iam edepol cognoscenda, amantissime coniugi occultari non potuit; nec infecti vultus sordes uxoris amovere potuerunt oscula, non voces, non lacrimas, non ignes Creontis imperium; nam cum sepe vitalem spiritum per oris oscula exquisisset lavissetque lacrimis fetidos artus et sepe vocibus in suos amplexus revocasset exanimem, flammis iam flagrantibus, ne quid pii offitii omissum linqueret, tradidit consumptumque urna condidit nec, igne patefacto pio facinore, severi regis subire gladium et catenas expavit.

Flevere persepe plurime virorum egritudines carceres paupertatem et infortunia multa, stante tamen spe mitioris fortune et amoto severioris pavore. Quod etsi laudabile videatur, extremum tamen dilectionis inditium dici non potest, ut Argie dici obsequia potuere. Hec hostiles petiit agros, dum flere posset in patria; fetidum tractavit cadaver, quod iniunxisse poterat aliis; flammis regium inpendit honorem, dum clam infodisse, qualitate temporis inspecta, satis erat; ululatus emisit femineos, ubi poterat pertransire tacita; nec quid speraret habebat ex occiso exule, cum quid timeret adesset ab hoste. Sic verus amor, sic fides integra, sic coniugii sanctitas et illibata castitas suasisse potuere. Quo merito laudanda, colenda et splendido extollenda preconio venit Argia.

 

XXX. De Manthone Thyresie filia.

Mantho, Thyresie, maximi Thebanorum vatis, filia, tempore Edipi regis filiorumque fuit insignis. Hec quidem sub patre magistro tam pronpti atque capacis fuit ingenii, ut pyromantiam, vetustissimum Caldeorum, seu — ut volunt alii — Nembroth inventum, adeo egregie disceret, ut evo suo nemo melius flammarum motus colores et murmura, quibus, nescio quo dyabolico opere, futurorum dicunt demonstrationes inesse, cognosceret. Preterea fibras pecudum et taurorum iecinora et quorumcunque animalium exta perspicaci cognovit intuitu; traxitque sepissime — ut creditum est — suis artibus spiritus immundos et inferorum manes coegit in voces et responsa dare querentibus. Sane cum iam bello cecidissent argivi reges qui Thebas obsederant, occupassetque Creon civitatis imperium, hec — ut placet aliquibus — regem novum fugiens, secessit in Asyam ibique Clarii Apollinis fanum, postea celeberrimum divinatione, instituit et Mopsum, inclitum sui seculi vatem, esto ex quo conceptum non prodat antiquitas, peperit. Alii vero aliter sentiunt dicuntque eam cum complicibus quibusdam suis, post thebanum bellum, errasse diu et tandem in Ytaliam devenisse ibique Tyberino iuncta cuidam, concepisse ex eo et peperisse filium, quem Cithconum dixere, a quibusdam Byanorem etiam vocitatum; et inde cum prole in Cisalpinam Galliam transiecisse, ubi cum palustria loca, Benaco contermina lacui, comperisset sua natura munita, seu ut suis cantationibus posset vacare liberius, seu vite residuum securius ducere, media in palude, in supereminente aquis solo, posuisse sedem et ibidem post tempus mortuam atque sepultam. Circa cuius tumulum aiunt Cithconum civitatem suis constituisse eamque de matris nomine Manthuam vocitasse. Quidam vero arbitrati sunt eam in mortem usque constanti proposito virginitatem servasse: floridum quippe atque sanctissimum opus et laudabile plurimum, ni illud nephastis suis labefactasset artibus Deoque vero, cui dicanda est, virginitatem servasset.

 

XXXI*. De coniugibus Meniarum.

Meniarum uxorum numerus ac nomina, seu coevorum scribentium desidia, seu annositatis vitio, nobis subtracta sunt; equidem indigne, cum non vulgari facinore meruerint in precipuam efferri gloriam. Sed postquam invidenti fortune sic visum est, qua poterimus arte, ornabimus innominatas digno preconio easque pro viribus in memoriam posteritatis educere, tanquam meritas bene, conabimur.

Menie igitur fuere ex lasonis atque Argonautarum sociis non minime nobilitatis splendidissimi iuvenes; qui cum, peracta expeditione colchida, redissent in Greciam, veteri relicto solo, apud Lacedemonios sibi delegere sedes. Quibus non solum a Lacedemoniis amicabiliter concessa civitas est, verum inter patres et reipublice presidentes assumpti sunt. Cuius tam splendide munificentie successores minus memores, libertatem publicam ignominiose servituti velle subigere ausi sunt. Erant enim ea tempestate opulenti iuvenes, nec solum suo fulgore perlucidi, verum et generosorum Lacedemonum affinitatibus septigemina fulgebant luce. Nam inter alia erant ei spetiosissime coniuges a nobilissimis civibus ducentes originem, non edepol pars ultima mundani decoris; cui et clientele addebantur ingentes, ex quibus non gratiam publice patrie felicitati sensere, sed suis ascribentes meritis, eo se fatuitati permisere evelii, ut ceteris se preferendos fore existimarent; ex quo in cupidinem corruere imperii; et hinc ad occupandam rem publicam temere conatus exposuere suos. Quam ob causam, detecto crimine, capti carcerique traditi et capitali supplicio, tanquam hostes, damnati sunt autoritate publica. Et dum nocte sequenti, Lacedemonum veteri more, deberet illis a carnificibus mors inferri, meste flentesque coniuges pro liberatione damnatorum inauditum inivere consilium; nec cogitato distulere operam dare. Squalidis igitur vestimentis velatoque ore, opplete lacrimis, cum iam in noctem occumberet dies, quoniam nobiles essent femine, intrandi carcerem perituros visure viros, facile a custodibus obtinuere licentiam. Ad quos cum advenissent, non tempus consumpsere lacrimis et ploratu, sed repente explicato consilio, cum viris mutatis vestibus, velatisque illis femineo ritu Eaciebus, flentes, deiectis in terram oculis fingentesque mestitiam, noctis etiam suffragantibus tenebris, et reverentia, nobilibus feminis debita, deceptis custodibus, morituros emisere, ipsis damnatorum loco remanentibus; nec ante fraus comperta est quam, venientibus suppliciorum ministris, ut damnatos in mortem educerent, pro viris femine comperte sint.

Grandis profecto mulierum fides et egregius amor; sed sinamus fraudis in custodes ludibrium, salutem damnatis exhibitam, quid patribus visum sit et quid inde secutum; sacri coniugalis amoris vires et audaciam mulierum paululum contemplemur. Instituto nature, veteri et indissolubili nexu firmato, non nulli volunt dissidentium coniugum nullum fore pernitiosius odium; sic et convenientium amorem excedere ceteros. Nam rationis igne succensus non urit ad insaniam, sed in complacentiam calefacit et tanta caritate corda copulat, ut eque semper cuncta nolint velintque; et tam placide assuetus unitati, ad continuationem sui nil omietit, nil agit tepide vel remisse; et si hostis fortuna sit, ultro labores et pericula subit et vigilantissimus in salutem meditatur consilia, remedia comperit et excudit fallacias, si exigat indigentia. Hic suavissimus, etiam placido convictu firmatus, coniugum Meniarum tanto fervore inpulit animos, ut, quas nequissent ante vidisse, periclitantibus viris, ingenii pressis viribus, decipulas invenirent, instrumenta pararent, rerum ordinem, tempus rationemque agendorum ut oculatos severosque custodes deciperent; et, sublata sensualitatis nebula, advertentes quoniam nil honestum pro salute amici omictendum sit, ex intimis cordis latebris excitata pietate, ut viros periculo eximerent, temerario ausu in id irent ut, quos publica damnaverat autoritas, pudicus coniugalis amor absolveret, quos carceri manciparat, emicteret, quos iam tenere dirum videbatur et capitale supplicium, e carnificum manu subtractos securitati viteque donaret; et, quod permaximum visum est, lusa legum potestate, decreto publico ac patrum autoritate et totius civitatis voto frustrato, ut quod optabant impleretur non expavere loco damnatorum sub deceptorum custodum imperio sese claudere. Non edepol tam sinceram fidem, amorem tam integrum admirari sufficio et ob id ratum habeo, si remisse amassent, si tenui fuissent astricte vinculo, cum illis per ocium domi torpere fas esset, hec tam grandia non fecissent. Attamen, ut multa paucis claudam, has asserere audeo veros certosque fuisse viros. Meniasque iuvenes, quas simulabant, feminas extitisse.

 

XXXII. De Penthessilea regina Amazonum.

Penthesilea virgo Amazonum regina fuit, et successit Orythie et Anthyopi reginis: quibus tamen procreata parentibus, non legi. Hanc aiunt, oris incliti spreto decore et superata mollicie feminei corporis, arma induere maiorum suarum aggressam; et auream cesariem tegere galea ac latus munire faretra; et militari, non muliebri, ritu currus et equos ascendere; seque pre ceteris preteritis reginis mirabilem exhibere, viribus et disciplina, ausa est. Cui nec ingenium validum defuisse constat, cum legatur securis usum, in seculum usque suum incognitum, <eius> fuisse compertum. Hec — ut placet aliquibus — audita troiani Hectoris virtute, invisum ardenter amavit, et cupidine, in successionem regni, inclite prolis ex eo suscipiendi, in tam grandem oportunitatem cum maxima suarum copia eius in auxilium adversus Graios facile provocata descendit. Nec eam clara grecorum principum perterruit fama, quin Hectori armis et virtute cupiens quam formositate placere, sepissime certamina frequentium armatorum intraret; et non nunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperire et persepe arcu versas in fugam turmas pellere et tot tanque grandia viriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Herculem in admirationem sui deduceret, Tandem dum in confertissimos hostes virago hec die preliaretur una, seque ultra solitum tanto amasio dignam ostenderet, multis ex suis iam cesis, letali suscepto vulnere, miseranda medios inter Grecos a se stratos occubuit. Alii vero volunt eam, Hectore iam mortuo, applicuisse Troiam et ibidem — ut scribitur — acri in pugna cesam.

Essent qui possent mirari mulieres, quantumcunque armatas, in viros unquam incurrere ausas, ni admirationem subtraheret quoniam usus in naturam vertatur alteram, quo hec et huiusmodi longe magis in armis homines facte sunt, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et ociositas et voluptas vertit in feminas seu lepores galeatos.

 

XXXIII. De Polysena Priami regis filia.

Polysena virgo Priami, regis Troianorum, ex Hecuba fuit filia, tam floride pulchritudinis adulescentula, ut severo pectori Achillis Peliadis flammas immictere potuerit cupidinis eumque, matris Hecube fraude, in suam necem nocte solum in templum usque Apollinis Tymbrei deducere. Ob quam minus debito lapsis troianis viribus et Ylione deiecto, a Neoptholemo in piaculum manium patris et ad eius tumulum deducta est; ibique — si maiorum literis fides ulla prestari potest — videns acrem iuvenem expedisse gladium, flentibus ceteris circumstantibus, innocens adeo constanti pectore et intrepido vultu iugulum prebuit, ut non minus admiratio fortitudinis eius quam pietas pereuntis moveret animos.

Magnum quippe et memoratu dignum nequivisse tenella etas, sexus femineus, mollicies regia, mutata fortuna, grandem pressisse virginis animum et potissime sub victoris et hostis gladio, sub quo non nunquam egregiorum virorum nutant et persepe deficiunt animosa pectora. Crediderim facile hoc generose nature opus, ut ostenderet hac mortis parvipensione quam feminam produxisset, ni tam cito hostis surripuisset fortuna.

 

XXXIV. De Hecuba regina Troianorum.

Hecuba Troianorum preclarissima regina fuit, eque perituri splendoris fulgor eximi<us> et miseriarum certissimum documentum. Hec secundum quosdam Dymantis Aonis filia extitit. Alii vero Cipsei regis Tracie volunt, quod quidem et ipse arbitror, cum sic opinetur a pluribus. Nupsit hec virgo Priamo Troianorum regi illustri, et ex eo mixtim utriusque sexus concepit peperitque filios decem et novem, inter quos iubar illud eximium Frigie probitatis Hector; cuius tantus fuit militie fulgor, ut non se tantum eterna fama splendidum faceret, quin imo et parentes patriamque perenni nobilitaret gloria. Verum non tantum felicis regni decore ac multiplicis prolis serenitate fulgida facta est, quin, urgente adversa fortuna, orbi toto longe deveniret cognita. Hectorem nempe dilectissimum sibi et Troilum adolescentem et iam maiora viribus audentem, manu Achillis cesos et ea cede regni solidam basem fere eversam mestissime flevit. Sic et a Pyrro Paridem trucidatum, inde auribus naribusque truncatum Deyphebum atque fede exanimatum, Ylyonem igne cremari danao, Polytem patris in gremio confodi, Priamum ipsum senem secus domesticas aras exenterari, Cassandram filiam, Andromacam nurum seque captivam ab hostibus trahi, Polysenam ante Achillis tumulum obtruncari, Astianactem nepotem ex latebris surreptum saxo illidi miseranda conspexit. Et postremo tracio in litore tumulatum adolescentulum Polydorum, Polymestoris fraude occisum, comperit atque flevit. Quibus tot tanque immanibus oppressa doloribus in rabiem versam volunt aliqui traciosque per agros ritu ululasse canum; et sic mortuam et in tumulo hellespontiaci litoris, cui nomen a se Cynosema, sepultam. Non nulli dicunt in servitutem ab hostibus cum reliquis tractam et, ne miseriarum illi particula deesset ulla, vidisse ultimo Cassandram, occiso iam Agamenone, Clitemestre iugulari iussu.

 

XXXV. De Cassandra Priami Troianorum regis filia.

Cassandra Priami fuit, Troianorum regis, filia. Huic quidem — ut vetustas asserit — vaticinii mens fuit, seu quesita studiis, seu Dei dono, seu potius dyabolica fraude, non satis certum est. Hoc tamen affirmatur a multis, eam longe ante rapinam Helene, audaciam Paridis et adventum Tyndaridis et longam civitatis obsidionem et postremam Priami atque Ylionis desolationem persepe et clara cecinisse voce; et ob hoc, cum nulla dictis suis prestaretur fides, a patre et Eratribus verberibus castigatam volunt; ac etiam fabulam inde confictam, eam scilicet ab Apolline dilectam et in eius concubitum requisitam; quem se prestaturam promississe dicunt, si ab eodem ante eidem futurorum notitia prestaretur. Quod cum suscepisset negassetque promissum, nec Apollo posset auferre concessum, aiunt illum muneri adiecisse neminem quod diceret crediturum; et sic factum est ut quod diceret tanquam fatue dictum crederetur a cunctis. Hec aut<em> nobili cuidam Corebo desponsata iuveni, prius illum in bello perdidit quam ab eo susciperetur in thalamum; et demum, pereuntibus rebus, captiva Agamenoni cessit in sortem. A quo cum Micenas traheretur, eidem cecinit sibi a Clitemestra preparatas insidias atque mortem. Cuius verbis cum fides daretur nulla, post mille maris pericula, Micenas cum Agamenone devenit, ubi, eo Clitemestre fraude ceso, et ipsa eiusdem Clitemestre iussu iugulata est.

 

XXXVI. De Clitemestra Micenarum regina.

Clitemestra Tyndari, regis Oebalie, filia fuit ex Leda et Castoris atque Pollucis et Helene soror, virgoque nupsit Agamenoni, Micenarum regi. Clue etsi genere satis et coniugio clara esset, nephario tamen ausu clarior facta est. Nam imperante Agamenone viro Grecorum copiis apud Troiam, cum ex eo iam plures filios peperisset, ociosi atque desidis iuvenis Egysti, olim Thiestis ex Pelopia filii, qui ob sacerdotium abstinebat ab armis, in concupiscentiam incidit; et — ut placet aliquibus — Nauplii senis, Palamedis olim patris, suasionibus, eius in amplexus et concubitum venit. Ex quo scelere secutum est ut, seu timore ob patratum facinus redeuntis Agamenonis, seu amasii suasione et regni cupidine, seu indignationis concepte ob Cassandram, que ab Agamenone deducebatur Micenas, animosa mulier armato animo et fraudibus temerario ausu surrexit in virum eumque victorem Ylii redeuntem et maris tempestatibus fessum, ficta oris letitia, suscepit in regiam; et — ut quibusdam placet — cenantem et vino iam forte madentem percuti iussit ab adultero ex insidiis prodeunte. Alii autem dicunt, cum recubaret, vestimentis victoria quesitis implicitus, quasi grecanicis festum clarius esset futurum, placide adultera coniunx illi suasit ut patrias indueret vestes et quas ipsa in hoc ante confecerat; easque exitu capiti<s> carentes audax porrexit eidem; et cum iam brachia manicis iniecisset vir quereretque circumvolutus unde posset emictere caput, semiligatus adultero percussori, ab eadem suadente, concessus est et sic, eo neminem vidente, percussus est. Quo facto regnum occupavit omne et cum adultero Egysto per septennium imperavit.

Sane cum excrevisset interim Horestes, Agamenonis ex ea filius, quem clam servaverant a furore matris amici, animumque in necem patris ulciscendam sumpsisset, tempore sumpto eam cum adultero interemit.

Quid incusem magis nescio: scelus an audaciam? Primum, pregrande malum non meruerat vir inclitus; secundum, quanto minus decebat perfidam mulierem, tanto abominabile magis. Habeo tamen quid laudem, Horestis scilicet virtutem, que diu substinere passa non est a pietate inceste matris retrahi quin in inmeriti patris necem animosus ultor irrueret et in male meritam matrem filius ageret quod minus meritus genitor ab adultero sacerdote, incesta imperante femina, passus fuerat; et eorum, quorum imperio et opere paternus sanguis eiusus fuerat, ut in autores verteretur scelus, effuso sanguine piaretur.

 

XXXVII. De Helena Menelai regis coniuge.

Helena tam ob suam lasciviam — ut multis visum est — quam ob diuturnum bellum ex ea consecutum, toto orbi notissima femina, filia fuit Tyndari, Oebalie regis, et Lede, formosissime mulieris, et Menelai Lacedemonum regis coniunx. Huius — ut omnes aiunt veteres greci latinique post eos — tam celebris pulchritudo fuit ut preponatur facile ceteris. Fatigavit enim — ut reliquos sinamdivini ingenii virum Homerum, ante quam illam posset secundum precepta satis convenienter describere carmine. Preterea pictores et sculptores multiplices egregii omnes eundem sumpsere laborem ut tam eximii decoris saltem effigiem, si possent, posteritati relinquerent. Quos inter, summa conductus a Crotoniensibus pecunia, Zeusis heracleotes, illius seculi famosissimus pictor et prepositus ceteris, ad illam pinniculo formandam, ingenium omne artisque vires exposuit; et cum, preter Homeri carmen et magnam undique famam, nullum aliud haberet exemplum, ut per hec duo de facie et cetero persone statu potuerat mente concipere, excogitavit se ex aliis plurium pulcherrimis formis divinam illam Helene effigiem posse percipere et aliis poscentibus designatam ostendere; et ostensis postulanti a Crotoniatibus, primo formosissimis pueris et inde sororibus, ex formosioribus quinque precipuo decore spectabiles selegit; et collecta secum ex pulchritudine omnium forma una, totis ex ingenio celebri emunctis viribus, vix creditum est satis plene quod optabat arte potuisse percipere. Nec ego miror: quis enim picture vel statue pinniculo aut celo potuerit inscribere letitiam oculorum, totius oris placidam affabilitatem, celestem risum motusque faciei varios et decoros secundum verborum et actuum qualitates? Cum solius hoc nature officium sit. Fecit ergo quod potuit; et quod pinxerat, tanquam celeste simulacri decus, posteritati reliquit. Hinc acutiores finxere fabulam eamque ob sydereum oculorum fulgorem, ob invisam mortalibus lucem, ob insignem faciei candorem aureamque come volatilis copiam, hinc inde per humeros petulantibus recidentem cincinnulis, et lepidam sonoramque vocis suavitatem nec non et gestus quosdam, tam cinnamei roseique oris quam splendide frontis et eburnei gucturis ac ex invisis delitiis pectoris assurgentis, non nisi ex aspirantis concipiendis aspectu, Iovis in cignum versi descripsere filiam, ut, preter quam a matre suscepisse poterat formositatem, intelligeretur ex infuso numine quod pinniculis coloribusque ingenio suo imprimere nequibant artifices. Ab hac tam spectanda pulcritudine in Laconas Theseus ab Athenis evocatus ante alios, virginem et etate tenellam, in palestra patrio ludentem more, audax rapuit; et etsi preter oscula pauca eidem auferre nequiverit, aliqualem tamen labefactate virginitatis iniecit notam. Que fratribus ab Eletra Thesei matre, seu — ut volunt alii — a Protheo rege egyptio, absente Theseo, repetentibus restituta; et tandem matura viro Menelao, Lacedemonum regi, coniugio iuncta est, cui Hermionam filiam peperit unicam. Post hec, fluentibus annis, cum redisset Ylionem Paris, qui ob somnium pregnantis matris in Yda fuerat expositus, et in lucta Hectorem fratrem superasset non cognitus, mortem, crepundiis ostensis et a matre cognitis, evitasset, memor sponsionis spetiosissime coniugis sibi a Venere, ob latam a se apud Ydam sententiam, seu — ut alii volunt — postulaturus Hesyonam, fabrefactis ex Yda navibus, regio comitatu sotiatus, transfretavit in Greciam et a Menelao fuit susceptus hospitio. Ibi cum vidisset Helenam celesti decore conspicuam atque regio in cultu lascivientem seque intueri cupientem, captus illico et ex moribus spe sumpta, captatis temporibus, scintillantibus fervore oculis, furtim impudico pectori ignem sue dilectionis ingessit. Ceptisque fortuna favit: nam, exigente oportunitate, eo relicto, Cretam Menelaus perrexerat. Quam ob rem placet aliquibus, eis equis flammis urentibus, ex composito factum esse ut Paris ignem, per quietem visum ab Hecuba, portaret in patriam et vaticinia adimpleret; maxima cum parte thesaurorum Menelai, noctu, ex laconico litore, seu — ut aliis placet — ex Citharea, ibidem vicina insula, dum <erat> in templo quodam, patrio ritu, ob sacrum conficiendum, Helenam vigilantem raperet parateque classi imponeret; et cum ea post multa pericula deveniret in Troiam: ubi cum precipuo honore a Priamo suscepta est, eo extimante potius notam iniurie abstersisse ob detentam a Thelamone Hesionam, quam postremam regni sui desolationem suscepisse in patria. Hac huius illecebra mulieris universa Grecia commota est; et cum gray principes omnes Paridis potius iniuriam ponderarent quam Helene lasciviam, ea frustra repetita sepius, in Troie excidium coniurarunt unanimes; collectisque viribus, cum mille vel amplius navibus, armatorum honustis, litus inter Sygeum et Retheum, promontoria Frigie, occupavere et Ylionem obsederunt, frustra obsistentibus Frigiis. Helena quidem quanti foret sua formositas ex muris obsesse civitatis vidisse potuit, cernens litus omne completum hostibus et igne ferroque circumdesolari omnia, populos inire certamina ac per mutua vulnera in mortem iri et tam troiano quam greco sanguine Cuncta fedari. Que quidem tam pertinaci proposito repetita est atque detenta, ut, dum non redderetur, per decennium cede multorum nobilium cruenta perseveraret obsidio. Qua stante, Hectore iam mortuo et Achille, atque a Pyrro, acerrimo iuvene, trucidato Paride, quasi parvum sibi visum sit peccasse semel, Helena secundas inivit nuptias nupsitque Deyphebo iuniori. Tandem cum proditione tentaretur quod armis obtineri non posse videbatur, hec, que obsidioni causam dederat, ut opus daret excidio et ad viri primi gratiam promerendam, in eandem volens sciensque devenit; et cum dolo simulassent Greci discessum, Troianis preteritis fessis laboribus et nova letitia festisque epulis victis somnoque sepultis, Helena choream simulans accensa face in tempore ex arce revocavit intentos. Qui redeuntes, cum tacite semisopitam urbem reseratis ianuis intrassent, ea incensa et Deyphebo fede ceso, Helenam post vigesimum a raptu annum Menelao restituere coniugi.

Alii vero asserunt Helenam non sponte sua a Paride raptam et ob id a viro meruisse suscipi. Qui cum ea Greciam repetens, a tempestate et adverso vento agitatus plurimum, in Egyptum cursum vertere coactus, a Polibo rege susceptus est. Post hoc sedatis procellis in Lacedemona cum reacquisita coniuge fere post octavum annum a desolato Ylione susceptus est. Ipsa autem quam diu post hec vixerit, aut quid egerit, seu quo sub celo mortua sit, nusquam legisse recordor.

 

XXXVIII. De Circe Solis filia.

Circes, cantationibus suis in hodiernum usque famosissima mulier, ut poetarum testantur carmina, filia fuit Solis et Perse nynphe, Occeani filie, sororque Oethe Colcorum regis: Solis, ut arbitror, ideo filia dicta, quia singulari floruerit pulchritudine, seu quia circa notitiam herbarum fuerit eruditissima, vel potius quia prudentissima in agendis: que omnia solem, variis habitis respectibus, dare nascentibus mathematici arbitrantur. Quo autem pacto, relictis Colcis, Italiam petierit, minime legisse memini. Eam Etheum Volscorum montem, quem de suo nomine dicimus in hodiernum usque Circeum, incoluisse omnes testantur historie; et cum nil preter poeticum legatur ex hac tam celebri mulieres recitatis succincte poeticis, quo prestabitur ingenio mentem excutiemus credentium. Volunt igitur ante alia quoscunque nautas, seu ex proposito, seu tempestatis inpulsu, ad dicti montis, olim insule, litora applicantes, huius artibus cantatis carminibus, seu infectis veneno poculis, in feras diversarum specierum fuisse conversos; et hos inter vagi Ulixis fuisse sotios, eo, Mercurii mediante consilio, servato. Qui cum evaginato gladio mortem minaretur venefice, socios reassumpsisse in formam redactos pristinam et per annum conturbernio usus eiusdem, ex ea Thelegonum suscepisse filium dicunt; et ab ea plenum consilii discessisse. Quo sub cortice hos existimo latere sensus. Sunt qui dicant hanc feminam haud longe a Caieta, Campanie oppido, potentissimam fuisse viribus et sermone, nec magni facientem, dum modo aliquid consequeretur optatum, a nota illesam servasse pudicitiam; et sic multos ex applicantibus litori suo blanditiis et ornatu sermonis non solum in suas illecebras traxisse, verum alios in rapinam et pyrraticam inpulisse, non nullos, omni honestate postposita, ad exercenda negotia et mercimonia dolis incitasse, et plures ob sui singularem dilectionem in superbiam extulisse. Et sic hi, quibus infauste mulieris opera humana subtracta videbatur ratio, eos ab eadem in sui facinoris feras merito crederetur fuisse conversos. Ex quibus satis comprehendere possumus, hominum mulierumque conspectis moribus, multas ubique Cyrces esse et longe plures homines lascivia et crimine suo versos in beluas. Ulixes autem, Mercurii consilio predoctus, prudentem virum satis evidenter ostendit, quem adulantium nequeunt laqueare decipule, quin imo et documentis suis laqueatos persepe solvit a vinculo. Reliquum satis patet ad hystoriam pertinere: qua constat Ulixem aliquandiu permansisse cum Circe. Fertur preterea hanc eandem feminam Pici, Saturni filii, Latinorum regis, fuisse coniugem eumque augurandi docuisse scientiam, et ob zelum, quia Pomonam nynpham adamaret, eum in avem sui transformasse nominis. Erat enim illi domesticus picus avis, ex cantu cuius et motibus summebat de futuris augurium; et, quia secundum actus pici vitam duceret, in picum versus dictus est. Quando, seu quo mortis genere aut ubi hec defuncta sit Circes, compertum non habeo.

 

XXXIX. De Camilla Volscorum regina.

Camilla insignis et memoratu dignissima virgo fuit et Volscorum regina. Hec ex Methabo Volscorum rege antiquissimo et Casmilla coniuge genita, nascens matri mortis causa fuit; nam cum enixa parvulam moreretur, a Methabo patre, una tantum ex materno nomine dempta litera, Camillam filiam nuncupavit in sui solatium. Huius quidem virginis a natali suo die severa fortuna fuit; nam paululum post matris funus, Methabus, Privernatum civium suorum repentina seditione regno pulsus, nil, fugam arripiens, preter parvulam hanc filiam suam, sibi pre ceteris rebus dilectam, asportasse in exilium potuit. In quod cum solus pedesque miser effugeret et in ulnis sociam deportaret Camillam, ad Amasenum fluvium, pridiano imbre tumentem, devenit; nec cum, onere infantule prepeditus, posset enare, in oportunum devenit consilium, porrigente Deo qui celebrem futuram virginem ignobili assummi fato nolebat. Illam igitur suberis cortice involutam iaculo, quod forte ferebat, alligavit atque Dyane devovit, si servasset incolumem; et vibratum totis viribus brachio iaculum, cum filia, in ripam transiecit adversam, quam evestigio nando secutus est; et cum illam Dei munere comperisset illesam, in miseria letus, silvarum petiit latebras nec absque labore plurimo parvulam educavit lacte ferino. Que cum in validiorem evasisset etatem, tegere ferarum corpus cepit exuviis et tela vibrare lacertis fundasque circumagere, arcus tendere, gestare pharetras, cursu cervos capreasque silvestres insequi atque superare, labores femineos omnes despicere, virginitatem pre ceteris inviolatam servare, iuvenum amores ludere et connubia potentum procerum omnino respuere ac sese totam Dyane obsequio, cui pater devoverat, exhibere. Quibus exercitiis durata virgo, in patrium revocata regnum, servavit robore inflexo propositum. Tandem cum a Troia veniens Eneas Lavinam sumpsisset in coniugem, et ob id bellum inter eum Turnumque rutulum esset exortum, congregantibus eis undique copias, Camilla, Turni para tibus favens, cum grandi Volscorum agmine venit auxiliatrix eidem; et cum sepius armata irruisset in Teucros et die una acriter pugnans multos occidisset ex eis, et novissime Corebum quendam, Cybelis sacerdotem, armorum eius avida, sequeretur, ab Arrunte quodam ex hostibus, sagitta sub papilla letaliter percussa, maximo Rutulorum damno moribunda collapsa est; et sic inter amata exercitia expiravit.

Hanc intueantur velim puellule hodierne; et dum sui iuris virginem adultam et pro libito nunc latos agros, nunc silvas et lustra ferarum accintam faretra discurrentem, labore assiduo lascivias illecebris appetitus prementem, delitias atque molliciem accuratas offas et elaborata pocula fugientem et constantissimo animo coevorum iuvenum, non dicam amplexus, sed verba etiam respuentem viderint, monite discant quid eas in domo patria, quid in templis, quid in theatris, in quibus spectantium multitudo et severissimi morum censores conveniunt, deceat; minus quidem honestis negare aures, os taciturnitate frenare, oculos gravitate compescere, mores componere et gestus omnes suos honestatis mole comprimere, ocia, commesationes, lautitias nimias, choreas et iuvenum vitare consortia; sentiantque quoniam nec optare quod libet, nec quod licet agere sanctum sit aut castitati cono forme; ut prudentiores facte et laudabili virginitate florentes in sacras nuptias mature, maioribus obtemperantes suis, deveniant.

 

XL. De Penelope Ulixis coniuge.

Penelopes Ycari regis filia fuit et Ulixis strenuissimi viri coniunx: illibati decoris atque intemerate pudicitie matronis exemplum sanctissimum et eternum. Huius quidem pudoris vires a fortuna acriter agitate, sed frustra, sunt; nam cum iuvencula virgo, et ob venustatem forme plurimum diligenda, a patre iuncta fuisset Ulixi peperissetque ex eo Thelemacum; et ecce in expeditionem troiani belli vocatus, imo vi fere tractus, Ulixes, ab eo cum Laerte patre iam sene et Anthyclia matre et parvo filio relicta est. Sane, perseverante bello, nullam preter decennalem viduitatis iniuriam passa est. Attamen, Ylione deiecto, cum repetentes domum proceres aut in scopulos tempestate maris illisos, aut in peregrinum litus inpulsos aut undis absortos, seu paucos in patriam receptos, fama monstraret, solius Ulixis erat incertum quo cursum tenuissent naves. Quam ob rem cum expectatus diu non reverteretur in patriam, nec appareret ab ullo usquam visum, mortuus existimatus est; qua credulitate Anthyclia genitrix miseranda, ad leniendum dolorem, vitam terminavit laqueo. Penelopes autem, etsi egre plurimum ferret viri absentiam, longe tulit egrius sinistram mortis eius suspitionem. Sed post multas lacrimas et Ulixem frustra vocatum sepissime, inter senem Laertem et Thelemacum puerum in castissimam et perpetuam viduitatem senescere firmato animo disposuit. Verum cum et forma decens moresque probabiles et egregium genus ad se diligendam atque concupiscendam quorundam nobilium ex Ythachia atque Cephalania et Etholia provocasset animos, plurimum instigationibus eorum vexata est. Nam cum in dies spes vite Ulixis aut reditus eiusdem continuo videretur minui, eo ventum est ut, abeunte rus ob fastidium procatorum Laerte, procatores ipsi Ulixis occuparent regiam et Penelopem precibus atque suasionibus pro viribus, et sepissime, in suum provocarent coniugium. Ast mulier, metuens ne forte sacri pectoris violaretur propositum, cum iam cerneret viam negationibus auferri, divino profecto illustrata lumine, terminis et astutia infestos, saltem ad tempus, fallendos esse arbitrata est; petiit instantibus sibi tam diu liceret expectare virum donec telam, quam more regalium mulierum ceperat, perfecisse posset. Quod cum facile concessissent competitores egregii, ipsa femineo astu quicquid in die solerti studio texens videbatur operi iungere, clam revocatis filis, subtrahebat in nocte. Qua arte cum eos in regia Ulixis bona assiduis conviviis consumentes aliquandiu lusisset, nec iam amplius videretur locum fraudi posse prestari, Dei pietate factum est ut ex Pheycum regno navigans, post vigesimum sui discessus annum, solus et incognitus Ulixes Ythachiam veniret pastoresque suos scitaturus rerum suarum statum adiret; et cum ex astutia pauper incessisset habitu, a Sybote iam sene porcario suo comiter susceptus, ab eodem referente fere omnem rerum suarum comprehendit seriem et Thelemacum a Menelao redeuntem vidit seque clam illi cognitum fecit et consilium suum aperuit omne; factumque est ut a Sybote incognitus deduceretur in patriam. Quo cum vidisset quo pacto rem suam traherent procatores atque pudicam Penelopem eorum renuentem coniugium, irritatus, cum Sybote subulco et Phylitia opilione suo atque Thelemaco Elio, clausis regie ianuis, in procatores convivantes insurgens, Eurimacum, Polibi filium, et Anthinoum, Anphinonem atque Clisippum samium, Agelaum aliosque, frustra veniam exorantes, una cum Melantheo caprario suo, hostibus arma ministrante, atque mulieribus domesticis, quas noverat cum procatoribus contubernium habuisse, occidit; suamque Penelopem ab insidiis procantium liberavit. Que tandem, cum vix eum recognoscere potuisset, summo perfusa gaudio, diu desideratum suscepit. Vult tamen Lycophron quidam, novissimus poetarum ex Grecis, hanc suasionibus Nauplii senis, ob vindictam occisi Palamedis filii sui, fere omnes Grecorum coniuges lenocinio in meretricium deducentis, Penelopem cum aliquo ex procatoribus in amplexus et concubitum venisse. Quod absit ut credam, celebrem castimonia multorum autorum literis mulierem, unius in contrarium asserentis, Penelopem preter castissimam extitisse. Cuius quidem virtus tanto clarior atque commendabilior quanto rarior invenitur et, maiori inpulsa certamine, perseveravit constantior inconcussa.

 

XLI. De Lavinia* Laurentum regina.

Lavinia Laurentum regina, genus a Saturno cretensi ducens, Latini regis et Amate coniugis eius filia fuit unica; et tandem Enee, strenuissimi Troianorum ducis, coniunx, magis belli Enee Turnique rutuli causa clara quam alio facinore suo. Hec equidem ob insigne formositatis sue decus et patrium regnum, cui successura videbatur, a Turno Rutulorum rege ardentissimo iuvene in coniugium instantissime petebatur eique ex eo spem fecerat Amata mater, que, avia, desiderio nepotis favebat inpense. Sane Latinus augurandi peritus, cum ab oraculo suscepisset filiam extero duci tradendam coniugio, tardius ibat in votum; quin imo cum a Troia profugus advenisset Eneas, Latinus, tam ob generis claritatem quam ob oraculi monitus, eidem poscenti amicitiam spopondit et filiam. Quam ob rem inter Eneam Turnumque bellum suscitatum est; et post multa certamina obtinentibus Troianis per vulnera et sanguinem mortemque plurium nobilium, ab Enea in Lavinie nuptias itum est, mortua iam ob indignationem Amata laqueo.

Sunt tamen qui velint bellum post nuptias exortum, sed, qualitercunque gestum sit, constat Laviniam ex Enea clarissimo principe concepisse filium et, eo ante diem partus apud Numicum fluvium rebus humanis subtracto, cum Ascanium privignum regnantem timeret, secessisse in silvas et ibi postumum peperisse atque — ut volunt aliqui — Iulium nominasse Silvium. Sane cum mitior credito esset in novercam Ascanius et sibi Albam civitatem condidisset, ultro secedens Lavinie regnum patrium liquit, quod Lavinia, veterem pectori generositatem gerens, honeste atque pudice vivens summa cum diligentia tenuit illudque tam diu servavit donec Silvio pubescenti resignaret in nichilo diminutum. Volunt tamen aliqui eam a silvis revocatam Melampodi cuidam nupsisse et Silvium ab Ascanio fraterna benivolentia educatum.

 

XLII. De Didone seu Elissa Cartaginensium regina.

Dido, cui prius Elyssa nomen, Cartaginis eque conditrix et regina fuit. Huius quidem in veras laudes, paululum ampliatis fimbriis, ire libet, si forte paucis literulis meis saltem pro parte notam, indigne obiectam decori sue viduitatis, abstergere queam. Et ut altius in suam gloriam aliquantisper assummam, Phenices, ut satis vulgatum est, populi industria preclarissimi, ab extrema fere Egypti plaga in syrium venientes litus, plurimas et preclaras ibidem condidere urbes. Quibus inter alios rex fuit Agenor, nostro, nedum suo, evo prefulgidus fama, a quo genus Didonis inclitum manasse creditum est. Cuius pater Belus Phenicum rex cum, Cypro insula subacta, clausisset diem, eam virgunculam cum Pygmaleone fratre grandiusculo Phenicum reliquit fidei. Qui Pygmaleonem constituentes genitoris in solium, Elyssam, puellulam et forma eximiam, Acerbe seu Syceo vel Sycarbe — ut dicunt alii — Herculis sacerdoti, qui primus erat post regem apud Tyrios honor, coniugio iunxere. Hi autem invicem sanctissime se amarunt. Erat pre ceteris mortalibus cupidissimus et inexplebilis Pygmalion auri, sic et Acerba ditissimus; esto, regis avaritia cognita, illud occultasset latebris. Verum cum famam occultasse nequiverit, in aviditatem tractus, Pygmalion, spe potiundi, per fraudem occidit incautum. Quod cum cognovisset Elyssa, adeo inpatienter tulit ut vix abstineret a morte. Sane cum multum temporis consumpsisset in lacrimis et frustra sepius dilectissimum sibi vocasset Acerbam atque in fratrem diras omnes execrationes expetisset, seu in somniis monita — ut placet aliquibus — Seu ex proprio mentis sue consilio, fugam capessere deliberavit, ne forsan et ipsa avaritia fratris traheretur in necem; et posita feminea mollicie et firmato in virile robur animo, ex quo postea Didonis nomen meruit, Phenicum lingua sonans quod virago latina, ante alia non nullos ex principibus civitatum, quibus variis ex causis Pygmalionem sciebat exosum, in suam deduxit sententiam; et sumpta fratris classe, ad eam transferendam, seu in aliud, preparata, confestim navalibus compleri sotiis iussit et nocte, sumptis thesauris omnibusquosviri noverat et quos fratri subtraxisse potuit, clam navibus imponi fecit et excogitata astutia, pluribus involucris harena repletis, sub figmento thesaurorum Sycei, videntibus omnibus, easdem honeravit; et cum iam altum teneret pelagi, mirantibus ignaris, in mari proici involucra iussit; et lacrimis se mortem, quam diu desideraverat, thesaurorum Acerbe summersione adinvenisse testata est, sed sotiis compati, quos non dubitabat, si ad Pygmalionem irent, diris suppliciis una secum ab avarissimo atque truci rege scarnificari; sane si secum fugam arripere vellent, non se illis et eorum oportunitatibus defuturam asseruit. Quod miseri audientes naute, etsi egre natale solum patriosque penates linquerent, timore tamen seve mortis exterriti, in consensum exilii venere faciles; et, flexis proris, ea duce, in Cyprum ventum est, ubi virgines Veneri in litore libamenta, suorum more, solventes, ad solatium iuventutis et prolem procreandam rapuit; et Jovis antistitem cum omni familia premonitum, et magna huic fuge subsecutura vaticinantem, socium peregrinationis suscepit. Et iam Creta post tergum et Sycilia a dextris relicta, litus flexit in affrum et, Massuliorum oram radens, sinum intravit, postea satis notum, quo tutam navibus stationem arbitrata, dare pausillum quietis fatigatis remigio statuit; ubi advenientibus vicinis desiderio visendi forenses et aliis comeatus et mercimonia portantibus, ut moris est, collocutiones et amicitie iniri cepte; et cum gratum appareret incolis eos ibidem mansuros esse et ab Uticensibus, olim a Tyro eque profectis, legatio suasisset sedes; confestim, esto audisset fratrem bella minantem, nullo territa metu, ne iniuriam inferre cuiquam videretur, et ne quis eam magnum aliquid suspicaretur facturam, non amplius quam quantum quis posset bovis occupare corio, ad sedem sibi constituendam, ab accolis telluris in litore mercata est.

O mulieris astutia! In frusta iussu suo concisum bovis corium fracturisque iunctis, longe amplius quam arbitrari potuerint venditores amplexa est et auspicio equini capitis bellicosam civitatem condidit, quam Cartaginem nuncupavit; et arcem a corio bovis Byrsam; et cum, quos fraude texerat, ostendisset thesauros, et ingenti spe fuge animasset socios, surrexere illico menia, templa, forum et edificia publica et privata. Ipsa autem, datis populo legibus et norma vivendi, cum repente civitas evasisset egregia et ipsa inclita fama pulchritudinis invise et inaudite virtutis atque castimonie per omnem Affricam delata est. Quam ob rem, cum in libidinem pronissimi homines Affri sint, factum est ut Musitanorum rex in concupiscentiam veniret eiusdem eamque quibusdam ex principibus civitatis sub belli atque desolationis surgentis civitatis denunciatione, ni daretur, in coniugium postulavit. Qui cum novissent vidue regine sacrum atque inflexibile castitatis propositum et sibi timerent plurimum ne, petitoris frustrato desiderio, bello absorberentur, non ausi Didoni interroganti quod poscebatur exponere verbis, reginam fallere et in optatum deducere sua sententia cogitarunt, eique dixere regem cupere eorum doctrina efferatam barbariem suam in mores humaniores redigere; et ob id, sub belli interminatione, preceptores ex eis poscere; verum eos ambigere quisnam ex eis tam grande vellet onus assummere ut, relicta patria, apud tam immanem regem moraturus iret. Non sensit regina dolos, quin imo in eos versa: — Egregii cives — inquit — que segnities hec, que socordia? An ignoratis quia patri nascamur et patrie? nec eum rite civem dici posse qui pro salute publica mortem, si casus expostulet, nedum incomodum aliud renuat? Ite igitur alacres et parvo periculo vestro a patria ingens belli incendium removete —. His regine redargutionibus visum est principibus obtinuisse quod vellent et vera regis detexere iussa. Quibus auditis, satis regine visum est se sua sententia petitum approbasse coniugium ingemuitque secum, non ausa suorum adversari dolo. Staate tamen proposito, repente in consilium ivit quod sue pudicitie oportunum visum est dixitque se, si terminus adeundi virum detur, ituram. Quo concesso atque adveniente Enea troiano nunquam viso, mori potius quam infringendam fore castimoniam rata, in sublimiori patrie parte, opinione civium manes placatura Sicei, rogum construxit ingentem et pulla tecta veste et cerimoniis servatis variis, ac hostiis cesis plurimis, illum conscendit, civibus frequenti multitudine spectantibus quidnam factura esset. Que cum omnia pro votis egisset, cultro, quem sub vestibus gesserat, exerto ac castissimo apposito pectori vocatoque Syceo inquit: — Prout vultis cives optimi, ad virum vado —. Et vix verbis tam paucis finitis, summa omnium intuentium mestitia, in cultrum sese precipitem dedit et auxiliis frustra admotis, cum perfodisset vitalia, pudicissimum effundens sanguinem, ivit in mortem.

O pudicitie inviolatum decus! O viduitatis infracte venerandum eternumque specimen, Dido! In te velim ingerant oculos vidue mulieres et potissime christiane tuum robar inspiciant; te, si possunt, castissimum effundentem sanguinem, tota mente considerent, et he potissime quibus fuit, ne ad secunda solum dicam, sed ad tertia et ulteriora etiam vota transvolasse levissimum! Quid inquient, queso, spectantes, Christi insignite caractere, exteram mulierem gentilem, infidelem, cui omnino Christus incognitus, ad consequendam perituram laudem tam perseveranti animo, tam forti pectore in mortem usque pergere, non aliena sed sua illatam manu, antequam in secundas nuptias iret? antequam venerandissimum observantie propositum violari permicteret? Dicet arbitror aliqua, cum perspicacissime ad excusationes nostre sint femine: — Sic faciendum fuit; destituta eram, in mortem parentes et fratres abierant, instabant blanditiis procatores, nequibam obsistere, carnea, non ferrea sum —.

O ridiculum! Dido quorum subsidio confidebat, cui exuli frater unicus erat hostis? Nonne et Didoni procatores fuere plurimi? Imo, et ipsa Dido eratne saxea aut lignea magis quam bodierne sint? Non equidem. Ergo mente saltem valens, cuius non arbitrabatur posse viribus evitare illecebras, moriens, ea via qua potuit evitavit. Sed nobis, qui nos tam desertos dicimus, nonne Christus refugium est? Ipse quidem Redemptor pius in se sperantibus semper adest. An putas, qui pueros de camino ignis eripuit, qui Susannam de falso crimine liberavit, te de manibus adversantium non possit auferre, si velis? Flecte in terram oculos et aures obsera atque ad instar scopuli undas venientes expelle et immota ventos efflare sine: salvaberis.

Insurget forsan et altera dicens: — Erant michi longe lateque protensus ager, domus splendida, supellectilis regia et divitiarum ampla possessio; cupiebam effici materne tam grandis substantia ad exteros deferretur —. O insanum desiderium! Nonne et Didoni absque filiis regnum erat? nonne divitie regie? Erant equidem. Quid et ipsa mater effici recusavit? Quia sapientissime arbitrata est nil stolidius fore quam tibi destruere ut edifices alteri. Ergo castimoniam maculabo ut agris, ut splendide domui, ut supellectili pariam possessorem? Sino, quod contigit sepissime, destructorem. Nonne, etsi tibi divitie ingentes, que profecto expendende, non abiciende sunt, et Christi pauperes multi sunt? Quibus dum exhibes, tibi eterna palatia construis, quibus dum exhibes, castimoniam alio fulgore illustras. Preterea et amici sunt, quorum nulli aptiores heredes, cum tales habeas quales ipsa quesitos probaveris; filios autem, non quales volueris, sed quales natura concedet, habebis.

Veniet et tertia asserens quia sic illi fuerit agendum, cum parentes iusserint, consanguinei coegerint et affines suaserint; quasi ignoremus, ni sua concupiscentia suasisset, imo effrenata iussisset, predicta omnia frustrasset negatione unica. Potuit mori Dido ne viveret impudica; hec, ut pudica viveret, connubium negare non potuit.

Aderit, suo iudicio, astutior ceteris una que dicat: — Iuvenis eram; fervet, ut nosti, iuventus; continere non poteram; doctoris gentium aientis: “Melius est nubere quam uri” sum secuta consilium —. O quam bene dictum! Quasi ego aniculis imperem castitatem, vel non fuerit, dum firmavit animo castimoniam, iuvencula Dido! O scelestum facinus! Non a Paulo tam sancte consilium illud datur quin in defensionem facinoris persepe turpius alligetur. Exhaustas vires sensim cibis restaurare possumus: superfluas abstinentia minorare non possumus! Gentilis femina ob inanem gloriam fervori suo imperare potuit et leges imponere; christiana, ut consequatur eternam, imperare non potest! Hei michi! Dum fallere Deum talibus arbitramur, nos ipsos et honori caduco — ut eternum sinam — subtrahimus et in precipitium eterne damnationis inpellimus. Erubescant igitur intuentes Didonis cadaver exanime; et dum causam mortis eius excogitant, vultus deiciant, dolentes quod a membro dyaboli christicole pudicitia superentur; nec putent, dum lacrimas dederint et pullas assumpserint vestes, defuncto peregisse omnia. In finem usque servandus est amor, si adimplere velint viduitatis officium. Nec existiment ad ulteriora vota transire; quod non nulle persepe faciunt, potius ut sue prurigini, sub ficto coniugii nomine, satisfaciant, quam ut sacro obsequantur connubio, impudicitie labe carea<n>t. Quid enim aliud est tot hominum amplexus exposcere, tot inire, quam, post Valeriam Messalinam, caveas et fornices intrare? Sed de hoc alias. Fateor enim laboris incepti nimium excessisse terminos; sed quis adeo sui compos est quin aliquando ultra propositum efferatur ab impetu? Ignoscant queso qui legerint et nos unde divertimus revertamur.

Didonem igitur exanguem cum lacrimis publicis et merore cives, non solum humanis, sed divinis etiam honoribus funus exercentes magnificum, extulere pro viribus; nec tantum publice matris et regine loco, sed deitatis inclite eisque faventis assidue, dum stetit Cartago, aris templisque excogitatis sacrificiis coluere.

 

XLIII. De Nicaula Ethyopum regina.

Nicaulam extrema — ut percipi potest — Ethyopum produxit barbaries; que quidem tanto memoratu dignior est quanto, inter incultiores exorta, moribus effulsit splendidior. Constat enim — si fides datur antiquis — hanc, deficientibus Pharaonibus, seu eorum prolem seu alteram, Ethyopum atque Egyptiorum et — ut non nulli asserunt — Arabum clarissimam fuisse reginam et in Meroe, insula Nyli permaxima, habuisse regiam ibique tam grandi divitiarum habundasse copia ut credatur in hac fere mortales excessisse ceteros. Quas inter divitiarum delitias, non ocio et molliciei feminee deditam legimus, quin imo, etsi preceptorem ignoremus, tanta eam rerum periturarum scientia preditam sensimus, ut mirabile visum sit; quod etiam sacre testari videntur litere, quarum autoritate monstratur. Hanc, quam Sabam vocant, audita scientie Salomonis, suo evo florentis, fama, que celebris totum iam compleverat orbem, dicunt fuisse miratam, cum consueverint stolidi seu ignari floccifacere talia, non mirari. Et, quod longe magis, non solum mirata est, quin imo a Meroe, fere altero orbis ex angulo, insigni relicto regno, per Ethyopes Egyptiosque et Rubri maris litora atque Arabum solitudines, tam splendido comitatu tanque magnifico sumptu regioque permaximo famulatu venit illum auditura Ierusalem, ut ipse Salomon, regum omnium ditissimus, mulieris magnificentiam miratus sit. Que summo cum honore ab eo suscepta, cum enigmata exposuisset quedam, et eorum solutiones cum diligentia audivisset, ultro confessa est Salomonis sapientiam longe famam atque humanorum ingeniorum capacitatem excedere; nec dubium Dei dono, non studio quesitam fuisse. Inde dona exhibuit illi magnifica, inter que fuisse creduntur balsama sudantes arbuscule, quas postmodum Salomon haud longe ab Asfaltidis lacu plantari iussit et coli. Demum versa vice susceptis muneribus, summa cum laude in patriam abiit. Sunt qui credant hanc eandem illam celsam Meroe reginam fuisse Candacem, a qua in posterum, ut Pharaones ante, sic Egyptii reges diu cognominati Candaces sunt.

 

XLIV. De Panphyle Platee filia.

Panphylem quandam grecam fuisse feminam comperio; et, cum ex qua patria vetustas abstulerit, patris tamen nomen benigna reliquit; nam cuiusdam Platee fuisse filiam reperitur. Que, etsi amplissimis titulis decorari non possit, quoniam aliquid reipublice addidit boni, sua laudis portione taciturnitate fraudari non debet. Nil enim novi, quantumcunque post factum videatur facile, ab aliquo compertum est, quod non sit ingentis ingenii argumentum et pro rei qualitate aliquali gloria munerandum.

Hanc igitur volunt autores, quibus fides prestatur aliqua, primam ex arbusculis volitantem bombicem collegisse et illam a superfluis purgasse pectine et purgatam apposuisse colo ac etiam ex ea filum trahere et inde texere docuisse et sic eius usum, eousque incognitum, induxisse. Cuius rei excogitata ratio ostendet facile quantum in reliquis agendis debuerit Panphiles valuisse.

 

XLV. De Rhea Ylia vestali virgine.

Rhea Ylia generosi sanguinis precipua claritate inter Ytalos emicuit olim; nam per Silvios, Albanorum reges, successive regnantes atque descendentes ab Enea, inclito Troianorum duce, traxit originem, Numitore ex dictis Albanorum rege prestante. Ea quippe adhuc existente virguncula, factum est ut Amulius, Numitoris frater iunior, inpulsus regni cupidine, iure gentium parvipenso, Numitorem vi regno privaret; in quem ne seviret, fraterna intercessit pietas: contentus ut ruri relegatus privato vacaret ocio. In Lausum vero adolescentulum, Numitoris filium, ut regni amoveret emulum, animo truci desevit eoque ceso Yliam, Lausi sororem, adhuc puellulam servavit. Verum ut illi auferretur connubii spes omnis et prolis, vestalibus virginibus addidit eamque perpetuam virginitatem profiteri coegit. Que cum in pleniorem devenisset etatem, stimulis acta venereis, quo pacto nescitur, eam tamen in amplexus devenisse viri turgidus patefecit uterus; nam pregnans effecta Romulum Remumque, romane urbis parentes uno et eodem partu enixa est. Quod ob crimen, quantumcunque regia fuerit femina, instituto veteri regioque iussu expositi sunt filii et ipsa viva infossa est. Sane etsi eius corpus terra obrutum sit, natorum opus egregium in sublime culmen ipsius nomen evexit egitque ut id posteritati venerabile foret quod tyramnus lege sacra abolesse conatus est.

Hanc dum mente intueor videoque sacras vestes et sanctimonialium velamentaVeneris aliquandiu tegere furta, quin quorundam insaniam rideam continere nequeo. Sunt quidam qui, ut avari portiunculam dotis natis subtrahant, sub pretextu devotionis parvulas filias aut quandoque puberes sed coactas monasticis claustris, nescio utrum dicam, claudunt aut perdunt: aientes se Deo dicasse virginem que intenta precibus rem suam deducet in melius morientique piorum lucrabitur sedes. O ridiculum stolidum! Ignorant ociosam feminam Veneri militare et summe publicis invidere meretriculis earumque cellas suis preponere claustris; et dum secularia coniugia spectant, vestes ornatusque varios, choreas et festos dies, se, nulla coniugii habita experientia, vere et ab ipso vite huius ingressu viduas deflent, fortunam suam, parentum animas, victas et claustra tota execrantur mente, nec alibi solature mesta precordia recurrunt quam in meditationem quo pacto in fugam carcerem erumpere possint aut saltem intromictere mechos, incestum querentes agere furtim quod palam illis sublatum est fecisse coniugio. He sunt, non dicam omnium, sed plurimarum, contemplationes in Deum precesque trascendentes ethera, quibus aucti salvique fient qui illas intrusere carceri. Heu miseri parentes et necessarii quicunque alii, dum alias <cogitant> posse perpeti quod ipsi nequirent et fugiunt miseri! Persepe flentur stupra turpissima, infames partus, nepotes expositi aut infanda morte necati, exclusiones ignominiose fugeque; et postremo dehonestatas oportet alere quas honestas potuisset avarus coniugibus iungere. Sentiant ergo dementes, si alienas vires suis metiri non volunt, quoniam non inscie, non parvule, non coacte, Deo dicande sint virgines, quin imo persancte ab infantia patria in domo nutrite, honestate et probandis moribus imbute, etate provecte; et quid agant integra mente noscentes, sponte sua, non coacte, iugum subeuntes virginitatis perpetue. Quas rarissimas inveniri arbitror; sed longe melius est talium parvum esse numerum quam multitudine illecebri Dei sanctuarium prophanare.

 

XLVI. De Gaia Cirilla Tarquinii Prisci regis coniuge.

Gaia Cirilla, etsi eius originis nullam stare memoriam compererim, romanam tamen aut etruscam fuisse mulierem reor, et veterum constat autoritate quoniam Tarquinii Prisci Romanorum regis fuerit gratissima coniunx. Hec cum esset prestantissimi ingenii femina, quantumcunque regia coniunx et in regia esset domo, ocio torpere passa non est, quin imo cum se lanificio dedisset (quod credam eo tempore apud Latinos honorabile) adeo erga illud egregiam opificem atque solertem fecit ut in hodiernum usque nominis sui fama protensa sit; nec evo suo publico caruit munere. Nam cum apud Romanos mirabilis et amantissima femina haberetur, nondum eis marcentibus deliciis asyaticis, instituto publico cautum est ut ab intrantibus novis nuptiis primitus sponsorum suorum domos unaqueque rogaretur quo vocaretur nomine, rogataque se evestigio Gaiam vocari profiteretur, quasi ex hoc sumpture essent future frugalitatis omen. Quod quantumcunque apud insolentes modernorum animos videatur perminimum, non dubitem quin apud prudentiores, illius seculi simplicitate pensata, optime et plurimum laudande mulieris videatur inditium.

 

XLVII. De Sapho puella lesbia et poeta.

Saphos lesbia ex Mitilena urbe puella fuit, nec amplius sue originis posteritati relictum est. Sane, si studium inspexerimus, quod annositas abstulit pro parte restitutum videbimus, eam scilicet ex honestis atque claris parentibus genitam; non enim illud unquam degener animus potuit desiderasse vel actigisse plebeius. Hec etenim, etsi quibus temporibus claruerit ignoremus, adeo generose fuit mentis ut, etate florens et forma, non contenta solum literas iungere novisse, ampliori fervore animi et ingenii suasa vivacitate, conscenso studio vigili per abruta Parnasi vertice celso, se felici ausu, Musis non renuentibus, immiscuit; et laureo pervagato nemore in antrum usque Apollinis evasit et, Castalio proluta latice, Phebi sumpto plectro, sacris nynphis choream traentibus, sonore eithare fides tangere et expromere modulos puella non dubitavit; que quidem etiam studiosissimis viris difficilia plurimum visa sunt.

Quid multa? Eo studio devenit suo ut usque in hodiernum clarissimum suum carmen testimonio veterum lucens sit, et erecta illi fuerit statua enea et suo dicata nomini, et ipsa inter poetas celebres numerata; quo splendore profecto, non clariora sunt regum dyademata, non pontificum infule, nec etiam triunghantium lauree. Verum — si danda fides est — uti feliciter studuit, sic infelici amore capta est. Nam, seu facetia seu decore seu alia gratia, cuiusdam iuvenis dilectione, imo intolerabili occupata peste, cum ille desiderio suo non esset accomodus, ingemiseens in eius obstinatam duritiem, dicunt versus flebiles cecinisse; quos ego elegos fuisse putassem, cum tali sint elegi attributi materie, ni legissem ab ea, quasi preteritorum carminum formis spretis, novum adinventum genus, diversis a ceteris incedens pedibus, quod adhuc ex eius nomine saphycum appellatur. Sed quid? Accusande videntur Pyerides que, tangente Anphyone lyram, ogygia saxa movisse potuerunt et adolescentis cor. Sapho canente, mollisse noluerunt.

 

XLVIII. De Lucretia Collatini coniuge.

Lucretia romane pudicitie dux egregia atque sanctissimum vetuste parsimonie decus, filia fuit Lucretii Spurii Tricipitini, clarissimi inter Romanos viri, et coniunx Tarquinii Collatini, olim Egerii fratris Tarquinii Prisci filii; incertum utrum oris formositate an honestate morum inter romanas matronas speciosior visa sit. Que, cum, obsidente Tarquinio Superbo Ardeam civitatem, apud Collatii oppidum haud longe ab Urbe, in viri edes secessisset, actum est ut in castris, cum obsidio traheretur in longum, cenantibus regiis iuvenibus, inter quos et Collatinus erat, et forte nimio calentibus vino, caderet sermo de coniugum honestate. Et cum suam ceteris — ut moris est — unusquisque preferret, in consilium itum est ut, conscensis citatis equis visisque quibus noctu, eis bella gerentibus, ignare coniuges exercerentur offitiis, probabiliorem oculata fide perciperent. Sane cum iuvenes regias Romam inter coequales ludentes invenissent, versis equis devenere Collatium; ubi cum mulieribus suis lanificio vacantem et nullo exornatam cultu invenere Lucretiam; quam ob rem iudicio omnium laudabilior visa est. Collatinus autem reliquos iuvenes benigne suscepit in domum, in qua, dum honorantur, Sextus, Superbi filius, impudicos oculos in honestatem atque formositatem caste mulieris iniecit; et nephasto succensus igne, per vim potiundam, si aliter non detur, eiusdern venustatem tacito secum consilio disponit. Nec multis interpositis diebus, urgente insania, clam castris relictis, nocte venit Collatium. Ubi, eo quod viri consanguineus esset, a Lucretia comiter susceptus et honoratus, postquam domum omnem tacitam sensit et sic omnes sopitos arbitratus, exerto gladio, cubiculum intravit Lucretie, quis esset aperuit minatusque illi mortem si vocem emicteret aut sue non acquiesceret voluntati. Quam cum reluctantem desiderio suo et mortis impavidam cerneret, ad damnandam recurrens astutiam, inquit se illam secus servum ex suis occisurum; et cunctis eam a se ob adulterium cum adultero cesam dicere. Substitit his auditis tremebunda mulier et a tam obscena infamia terrefacta, timens, si eo occideretur pacto, purgatorem sue innocentie defuturum; et ob id aspernanti animo corpus permisit adultero. Qui cum illecebri voluptati sue satisfecisset et abiisset, iudicio suo, victor, egra tam scelesti facinoris, Lucretia, elocescente die, Tricipitinum patrem et Brutum, Collatini affinem, amentem usque in diem illam existimatum, aliosque necessarios confestim accersiri iussit, et virum. Quibus advenientibus, que a Sexto nocte intempesta in eam gesta sint, cum lacrimis et ordine retulit; et cum eam flentem misere solarentur affines, cultrum, quem sub veste texerat, educens inquit: — Ego me, si peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinceps impudica, Lucretie vivet exemplo —. Hisque dictis illum in pectus impegit innocuum et vulneri incumbens, vidente viro ac patre, moribunda collapsa est; nec diu et animam cum sanguine fudit.

Infelix equidem pulcritudo eius et tanto clarius, nunquam satis laudata, pudicitia sua dignis preconiis extollenda est, quanto acrius ingesta vi ignominia expiata; cum ex eadem non solum reintegratum sit decus, quod feditate facinoris iuvenis labefactarat ineptus, sed consecuta sit romana libertas.

 

XLIX. De Thamiri Scitharum regina.

Tamiris Scitharum regina fuit. Qui quidem Scythe, cum in sterili solo et sub gelida celi plaga Ripheis Yperboreisque annexi montibus sint et inde sibi tantum fere cogniti, ex quibus Thamiris sit orta parentibus, seu cui iuncta connubio, incognitum est; et ideo hac tantum, quantum ad insigne nobilitatis, nota conspicua est, quod feris et indomitis populis imperarit, Cyro iam Asye regna tenente. Qui cum — forsan ut clarius nosceretur Thamiris — in cupidinem regni scythici deveniret, magis ad suam gloriam extollendam quam imperium augendum (audierat quippe pauperes et silvestres homines Scythas fore, sed a maximis regibus eousque fuisse invictos); hac ergo tractus aviditate, in Thamirim reginam viduam egit exercitum. Cuius cum prenovisset adventum Thamiris, esto toti Asye et fere orbi, gestorum amplitudine, formidabilis foret, non tamen, ut femina, territa, latebras petiit, seu leges pacis caduceatore postulavit medio; quin imo congregatis copiis et belli dux facta, cum posset navato opere obsistere, eum cum omni exercitu Araxem transire passa est et suos intrare fines, arbitrata sagax femina longe melius expugnari Cyri rabiem infra terminos suos posse quam extra. Et certior facta eum ad interiora penetrasse regni, adolescentulo filio unico tercia copiarum parte concessa, iussit ut Cyro obviam pugnaturus procederet. Cyrus vero, tam qualitate locorum et gentium moribus pensatis quam auditis, sentiens venientem cum exercitu iuvenem, fraude quam armis vincere statuit; castrisque vino, quod nondum noverant Scythe, epulisque et deliciis ceteris confertis relictis, fugam finxit. Que vacua cum intrasset iuvenis, quasi victor hosteque fugato letus cum Scythis, non ad bellum, sed ad epulas invitatus, ample cibos et pocula incognita ingurgitare cepere. Ex quo, soluta disciplina militari, somnus affuit; quo sepulti, superveniens Cyrus, illum cum reliquis dedit in mortem; et quasi certus victorie ad ulteriora processit. Tamiris autem cum audisset suorum cedem, etsi plurimum ob unici filii necem vidua moveretur, non tamen femineo more se dedit in lacrimas, quin imo, illis ira et vindicte cupiditate sedatis, cum residuo copiarum, ea arte qua captum filium audierat, etiamsi non omicterentur referta poculis castra, hostem, etsi astutissimus esset, capi posse existimavit; et locorum gnara, fugam simulans, avidum secutorem inter steriles geluque horridos montes, non longo viarum tractu, deduxit atque conclusit et inopem oportunitatum fere omnium, inter aspreta saltusque montium conversa, cum omni exercitu, fere delevit; nec ipse Cyrus evasit quin cruenta morte vidue satiaret iram. Thamiris autem efferato animo iussit inter cadavera Cyri corpus exquiri; cui comperto auferri caput et in utrem, sanguine suorum plenum, immicti mandavit; et quasi superbo regi dignum exhibuisset tumulum, dixit: — Satiare sanguine quem sitisti —. Sed quid tandem? Nil preter hoc facinus Thamiris habemus, tanto clarius quanto Cyri maius fuerat imperium.

 

L. De Leena meretrice.

Leenam grecam arbitror fuisse feminam; quam, etsi minus fuerit pudica, bona tamen honestarum matronarum atque reginarum illustrium pace, inter claras feminas descripsisse velim. Nam — ut in superioribus dictum est — claras ob quodcunque facinus mulieres, non pudicas tantum apponere pollicitus sum. Insuper, adeo virtuti obnoxii sumus ut, non solum quam insigni loco consitam cernimus, elevemus, sed et obrutam tegmine turpi in lucem meritam conari debemus educere; est enim ubique preciosa, nec aliter fedatur, scelerum contagione, quam solaris radius ceno inficiatur immixtus. Si ergo aliquando pectori, detestabili offitio dedito, eam infixam viderimus, ita detestari debemus offitium, ut sue laudes non minuantur virtuti, cum tanto mirabilior die gniorque in tali sit, quanto ab eadem putabatur remotior. Quam ob rem non semper meretricum aspernanda memoria est, quin imo, dum ob aliquod virtutis meritum se fecerint memoratu dignas, latiori letiorique sunt preconio extollende, cum in eis hoc agat comperta virtus, ut lascivientibus reginis ruborem incutiat, cum earum lubricos luxus excuset reginarum ignavia; preterea, ut appareat non semper ingentes animos solum titulis illustribus connexos esse et virtutem neminem dedignari volentem se, tam celebri mulierum cetui adnectenda est Leena, ut etiam in ea parte in qua strenue egit, tanquam bene merita laudetur.

Leena igitur turpi meretricio dedita, detestabili obsequio fecit ut eius origo ignoretur et patria. Hec tamen, regnante apud Macedones Aminta, cum Armonius et Ariston egregii iuvenes, seu ob liberandam patriam turpi subiectam tyramnidi, seu ob aliam inpulsi causam, Hyparcum immanem tyramnum occidissent, inter alios, a successore, tanquam gestorum conscia, eo quod corum conturbenio uteretur, capta est; et cum ad prodendos coniurationis conscios diris cogeretur suppliciis, secum lubrica mulier, quantum esset sanctum atque venerabile nomen amicitie, pia volvens consideratione, ne illi, ut sibi parceret, in aliquo violentiam inferret, primo diu, ne diceret quod querebatur, mira constantia animo imperavit suo; tandem, convalescentibus cruciatibus et corporeis deficientibus viribus, timens, virilis femina, ne, debilitata virtute corporea, etiam enervaretur propositum, in robur maius excessit egitque ut eque cum viribus et dicendi potestas auferretur; et acri morsu linguam precidit suam et expuit; et sic actu unico, sed clarissimo, spem omnem a se noscendi quod exquirebatur tortoribus abstulit.

Quis dicet Leenam, nisi fortune crimine, fornices inhabitasse? Profecto non eam norat qui feminas dixit id tacere quod nesciunt. Hei michi! Non nunquam lasciviens opulentia domus et parentum indulgentia nimia virgines deduxit in lubricum; quarum petulca facilitas, ni austerulis coherceatur frenis et a matribus potissime observantia retrahatur vigili, aliquando, etiam non inpulsa, labitur; et si lapsus a desperatione decoris honestatis pristine calcetur, a nullis demum viribus revocatur. Hac ego puto Leenam desidia corruisse, non nature malitia; et potissime dum virile eius robur circa cruciatus intueor. Quo equidem non minus, et muta prius et inde precisa eius lingua, splendoris consecuta est, quam florida persepe oratione apud suos valens meruerit forsitan Demosthenes.

 

LI. De Atalia regina Ierusalem.

Atalie efferata mens notiorem illam fecit Syris Egyptiisque quam oportunum fuerit davitico generi; esto domus eius, undique cruore suorum ac multiplici cede feda, non minus nomini suo infauste claritatis addiderit quam fulgoris dyademata regum. Hec igitur Achab, regis Israelitarum, et Iezabelis regine, nequissime mulieris, filia fuit et nupta Ioram, filio Iosaphat regis Ierusalem. Et tandem Iosaphat atque Ozia filio natu maiore, in quem morte patris devenerat regni successio, de medio sublatis, Ioram vir eius preter opinionem rex Ierusalem coronatus est; qui et hanc coniugem suam voluit esse reginam. Cui splendori, Achab genitore defuncto, foram frater eius patri suffectus suo solio non modicum lucis iniunxit. Temporis vero successu, multis ante infortuniis agitata, viro diem functo, Ocoziam filium suum vidit patris in throno sedentem, ut undique mulier regiis coruscaret honoribus. Sane cum et Ocozias sagitta ictus ivisset in mortem, trux mulier, in desiderium regni accensa, cum memorabile excogitasset facinus et animi satis ad perpetrandum collegisset, pulsa feminea pietate, non solum dare lacrimas exanimi filio omisit, quin imo in ampliores fletus, si femineum illi cor fuisset, progressa, madente adhuc nati terra cruore, in omnem davitice prolis posteritatem expedivit gladios; ettamdiu in illam debachata est, donec ex masculis nullum omicteret quin per vulnera in necem compelleret. Solus quidem immanitati sue Ioas, Ocozie regis parvulus filius, subtractus est, ea minime advertente. Nam Iosabe eiusdem filia et Ocozie olim soror, furtive subtractum parvulum in domum Ioadam pontificis viri sui, servandum nutriendumque tulerat. Et sic per tot impie occisorum sanguinem mulier audax, tanquam in vacuam, suo opere, possessionem, regium conscendere solium ausa est et regalia disponere cuncta.

Quid Atreum, quid Dyonisium, quid Iugurtam mirabimur, homines acris ingenii, si, regni cupidine tractos, per vulnera quorundam suorum imperii conscendisse apicem audiamus, postquam, ut eo perveniret, sobolem omnem regiam confodisse nec suis propriis pepercisse mulierem cernimus? Fulsit igitur dyademate regio Athalia, equidem magis purpureo respersa cruore spectabilis, quam regia nota. Sane sicuti ultro in innocuas davitice stirpis animas gladio truculenta sevierat, sic in suos exasperatos alienos sensisse potuit. Ioram quidem Israel regem fratrem suum in agro Nabaoth iacentem et sanguinem per mille vulnera canibus exhibentem vidisse cupiens potuisset facile; sic et Iezabelem matrem regiis ornatam e turri celsa deiectam et discurrentium calcatam pedibus atque adeo calcibus et rotarum orbitis attritam, ut in cenum versa nullum infausti corporis remaneret vestigium; sic et septuaginta fratres suos, una hora apud Samariam victoris iussu percussos et circa Iezraelam civitatem, eorum palis infixa capita, egregii facinoris argumenta prestantia; sic et ceteros quoscunque cognatos ne unus evaderet quin eiusdem percussoris ferro confoderetur. Et postremo ne sanguinum scelesta mulier pertransiret impune, se, cum septem regnasset annis, opera Ioadam pontificis elevato Ioas nepote suo in regem, quem ipsa cum reliquis arbitrabatur occisum, e regia sede vi detrahi vidit et, clamante in eam populo, servorum atque lurconum manibus dedecorose ad portam usque mulorum frustra clamitantem atque minantem deduci ibique pro meritis trucidari, ut non alio tramite ad inferos pergeret nocua quam ire coegisset innocuos.

Sic agit divina iustitia, que, etsi differat, non obliviscitur; agitque supplicio severiori in quos diu expectatos mores mutari non videt. Quod dum cogitare negligimus, credere nolumus nec emendari curamus et nos ipsos amplioribus flagitiis illigamus, dum minime arbitramur, absorti procella, dum non prodest, miseri commissa deflemus. Dira quippe preter ius regni concupiscentia est et, ut plurimum, occupatio truculenta. In quam raro itur ex casu, per fraudem aut per violentiam conscendas necesse est; si per fraudem, dolis insidiis periuriis proditionibus similibusque agiteris meditatione conveniet; si violentia, iactationibus tumultu rumoribus sevitia rabieque vexeris incumbit; et per quam mavis iturus viam es, preparasse vires oportet. Que omnes scelestorum hominum habentur opere, quibus, nisi servus efficiaris, regni dominus esse non possis. Quid tandem? Itur in thronum: obtures necesse est querelis aures, lacrimis sceleribus cedibusque avertas oculos, in saxum dures precordia, armetur crudelitas, pietas excludatur, negligatur ratio, colatur iniuria, potestas sacris legibus auferatur, prestetur libidini, accersatur malitia, simplicitas ludatur, rapacitas luxuria ingluvies commendentur, incliti regis prenuntie, divinis nec humanis parcatur, sacra atque profana misceantur, et, misericordia pressa, per summum nephas eatur in sanguinem, sternantur pii homines, impii sublimentur, stuprentur virgines, in abusum pueri trahantur ingenui, damnetur virtus et ignoscatur vitio; et ubique pulsa pace triunphos agat discordia. O spectabilis regis accessus! Sed quid? In thronum per sanguinem et indigna facinora itum est: utinam, in quocunque modo quesitum, innocue viveretur! Illico, urgente suspicione, primores pelluntur exilio, in pauperiem rediguntur divites, relegantur amici veteres, fratres filii nepotes parentesque, tanquam emuli, carcerantur, occiduntur; nulla fides, nulla sanctitas, iustitia nulla servatur, anxie vigilatur, cum difficultate dormitur, nec cibus absque timore gustatur; pulsisque fidelibus, scelestis omnis vita commictitur. O pulchra, o appetenda, o laudanda, quesita curis possessio! Erat equidem satius gurgustiolum intrasse pauperis, pace plenum, securitate validum et sollicitudine vacuum. Hec ardua, quanto cum cruore queruntur, tanto cum timore tenentur; et qui fidos suspicantes emisimus, dum infidis, procurante crimine, nos ipsos commictimus, fit persepe ut, eorum opere, quales habuimus introitus, tales aut detestabiliores exitus habeamua et una, nostro cum interitu, subtrahatur hora, quod per multos infaustos dies nequiter fuerat congestum. Quod sero cognovisse potuit Athalia.

 

LII. De Cloelia romana virgine.

Cloelia insignis virgo romana, a quibus parentibus originem traxerit, aut posteris non reliquere priores, aut vetustate abolitum est; sed eam ex claris natam satis arbitrari potest, cum generositas testetur animi et quia pacis obses inter alios nobiles Romanorum, Porsenne Etruscorum regi, tempore belli Tarquinii Superbi, data sit. Cuius ut laudandam audaciam verbis amplioribus explicem, advertendum est quoniam, pulso Tarquinio Superbo ob scelus enorme in Lucretiam patratum, nec succederent temptanti reditum fraudes, in bellum patens ventum est. In quod cum venisset Porsenna rex clusinus, precibus Tarquinii accitus et, probitate Oratii Coclitis pontem Sublicium defendentis, Etrusci amoverentur a transitu et, Mutii Scevole audacia atque commento territus, venisset in concordiam Romanorum et ad servandam suscepisset obsides plures, factum est ut cum aliis virginibus pluribus micteretur Cloelia. Cui cum forsan videretur minus de republica apud exterum regem tot detineri virgines, in audaciam virilem virgineum pectus armavit et, deceptis custodibus, equum, quem forte non ante conscenderat, pascentem secus Tiberim, nocte, cum multas eduxisset in ripam, conscendit, nec exterrita profunditate fluminis aut aquarum vertiginibus sospites in adversam partem omnes eduxit suisque restituit. Quod a Porsenna mane compertum conquestus est; frequentique senatu iussum est ut transfugarum dux regi restitueretur poscenti, adiecto ut inviolata suis in tempore redderetur a rege. Rex autem virginis miratus virtutem et delectatus audacia, non solum ad suos illi concessit reditum, sed potestatem fecit ut quos vellet ex obsidibus reliquis posset educere. Que ex omnibus solos sumpsit impuberes; quod et honestati virginee commendabile visum est et urbi fuit acceptissimum; eo quod eam potissime etatem liberasset que aptior videretur iniurie. Quam ob causam a gratis civibus inusitati honoris genere decorata est eique concessa equestris statua fuit que, in summo vie Sacre apposita, diu permansit intacta.

 

LIII. De Hyppone greca muliere.

Hyppo greca fuit mulier, ut ex codicibus veterum satis percipitur; quam vix credam unico tantum optimo valuisse opere, cum ad altiora conscendamus gradibus, eo quod nemo summus repente fiat. Sed postquam vetustatis malignitate et genus et patria ac cetera eius facinora sublata sunt, quod ad nos usque venit ne pereat, aut illi meritum subtrahatur decus, in medium deducere mens est.

Accepimus igitur Hypponem hanc casu a nautis hostibus captam. Que cum forte forma valeret sentiretque predonum in se pudicitiamque suam teneri consilium, tanti castitatis decus existimavit, ut cum, nisi per mortem servari posse cerneret, non expectata violentia, in undas se dedit precipitem; a quibus sublata vita et pudicitia servata est.

Quis tam severum mulieris consilium non laudet? Paucis quidem annis, quibus forsan vita protendi poterat, castitatem redemit et immatura morte sibi perenne decus quesivit. Quod virtutis opus procellosum nequivit mare contegere nec desertum auferre litus quin literarum perpetuis monimentis suo cum honore servaretur in luce. Corpus autem postquam ab undis aliquandiu ludibrii more volutatum est, ab eisdem in eritreum litus inpulsum, a litoranis naufragi ritu sepultum est. Tandem cum ferret ab hostibus exorta fama quenam foret et mortis causam, ab Eritreis summa cum veneratione sepulcri locus in litore ingenti tumulo atque diu mansuro, in servati decoris testimonium, exornatus est, ut noscamus quoniam nullis adverse fortune tenebris lux possit obfuscari virtutis.

 

LIV. De Megulia Dotata.

Meguliam, quam Romani veteres cognominavere Dotatam, romanam fuisse feminam atque nobilem reor: rudi illo atque — ut ita dixerim — sancto evo, quo nondum ex ulnis paupertatis, altricis optime, Quirites in splendores asyaticos et magnorum regum gazas, ea neglecta, proruperant, illustrem habitam. Que quidem hoc Dotate consecuta cognomen est — ut arbitror — magis maiorum suorum prodigalitate quam aliquo sui operis merito. Nam, datis in dotem viro quingentis milibus eris, adeo monstruosum illo seculo visum est, ut danti sit Dotate cognomen inditum et per multa perseveratum tempora in tantum ut, si quid preter consuetum civium morem doti superadderetur cuiquam virgini, confestim et ipsa Dotata Megulia diceretur.

O bona simplicitas, o laudanda paupertas! Quod tu monstruosum, et merito, arbitrari faciebas, ridiculum videretur lascivie hodierne. In tantum enim mensuram undique rerum excessimus, ut vix cerdo, vix lignarius faber, vix mercennarius lixa vel villicus ob tam parvam stipem comperies qui domum velit uxorem inducere. Nec mirum; etiam plebeie muliercule reginarum coronas, aureas fibulas et armillas et insignia reliqua ascripsere sibi: eis non dicam inverecunde, sed superbe utuntur. Hei michi! Nescio utrum dixerim: — Sic ampliati sunt animi dum nobis invicem nimium cedimus —; an potius (quod verissimum arbitror): — Nostro crimine sic exculta vitia sunt, ambitiones et inexplebilia mortalium vota —.

 

LV . De Veturia romana matrona.

Veturia nobilis et romana mulier iam senex laudabili opere annos suos in viriditatem traxit perpetuam. Erat huic adolescens Gneus Martius, strenue virtutis filius, consilio et manu promptus; et cum, oppugnantibus Romanis, Coriolos, oppidum Volscorum, eius inclita probitate captum videretur, Coriolani cognomen adeptus est; et tam grandem nobilitatis favorem ut omnia verbis et opere auderet. Quam ob rem, laborante Urbe annone penuria et opere patrum plurima ex Sycilia delata foret, severa oratione prohibuit ne plebi partiretur prius quam, quos paulo ante in Sacro monte secedens, honores propter reditum nobilitati abstulerat, dimisisset. In quem infesta plebs, ut erat famelica, manus profecto iniecisset, ni illi a tribuno peroportune dies ad dicendam causam indicta fuisset. Qui cum non paruisset indignans, exilio damnatus est; et in Volscos, paulo ante Romanorum hostes, secessit. A quibus benigne et honorifice susceptus, ubique enim virtus in pretio est, hos iste tam sua quam Accii Tullii volsci fraude in bellum adversus Romanos redegit et belli dux ab eisdem factus, ad fossas Cluillas, ad quartum a Roma lapidem, deduxit exercitum; eoque rem romanam redegit, ut a senatu qui pacem equis legibus impetrarent ad eum exulem micterentur. Quos Martius atroci cum responso dimisit in patriam. Ob quod iterum missi, sed minime recepti sunt. Ivere tertio cum infulis velati pontifices et suis cum insignibus supplices, sed frustrati rediere; et ideo undique desperatio Romanorum intraverat animos, cum ad Veturiam Coriolani matrem et Volumniam coniugem frequentes et querule venientes matrone obtinuere ut magno iam natu mulier in castra hostium precibus lacrimisque placatura filium, postquam armis ab hominibus non posse respublica totari videretur, iret cum coniuge; neque ex eis ingens prosequentium caterva defuit. Cuius adventum cum cognovisset Coriolanus, etsi animo turgidos esset, consternatus tamen matris adventu, e sella consurgens exivit tabernaculum et suscepturus illam obvius factus est. Sane Veturia, hine coniugem, inde liberos Coriolani tenens, non ante filium vidit quam, pietate patria posita, se succendit in iram; et ubi supplex exiverat urbem, in hostium castra veniens obiurgatrix effecta est; et suscitatis in effeto pectore viribus inquit: — Siste gradum, infeste iuvenis; scire velim, antequam in amplexus veniam tuos, an matrem an captivam hostem suscepturus advenias; hostem puto. Me miseram! In hoc exoptata mortalibus evi longitudo deduxisse me debuit ut te damnatum exilio et inde reipublice hostem cernerem? Cognoscis queso quo armatus hostis consistas in solo? Cognoscis quam habeas in conspectu patriam? Cognoscis equidem, et si nescis, hec est in quo genitus, in quo natus, in quo labore meo educatus es. Quo igitur animo, qua mente, quo inpulsu hostilia potuisti inferre arma? Non intranti tibi parenti debitus honos, dulcis uxoris amor, filiorum pietas et native patrie reverentia obvii facti sunt? Non acre pectus moverunt, non iras, quantumcunque iuste susceptas, obruisse potuerunt? Non, dum primo illa spectares menia, in memoriam venit: "Ibi domus et penates patrii mei sunt, ibi coniunx et liberi, ibi infortunio suo et opere meo infelix mater est"? Venere patres, venere pontifices, nec saxeum pectus movisse potuere tuum ut id rogatus ageres quod sponte fecisse tua debueras. Satis, me miseram, adverto fecunditatem meam patrie michique fuisse adversam; ubi filium et civem peperisse arbitrabar, hostem et infestissimum atque inflexibilem peperisse me video. Satius quippe non concepisse fuerat: potuerat sterilitate mea Roma absque oppugnatione consistere et ego misella anus in libera mori patria. Sed ego nil iam pati michi miserius quam tibi turpius possum, nec ut sim miserrima diu futura sum; de his natis tuis videris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet — Verba lacrime secute sunt; et inde coniugis preces atque natorum et amplexus mutui clamoresque flentium et orantium matronarum. Quibus verbis et gemitibus precibusque actum est ut, quod legatorum maiestas et sacerdotum reverentia nequiverant, matris veneratione ducis acerrimi frangeretur ira et propositum verteretur et, suis complexis atque dimissis, retro ab urbe castra hostium moverentur. Ex quo secutum est, ne glorie mulieris ingratitudine detraheretur, ut ex senatu<s> consulto eo in loco in quo Veturia filii iram molliverat, templum ad eius rei perpetuam memoriam et ara Fortune muliebri ex cocto construeretur lapide (quod quidem, etsi vetustissimum sit, in nullo fere deminutum, in nostrum usque perdurat evum) sanxitque ut, pretereuntibus mulieribus, quibus nullus vel minimus usque ad illam etatem a viris prestabatur honor, et assurgerent homines et via cederent; quod nostra in patria ritu veteri servatur bue usque; et quod eis liceret uti aurium vetusto orientalium mulierum insigni et purpurea veste aureisque fibulis et armillis. Nec desunt qui asserant eodem senatus consulto adiectum ut, quod ante non licebat, possent hereditates consequi quorumcunque.

Huius igitur meritum, virisne exosum esse magis debeat an mulieribus gratum, putant quidam pendere sententiam; quam ego certissimam reor. Nam, ornamentis agentibus, virorum exhauriuntur substantie et mulieres incedunt cultu insignite regio, depauperantur viri, maiorum hereditatibus demptis, ditantur femine consequentes, honorantur insignes, honorantur etiam non illustres; multa his incommoda et illis commoda inde secuta sunt. Maledictis in Veturiam irem ob ex his consecutam superbiam feminis, ni suis precibus stetisset romana libertas. Sed liberalitatem illam senatus nimiam et perseveratum per tot secula damnosum morem laudare non possum. Minori fuissent contente munere; permaximum videbatur muliebri Fortune dicatum templum. Sed quid? Muliebris est mundus, sic et homines muliebres. Quod autem adversum fuit hominibus, etas, que multa consumpsit utilia, consumpsisse non potuit nec minorasse mulieribus ius suum tenaci perseveratione servantibus. Veturie igitur applaudant, eius colant nomen et meritum quotiens caris lapillis purpura et aureis ornantur fibulis et incedentibus a viris assurgitur ociosisque morientium substancie numerantur.

 

LVI. De Thamari Myconis filia.

Thamaris mulier evo suo pictrix egregia fuit; cuius virtus, etsi forsan veternositas plurimum abstulerit, nomen tamen egregium nec artificium adhuc abstulisse potuit. Volunt igitur hanc nonagesima olympiade filiam fuisse Myconis pictoris; verum cuius, cum duos fuisse Mycones et ambo pictores et eodem tempore Athenis floruisse legamus, non distinguunt, nisi his paucis verbis eam filiam fuisse Myconis cui minoris cognomen additum ferunt. Sane cuiuscunque fuerit, tam miro ingenio, despectis muliebribus officiis, paternam artem imitata est ut, regnante apud Macedonas Archelao, singularem picture gloriam adepta sit, in tantum ut Ephesi, apud quos honore precipuo Dyana colebatur, eiusdem Dyane effigiem, in tabula quadam mano eius pictam, tanquam celebrem servaverint diu. Que cum in longissimam etatem perseverasset, artificii huius testimonium tam grande prebuit, ut in hodiernum usque memorabile videatur: equidem laudabile plurimum, si prospectemus fusos et calathos aliarum.

 

LVII. De Arthemisia regina Carie.

Arthemisia Carie regina fuit ingentis animi femina et sanctissimi amoris atque perrarissimi et integre viduitatis exemplum posteris sempiternum. Hec, esto a quibus progressa parentibus nec ex qua fuerit patria in dies nostros venerit, satis ad eius nobilitatis laudem est novisse eam Mausoli, tum potentissimi regis Carie, fuisse coniugem. Quem adeo dilexit in vita, ut superstes mortuum oblivisci non posset. Cuius rei stetere diu insignia monumenta. Nam, si fides claris scriptoribus prestanda est, cum primum vir amantissimus clausisset diem, exquisitis eius cadaver honoribus extulit; nec passa est, post funebres ignes, collectos diligenter cineres aurea in urna servandos condi, existimans tam amati coniugis omne aliud vas incongruum esse preter id pectus in quo veteris amoris flamme longe plus solito, eo defuncto, flagrabant. Quam ob rem ut ibi quod terreum supererat consisteret, quo perpetua preterite vite memoria consistebat, collectos, donec explerentur, immixtos paulatim poculis exhauxit omnes, vita residua perpetuis dicata lacrimis, Et sic humore consumpto, se ad virum ituram credens, leta devenit in mortem; verum vidua ingentia peregit facinora. Vetus fuit consuetudo viris egregiis insignia sepulcra erigi; quod ut amori conforme appareret, opus Arthemisia mirabile nimis et sumptuosum, avaritia omni seposita, excogitavit; nec uno nec populari contenta artifice, Scopam Briaxem Thimotheum atque Leocarem, quos eo seculo totius orbis conspectiores predicabat Grecia, accersiri iussit fecitque iuxta eorum iudicium Mausolo magnificum designari mausoleum et paratis marmoribus construi, ut ob mirabile opus illud, si aliter non daretur, dilecti viri nomen efficeretur eternum. Cuius quidem, eo quod tam arte quam inpensa omnia fere orbis edificia excesserit, et inter septem mundi miracula unum diu memoratum sit, singularem fecisse mentionem non erit absurdum; nam virebit artificum fama et mulieris inclite flet magnificentia clarior. Architecti igitur apud Alicarnasum, precipuam Carie civitatem, regine iussu quadrata in forma firmavere bustum; et que austrum et arthos prospectant facies, sexaginta trium pedum in longitudinem deduxere; breviores relique fuere; et illud in altitudinem centum quadraginta pedum extulere et ut omne cingeretur triginta sex columnis marmoreis voluere. Ceterum eam partem que spectat Eoum Scopam sculpsisse dicunt; eam vero que in Boream vergitur Briaxem, cum eam que in occiduum versa est celandam sumpsisset Leocares; quarta Thimoteo relicta; qui in sculpendis statuis et hystoriis aliisque operi contingentibus, tanta solertia vires ingenii expressere, cupientes singuli anteire magisterio reliquos, ut vivos e marmore vultus eduxisse non nunquam a prospectantibus creditum; ac nedum tunc, sed multa post secula visum sit pro gloria manus ibidem decertasse artificum. Nec contigit Arthemisiam opus tam celebre perfectum vidisse, morte subtractam. Tamen ob regine obitum non reliquere opus artifices, quin imo arbitrantes illud futurum suorum ingeniorum posteritati documentum certissimum, in finem usque quod ceperant deduxerunt. Sed et accessit et Yteron quintus artifex, qui altitudinem superioris pyramidis per viginti quatuor gradus equavit; et his superadditus sculptor sextus Pithis, cuius opus fuit quadriga marmorea fastigio totius edificii superaddita. Huic tam eximio operi perfecto, a Mausolo rege pro quo factum fuit, Mausoleum nomen impositum est, a quo tanquam a digniori, sequentium regum sepulera mausolea denominata sunt.

Clarus ergo Arthemisie coniugii amor, clariores perseveratio viduitatis et lacrime, nec minus sepulcrum spectabile, seu sculptum velis, seu Arthemisie pectus in quo poti viri mortui cineres quievere. Ceterum non his tantum extollendis laudibus Arthemisie virtus inclusa permansit; nam et virili robore et audacia ac militari disciplina plurimum valuit femina et triunphis maiestatem sui nominis exornavit. Hanc quidem, etsi forte sepius, saltem post viri mortem, positis ad tempus lacrimis, his arma sumpsisse legimus; primo ut salutem patrie tutaretur, secundo ut socialem fidem requisita servaret. Nam mortuo Mausolo, cum indignarentur haud longe ab Alicarnaso Rhodii mulierem regno Carie preesse, armata classe, quasi certa spe potiundi, frequentes ad occupandum illud venere. Sane Alicarnasus civitas, mari iminens ycaro, in loco natura munito sita est, geminos habens portus: quorum unus, qui minor dicitur, intra urbem arto introitu quasi absconditus sic iacet ut in illum, ex regia illi iminente, oportuna omnia parari atque deferri, nemine civium, nedum exterorum, vidente, possint qui regiam servant; alter, qui maior est, secus urbis menia, aperte mari continuus est. In quem cum Arthemisia novisset hostes accessuros rhodios, suos iussit esse in armis et assumptis nauticis sociis et epypatis, quos oportunos ad peragendum iam conceptum animo facinus in regiam <celaverat>, imperavit civibus, dum signum ipsa daret, applauderent Rhodiis eosque e muris vocarent eisque spem deditionis facerent et, si possent, in forum usque contraherent. Demum evestigio, quomodocunque factum sit, minime advertentibus hostibus, a minori portu in amplum mare erupit et, cum videret signo dato iam Rhodios, a civibus evocatos, relicta classe, tanquam victores cursim in forum tendere, infestis navibus et maximo nautarum conatu Rhodiorum occupata vacua classe et clamore sublato, in Rhodios undique cives suos iussit irruere; quam ob causam actum est, cum non esset fuge locus Rhodiis, ut ab Alicharnasiis cederentur omnes. Hoc peracto Arthemisia, laureata Rhodiorum classe, proras direxit in Rhodum. Rhodii autem e speculis videntes laureas classi, suos obtinuisse credentes, patefacto portu portisque civitatis, non advertentes victricem hostem loco civium suscepere; et sic eorum repente ab Arthemisia civitas occupata est; iussique a victrice Rhodiorum principes cedi. Ast hinc tropheum parte victorie signum in foro Rhodiorum mandavit erigi; actumque est ut due enee statue levarentur in publico, quarum altera victricis Arthemisie representabat effigiem, reliqua victe rhodie civitatis. In qua stematibus positis, quod ab ea actum erat significantibus, vectigalem sibi, domum rediens, insulam liquit. Preterea cum adversus Lacedemonas Xerxes, Persarum rex potentissimus, terras pedestribus exercitibus complesset, et litus omne occupasset classibus, omnem suo iudicio non capturus sed absorturus Greciam, requisita Arthemisia, cum armatis navibus venit in bellum; fractisque iam terrestribus Xerxis copiis, cum in conspectu Salamine in navale prelium Xerxis classis et Atheniensium sub Themistode duce convenissent, spectante ex tuto Xerxe, Arthemisia inter primos principes suos exhortans atque acriter pugnans, quasi cum Xerxe sexum mutasset, visa est adeo ut, si tam audax robustusque Xerxi fuisset animus, non de facili classis eius proras vertisset in fugam. Sunt tamen qui velint non Arthemisiam hanc fuisse, sed Arthemidoram, eque Alicharnasi reginam, asserentes, in testimonium sue credulitatis, navale bellum Xerxis apud Salaminam olympiade septuagesima quarta fuisse commissum, cum centesima constet mausoleum ab Arthemisia fuisse constructum. Ego quidem his adhereo qui unam eandem fuisse Arthemisiam et Arthemidoram putant, cum que de Arthemisia certa narrantur plurimum fidei incertis de se exhibeant et auferant alienis. Quicunque tamen legerit, quod maluerit id credat: seu una seu due fuerint, opus quippe fuit femineum unumquodque. Sed quid, Arthemisie acta spectantes, arbitrari possumus, nisi nature laborantis errore factum ut corpori, cui Deus virilem et magnificam infuderat animam, sexus femineus datus sit?

 

LVIII. De Virginea virgine Virginii filia.

Virginea nomine et facto romana virgo pia est recolenda memoria: fuit enim insignis decoris conspicua et Auli Virginii, plebei hominis sed honesti, filia. Que esto optime esset indolis, non tantum tamen sua constantia clara quantum scelere amantis infausti et severi nimium patris facinore, ac ex illo Romanorum libertate secuta, facta est. Hec equidem, imperantibus iam anno secundo romane urbi decemviris, a genitore Lucilio Icilio tribunitio et acri iuveni desponsata est; eiusque forte distulerat nuptias expeditio a Romanis in Algidum adversus Equos sumpta, eo quod in eadem Virginius militaret. Quibus sic se habentibus, infortunio Virginie factum est ut Appio Claudio decemviro, qui ad urbem tutandam cum Spurio Appio ex sociis militantibus solus remanserat, eius adeo formositas placeret ut ab eo amaretur perdite. Cuius adliuc tenella virgo cum frustrasset blanditias, nec illis nec donis ingentibus neque precibus aut minis flecteretur imbutum sanctitate pectus, tanto insano furore succensus est Appius ut, cum in varia labantem volvisset animum, nec satis tutum vim publice inferre arbitraretur, in fraudem ingenium verteret egitque ex composito ut Marcus Claudius eiusdem libertus, homo audacie prime, transeuntem aliquando virginem secus for rum, quam primo daretur occasio, tanquam suum mancipium fugitivum arriperet et in suam deduceret domum; et si quid forsan obstaret incepto, confestim se coram in causam traheret. Quam cum paucos post dies ausu temerario transeuntem cepisset libertus et suam diceret, proclamante virgine atque pro viribus impuro homini obsistente, iuvantibus matronis, cum quibus una incedebat, factus est repente hominum concursus. Inter quos et advenit Icilius; et multis hinc inde dictis, eo ventum est ut in pretorium coram amante iudice ducta, vix ab ardente Appio ut usque in diem futuram differretur iudicium obtentum est. In qua, nil proficiente Claudii fraude, qua itum erat in castra ne venire Romam, si vocaretur, Virginius permicteretur a ducibus, evocatus affuit presto pater et cum filia et reliquis amicis et Icilio sordidatus venit in curiam, ubi econtrario Marco Claudio mancipium petenti, non audito Virginio a libidinoso preside, Virginia tanquam fugitiva serva adiudicata est. Quam cum capere voluisset Marcus et multa in Appium dixisset Virginius, ab eo tandem ira frendente obtentum est ut sibi saltem paululum et nutrici loqui fas esset, ut forte, erroris veteris comperta veritate, mancipium minori cum noxa sui concederet. Cumque cum eis apud Cloatinas tabernas in conspectu tamen curie evasisset, sumpto lanii cultro, inquit: — Qua possum via, dilecta filia, libertatem tuam vendico —; et omnemvirgineo infixit pectori, maximo dolore spectantium. Ex quo infelix virgo concidens, cernentibus cunctis astantibus, sanguinem cum anima fudit; et sic libidinosi Appii per innocentis cedem spes turpissima exinanita est et opere Virginii ac Icilii facta secunda plebis secessione, actum est ut decemviri coacti abdicarent imperium et romano populo quam occupaverant libertatem linquerent. Nec multo post, Virginio plebis tribuno procurante, Appio Claudio dies dicta est. Qui cum causam dicturus accederet, in carcerem iussu Virginii tractus et cathenis implicitus, ut meritum ellugeret dedecus, nocuus manes innocue piavit Virginie, laqueo seu gladio vel veneno ibidem vitam eiecit. Temerarius autem cliens Marcus Claudius crimen, non qua debuit via, nam fuga tutatus, deflevit exilio, bonis tam patroni quam suis redactis in publicum.

Nil pernitiosius iniquo iudice. Hic quotiens sceleste mentis imperium sequitur, omnis iuris ordo pervertatur necesse est, legum potestas solvatur, virtutis enervetur opus, sceleri laxentur habene et breviter omne bonum publicum in ruinam trahatur. Quod si non satis alias apparet, nepharium Appii ceptum et que inde secuta sunt in lucem deducunt. Nam dum male libidini sue potens homo frenum poneret, ex libera servam, ex virgine adulteram, ex desponsata pelicem, per imbutum fraude libertum fere peregit suoque detestabili decreto factum est ut armaretur pater in filiam, verteretur pietas in sevitiam et, ne voto fraude quesito gauderet incestus homo, occideretur innocua, clamaretur in urbe, tumultuaretur in castris, separatio plebis a patribus oriretur et fere in discrimine res omnis poneretur romana.

O preses inclitus et legum lator egregius! Quod in alios diro supplicio punisse debuerat, ipse perpetrare veritus non est. Hei michi! Quotiens hac periclitamur peste mortales, quotiens in exitium immeriti trahimur et turpi premimur iugo, agimur spoliamur et occidimur, urgente nequitia! Quid hoc mali est? Non verentur prefecti, quod in temperamentum libidinum adinventum est, id nullo Dei timore territi, in licentiam vertere scelerum; et cum oporteat presidem oculos et animum eque pudicos habere, eloquium mite, graves sanctosque mores et manus a muneribus omnino immunes, non oculis tantum, sed insana mente lasciviunt, nec legum sed lenonum secuntur iudicia; superbiunt nec mitescunt nisi meretricula imperet, aut iras leniat aurum; nec solum dona suscipiunt, sed exposcunt mercantur et subtrahunt et in violentiam usque, si aliter nequit fieri quod cupiunt, furore succensi prorumpunt. Et sic optime legum interpretes facte, hinc luxuria inde pecunia, incassum pro rostris ius poscitur, nisi ab his vel ab earum altera suffragia inpendantur.

 

LIX. De Yrene Cratini filia.

Yrenes utrum fuerit greca mulier, aut qua floruerit etate, non satis certum est; greca tamen creditur constatque eam Cratini cuiusdam pictoris fuisse filiam atque discipulam. Quam tantum laudabiliorem existimo quantum arte et fama videtur superasse magistrum, cum eius adhuc in pluribus nomen vigeat, existente patre nisi per eam fere innominato, excepto si is fuit de quo legitur qui frondes atque radices herbarum omnium, ad earum prestandam notitiam, in forma descripsit propria, esto hic Cratinax non Cratinus ab aliquibus nuncupetur. Huius autem Yrene celebre fuit ingenium et artificium memorabile; cuius quidem magisterii in longum argumenta fuere: puella quedam apud Eleusinam civitatem diu tabula visa est; sic et senex Calipso, preterea et gladiator Theodorus neenon et Abstitenes, suo tempore saltator egregius. Que, ideo quod officium est a femina, ut plurimum, alienum nec absque vi maxima ingenii consecutum, quod in eis tardissimum esse consuevit, dignum aliqua celebrari laude ratus sum.

 

LX. De Leuntio.

Leuntium, si satis bene arbitror, greca fuit mulier et forsan Alexandri magni, macedonici regis, evo conspicua. Cuius, si matronalem pudicitiam servasset, cum ingenii eius permaxime fuerint vires, longe fulgidior nominis fuisset gloria. Veterum enim testimonio tantum in studiis literarum valuit, ut aut invidia percita, aut muliebri temeritate inpulsa, in Theophrastum, celeberrimum ea tempestate phylosophum, scribere invehendo ausa sit: quid, ego non vidi. Sane postquam per tot secula in etatem usque nostram fama devenit, non minimum fuisse nec etiam parve facultatis inditium existimare possumus, esto invidi animi sit certissimum argumentum. Et si adeo studiis tam splendidis valuit, non facile credam eam ex plebeia fece duxisse originem; raro quippe ex ea sorde ingenium su<b>lime surgit; nam etsi quandoque e celo infundatur, caligine extreme sortis claritas eius opprimitur. Sed quid progenitorum generosus sanguis, si morum indecentia sit, veri possunt fulgoris inpendere? Si amplissimis fidem prestemus viris, hec seposito pudore femineo meretrix, imo meretricula, fuit. Heu facinus indignum! Inter lenones impurosque mechos et scorta atque fornices versata, potuit magistram rerum phylosophiam inhonestis in cellulis et ignominiosis deturpare notis atque impudicis calcare vestigiis et cloacis immergere fetidis, si phylosophie splendor obfuscari potest impudici pectoris labe. Dolendum equidem est ingenium tam celebre, sacro superumque munere datum, adeo spurcide exercitio subigi potuisse. Edepol nescio utrum illam fortiorem dixerim, in tam scelestum locum phylosophiam trahendo, an phylosophiam ipsam remissiorem, doctum pectus subigi lasciviis permictendo.

 

LXI. De Olympiade regina Macedonie.

Olympias Macedonum regina titulorum multiplicium fuit illustris. Primo quidem, si possunt stemata aliquid claritatis afferre mortalibus, ex Eacidarum sanguine, qui tunc pre ceteris totius Grecie seu orbis terrarum habebatur splendidior, Neoptholemi, regis Molossorum, filia traxit originem; et cum illi ab infantia Mistilis nomen esset, nupta Phylippo, serenissimo ea tempestate Macedonum regi, Olympias — ut placet aliquibus — primo vocata est. Preterea et Alexandrum Epyri regem fratrem habuit et Macedonie, Phylippo mortuo, filium Alexandrum; cuius tam ingentia fuere facinora, ut qui superaret illum gloria, inani tamen, nec audiretur natus, nec nasceretur in posterum. Quod Olympiadi non modicum fulgoris adiunxit, si matribus fulgor est prestantes peperisse filios. Sed non omnino iubar hoc evasisse potuit quin notis aliquando iniectis fuscaretur, esto ex illis Olympias evasisset notior. Nam adulterii illecebra, eius etate florente, Olympias labefactata est, qua nil fere dedecorosius regine contigisse potuit; et, quod turpius fuit, suspicatum est Alexandrum adulterio genitum. Que quidem suspicio adeo commovit Phylippum ut, non solum aliquando palam diceret, ex se scilicet non genitum Alexandrum, verum et Olympiadem ignominia notaret repudii et Cleopatram, Alexandri epyrote filiam, in uxorem duceret. Quod quantum Olyrnpias egre tulerit, dissimulare non potuit. Nam que usque in diem illam, hac excepta labe, regiis tantum fulgoribus clara erat, enormitatibus variis sese fecit insignem. Creditum quidem est a se agitatum atque inpulsum Pausaniam iuvenem, ex splendido Horestis sanguine natum, in Phylippi viri sui necem, conscio etiam Alexandro. Nam Pausanie, ob occisum Phylippum, in cruce pendentis, caput, opere Olympie, mane sequenti a die qua cruci affixus fuerat, aurea insignitum corona compertum est; et, paucis interpositis diebus, Olympiade iubente, eius cadaver depositum super reliquiis regi<s> Phylippi honorifice macedonico ritu exustum est et funebri cum pompa sepultum. Gladium preterea, quo Phylippum Pausanias occiderat, regina sub nomine Mistilis in templo Apollinis iussit apponi et Cleopatram sibi superinductam, post illisam saxo filiam, in tantum exasperavit verbis et ignominia ut miseram ad laqueum induendum compelleret. Aucto tandem maximis victoriis filio Alexandro, eoque apud Babiloniam veneno assumpto, et Alexandro fratre apud Lucanos ceso, ac Arideo Macedonie rege et Euridice coniuge, eam Macedoniam ab Epyro venientem intrare prohibentibus, favore veterum Macedonum datis in mortem, Macedonum regnum sola obtinuit vidua et regina; verum cum passim in cruorem tam nobilium quam plebeiorum Macedonum quasi belua bacharetur, a Cassandro in Epydua civitate obsessa est adeoque coacta ut una cum oppidanis, rerum omnium inopia, deveniret in famem; qua cogente actum est ut, conditionibus appositis, se in fidem Cassandri commicteret. Qui fraude exornatis occisorum amicis, post deditionem in mortem postulata est. Ad quam occidendam cum Cassander ubi detinebatur scelerum ministros intromisisset, ea iam advertente se manu venientium morituram, duabus innixa ancillis imperterrita surrexit et vestimentis crinibusque compositis, ne quid cadens videratur inhonestum, nec orare passa est nec audita voces aut ululatus femineos emictere, quin imo percussoribus obvia facta paratum in vulnera corpus obtulit ultro, quasi pauci penderet quod robustissimi etiam homines consuevere, ut plurimum, expavescere: actu illo confessa se vere extitisse imperatoris tam egregii genitricem.

 

LXII . De Claudia vestali virgine.

Claudiam vestalem virginem, digne ex Romanorum generoso sanguine procreatam crediderim, dum intueor insignem pietatem eius in patrem. Pompa quippe spectabili pre se ex senatus consulto triunphum pater agebat, frequenti Romanorum spectante plebe, cum se tribunorum plebis unus, ob privatam simultatem in eum non aliter quam in male meritum prorumpens, dedit in medium; et insolenti, more tribunitio, audacia violentas manus in triunphantem iniciens, eum de curru evolvere conatus est. Quod cum inter spectantes Claudia virgo conspiceret, illico urgente pietate commota, tristis et oblita sexus honestatisque victarum, quibus obtecta erat, pati non potuit, quin imo, repente medias inter catervas impetuosa prorumpens, et sibi audaci niso cedere turbam cogens, inter tribuni arrogantiam et patris gloriam se indefesso robore immiscuit et, quibuscunque ausis factum sit, amoto tribuno, liberum in Capitolium patri concessit ascensum.

O dulcis amor! o infracta pietas! Quid credemus vires imbecilli corpori prestitisse virginis, quid religionis oblivionem iniecisse, preter eum cernere iniuria opprimi quem meminerat infantie sue educatorem et piis delenitorem blanditiis, votorum in suam salutem exhibitorem, noxiorum amotorem omnium et provectioris etatis instructorem? Sed, ut de hoc satis dictum sit, queso: quis hoc tumultuantibus hominibus sanctimonialem immixtam virginem de inhonestate redarguet? Quis temerariam dicet? Quis tanquam in tribunitiam potestatem ausam iure damnabit, cum adeo pulchrum atque memorabile pietatis opus in tutandum patrium decus egerit, ut etiam robustissimus iuvenis acriori animo fecisse nequiverit? Equidem non immerito dubitem quis spectabiliorem triunphum: an pater in Capitolium traxerit, an nata in edem reportaverit Veste.

 

LXIII. De Virginea Lucii Volupnii coniuge.

Virginea apud Romanos equidem clara matrona fuit, altera tamen a superiori, esto eque Auli cuiusdam, sed patritii viri, fuerit genita. Hec enim, preter nobilitatis insignia, suo evo castimonie meritis ceteris fuit preferenda Romanis. Cuius actum unicum sed laudandissimum retulisse, ad eius omnem vitam cognoscendam, eique ad claritatem meritam inpendendam, sat erit. Ut satis igitur constat, fuit olim in urbe Roma in foro boario ad rotundam Herculis edem sacellum celebre patritie Pudicitie dudum a nobilibus mulieribus persancte dicatum. In quo, Q. Fabio, quinto, et P. Decio Mure, quarto, consulibus, cum senatus iussu, uti et in ceteris templis, supplicationes ad expianda prodigia fierent, et ibidem patritie tantum femine sacra ritu veteri castissime peragerent, contigit ut Virginea cum ceteris peractura sacrum accederet; a quo cum, matronis patritiis imperantibus, superbe semota esset, eo quod Lucio Volumnio, plebeio homini, anno tamen preterito consuli, nupta foret, brevis apud sacram edem feminea altercatio orta est; que tandem muliebri indignatione in maius animorum incendium sese extulit. Ceterum cum se dixisset Virginea et pudicam esse et patritiam, et ex templo patritie Pudicitie arceri minime deberi eo quod plebeio homini virgo nupsisset, et gesta viri miris extulisset laudibus, relictis patritiis, domum indignans repetiit verbisque opus superadiecit egregium. Nam cum sibi multum edium esset in vico longo, in quibus tunc una cum viro habitabat, quantum ex eis ex parte una sufficere sacello modico arbitrata est, seclusit a ceteris et ibidem aram instituit accersitisque matronis plebeis arrogantiam patritiarum exposuit et questa ex suscepta ab illis iniuria subdidit: — Vos ergo deprecor hortorque ut, uti cernitis huius urbis viros habere continuum de virtute certamen, sic et inter vos solius decoris pudicitie matronalis certamen summatis, operam dantes ut hec ara, quam ego plebeie Pudicitie presentibus vobis dico, si in aliquo potest, sanctius illa et a castioribus coli credatur appareatque, agentibus vobis, non solum celestes animas pectoribus patritiarum infundi —.

O digna atque sanctissima matrone verba! O indignatio laudanda et inventum in astra leto plausu extollendum! Non in virorum substantias, non ad ornamenta lascivie capessenda a Virginea coniuratum est, quin imo in lascivos petulantesque iuvenum oculos atque concupiscentias et ad suam promerendam castimonie gloriam optimo instituto sanctisque viribus itum est, adeo ut tunc inceptum et diu post hec actum sit ut, cum nulla, nisi spectate pudicitie et que uni tantum viro nupsisset, sacrificandi ius eo prestaretur in templo, et, spectantium incestuosis oculis fracta libidinosa spe, sanctitate patritie equaretur are. Nec dubitem multis ob glorie cupidinem et effugiendam ignominiam, si a sacrificio arcerentur, servande castimonie causam atque studium iniecisse.

 

LXIV. De Flora meretrice dea florum et Zephiri coniuge.

Floram romanam fuisse mulierem testari videtur antiquitas: cui quantum decoris ignominiosus questus subtraxit, tantum fame fortuna fautrix ausit.

Hec autem, ut omnes asserunt, ditissima fuit mulier. sed de questu divitiarum discrepant. Nam alii dicunt hanc omnem iuventutis sue ac formositatis corporee florem, inter fornices et lenones scelestosque iuvenes, meretricio publico consumpsisse; et nunc hos, nunc illos stolidos lasciviis blanditiisque — ut talium moris est — substantiarum denudans et undique corradens et excerpens, in eas tam amplissimas devenisse divitias.

Alii vero, honestius arbitrati, lepidam et ridiculam ex ea referunt hystoriam, asserentes Rome edituum Herculis ociosum tesseris ludum inchoasse manibus alternis, quarum cum Herculi dextram statuisset, et sinistram sibi, dicunt fecisse periculum ut, si vinceretur Hercules, ipse sibi de stipe templi cenam et amicam pararet; si vero Hercules victor evaderet, tune illi de pecunia propria illud idem facturum se dixit. Verum cum vicisset Hercules, monstra etiam solitus superare, ei cenam et nobilem meretricem Floram preparasse confirmant. Cui dormienti in templo visum aiunt cum Hercule concubuisse eique ab eodem dictum se suscepturam mercedem concubitus ab eo quem, primo mane, templum exiens, inveniret. Que cum Fanitio, ditissimo iuveni, templum exiens occurrisset, ab eo amata atque deducta est; et, cum secum fuisset diu, ab eodem moriente heres relicta; et sic ditata.

Verum sunt qui dicant hanc non Floram, sed Accam Laurentiam fuisse, que Romulum Remumque seu nutriverat, seu nutrivit postea. Sane huius discordantie ego non coro, dum modo constet Floram meretricem et divitem extitisse.

Hec autem, ut eo tendam quo cupio, adveniente mortalis vite termino, cum nullus illi filius esset et nominis perpetuandi cupido, ut reor, femineo astu, in futuram sui nominis gloriam, romanum populum substantiarum suarum sibi dixit heredem; in hoc tamen parte divitiarum servata, ut, quod ex ea annuum susciperetur fenus, in anniversarium natalis sui, ludis publice factis, erogaretur omne. Nec eam fefellit opinio. Nam cum gratiam romane plebis ex hereditate suscepta captasset, annuos in memoriam sui nominis fieri ludos obtinuit facile: in quibus, spectante vulgo, ad eius puto questum posteris ostendendum, inter alia turpia, nude meretrices mimorum officium, summa cum inspicientium voluptate, gesticulationibus impudicis et variis exercebant. Qua illecebri ostentatione actum est ut, seu ex fenore suscepto, seu ex ere publico, annis singulis cum instantia ludi huiusmodi, tanquam sanctissimi, a plebe, in libidinem prona, peterentur; et florales ab institutrice etiam dicerentur.

Sane tractu temporis cum senatus, originis eorum conscius, erubesceret, urbem, iam rerum dominam, tam obscena maculari nota, ut in meretricis laudes concurreret omnis, adverteretque illam facile deleri non posse, ad ignominiam subtrahendam, turpitudini detestabilem atque ridiculum superiniunxit errorem.

Finxit quippe in splendorem Flore, inclite testatricis, fabulam, et ignaro iam populo recitavit: illam asserens iam dudum mire pulchritudinis indigenam fuisse nynpham, nomine Cloram, et a zephyro vento, quem latine favonium dicimus, ardentissime amatam et postremo in coniugem sumptam; eique, ab eodem quem, stultitia sua, inter deos nominabant, dotalitio quodam munere, seu propter nuptias, ut fit, deitatem fuisse concessam: hoc cum officio, ut vere primo arbores colles et prata floribus exornaret eisque preesset; et inde ex Clora, Flora etiam diceretur; et quoniam fructus ex floribus sequerentur, ut, deitate eius placata ludis, illos ampla quadam liberalitate concederet et in fructum deduceret, eidem dee sacrum aras ludosque a vetustate fuisse concessos.

Qua seducti fallacia, eam, que vivens fornices coluerat, a quibuscunque etiam pro minima stipe prostrata, quasi suis alis zephyrus illam in celum detulerit, cum Iunone regina deabusque aliis sedere arbitrati sunt. Et sic ingenio suo Flora et fortune munere ex male quesita pecunia, ex meretrice nynpha facta est zephyrique lucrata coniugium et deitatis numen, apud mortales, in templis residens, divinis honoribus celebrata, adeo ut, non solum ex Clora Flora, sed clara ubique locorum, ex insigni sui temporis scorto, facta sit.

 

LXV. De romana iuvencula.

Romana fuit iuvencula, nec ex fece plebeia, ni fallor, traxit originem; cuius deperditum malignitate fortune nomen et parentum coniugisque notitia forsan aliquantulum meriti decoris surripuisse videbitur. Sed, ne per me subtractum videatur, si illi inter claras locum non dedero, apponere mens est et innominate mulieris pietatem inclitam referre.

Fuit ergo iuvencule huic honesti generis mater, sed infelix; nam Rome apud pretoris tribunal, ob quod demeritum nescio, capitali supplicio damnata; et a pretore triumviro, ut illi iam indictam sententia penam inferret, tradita; a triumviro autem, in hoc idem, publici carceris custodi exhibita. Verum, quoniam nobilis esset, ut nocte necaretur iniunctum est. Custos autem, humanitate quadam inpulsus, dum ingenuitati mulieris compateretur, in eam sevire manibus noluit, sed vivam clausamque, ut inedia consumeretur, omisit.

Ad quam visendam filia venit et excussa prius egregie, ne quid cibi deferret introrsum, intrare carcerem a custode obtinuit esurientique iam matri lacte, quo recenti habundabat partu, opitulata est; demum, continuatis diebus plusculis, cepit mirari custos quod tam diu damnata mulier absque cibo traxisset spiritum; et clam quid cum matre ageret nata prospectans, advertit quoniam, eductis mammis, illas sugiendas ori matris admoveret; miratusque pietatem et inusitatum nutriendi matrem nate compertum, triumviro retulit; triumvir autem pretori; pretor publico nuntiavit consilio. Ex quo comuni consensu factum est ut pietati filie dono daretur meritum matri supplicium.

Si servanti in pugna viribus civem, querneam coronam largiebatur antiquitas, qua, lacte servantem in carcere matrem, genitam decorabimus? Non equidem tam pio facinori satis dignum sertum comperies inter frondes. Hec pietas non solum sancta, sed admirabilis fuit; nec tantum equanda, quinimo preferenda nature muneri, quo docemur parvulos natos lacte in firmiorem etatem deducere ac parentes morti subtrahere.

Mirabiles ergo pietatis sunt vires; nam nedum feminea corda, que facile in compassionem trahuntur et lacrimas, sed non nunquam in efferata et adamantina, obstinatione durata, penetrat pectora; et, posita circa precordia sede, primo humanitate flexibili durum emollit omne, et oportunitatum indagatrix atque compertrix optima, agit ut lacrimas cum infelicibus misceant, egritudines atque pericula saltem desiderio subeant et non nunquam, si desint remedia, vicarias subeant mortes. Qui tam grandes effectus agunt ut minus miremur si quid pium filii in parentes agamus, cum eo potius videamur vices reddere et quod alias sumpsimus debita restitutione persolvere.

 

LXVI. De Martia Varronis.

Martia Varronis perpetua virgo Rome iam dudum reperta est; cuius tamen Varronis invenisse non memini, nec etiam qua etate. Hanc ego, ob servatam virginitatem, tanto egregiori laude extollendam puto, quanto sui iuris femina, sua sponte, non superioris coactione, integriorem servaverit. Non enim aut Veste sacerdotio alligatam aut Dyane voto obnoxiam seu alterius professionis implicitam, quibus plurime aut cohercentur aut retinentur, invenio; sed sola mentis integritate, superato carnis aculeo, cui etiam prestantissimi non nunquam succubuere viri, illibatum a contagione hominis corpus in mortem usque servasse. Verum etsi hac tam commendabili constantia plurimum hec laudanda sit Martia, non minus tamen ingenii viribus et artificio manuum commendanda est.

Hec equidem, seu sub magistro didicerit, seu monstrante natura habuerit, nobis incertum est, cum hoc videatur esse certissimum, quod, aspernatis muliebribus ministeriis, ne ocio tabesceret, in studium se picture atque sculpture dederit omnem; et tandem tam artificiose tanque polite pinniculo pinxisse atque ex ebore sculpsisse ymagines, ut Sopolim et Dyonisium, sue etatis pictores famosissimos, superarit; eiusque rei fuit notissimum argumentum, tabulas a se pictas ceteris preciosiores fuisse. Et, quod longe mirabilius, asserunt eam non tantum eximie pinxisse, quod et non nullis contigit aliquando, verum adeo veloces ad pingendum habuisse manus, ut nemo usquam similes habuerit. Fuerunt insuper diu eius artis insignia, sed, inter alia, eius effigies, quam adeo integre, lineaturis coloribusque servatis et oris habitu, in tabula, speculo consulente, protraxit, ut nemini coetaneo quenam foret, ea visa, verteretur in dubium.

Et inter ceteras, ut ad singulares eius mores deveniamus, ei fuisse mos precipue asserunt, seu pinniculo pingeret seu sculperet celte, mulierum ymagines sepissime facere, cum raro vel nunquam, homines designaret. Arbitror huic mori pudicus robur causam dederit; nam, cum antiquitas, ut plurimum, nudas aut seminudas effigiaretur ymagines, visum illi sit oportunum aut imperfectos viros facere, aut, si perfectos fecerit, virginei videatur oblita pudoris. Que, ne in alterum incideret, ab utroque abstinuisse satius arbitrata est.

 

LXVII. De Sulpitia Fulvii Flacci coniuge.

Sulpitia, olim venerandissima mulier, non minus, matronarum romanarum testimonio, laudis ob servatam castimoniam quam cultro se perimens Lucretia consecuta est.

Hec enim Servii Patriculi filia et Fulvii Flacci coniunx fuit, nobiles ambo viri. Et cum senatus, visis a decemviris more veteri sybillinis libris, decrevisset ut Veneris Verticordie simulacrum consacraretur in urbe, ut virgines cetereque mulieres non solum a libidine abstinerent, sed etiam facilius in laudabilem pudicitiam verterentur, petivissetque, iuxta decemvirorum mandatum, quo cavebatur ut castior ex romanis matronis dedicaret illud, ex ingenti multitudine qua tunc habundabat Roma, castiorem, feminarum iudicio, actum est ut, primo, eis agentibus, centum ex omni cetu que pudicitia clariores existimate essent selecte traderentur; inter quas una Sulpitia sumpta est. Demum, senatus iussu, earundem mulierum iudicio, ex centum decem etiam lucidiores subtracte; quas inter et Sulpitia numerata. Postremo, cum ex decem peteretur una, summo omnium consensu Sulpitia data est. Cui etsi pulchrum fuit ea tempestate Veneris Verticordie dicasse simulacrum, longe tamen pulchrius, tam ingentis multitudinis existimatione fuit quod castimonia prelata sit ceteris, eo quod non tantum assistentium oculis, tanquam quoddam celeste pudicitie numen, omnium admiratione conspecta sit, sed futurorum omni evo etiam veneratione fere in inmarcescibilem gloriam nomen eius videatur esse delatum.

Sed queso, inquiet aliqua, si centum pudice electe sunt, quid huic uni aliarum magis pudicitie superaddi potuit ut ceteris merito preferatur? Palam est: hi vel he videant que arbitrantur solum ab alieno quam viri concubitu abstinuisse pudicitiam. Que quidem, si intueri saniori velimus oculo, non solum consistit ab amplexibus exterorum virorum abstinere, quod multe, etiam invite, faciunt. Equidem oportet matronam, ut pudica integre dici possit, ante alia cupidos vagosque frenare oculos eosque intra vestimentorum suorum fimbrias coercere, verba non solum honesta, sed pauca et pro tempore effundere, ocium, tanquam certissimum et perniciosissimum pudicitie hostem, effugere, a comesationibus abstinere, cum absque Libero et Cerere frigeat Venus, cantus atque saltationes, tanquam luxurie spicula, evitare, parsimonie ac sobrietati vacare, domesticam rem curare, aures obscenis confabulationibus obturatas habere, a circuitionibus abstinere, pigmenta et supervacaneos odores abicere, ornatos superfluos respuere, cogitationes appetitusque noxios totis calcare viribus, meditationibus sacris insistere atque vigilare; et, ne per cuncta discurram pudoris integri testimonia, virum solum summa dilectione colere, ceteros, nisi fraterna diligas caritate, negligere et viri etiam, non absque frontis animique rubore, in amplexus ad prolem suscipiendam accedere.

Que cum forsan omnia in ceteris non invenirentur explicita, et in sola Sulpitia comperta, merito eam ceteris pretulere.

 

LXVIII. De Armonia Gelonis syculi filia.

Armonia sycula iuvenis, Gelonis, fratris Yeronis, regis Syragusarum, fuit filia. Que, quanquam regio genere fuerit insignis, longe tamen magis pietate sua digna memoratu facta est. Hanc quidam, virginem occubuisse volunt; alii vero Themistii cuiusdam coniugem. Utrum horum magis placet summatur, cum nil ob diversitatem opinionum ex eius pia fortitudine subtrahatur.

Cum igitur, Syragusanorum ceca atque repentina seditione, in omnem regiam prolem seviretur a populo, et iam, trucidato leronimo rege adolescentulo, atque Andronodoro et Themistio regiis generibus, et in Damaratam et Heracliam, Yeronis filias, et Armoniam Gelonis, multitudinis, expeditis gladiis, fieret incursus, actum est sagacitate nutricis Armonie ut, regio exornata cultu, virgo quedam Armonie coeva pro Armonia interfectoribus pararetur. Que quidem voto preparantis in nullo fuit adversa, quin imo, cum in se infestis mucronum cuspidibus irruere multitudinem cerneret, nec illam exterrita aufugit, nec conditionem suam ferientibus professa est, nec latitantem etiam Armoniam, loco cuius occidebatur, accusavit, verum tacita et immota, suscipiens letiferos ictus, occubuit.

Felix pariter et infelix Armonia: felix fide, infelix perditione fidelis. Attamen cum ex oculto innocue puelle perseverantiam et fortem in mortem animum ac manantem ex vulneribus virgineum sanguinem cerneret Armonia stupens, cum, virgine cesa iamque abeuntibus percussoribus, posset evadere, toto pectore admirari fidem cepit et, inclita pietate capta, effusis lacrimis, passa non est impune cruorem innocuum prospectare et vitam, tantopere ac aliena fide servatam, in evum protelare longius, satius ducens ad inferos cum tam fida iuvene immatura morte descendere, quam canos cum infidis civibus expectare.

O pietas, o prisca fides! Que evaserat, in medium prodiens, revocatis in se cruentis gladiis, fraudem nutricis et occise fidem suamque conditionem confessa, sanguinem suum ultro inferias occise concessit et crebris lacessita vulneribus, in quantum potuit, secus cadaver premortue corruit. Cui quod pietas evi abstulit, dignissimum literis restituisse fuit; verum difficile cernere cuius maior, an premortue fides an superviventis pietas fuerit: illa virtutem prime, hec secunde nomen facit eternum.

 

LXIX. De Busa canusina apula muliere.

Busa quam, quasi Busa cognationis sit nomen, quidam Paulinam vocant, mulier fuit apula, origine canusina, quam ut ex generoso sanguine natam credam et aliis meritis pluribus splendidam, facit magnificum illud facinus quod unicum de ea posteritati reliquit antiquitas.

Aiunt enim, Hanibale peno infesto bello adversus Romanos agente, atque igne ferroque omnem Ytaliam populante et sanguine plurimo fedante, cum apud Cannas, apulum vicum, magno certamine non solum hostes superasset, sed fere ytalicas omnes confregisset vires, actum est ut ex eo conflictu cedeque ingenti noctu per devia ex multis dispersis vagisque circa decem milia Canusium devenirent, que tunc civitas fidem romane societatis servabat. Quos omnes exangues fessos inopes inermes nudos affectosque vulneribus, non exterrita casu nec victoris potentia, comiter propriis in edibus Busa suscepit hospitio, eosque ante alia bono esse animo iussit et, adhibitis medicis, vulneratos materna affectione curari fecit, nudis vestimenta, imo cunctis, mira liberalitate concessit et inde inermibus arma, cotidianos omnibus sumptus ex bonis exhibuit suis refocillatisque comi pietate miseris et in spem revocatis abire volentibus, ultro viaticum cunctis concessit, nec ulla ex parte circa oportunitates continue affluentium manum retraxit: equidem mirabile dictu et in muliere longe laudabilius quam si homini contigisset.

Alexandrum enim Macedonum regem et universi orbis invasorem, inter alia eius decora precipua, magnificentia extollere prisci consuevere, asserentes eum, nedum iocalia pretiosa, pecunias ingentes et munera huiusmodi permaxima munificentiis aliorum principum fere largiri consuetum, verum principatus eximios regna splendida et amplissima imperia amicis et non nunquam victis regibus exhibere. Pulchrum quidem et magnificum et totis extollendum preconiis est, sed minime — ut reor Buse magnificentie adequandum. Nam Alexander vir fuit, femina Busa, quibus familiaris, imo innata tenacitas est et animositatis perminimum; rex ille, et maximus, hec privata mulier; ille, quod violentia sorripuerat sua, hec, quod iure hereditario, possidebat; ille, quod sibi forsan commode servare nequibat, hec quod diu servaverat et servasse volens adhuc poterat; ille bene meritis et amicis, hec extraneis et incognitis; ille rebus florentibus suis, hec suis autantibus, et periclitantibus amicorum; ille apud exteras nationes, hec sub patrio celo in presentia inter suos; ille ut gloriam manificentie lucraretur, hec ut indigentibus auxilium inpenderet. Quid multum? Si mentem, si sexum, si qualitatem prospectemus amborum, non dubitem quin sub equo iudice longe plus Busa ex liberalitate sua quam Alexander ex sua munificentia glorie consequatur.

Sed cui vult candidior cedat laus; mea sententia, Busa suis substantiis optime usa est. Non enim natura parens e penetralibus terre in publicum eduxit aurum, ut ex matris utero deferretur in tumulum, quod avari faciunt dum archivo sepeliunt et custodia nimia incubant, quasi iterum nascituro; verum, ante omnia ut communi exhiberetur comodo, inde honesto fulgori nostro et amicorum convictui, et, si supersit, prostratis fortune iniuria, ira celi fatigatis, paupertate minus digne pressis, carceri alieno crimine clausis et quibuscunque attritis egestate anxia, ministremus suffragia liberali animo; non equidem ut appareamus, verum ut proficiamus; non ut lucremur, sed ut largiamur, huiusmodi inpendenda sunt comoda, eo adhibito rationis moderamine, ne, dum aliis opitulamur, nobis procuremus inopiam, qua cogamur alienis, nedum dicam manus violentas inicere, sed nec etiam oculis inhiare.

 

LXX. De Sophonisba regina Numidie.

Sophonisba quidem, posito splendens Numidarum regina incesserit, austeritate mortis intrepide a se sumpte longe luculentior facta est.

Hec enim filia fuit Hasdrubalis, Gisgonis filii maximique Cartaginensium principis, Hanibale vexante Ytaliam. Que cum esset etate florens et forma satis egregia, a patre, Syphaci, potentissimo Numidie regi, in coniugium virgo copulata est; nec equidem desiderio regie affinitatis tantum; sed optabat vir sagax, instante Romanorum bello, non solum barbarum regem Romanis subtrahere, sed opere filie blandientis in partes Cartaginensium adversus Romanos convertere; nec a precogitata fallacia deceptus est. Nam cum nuptias Syfax celebrasset, a premonita adolescentula, formositate favente, in tantum sue dilectionis ardorem tractus est, ut nil preter illam sibi carum aut delectabile arbitraretur Syphax; et sic, dum ureretur infelix et appareret Cornelium Scipionem ex Sycilia in Affricam cum exercitibus traiecturum, Hasdrubalis monitu, Sophonisba blanditiis precibusque adeo Syphacis animum in desiderium suum traxit, ut, non solum Romanos relinqueret, quibus amicitie fidem prestiterat, et Cartaginensibus iungeretur, verum ultro alieni belli principatum assummeret; quam ob rem perfidia calcata fide, quam pridie Scipioni hospiti suo promiserat, ei per literas, nondum transfretanti, in Affricam interdixit ingressum. Ceterum Scipio, ingentis animi iuvenis, damnata barbari regis nequitia, depositis haud longe a Cartagine copiis, illum ante alia expugnavit per Massinissam regem sotium et Lelium legatum suum; per quos, exercitu fuso, captus vinctusque deductus est Cyrtam, regiam Numidie civitatem, nec ante catenis onustus civibus ostensus est quam Massinisse civitatis deditio facta. Qui, cum nondum Lelius appulisset, eam intrans, motu rerum repentino tumultuantibus omnibus, regiam, ut erat armatus, intrans, obviam habuit Sophonisbam; que fortunarum suarum conscia, cum eum intrantem vestibulum ultra alios armis insignem cerneret, ut erat, regem auspicata, ad eius proclivis genua, pristine fortune animum retinens, inquit: — Sic, rex inclite, deo visum est et felicitati tue ut in nos, qui paulo ante reges eramus, que velis possis omnia. Verum si permissum est captive ut coram victore et vite mortisque sue domino supplices voces emictere possit eiusque genua atque dexteram victricem contingere, deiecta precor per maiestatem tuam, in qua et ego paulo ante eram, perque genus regium et comune numidicum nomen, etsi meliori suscipiaris omine, quam hine abierit Syphax, in me, quam tui iuris noviter adversa fecit fortuna, agas quod in oculis tuis pium bonumque visum sit, dum modo insolenti et fastidioso, potissime Penis, Romanorum arbitrio viva non tradar. Facile enim potes advertere quid romana hostis, cartaginensis et Hasdrubalis filia — sino quod Syphacis coniunx — timere possim; et, si omnis in hoc alius tollitur modus, ut tua manu potius moriar facito, quam hostium in potestatem viva deveniam, precor et obsecro —.

Massinissa qui et ipse numida erat et, uti omnes sunt, in libidinem pronus, venustatem oris orantis inspiciens — addiderat quippe infortunium, pium quoddam et insolitum decus suplici — motus et humanitate et libidine tractus, cum nondum adventasset Lelius, uti erat in armis, dextera data, inter feminarum querulos ululatus et tumultum discurrentium undique militum, levavit orantem eamque sibi extemplo iunxit in coniugem, medio in strepitu armorum nuptiis celebratis; puto hac via arbitratus et libidinis sue et precibus Sophonisbe invenisse modum. Die demum sequenti Lelium venientem suscepit et, eo sic iubente, cum omni ornatu regio et preda cetera ac nova coniuge redeuntes in castra, primo a Scipione ob rem bene gestam comiter suscepti sunt; deinde cum ab eo, ob celebratas cum captiva romani populi nuptias, amicabiliter redargutus esset et in tabernaculum secessisset arbitrisque remotis suspiriis lacrimisque oppletus diu ingemuisset, adeo ut a circumstantibus audiretur, urgente Sophonisbe fato, accersiri ad se iussit quem ex servis fidelissimum habebat, cui commiserat servandum venenum ad incertos fortune casus, eique precepit ut illud, poculo dilutum, Sophonisbe deferret diceretque libenter se illi, quam sponte dederat fidem. servaturum si posset; verum, quoniam a quibus poterat arbitrium subtrahebatur suum, quam ipsa petierat, non absque merore suo, prestabat fidem, si uti velit, scilicet ne in potestatem viva veniat Romanorum; ipsa tamen patris patrieque et duorum regum, quibus paulo ante nupserit, memor, sibi quod videretur consilium summeret. Que quidem audito, constanti vultu, nuntio dixit: — Accipio nuptiale munus et, si nil aliud a viro coniugi dari poterat, gratum habeo; sed refer satius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem —. Nec acrius dicta dedit quam poculum sumpserit et, nullo signo trepidationis ostenso, confestim hauxit omne; nec diu tumescens in mortem, quam petierat, miserabunda collapsa est.

Edepol annoso homini, cui iam vita tedium, nec spes alia preter mortem, nedum puellule regie, tune, habito ad notitiam rerum respectu, vitam intranti et quid in ea dulcedinis sit percipere incipienti, magnum et admirabile fuisset, et nota dignum, morti certe adeo impavide occurrisse.

 

LXXI. De Theosena Heredici principis filia.

Theosena thessala ac nobilis origine mulier, hinc dulci pietate inde atrocitate severa inclitum de se futuris testimonium liquit.

Hec enim Herodici Thessalorum principis, Phylippo, Demetrii filio, Macedonibus imperante, filia fuit eique soror ex eisdem parentibus extitit, Archo nomine; quibus cum primo eiusdem Phylippi nequitia pater occisus esset, temporis tractu, eadem suadente perfidia, ab eodem nepharia morte viris private sunt, unicuique ex viro filio unico relicto superstite. Eis igitur viduis, Archo primo Poridi cuidam, gentis eorum principi, nupsit multosque ex eo filios peperit. Theosena autem constantiori animo a multis proceribus frustra in coniugium expetita, longius viduitatem servavit. Verum cum morte subtracta fuisset Archo, compassa nepotibus ne ad manus noverce alterius venirent, seu alias minus accurate alerentur a patre, ut eos tanquam proprios educaret, eidem Poridi sese connubio ionxit, nulla lege illis temporibus prohibente, cepitque, non aliter quam si ipsa foret enixa, pia cum diligentia illos alere, ut satis appareret eorum magis obsequio quam suum ob comodum nupsisse Poridi. Quibus sic se habentibus, contigit ut Phylippus Macedonum rex, eo quod inquieti esset ingenii, iterum adversus Romanos, tune orbe clara felicitate florentes, bellum moliretur animo; et ob id cum evacuasset, maximo regni sui motu, veteribus colonis fere omnes Thessalie maritimas civitates eosque in Peoniam, que postea Emathia dicta est, mediterraneam regionem turmatim transmigrare iussisset Tracibusque eius ore, tanquam futuro bello aptioribus atque fidelibus, oppida concessisset vacua audissetque abeuntium execrationes in se, ratus est nil sibi tutum fore ni filios eorum, quos dudum truculentos occiderat, eque perimeret omnes; quos cum capi iussisset et in custodiam servari, ut non uno cunctos ictu occideret, sed vicissim successo temporum aboleret, actum est ut Theosena scelesti regis edictum audiret et, memor sui sororisque virorum necis, filium nepotesque peti arbitrata est; et existimans, si in regis devenirent manus, non solum sevitie eius eos ludibrio futuros, sed etiam custodum, necessitate cogente, libidinem et fastidia subituros; ad quod evitandum, confestim in atrox fitcinus iniecit animum ausaque dicere viro patrique eorum est se potius, si aliter non daretur, occisuram omnes propria manu quam pateretur in Phylippi potestatem deduci. Poris autem execratus tam scelestum crimen, in solatium uxoris natorumque salutem deportaturum se eos et apud fidos hospites positurum fugeque futurum comitem spopondit. Nec mora; nam cum finxisset se a Thessalonica Eneam ad statutum quotannis Enee conditori sacrificium profecturum ibique inter solemnes cerimonias epulasque diem consumpsisset, una cum natis et coniuge, clam, soporatis omnibus, noctis vigilia tertia, tanquam in patriam rediturus, preparatam navem conscendit, eo proposito ut Euboeam, non Thessalonicam peteret. Ceterum longe illi aliter contigit. Vixdum litus Enee reliquerat, et ecce per noctis tenebras ventus ex adverso surrexit, eum non quo cupiebat, sed unde discesserat invitum retrahens. Cui cum frustra remis in contrarium niterentur navales sotii, dies eluxit litorique propinquos ostendit; regii vero custodes ex portu laborantem navem cernentes eamque fugam moliri existimantes, ad eam retrahendam confestim armatum misere lembum, gravi imperantes edicto ne qui mictebantur absque navi reverterentur in portum. Poris quidem, instantis periculi conscius, dum lembum cernit venientem, nunc remiges nautasque, ut totis insisterent viribus, nunc deos, ut periclitantibus prestarent suffragium, intentus orabat. Quod Theosena conspiciens, nec ignara periculi, quasi sibi a superis tempus prestitum foret, dum Poridem orantem cernit, ad precogitatum revoluta facinus, evestigio venenum poculo diluit et expedivit gladios et filio atque nepotibus in conspectu ponit et ait: — Mors sola vindictam salutemque nobis omnibus prestare potest. Ad mortem poculum gladiusque sont vie; qua quenque delectat, regia superbia fugienda est. Mei ergo iuvenes generosos excitate animos et qui maiores estis viriliter agite: capite ferrum, aut poculum haurite, si mors sevior fortasse delectat, et in eam liberam confugite, postquam in vitam tendere estuosi maris impetus prohibet —.

Aderant iam hostes et atrox femina mortis autor instabat urgebatque iuvenes hesitantes. Quam ob rem alii alio leto absumpti semianimes et palpitantes adhuc, Theosena iubente, precipitantur e navi. Que cum, quos pie educaverat ob libertatem egisset in mortem, ne sibi, quam dissuaserat aliis, servitutem servasse videretur, egregio animo virum adhuc orantem in mortis comitem complexa est secumque in procellosum mare precipitem traxit, satius libere mori rata quam vivens feda servitute tabescere, et sic, hostibus nave relicta vacua, solatium sevitie sue Phylippo abstulit et sibi dignum memoria mulier austera monimentum peperit.

 

LXXII. De Beronice Capadecie regina.

Beronices pontica, cui et Laodices nomen fuit, etsi sanguinis fulgore locum inter claras mulieres quesisse forsitan videatur, longe magis non ob fervidum amorem in filium — quo, ut plurimum, matres uruntur — sed ob meritum insignis eius audacie in vindictam eius summendam, occupasse censetur. Quod, ne videatur a calamo surreptum, paucis explicandum est. Hec Mitridatis, regis Ponti, eius, qui adversus Aristonicum cum Romanis paulo ante bellum gesserat et repentina demumsubtractus morte fuerat, filia fuit et Mitridatis, superioris Mitridatis filii, et hostis diuturno bello Romanorum, soror, Ariaracti Capadocie regi nupsit. Cui, per insidias agente Mitridate, Beronicis fratre, a Gordio quodam occiso, filii duo fuere superstites. Verum cum Nicomedes, ea tempestate Bithinie rex, Capadociam occupasset, quasi cede regis vacuam, regni avidus Mitridates pietatem finxit seque recuperaturum nepotibus regnum aiens arma sumpsit in Nicomedem. Sane cum comperisset Laodicem viduam, Nicomedi nuptam, ficta pietas in veram conversa: pulso armorum viribus ex Capadocia Nicomede, Ariaracti, nato ex fratribus grandiori, patrium restituit regnum. Quem cum postea, facti penitens, per fraudem occidisset, et iunior alter, cui et Ariaractes nomen erat, ex Asya ab amicis revocatus regnare videretur, ut placet aliquibus, opere Mitridatis eiusdem per insidias etiam trucidatus est. Quod adeo egre tulit infelix genitrix, gemina orbata prole, ut dolore coercita, sexus oblita, furens arma corriperet et, iunctis iugalibus equis, currum conscenderet, nec fugientem cursu precipiti Ceneum satellitem regium, scelesti facinoris executorem, sequi primo desisteret quam eum, cum hasta nequisset, saxo ictum prostrasset superque iacentis cadaver indignabunda corrum ageret et inter hostilia tela, nullo fratris, tune hostis, pavore perculsa, domum usque, in qua cesi pueri corpus servari existimabat, perveniret eique maternas lacrimas miseranda concederet et officium persolveret funerale.

O bone deus, o inexpugnabiles nature vires et amoris invicti fortitudo, quid maius, quid mirabilius egisse potuistis? Quos omnis Asya et forsan iam Ytalia tremebat exercitus, egistis ut impavida mulier et armis induta, inpulsu penetraret vestro et, formidabilis regis despectis viribus odioque, ad eum perimendum, cui victoris munus et gratia servabatur, audaciam ingenium prestitistis et robur.

Attamen hunc alii egritudine fatigatum puerum nature solvisse debitum volunt et eum, quem a Mitridate cesum diximus, fuisse quem mater, eo quo potuit conatu, ulta est.

 

LXXIII. De coniuge Orgiagentis gallogreci.

Orgiagontis Gallogrecorum reguli coniugis meritum decus et claritatis precipue premium videbatur posse subtrahere ignoratum nomen quod barbaries, ydiomatis incogniti invidia, nostris laudibus, reor, inter mediterraneos Asye saltus et speleas obruit Latinisque clausum subtraxit. Sed absit ut hoc infortunii crimen egisse potuerit quin illi, sub mariti titulo, quod nostre possunt literule splendoris meriti inpendatur.

Superato igitur a Romanis, sub duce Scipione Asyatico, Anthioco magno, Syrie Asyeque rege, Gneus Manlius Torquatus consul, Asyam sortitus provinciam, ne frustra transtulisse videretur copias, seu ociosum haberet militem, purgatis hostium reliquiis circa maritimas oras, suo ex arbitrio in montanas abditasque regiones evectus Asye, adversus Gallogrecos, efferatos barbarie populos, quoniam Anthiocum adversus romana arma subsidiis iuvissent et non nunquam omnem turbarent discursionibus Asyam, acre bellum intulit. Verum cum iam diffiderent Gallogreci, oppidis relictis, in vertices montium, natura loci munitos, cum coniugibus filiisque et reliquis fortunis suis abiere et se armis a circumsidentibus hostibus, quibus poterant, tutabantur et viribus. Attamen, duro militum romanorum robore superati ac per decliva montium deiecti cesique, qui superfuerant, deditione facta, victoriam Manlii confessi sunt.

Erat captivorum utriusque sexus et etatis multitudo ingens; custodie quorum prepositus centurio, cum Orgiagontis reguli coniugem vidisset, etate valentem et corporis formositate conspicuam, in eius lapsus concupiscentiam, romane honestatis immemor, aspernanti quibus poterat viribus stuprum intulit.

Quod mulier adeo grandi pertulit indignatione, ut non magis libertatem cuperet quam vindictam; sed cauta in tempus votum silentio texit. Cum autem venisset pro redimendis captivis, pecunia pacta, excanduit innovata ira caste sub pectore mulieris; que, premeditata quid sibi faciendum instaret, soluta vinculis, cum suis se traxit in partem iussitque centurioni poscenti ponderari aurum. Cui operi dum centurio intentos animum tenebat et oculos, hec, ydiomate suo, Romanis incognito, servis imperavit ut centurionem percuterent et caput evestigio preciderent mortuo; quod sinu servatum illesa remeavit ad suos. Et cum in conspectu pervenisset viri recitassetque quid captive illatum sit, quod detulerat ad pedes eius deiecit, quasi pretium illati dedecoris et ruboris feminei, quod potuerat, purgamentum tulisset.

Quis hanc, non dicam solum romanam, sed ex acie Lucretie unam, potius quam barbaram mulierem, non dicat? Stabant adhuc in conspectu carcer cathene et circumstrepebant victricia arma et sevi vindicis superimminebant secures, necdum satis erat mulieris libertas reddita, cum labefactati corporis indignatio in tam grandes vires honestum pectus inpelleret ut nec iterum, si oportuerit, subire cathenas, tetrum intrare carcerem et cervicem prebere securibus expaverit animosa femina, inclita scelesti facinoris ultrix, quin servorum gladios constanti iussu in caput infausti stupratoris adigeret.

Quonam acriorem hominem, animosiorem ducem, severiorem in male meritos imperatorem comperies? Quonam sagaciorem audacioremque mulierem adeas, aut matronalis honestatis magis pervigilem servatricem? Videbat mirabili mentis perspicacia femina hec quoniam satius foret in mortem ire certam quam cum incerto dedecore domum viri repetere nec, nisi per maximos ausus et discrimen, posse testari in corpore violato illibatam fuisse mentem. Sic ergo decus servatur femineum, sic sublatum recuperatur, sic pudici cordis testimonium redditur. Et ideo prospectent, quibus inclite pudicitie cura insidet animo, quoniam non satis sit, ad cordis sinceritatem testandam, lacrimis et querelis se violentiam passam dicere nisi, dum possit, quis in vindictam egregio processerit opere.

 

LXXIV. De Tertia Emilia primi Africani coniuge.

Tertia Emilia, etsi tam ex claritate familie Emiliorum, ex qua splendidam originem duxerat, quam ex coniugio strenuissimi viri Scipionis primi Affricani perlucida sit, longe tamen ampliori lumine facinore emicuit suo. Nam cum is qui iunior quondam Luteio principi sponsam virginem, primo iuventutis flore ac spetiosissimi decoris spectabilem, cum thesauris a parentibus pro eiusdem virginis redemptione oblatis, intactam restituit, senior factus se ipsum a damnate concupiscentie illecebris nequisset surripere, sed in dilectionem ancillule sue et concubitum incidisset; quod cum difficillimum sit honesti amoris animadvertentiam fallere, Tertiam latere non potuit; quinimo temporis tractu cuncta cognovit. Et quis dubitet quin egerrime tulerit? Asserunt enim non nulle, omni oris rubore seposito, nil iniuriosius, nil intolerabilius nupte mulieri fieri posse quam quod iure thori suum dicunt a viro extere concedi femine; et ego edepol facile credam. Nam seu fragilitate sexus eveniat, seu minus bona de se opinione faciente, suspitiosissimum animal est femina. Arbitrantur enim evestigio, si quid in alteram viro agitur, in detrimentum amoris sibi debiti operetur. Sed quantumeunque difficile visum sit, constanti tamen pectore mulier inclita tulit tantoque cognitum viri crimen oppressit silentio ut, nedum alter, sed nec vir ipse perpenderit eam sensisse quid ageret. Existimabat autem discreta uxor indecens nimium in propatulo sciri quod is qui virtute inclita reges nationesque validas subegerat, ipse amori ancillule subiaceret. Nec sanctissime mulieri satis visum hoc, Scipione vivente, archanum servasse; quin imo, eo iam defuncto, ad auferendam a viri memoria illecebrem notam, si, quomodo crimen, alicunde expirasse potuisset et causa, ne ea que tam celebris viri fuerat usa concubitu, aut a quoquam servitutis improperio deturpari posset, aut minus decenti lascivia cuiquam misceretur de cetero, qua labefactari videretur amplissimi viri concupiscentia, primo illam manumisit liberali animo, deinde liberto suo in coniugem dedit.

O sacris in celum extollenda laudibus mulier, hinc equo atque tacito patiens iniurias animo, inde liberali in rivalem sibi ancillulam defuncti viri persolvens debita! Quod quanto rarius contigisse vidimus, tanto debemus arbitrari splendidius. Conclamasset altera et in concilium vocasset affines vicinas et quascunque cognitas mulieres easque longa dicacitate complesset onerassetque querelis innumeris se omissam, se relictam, se vilipensam, se in nullo pretio a viro habitam eoque vivente viduam et ancillule servule et deiecte sortis meretricule postpositam; abiecisset extemplo, imo sub corona vendidisset ancillam, virum etiam publice infestasset lacrimis et questibus, nec curasset, dum ius suum garrulitate defenderet, numquid, honestissimi alias viri, famam inclitam macularet.

 

LXXV. De Dripetrua Laodocie regina.

Dripetruam Laodocie fuisse reginam et magni Mitridatis filiam legimus. Quam etsi commendabilem fecerit ea fides qua parentibus sumus obnoxii, plus satis, me iudice, illam inaudito goodam opere memorabilem fecit natura parens. Nam, si codicibus veterum adhibenda fides est, hec, cum gemino dentium ordine nata, monstruosum de se spectaculum Asyaticis omnibus tribuit evo suo. Que etsi nullum in mandendo a tam inusitata dentium quantitate susceperit impedimentum, insigni tamen deformitate non caruit quam, ut iam pertactum est, laudabili fide compescuit. Nam superatum a Pompeo magno Mitridatem genitorem suum, nullis periculis aut laboribus indulgendo, semper secuta est et obsequio tam fideli testata nature crimina imputari parentibus non deberi.

 

LXXVI. De Sempronia Gracci.

Sempronia filia fuit Titi Sempronii Gracci, suo tempore clarissimi viri, suscepta ex Cornelia, olim maioris Scipionis Africani filia. Fuit et insuper coniunx splendidi viri Scipionis Emiliani qui et avi cognomen ob deletam Cartaginem postea consecutus est, et soror insuper Tyberii et Gaii Graccorum, amplitudine et constantia animi a maioribus non degenerans suis. Huic enim post cesos fratres ob seditiones suas aiunt contigisse ut a tribuno plebis coram populo in iudicium traheretur, non quidem absque maxima consternatione mentis. Ibi autem, far vente multitudine et potestate tribunitia omni instante, ut deoscularetur Equitium, ex Firmo piceno hominem, tanquam nepotem suum et Tyberii Gracci fratris sui filium, eumque ex Sempronia familia susciperet cogebatur. Que quidem, etsi eo in loco consisteret in quo etiam principes tremere consueverant, et hine inde dissonis clamoribus imperite multitudinis ageretur minareturve, ex adverso torva facie sublimis tribunorum autoritas, in nichilo muliebris constantia fracta est; quinimo memor Tyberio fratri preter tres filios non fuisse, quorum alter iuvenis, dum in Sardinia stipendia mereretur, obierat et alter adolescentulus paulo ante patris ruinam Rome diem clauserat, et tertius infantulus, post genitoris cedem postumus natus, apud nutricem aleretur adhuc, constantissimo pectore et acri vultu nulla ex parte territa, extraneum temerariumque Equitium, clarum genus Graccorum mendaci demonstratione fedare conantem, a se ignominiose reiecit, nec ad id agendum quod iubebatur ullis imperiis aut minis induci potuit aut flecti. Qua tam animose Equitio data repulsa, et insani hominis protervia frustrata, et a tribunis, accuratius exquisito negocio, cognita et generosi animi mulieris perseverantia laudata est.

Erunt forte qui dicant, esto iure maiorum suorum Sempronia meruerit, non tamen hanc ob constantiam inter claras fuisse ponendam, eo quod, quodam innato sibi more, mulieres in quocunque proposito obstinate opinionis atque inflexibilis pertinacie sint. Ego autem, dato non inficiar, eas tamen, si veritati innitantur, arbitror laudandas; cui profecto Sempronia insistebat.

Sunt preterea qui velint hanc tam indomite fuisse cervicis ut nil adversus iudicium suum factum quod reliquerit, si daretur facultas, inultum; et ob id arbitrantur eam in mortem Scipionis viri sui prestitisse consensum eo quod, diruta Numantia, rogatus sententiam dicere numquid iuste cesum existimaret Tyberium, nullo habito ad affinitatem respectu, seditiosi hominis truculentam laudaverit mortem.

 

LXXVII. De Claudia Quinta muliere romana.

Claudia Quinta romana fuit mulier; quibus tamen orta parentibus, non satis patet; verum insigni quadam audacia perpetuam sibi claritatem peperit.

Hec cum assiduo ac vario et accurate plurimum uteretur ornatu ac oris cultu nimio incederet splendida, a gravioribus matronis non tantum minus honesta, verum et minus pudica arbitrata est.

Sane, Marco Cornelio et Publio Sempronio consulibus, anno scilicet quintodecimo belli punici secundi, factum est ut e Pesimunte deum mater Romam in faucibus Tyberis applicaret. Ad quam suscipiendam e navi, cum iuxta responsum oraculi Nausica, ab universo senatu totius urbis vir optimus iudicatus, cum matronis omnibus eo usque concederet ubi propinqua navis, contigit ut, volentibus nautis litori propinquare, hereret vado fluminis ratis qua vehebatur simulacrum. Et cum nec trahente iuvenum multitudine posse moveri videretur, Claudia aliis matronis immixta sue virtutis conscia palam summissis genibus deam supplex deprecata est ut, si se castam arbitraretur, cingulum sequeretur suum. Et illico fidenter consurgens, id futurum sperans quod prece quesiverat, navim alligari cingulo iussit et ab ea iuvenes amoveri omnes; nec ante factum est quam, trahente Claudia, facillime navem a vado evelleret et, mirantibus cunctis, eam in partem quam cupiebat traheret; ex quo tam mirabili successu secutum est evestigio ut omnium de minus servata pudicitia, maxima Claudie laude, in contrarium verteretor opinio. Et sic que ad litus turpi lascivie nota maculata processerat, decorata insigni pudicitie splendore, patriam reintravit.

Verum etsi pro voto Claudie cesserit, absit ut existimem sane mentis esse, quantumcunque innocue, similia audere. Velle enim, ut se quis ostendat insontem, id agere quod preter naturam sit, Deum potius temptare est quam obiecti criminis purgare labem. Sancte nobis agendum est, sancte vivendum; et si minus boni existimemur, non absque bono nostro patitur Deus; vult quippe nostra firmetur patientia, auferatur elatio, exerceatur virtus et ut nobiscum ipsi letemur, dum alios noscit indignos. Satis nobis est, multum est, imo permaximum, si Deo teste bene vivimus; et idcirco, si minus bene de nobis sentiunt homines, dum bene fecerimus, non curemus, dum male, ut emendemur totis viribus instandum est, ut eos potius male opinantes sinamus quam male agentes simus.

 

LXXVIII. De Hypsicratea regina Ponti.

Hypsicrathea, quamvis eius originem ignoremus, magni tamen Mitridatis coniunx et Ponti grandis regina fuit, forma spectabilis et invicti amoris in virum adeo commendanda ut ex eo suo nomini fulgorem perpetuum meruerit. Mitridati quippe, diuturno atque sumptuoso et discriminibus variis pendulo adversus Romanos bello laboranti, esto illi barbarico more coniuges alie et concubine plurime forent, amoris eximii facibus incensa, seu regiones amplissimas peragranti, seu certamina ineunti, seu transfretationes paranti, semper fuit fidissima et inseparata comes. Hec equidem, egre ipsius absentiam patiens atque existimans neminem posse preter se rite obsequia inpendere viro et, ut plurimum, infida ministeria fore servorum, ut ipsa dilectissimo sibi posset oportuna prestare, etsi difficillimum videretur, sumpsit tamen prosequendi consilium; et quoniam tanto operi muliebris habitus videbatur incongruus et indecens lateri bellicosissimi regis incedere feminam, ut marem fingeret, ante alia aureos crines, quibus plurimum gloriantur mulieres, forcipibus secuit et syderei vultus sui precipuum decus, non solum una cum crinibus galea tegere passa est, verum pulvere et sudoribus ac armorum deturpare rubigine, armillas aureas et iocalia vestesque purpureas et in pedes fluxas ponere aut genutenus resecare et eburneum pectus lorica tegere atque tibias ocreis devincire, abicere anulos et digitorum preciosissima ornamenta et eorum vice parmam hastasque gestare fraxineas et parthicos arcus et pharetras, loco monilium, cingere et adeo apte omnia, ut ex petulanti regina veteranum factum militem credas. Sed forsan facilia hec. Assueta quidem regiis in thalamis ocio et molliciei et celum spectare perraro cum, eis omissis, animo virili predita, equis insidere didicisset invicta et armorum onusta, post virum per aspreta montium et lubrica vallium die nocteque algores estusque superans, citato discurrere cursu persepe comperta est regalisque thori loco nudum quandoque solum et lustra ferarum, corpore durato, cogente somno, premebat impavida, victori viro seu profugo semper comes adiutrixque laborum et consiliorum particeps incedens ubique. Quid multa? Pios oculos vulnera cedes sanguinem, quem et ipsa pugnans spiculis fundebat, aliquando posse absque horrore conspicere docuit, et aures, cantibus assuetas, equorum fremitum militares tumultus et classica audire absque mentis obstupefactione coegit. Tandem cum multa pertulisset, etiam robusto militi gravia, Mitridatem, a Gneo Pompeio superatum atque fatigatum, per Armenos saltus Pontique latebras et efferatas quascunque nationes cum paucis ex amicis secuta est, nunc afflictum spe meliori recreans, nunc solatiis, quorum cupidum noverat, demulcens adeo ut illi tantum consolationis attulerit ut, in quascunque solitudines ageretur, coniugali sibi videretur in thalamo refoveri.

O pectus coniugalis dulcedinis sacrarium, o inexhausta amicitie virtus, quibus quamque sanctis viribus muliebrem animum roborastis! Nulla profecto usquam uxor pro viro similia, nedum graviora, pertulit. Quo merito, si in eius perpetuam laudem antiquitas versata est, minimum admirari iure posteritas poterit.

Ceterum ex tot laboribus tantaque tanque inclita fide benemerita mulier a viro non satis dignum retulit premium. Nam cum is senex iam filium ex ea susceptum iratus occidisset et, urgentibus Romanorum viribus, non solum in regnum sed in regiam se recepisset, esto animo moliretur ingentia et legationibus varias atque longinquas nationes in bellum adversus Romanos suscitare conaretur, a Pharnace filio, ob eius sevitiam in filios amicosque rebellante, obsessus est. Quod cum cerneret et eum inexorabilem invenisset, postremam rerum suarum arbitratus ruinam, cum reliquis tam coniugibus quam pellicibus ac filiabus, Hypsicratheam, que tot vite sue subsidia laborando prestiterat, ne illi superviveret, veneno assumpsit.

Sane ingratum Mitridatis opus Hypsicrathee meritam gloriam minuisse non potuit; corpus mortale veneno immatura morte sublatum est, nomen eius monimentis venerandarum literarum ad nos usque et in perpetuum fama celebri vivet et longa quidem posteritate fraudari non poterit.

 

LXXIX. De Sempronia romana.

Semproniam, alteram a superiori, fuisse celebris ingenii feminam sepius legisse meminimus, sed, ut plurimum, ad nephanda proclivem. Hec, maiorum testimonio, genere inter romanas et formositate splendida fuit et tam viro quam liberis fortunata satis. Quorum cum nomina minime teneam, in id veniamos ut que in femina, laudari forte possunt seu ex quibus nomen eius effulsit. locum primum occupent.

Fuit igitur hec ingenii tam prompti atque versatilis ut et intelligeret illico et exequeretur etiam imitando quicquid aliquem dicentem aut facientem vidisset aliquando. Hinc cum non solum latinas sed et grecas literas didicisset, ausa est, nec muliebriter, quinimo adeo perspicaciter, versus, dum vellet, componere, ut in admirationem etiam traheret qui legissent: egregium quippe et laudabile docto viro. Fuit insuper tante tanque elegantis facundie ut modestiam suadere, iocos movere, risum elicere, molliciem atque procacitatem excitare volens posset et, quod maius est, tam lepidi moris in loquendo fuit, ut in quocunque sermonis genere verteretur, illud facetie atque leporis plenum audientium auribus inferret. Preterea psallere eleganter et eque etiam saltare novit: que quidem, si sane utantur, forsan commendande plurimum in femina dotes sunt. Ceterum pessimis imbuta facinoribus longe aliter usa est. Nam audacia nimia percita, non nunquam in viriles damnandos nimium ausus evasit; et dum psallere et saltare, instrumenta profecto luxurie, in lasciviam uteretur, urens libidine, ad eam exaturandam, fama pudoris matronalis omnino neglecta, homines sepius requisivit quam requireretur ab eis.

Cuius huius mali, quod in non nullis tam validum cernimus, existimes fuisse radices? Ego naturam absit ut damnem cuius, quantumcunque magne sint vires, circa rerum principia flexibiles adeo sont, ut eo fere quo velis parvo labore ducas quod natum est; et sic, neglectum, semper vergit in peius. Nimia enim, ut arbitror, in adolescentulas maiorum indulgentia, virginum sepe depravata sont ingenia; quibus licentiose, ut sepius fit, declinantibus in lasciviam, paulatim feminea cedit tepiditas et insurgit illico audacia, aucta a stolida quadam opinione qua asserunt id decere quod libet; et postquam semel eo itum est ut infectum sit virginale decus et frontis rubor abiectus, ut retrahamus labantes in vacuum labores inpendimus. Hinc non solum libidini hominum mulieres occurrunt, sed provocant.

Post hec Sempronie fuit auri cupido permaxima et, uti ad adipiscendum turpi questui se avida ingerebat, sic in quibuscunque sceleribus erat in expendendo profusa, in tantum ut nullus illi esset in avaritia et prodigalitate modus.

Exitiale malum est auri desiderium in femina et manifestissimum vitiati pectoris testimonium. sic et detestanda prodigalitas que, quotiens mentem sibi natura adversam intrat, uti muliebris est, cui infixa tenacitas, nulla preter inopiam salutis spes haberi de cetero potest; de honestate eius deque suis substantiis actum est.

Non enim ante subsistunt quam in extremum dedecus et in miseriam venerint. Mulierum, parsimonia est: ad eas spectat intra limen cum fide servare quod quesitum defertur a viris. Hec, quantum auri damnanda cupido et immoderata profusio, tantum laudanda est, cum ipsa sit sensim substantiarum auctrix egregia, domestice rei salus, integre mentis testis, laborum solatium et inconcussa splendide posteritatis basis.

Porro, ut in unum eius et extremum, ut arbitror, facinus omnia eius concludamus scelera, flagrante illa per stifera face seditiosissimi hominis Lucii Catiline et se iniquis consiliis et coniuratorum numero ad desolationem perpetuam romane reipublice in ampliores vires assidue extollente, facinorosa mulier ad pleniorem suarum libidinum captandam licentiam, id appetens quod etiam perditis hominibus fuisset horrori, coniuratis se immiscuit ultro, domus etiam sue penetralia sevis colloquiis patuere semper. Verum nequitiis obsistente Deo, et Ciceronis studio coniuratorum detectis insidiis, cum iam Catilina Fesulas secessisset, in aliorum excidium frustratam arbitror corruisse.

Ex quo, esto eius ingenium laudare possimus et ob id illam extollere, turpe exercitium ut damnemus necesse est. Nam matronalis stola labefactata lasciviis pluribus egit ut in suum dedecus evaderet nota Sempronia, ubi, si modestia<m> conservasset, evasisse poterat gloriosa.

 

LXXX. De coniugibus <Cymbrorum>.

Cymbrorum a Gaio Mario acri certamine superatorum pregrandis coniugum fuit numerus, pudicitie sacro et constanti proposito laudandus quin imo extollendus precipue. Nam quanto fuit quantitas amplior, tanto videtur honoribus sublimanda maioribus; et hoc ideo, quia in castitatis observantiam devenisse paucas persepe legimus, multas convenisse nunquam audivimus, aut rarissime.

Romanis ergo rebus florentibus, Theotones Cymbrique et quedam alie barbare nationes ab Arthoo in romanum coniuraverunt nomen et in unum primo convenientes, ut eos in fugam verti posse nemo speraret, coniuges natos et supellectilem omnem secum magno agmine traxere vehiculis. Inde, ut omnem Ytaliam uno et eodem concuterent impetu, tripartito illam intrare agmine triplici itinere statuere. Quibus a consternatis tumultu Romanis, Gaius Marius consul, in quem inniti omnis reipublice spes ea tempestate videbatur, obvius missus, primos obiectos habuit Theutonum insolentes duces; adversus quos in nichilo declinantes, certamen cum conseruisset et longa pugna partium aliquandiu nutasset fortuna, postremo multo sanguine fuso terga dedere Theutones. Deinde in Cymbros itum est et, ut Theutones apud Aquas Sextias, sic illos in campo Raudio duplici fudit certamine, facta hominum strage permaxima. Quod advertentes cum ceteris impedimentis seposite coniuges, non virorum secute sont fugam, sed plaustris, quorum pregrandis erat illis copia, in formam valli redactis, stulto sed animoso consilio, preustis fustibus lapidibus gladiisque libertatem suam castimoniamque tutare quam longius possent disposuere. Sed acie facta, advenientibus marianis militibus, cum non diu obstitissent, sensere quoniam in vacuum conatus disponerent et ob id, si possent, inire cum imperatore concordiam petiere. Erat enim illis infixum animo si vires, si sedes avitas, si substantias omnes pugna perdidissent, una saltem, qua possent via, libertatem et pudicitiam servare suam. Et idcirco postulavere unanimes non fugientium virorum pacem, non in patriam redire suam, non ut sua resarcirentur auro damna, sed ut omnes Romam virginibus Vestalibus iungerentur. Quod cum honestissimum visum foret et sincere mentis testimonium, nec impetrassent, succense furore in obstinatam voti sui perseverantiam per sevum ivere facinus. Nam ante omnia, collisis in terram parvis filiis atque peremptis, ut illos, qua poterant via, turpi servitati subtraherent, nocte eadem intra vallum a se confectum, ne et ipse in dedecus sue castitatis et victorum ludibrium traherentur, laqueis omnes lorisque mortem conscivere sibi nec prede aliud ex se preter pendentia cadavera, avidis liquere militibus.

Ivissent fractis hominum viribus alie, non nulle supplices victoribus obviam soluto crine, tensis manibus precibus et ululato complentes omnia, et — quod fuisset obscenius — non nulle blanditiis et amplexibus impetrassent, si potuissent, supellectilis conservationem, reditum in patriam, nulla honestatis femmee habita mentione, aut se permisissent a quocunque, more pecadum, trahi. Ast Cymbre constanti pectore meliori fortune servavere animos nec ulla passe sunt ignominia maiestatis gentis sue gloriam fedare; dumque servitutem et turpitudinem laqueo obstinate fugerent, non viribus, sed fortune crimine suos homines superatos ostendunt et castimonie sue, paucis abiectis annis, quibus suspendio supervivere potuissent, vitam longissimam quesiverunt, et unde miraretur posteritati liquerunt, tam grandem scilicet mulierum multitudinem, non ex conventione, non ex consulto publico, infra noctis unice spatium, non aliter quam si spiritus idem omnibus fuisset, in eandem mortis sententiam devenisse.

 

LXXXI. De Iulia Gaii Cesaris dictatoris filia.

Iulia et genere et coniugio forsan totius orbis fuit clarissima mulierum; sed longe clarior amore sanctissimo et fato repentino.

Nam a Gaio Iulio Cesare ex Cornelia coniuge, Cynne quater consulis filia, unica progenita est. Qui Iulius ab Enea, inclito Troianorum duce, per multos reges et alios medios paternam duxit originem, maternam vero ab Anco, quondam Romanorum rege; gloria bellorum atque triunphorum et dictatura perpetua insignis plurimum homo fuit. Nupsit preterea Pompeio magno, ea tempestate Romanorum clarissimo viro, qui in vincendis regibus, deponendis eisque de novo faciendis, nationibus subigendis, pyrratis extinguendis, favorem romane plebis obtinendo, et regum orbis totius clientelas acquirendo, non terras tantum, sed celum omne fatigavit diu. Quem adeo illustris mulier, esto iuvencula et ille provectus etate, ardenter amavit, ut ob id immaturam mortem quesierit. Nam cum Pompeius in comitiis edilitiis sacrificaturus ab hostia, quam tenebat, ex suscepto vulnere se in varia agitante, plurimo respergeretur sanguine, et ob id, vestibus illis exutus, domum alias induturus remicteret, contigit ut deferens ante alios Iuliam pregnantem haberet obviam. Que cum vidisset viri cruentas vestes, ante quam causam exquireret, suspicata non forsan Pompeio fuisset violenta manus iniecta, quasi non illi dilectissimo sibi viro occiso supervivendum foret, in sinistrum repente delapsa timorem, oculis in tenebras revolutis, manibus clausis, concidit et evestigio expiravit: non solum viri atque civium romanorum, sed maximo totius orbis ea etate incomodo.

 

LXXXII. De Portia Catonis Uticensis filia.

Portia eius Marci Catonis fuit filia qui, post eductas ex Egypto per ardentes solitudines Lybie in Affricam pompeiani exercitus reliquias, victorie Cesaris inpatiens, apud Uticam se occidit. Nec equidem insignis mulier a patria fortitudine atque perseverantia degenerasse in aliquo visa est.

Hec autem — ut alia eius virtutis preclare postponamus — cum, etiam vivente patre, Decio Bruto nupsisset, adeo eum dilexit integre atque caste ut, inter ceteras muliebres curas, is esset longe prima atque precipua; nec oportuno tempore potuit honestas amoris flammas casto occuluisse pectore.

Que, quoniam eius in perpetuam evasere laudem, ad eius ampliandam claritatem se offerunt ultro.

Quieverat iam pestifer tumultus bellorum civilium, oppressis a Cesare ubique pompeianis, cum in eum dictatorem perpetuum — ut satis animadversum est — regnum affectantem senatus pars sanior coniuravit; quos inter fuit et ipse Brutus. Qui integritatis Portie conscius, cum eidem scelesti facinoris aperuisset archanum, factum est ut, ea nocte cui dies illuxit qua Cesar humanis rebus coniuratorum opere subtractus est, exeunte Bruto cubiculum, Portia tonsoris novaculam summeret, quasi um guium superflua resectura; fingensque illam sibi caso cecidisse, se ex animo vulneravit. Sane astantes ancillule cum manare vidissent sanguinem, suspicate aliquid gravius, clamore sublato, abiens Brutus in cubiculum revocatus est et ab eo obiurgata Portia quoniam tonsoris precipuisset officium. Portia autem, semotis ancillulis, inquit: — Minime temerarie factum quod putas est; tentatura autem quo animo me ipsam gladio perimere et mortem perpeti possem, si minus tibi pro votis cepta succederent, feci —.

O inexhausti vigoris amor et vir tali coniuge felix! Sed quid ultra? In scelus a coniuratis itum est et occisores, occiso Cesare, evasere. Non tamen impone; sed cum preter extimatum omnia responderent, a senatu reliquo damnati patricide in diversa abierunt. Brutus autem et Cassius in orientem tendentes non parvas copias adversus Octavianum Cesarem et Antonium, Cesaris heredes, collegere. Adversus quos cum Octavianus et Antonius eduxisse<n>t exercitum, apud Phylippos pugnatum est; et cum victe fugateque Cassii Brutique partes essent, et ipse Brutus etiam occisus est. Quod cum audisset Portia nil sibi, subtracto viro, letum futurum existimans, arbitrata non alio animo mortem passuram quam olim cultri tonsorii vulnus, confestim in vetus propositum venit; et cum ad voluntariam necem nullum sibi adeo cito, ut impetus exposcebat, prestari videbatur instrumentum, ignitos carbones, quos forte propinquos habebat, indubitanter manibus gucturi iniectos exhauxit; a quibus precordia exurentibus spiritus vitalis abire in mortem coactus est. Nec dubium quin, quanto magis inusitatum mortis genus intulere, tanto occumbenti plus fulgoris coniugalis diligentie ingessere. Cuius etiam fortitudini patris reseratum manibus vulnus nil merite laudis potuit auferre.

 

LXXXIII. De Curia Quinti Lucretii coniuge.

Curia romana fuit mulier et, si nomini fidem dabimus, ex prosapia Curionum, si operibus, mire constantie atque integerrime fidei vetustatis splendidum specimen. Nam <cum> eo in turbine rerum, quo triumvirorum iussu nove proscriptorum in urbe apposite tabule sunt, Quintus Lucretius eiusdem coniunx inveniretur proscriptus una cum pluribus, ceteris fuga celeri patrium solum linquentibus, et vix tutam, inter ferarum speleas et solitudines montium, seu apud hostes romani nominis, latebram invenientibus, solus ipse, amantissime uxoris usus consilio, intra romana menia, intra domestici laris parietes, intra coniugalis cubiculi secretum, in sino coniugis intrepidus latuit; et tanta uxoris solertia, tanta sagaci industria, tanta fidei integritate servatus est ut, preter ancillam unam consciam, nemo etiam ex necessariis arbitrari, nedum scire, potuerit.

Quotiens ad contegendum facinus arte credere possumus mulierem hanc, exoleta veste, habitu sordido, mesta facie, flentibus oculis, neglecto crine, nullis comptam de more velamentis, anxio suspiriis pectore, ficto quodam amentis stupore, in medium prodiisse et, quasi sui inscia, discurrisse patriam, intrasse templa, plateas ambisse et tremula ac fracta voce, dum videretur deos precibus votisque onerasse, percontasse obvios amicosque numquid Lucretium vidissent suum, an scirent numquid viveret, quorsum fugam ceperit, quibus sociis, qua spe; preterea se summopere desiderare fuge exiliique et incommodorum comitem fieri; et huiusmodi plura factitasse que infelices consuevere facere, latebris quidem viri integumenta prevalida; quibus insuper blanditiis, quibus delinimentis, quibus suggestionibus ancillule secreti conscie firmasse animum saxeumque fecisse? quibus demum consolationibus spem erexisse viri trepidantis, pectus anxium animasse et mestum in aliqualem traxisse letitiam? Et sic, reliquis eadem peste laborantibus, et inter aspreta montium, maris estus, celi procellas, barbarorum perfidias, odia hostium infesta et manus quandoque persequentium misere periclitantibus, solus Lucretius, in gremio piissime coniugis tutus, servatus est. Quo sanctissimo opere Curia non immeritam sibi claritatem quesivit eternam.

 

LXXXIV. De Hortensia Quinti Hortensii filia.

Hortensia Quinti Hortensii egregii oratoris filia dignis extollenda laudibus est, cum non solum Hortensii patris facundiam vivaci pectore amplexa sit, sed eum etiam pronuntiandi vigorem servaverit quem oportunitas exquisivit, et qui sepissime in viris doctissimis deficere consuevit. Hec autem triumvirorum tempore, cum matronarum multitudo, exigente reipublice necessitate, intolerabili fere onere pecunie exsolvende gravata videretur, nec hominum inveniretur aliquis qui in rem tam incongruam prestare patrocinium auderet, sola ausa est constanti animo coram triumviris rem feminarum assummere eamque perorando tam efficaciter inexhausta facundia agere, ut maxima audientium admiratione mutato sexu redivivus Hortensius crederetur.

Nec infeliciter opus tam egregium a femina sumptum aut executum est; nam, uti nulla in parte fracta oratione aut laudabili sui iuris demonstratione defecerat, sic nec exoptato aliquid a triumviris diminutum est, quin imo concessum libere ut longe amplior pars iniuncte pecunie demeretur, arbitrati quantum sub matronali stola in publicum taciturnitas laudanda videatur, tantum, oportunitate exigente, ornato suo decora sit extollenda loquacitas. Quo tandem facto, non absque maximo Hortensie fulgore, reliquum, quod minimum erat, a matronis facile exactum est.

Quid dicam vidisse tantum veteris prosapie spiritus in Hortensia afflavisse femina, nisi eam merito nomen Hortensie consecutam?

 

LXXXV. De Sulpitia Truscellionis comuge.

Sulpitia Lentuli Truscellionis coniunx equa fere benivolentia sibi adinvenit indelebilem famam. Fuit enim hac eadem, qua supra, procella proscriptus a triumviris Lentulus. Qui cum esset volucri fuga tutatus in Syciliam et ibidem exul moraretur et inops, facta eius rei Sulpitia certior, in sententiam ivit labores una velle cum coniuge pati, rata indecens esse letos honores et fortunam candidam ferre cum viris has que eorundem erumnas, si oportunum ferre sit, fuga renuerent. Verum nec ad virum pergere facile Sulpitia consecuta est: summa quippe diligentia, ne exilium sequeretur viri, servabatur a matre Iulia. Sed quas non ludit verus amor custodias? Captato igitur tempore, servili sumpta veste, matre custodiisque deceptis reliquis, duabus tantum ancillulis et servulis totidem sociata splendida mulier, natale solum patriosque penates linquens, exulem virum secuta est: cum posset, lege non prohibente, infelici abdicato marito, novas celebrare nuptias. Nec expavit, mulier inclita, per subterfugia et maris estus atque montana ytala incerta viri sequi vestigia eumque per incognitas regiones exquirere, donec comperto seiunxerit: honestius rata per mille discrimina vite virum sequi a fortuna deiectum, quam, eo exule laborante, in patria vacare delitiis et quiete.

Inclite profecto mentis et prudentem virum potius quam feminam redolentis, tale iudicium est. Non enim semper auro et gemmis splendendum, non semper indulgendum cultui, non semper estivus fugiendus est sol, aut hyemis pluvie, non semper colendi sont thalami, non semper sibi parcendum; sed cum viris, exigente fatorum serie, subeundi labores, exilia perpeti, pauperiem tolerare, pericula forti ferre animo: que hec renuit, coniugem esse non novit. Hec uxorum spectanda militia, hec sunt bella, he victorie et victoriarum triunphi conspicui. Molliciem luxumque et angustias domesticas honestate et constantia ac pudica mente superasse, hinc illis est fama perennis et gloria.

Erubescant igitur, non que solum felicitatis umbreculam totis sequuntur pedibus, sed et he magis que pro comuni coniugii commodo, nauseam timent, levi solvuntur labore, nationes exteras horrent et expavent bovis forsan audito mugitu, cum in sectandis mechis fugam laudent, maria placeant fortemque animum quibuscunque oportunitatibus scelestissime prestent.

 

LXXXVI. De Cornificia poeta.

Cornificia, utrum romana fuerit mulier, an potius extera, comperisse non memini; verum, testimonio veterum, memoratu fuit dignissima. Imperante autem Octaviano Cesare, tanto poetico effulsit dogmate, ut non ytalico lacte nutrita, sed Castalio videretur latice et Cornificio germano fratri, eiusdem evi poete insigni, eque esset illustris in gloria. Nec contenta tantum tam fulgida facultate valuisse verbis, reor sacris inpellentibus musis, ad describendum heliconicum carmen sepissime calamo doctas apposuit manus, colo reiecto, et plurima ac insignia descripsit epygramata que Ieronimi presbiteri, viri sanctissimi, temporibus — ut ipse testatur — stabant in pretio. Numquid autem in posteriora devenerint secula, non satis certum habeo.

O femineum decus neglexisse muliebria et studiis maximorum vatum applicuisse ingenium! Verecundentur segnes et de se ipsis misere diffidentes; que, quasi in ocium et thalamis nate sint, sibi ipsis suadent se, nisi ad amplexus hominum et filios concipiendos alendosque utiles esse, cum omnia que gloriosos homines faciunt, si studiis insudare velint, habeant cum eis comunia. Potuit hec nature non abiectis viribus, ingenio et vigiliis femineum superasse sexum, et sibi honesto labore perpetuum quesisse nomen: nec quippe gregarium, sed quod estat paucis etiam viris rarissimum et excellens.

 

LXXXVII. De Marianne Iudecrum regina.

Mariannes hebrea femina, genere quam viro felicior, Aristoboli Iudeorum regis, ex Alexandra regina, Hyrcani regis filia, genita fuit, tante tanque invise pulchritudinis clara ut, non solum eo tempore ceteras formositate feminas anteire crederetur, sed celestis arbitraretur ymago potius quam mortalis. Nec credulitati huic Marci Antonii triumviri testimonium defuit. Erat autem Marianni frater ex eisdem parentibus, nomine Aristobolus, eque secum pulchritudinis et etatis. Cui cum Alexandra mater, defuncto Aristobolo genitore, principatum dari sacerdotii ab Herode, Mariannis viro atque rege, summopere cuperet atque procuraret, Gellii amici suasione, amborum effigies optimi pictoris artificio in tabula delinitas, ad Antonium triumvirum, extreme luxurie hominem, ad eius in se excitandam libidinem et per consequens in desiderium suum trahendum, in Egyptom usque transmissas aiunt. Quam cum vidisset Antonius, primo in admirationem longiusculam constitit, deinde dixisse asserunt hos, quantum ad formositatem, profecto dei filios esse et subsequenter iuramento firmasse, se nunquam aut usquam, nedom pulchriores, sed nec similes aspexisse.

Sed ad Mariannem solam redeandum. Hec quidem, etsi inaudita pulchritudine fuerit insignis, animi tamen ingenti fortitudine longe magis emicuit. Que cum ad nubilem devenisset etatem, infausto omine Herodi Antipatris Iudeorum regi nupta est; et maximo infortunio suo, summe ob eius venustatem ab eodem dilecta. Qui cum gloriaretur plurimum se solum orbe toto possessorem pulchritudinis divine, in tam grandem animi curam lapsus est, ne quis alter in hoc sibi posset equari, ut timere ceperit ne sibi superstes evaderet Mariannes. Ad quod evitandum, primo dum vocatus in Egyptum ad Antonium esset iturus, causam dicturus super morte Aristoboli, fratris Mariannis a se occisi, et demum, Antonio mortuo, accessurus ad Octavianum Cesarem et purgaturus, si posset, quod amicus Antonii adversus eum auxilia prestitisset, Cyprinne matri amicisque liquit ut, si quid in eum quod in mortem tenderet ab Antonio vel Cesare seu casu alie ageretur, Mariannem confestim occiderent.

O ridenda, alias sagacissimi, regis insania ob alienum incertumque commodum ante vexari et invidere post fatum! Quod occultissime factum fuerat rescivit tractu temporis Mariannes et cum iam ob Aristoboli indignam cedem in Herodem concepisset execrabile odium, arbitrata se ab Herode non, nisi propter pulchritudinis usum, diligi, comulavit iras, vitam suam his immerito ab eo damnatam egerrime ferens; et quamvis Alexandrum et Aristobolum, conspicuos pulchritudine pueros, ex eo enixa foret, in nullo potuit moderasse conceptom eoque, ferente impetu, delapsa est ut amanti viro suum negaret concubitum et dum sperneret, quasi veteris regie prosapie omnis in se resurgeret indoles, gesto quodam elato illius calcare conabatur potentiam, non verita persepe dicere palam Herodem alienigenam non iudeum, nec regie prolis hominem; quin imo ignobilem et ydumeum, nec regia coniuge dignum, trucem insolentem infidum scelestumque et immanem beluam. Que etsi Herodes cum difficultate pateretur, tamen, amore prohibente, nil sevum audebat in illam. Tandem in peius procedentibus rebus, ut placet aliquibus, a Cyprinna Herodis matre et Salomine sorore, quibus summe gravis erat Mariannes, actum est ut a subornato ab eisdem pincerna Herodi accusaretur, quod eum conata sit exorare ut illi amatorium poculum, quod ipsa paraverat, propinaret, seu — ut volunt alii — quod effigiem suam speciosissimam, non eo tempore quo premonstratum est, nec matris opere, sed motu suo, post conceptum in Herodem odium, ad Antonium, ut illum in sui desiderium provocaret, et in Herodis odium transmisisset. Que cum crederet Herodes et Mariannis in se malivolentia fidem faceret, irritatus et anxio furore succensus, cum amicis longa oratione conquestus est; eoque, eis suadentibus et Alexandra, Mariannis matre, ad eius gratiam promerendam, deductus est ut eam, tanquam in regiam maiestatem excidium molientem, capitali damnatam supplicio iuberet occidi. Que quidem tantum in se excitavit generosi animi ut, vilipensa morte, integro vultus sui servato decore, nec ulla ex parte femineo ritu flexa et obiurgantem matrem tacita audiret et flentes ceteros, genis siccis, aspiceret et uti in triunphum letissimum non solum intrepida sed aspectu alacri, nullis pro salute sua porrectis precibus, iret in mortem eamque a carnifice, ut optatam, susciperet. Qua quidem tam immota securitate non solum efferati regis tristavit invidiam, sed et plura suo nomini secula ausit quam mortalitati sue menses concessisse, lacrimis precibusque suis flexus, potuisset Herodes.

 

LXXXVIII*. De Cleopatra regina Egyptiorum.

Cleopatra egyptia femina, totius orbis fabula, etsi per multos medios reges a Ptholomeo macedone rege et Lagi filio, originem traheret et Ptholomei Dyonisii seu — ut aliis placet — Minei regis filia, ad imperandum, per nephas tamen, ipsi regno pervenerit, nulla fere, nisi hac et oris formositate vere claritatis nota, refulsit, cum e contrario avaritia crudelitate atque luxuria omni mundo conspicua facta sit. Nam, ut placet aliquibus, ut ab eiusdem dominii initio summamus exordium, Dyonisius seu Mineus, romani populi amicissimus, Iulii Cesaris consulato primo in mortem veniens, signatis tabulis liquit ut filiorum natu maior, quem aliqui Lysaniam nominatum arbitrantur, sumpta in coniuge Cleopatra, ex filiabus etiam natu maiore, una, se mortuo, regnarent. Quod, eo quod familiarissima esset apud Egyptios turpitudo matres filiasque tantum a coniugiis exclusisse, executum est. Porro exurente Cleopatra regni libidine, ut non nullis visum est, innocuum adolescentulum eundemque fratrem et virum suum, quindecimum etatis annum agentem, veneno assumpsit et sola regno potita est. Hinc asserunt, cum iam Pompeius magnus Asyam fere omnem occupasset armis, in Egyptum tendens, superstitem puerum mortuo subrogasse fratri eumque regem fecisse Egypti. Ex quo indignata Cleopatra adversus eum arma corripuit et, sic se rebus habentibus, fuso apud Thesaliam Pompeio et a puero, rege a se facto, litore in egyptiaco ceso, adveniente post eum Cesare, ibidem bellum inter se gerentes invenit. Quos dum ad causam dicendam se coram accersiri iussisset — ut de Ptholomeo iuvene sileamus — ultro erenata malitiis mulier Cleopatra, de se plurimum fidens, regiis insignita notis, accessit et auspicata sibi regnum si in suam lasciviam domitorem orbis contraheret, cum formosissima esset et oculorum scintillantium arte atque oris facundia fere quos vellet caperet, parvo labore suo libidinosum principem in suum contubernium traxit pluresque noctes, medio Alexandrinorum in tumultu, cum eo comunes habuit, concepitque — ut fere omnibus placet — filium quem postmodum ex patris nomine Cesareonem nuncupavit.

Tandem cum et Ptholomeus puer a Cesare dimissus in liberatorem suum inpulso suorum bella vertisset et ad Deltam Mitridati pergameno, in auxilium Cesaris venienti, cum exercitu occurrisset ibique a Cesare, qui itinere alio illum prevenerat, superatus, fugam scapha temptaret et plurium irruentium pressa pondere mergeretur; et sic pacatis rebus, facta Alexandrinorum deditione, cum Cesar esset iturus in Pharnacem Ponti regem, qui Pompeio faverat, quasi noctium exhibiturus Cleopatre premium ac eo etiam quod in fide mansisset, eidem nil aliud optanti regnum concessit Egypti, Arsinoe sorore deducta, ne forsan, ea duce, novi aliquid moliretur in eum. Sic iam scelere gemino adepta regnum Cleopatra, in voluptates effusa suas, quasi scortum orientalium regum facta, auri et iocalium avida, non solum contubernales suos talium nudos arte sua liquit, verum et templa sacrasque Egyptiorum edes vasis statuis thesaurisque to ceteris vacuas liquisse traditum est. Hinc occiso iam Cesare, et Bruto et Cassio superatis, eunti in Syriam Antonio obvia facta, impurum hominem pulchritudine sua et lascivientibus oculis facile cepit et in amorem suum detinuit misere eoque deduxit ut, que fratrem veneno necaverat, Antonii manu Arsinoem sororem, ad suspitionem regiminis amovendam omnem, in templo Dyane ephesie, quo salutem queritans infelix aufugerat, trucidari faceret, id adulteriorum suorum a novo amasio loco primi muneris assumptura. Et cum iam scelesta mulier Antonii mores novisset, verita non est eidem postulare Syrie regnum et Arabie. Sane cum permaximum videretur illi et incongruum nimis, ad satisfaciendum tamen desiderio amate mulieris, sortionculas ei ex utroque dedit, superadditis etiam civitatibus omnibus que intra Eleuterum flumen et Egyptum syriaco litori apposite sunt, Sydone et Tyro retentis. Que cum obtinuisset, Antonium in Armenos seu, ut volunt alii, in Parthos euntem, ad Eufratem usque prosecuta, dum Egyptum per Syriam repeteret, ab Herode Antipatris, tunc Iudeorum rege, magnifice suscepta, non erubuit eidem per intermedios suum suadere concubitum, sibi, si annuisset, muneris loco, ludee subtractura regnum, quod ipse, Antonii opere, non diu ante susceperat. Verum Herodes advertens non solum ob Antonii reverentiam abstinuit, quin imo ut illum a nota tam incestuose femine liberaret, ni dissuasissent amici, eam gladio occidere disposuerat. Cleopatra autem frustrata, quasi ob hoc moram traxisset, eidem locavit redditus Iericuntis, quo balsamum nascebatur, quod et ipsa postmodum in Babiloniam egyptiam transtulit, quo viget usque in hodiernum, et inde, amplis ab Herode susceptis muneribus, in Egyptum rediit. Inde vero in fugam ex Parthis redeonti Antonio accersita occurrit. Qui quidem Antonius cum fraude Arthabazanem Armenie regem olim Tygranis filium cum filiis et satrapibus cepisset et thesauris permaximis spoliasset atque argentea catena vinctum traheret, ut avidam in suos amplexus provocaret, effeminatus venienti captivum regem cum omni regio ornatu atque preda deiecit in gremium. Quo leta munere cupidissima mulier adeo blande flagrantem complexa est, ut, repudiata Octavia, Octaviani Cesaris sorore, illam totis affectibus sibi uxorem iungeret. Et ut arabicas unctiones et odoratos Sabee fumos et crapulas sinam, cum magnificis assidue saginaretur ingluviosus homo epulis, in verba venit, quasi Cleopatre convivia extollere vellet, quid magnificentie cotidianis cenis posset apponi. Cui respondit lasciva mulier se cena una centies, si velit, sextertium absumpturam. Quod cum minime fieri posse arbitraretur Antonius, tamen videndi avidus atque ligurriendi, fecere periculum, sumpto Lucio Planco iudicis loco. Que postero die dum non excessisset eduliorum consuetudinem et iam sponsionem irrideret Antonius, iussit Cleopatra ministris ut secundam mensam afferrent illico. Qui premoniti nil aliud quam vas unum aceti acerrimi attulere. Ipsa autem confestim ex altera aurium unionem inexcogitati pretii, quem, ornamenti loco, orientalium more, gestabat, summens, aceto dissolvit et liquefactum absorbuit; et cum ad alium, quem altera in auricula eque carum gerebat, iam manus apponeret, illud idem factura, extemplo Lucius Plancus victum esse Antonium protulit; et sic secundus servatus est, victrice regina. Qui quidem postea divisus Romam in Pantheonem delatus, auribus Veneris appositus est, diu postmodum dimidie Cleopatre cene perhibens testimonium prospectantibus.

Ceterum cum insatiabilis mulieris in dies regnorum aviditas augeretur, ut omnia complecterentur in unum, temulento Antonio, et forsan a tam egregia cena surgenti, romanum postulavit imperium, quasi in manibus posse concedere fuisset Antonii; quod ipse, minime sui compos, minus oportune, suis romanisque pensatis viribus, se daturum spopondit.

O bone Deus, quam grandis poscentis audacia nec minor spondentis stultitia! O liberalis homo! Tot seculis, tanta cum difficultate, sanguine fuso et in morte tot insignium virorum, tot etiam populorum, tot egregiis operibus, tot bellis vixdum quesitum imperium, postulanti mulieri, non aliter quam domuncule unius dominium, inconsulte, quasi evestigio daturus, concessit.

Sed quid? Iam ob repudium Octavie belli seminarium inter Octavianum et Antonium videbatur iniectum et ob id actum est ut, congregatis ex utraque parte copus, iretur in illud. Verum Antonius cum Cleopatra, ornata purpureis velis et auro classe, processere in Epyrum, ubi, cum obviis hostibus inita pugna terrestri, cessere victi et in classem se recipientes Antoniani in Actium rediere, experturi navalis belli fortunam. Adversus quos Octavianus, cum Agrippa genero factus obvius, ingenti cum classe mira audacia eos aggressus est et susceptus acriter tenuit aliquandiu mars dubius pugnam in pendulo. Tandem cum subcumbere viderentur Antoniani, prima omnium insolens Cleopatra, cum aurea qua vehebatur navi et sexaginta aliis fugam cepit. Quam extemplo Antonius, deiectis e pretoriana insignibus, secutus est; et in Egyptum redeuntes incassum vires suas ad defensionem regni, transmissis comunibus filiis ad Rubrum mare, disposuerunt. Nam victor Octavianus secutus eos pluribus secundis preliis vires exinanivit eorum. A quibus cum sere pacis conditiones peterentur nec obtinerentur, desperans Antonius, ut non nulli volunt, mausoleum regum intrans, sese gladio interemit. Capta vero Alexandria, cum Cleopatra ingenio veteri in vanum tentasset, uti iam dudum Cesarem et Antonium illexerat in concupiscentiam suam, sic et iuvenem Octavianum illicere, indignans cum audisset se servari triunpho atque de salute desperans, regiis ornata, Antonium suum secuta est; et secus eum posita, adapertis brachiorum venis ypnales serpentes vulneribus moritura apposuit. Aiunt quidem hos somno mortem inferre. In quo resoluta, avaritie lascivie atque vite finem sumpsit infelix, Octaviano conante, Psillis vulneribus venenatis admotis, illam in vitam reservare si posset.

Sunt tamen alii eam ante premortuam et alio mortis genere dicentes. Aiunt enim Antonium timuisse apparatu attici belli gratificationem Cleopatre et ob id nec pocula nec cibos, nisi pregustatos, assummere assuevisse. Quod cum advertisset Cleopatra, ad fidem suam erga eum purgandam pridianis floribus, quibus coronas ornaverat, veneno perlitis capitique suo impositis, in ludum traxit Antonium et procedente hilaritate invitavit eundem ut coronas biberent; et in sciphum dimissis floribus cum haurire voluisset Antooius, manu a Cleopatra prohibitus est, ea dicente: — Antoni dilectissime, ego illa sum Cleopatra quam novis et insuetis pregustationibus tibi suspectam ostendis; et ob id, si pati possem, ut biberes et occasio data et ratio est —. Tandem cum fraudem, ea monstrante, novisset Antonius, eam in custodiam deductam, poculum, quod ne biberet prohibuerat, exhaurire coegit et sic illam exanimatam volunt.

Prior vulgatior est opinio, cui additur ab Octaviano compleri iussum monumentum quod Antonius incipi fecerat et Cleopatra, eosque simul in eodem tumulari.

 

LXXXIX. De Antonia Antonii filia.

Antonia minor clarissime viduitatis exemplum indelebile posteritati reliquit. Hec etenim Marci Antonii triumviri ex Octavia — ut creditur — filia fuit et ideo minor cognominata quia illi soror esset natu maior et eodem nomine nuncupata. Nupsit quidem Druso (Tyberii Neronis fratri et Octaviani Augusti privigno, et ex eo peperit Germanicum atque Claudium, postea Augustum, et Livillam), qui dum germanice expeditioni vacaret — ut quidam arbitrantur — Tyberii fratris sui opere veneno periit. Cuius post mortem cum etate florida atque conspicua formositate vireret, rata satis honeste mulieri nupsisse semel, a nemine potuit ad secundas nuptias provocari, quin imo reliquum vite spatium sub Livia socru intra limites cubiculi viri sui adeo caste, adeo sancte transegit, ut preteritarum omnium matronarum laudes viduitate celebri superaret.

Equidem inter Cincinnatos Fabritios Curiosque et Lucretias atque Sulpitias sanctissimum splendidumque est, etiam provectis etate mulieribus et Catonum filiabus, absque lascivie nota duxisse vitam et laude plurima extollendam. Quod si sic est, quibus prosequemur preconiis iuvenem pulcritudine insignem et Marci Antonii, spurcissimi hominis filiam, non in silvis et solitudinibus, sed inter imperialia ocia atque delicias, inter Iuliam Octaviani filiam et Iuliam Marci Agrippe, libidinis et lascivie ferventissimos ignes, inter Marci Antonii genitoris sui atque Tyberii, postea principis, obscenitates et dedecora in patria, olim frugi, nunc turpitudinibus omnibus dedita, inter mille concupiscientiarum exempla, constanti animo et forti pectore castimoniam, non per tempusculum et in spem futuri coniugii, sed virtuti obsequentem, in senectutem et mortem usque, servantem? Edepol nil dignum satis relictum est verbis, considerationi forsan aliquid superextat; quod quidem, quia vires excedit scribentium, considerandum et merita consideratione extollendum satis sit sacris ingeniis reliquisse.

 

XC. De Agrippina Germanici coniuge.

Agrippina Marci Agrippe ex Iulia, Octaviani Cesaris filia, genita fuit, esto Gaius Caligula, eiusdem Agrippine filius, iam orbis princeps, abhorrens Agrippe avi materni rusticitatem, diceret eam non ex Agrippa, sed ex stupro Octaviani, in Iuliam filiam perpetrato, fuisse progenitam; stolide credi cupiens se nobiliorem ex tam incestuose concepta matre natum, quam ex ignobili patre, sacrata lege suscepta. Sed cuiuscunque fuerit filia, Germanico sue etati insigni iuveni et plurimum rei publice oportuno ac Tyberii Cesaris Augusti filio adoptivo, nupta est; satis ob hoc fulgida, sed fulgidior quod insolentissimi principis obstinato proposito retudisset perfidiam. Hec cum ex Germanico viro suo tres iam enixa fuisset mares, ex quibus unus Gaius Caligula, qui postmodum rebus prefuit, et totidem eque femellas, ex quibus Agrippina Neronis Cesaris mater, cum opere Tyberii patris — ut pro comperto habitum est — veneno sublatum egre ferret et femineo ritu plangore plurimo celeberrimi iuvenis viri sui necem defleret, in Tyberii odium incidit adeo ut ab eodem, eam brachio tenente et obiurgationibus in fletum usque infestante, quod nimium ferret inpatienter se rebus principari non posse, et pluribus deinde in processu lacessitam apud senatum criminationibus custodiri iussit insontem. Porro egregia mulier indignum rata quod in se agebatur a Cesare, morte fastidia stomachosi principis effugere aut finire disposuit. Que cum aliter satis commode non daretur, fame generoso animo accersire statuit et confestim a quocunque cibo abstinere cepit. Quod cum esset relatum Tyberio et advertisset ignavus homo quo ieiunium tenderet mulieris, ne tam certa via tanque brevi spatio sese suis subtraheret iniuriis, nil proficientibus minis aut verberibus ut cibum caperet, eousque, ne sibi auferretur seviendi in eam materia, deductus est ut cibum gucturi eius violenter impingi faceret, ut quocunque modo stomacho fuisset iniectus, alimenta nolenti prestaret. Agrippina vero, quanto magis exacerbabatur iniuriis, tanto acrioris efficiebatur propositi; et incepto perseverans scelesti principis insolentiam moriens superavit, ostendens, cum multos posset facile, dum vellet, occidere, unum solum mori volentem totis sui dominii viribus vivum servare non posse. Qua quidem morte, etsi plurimum glorie sibi apud suos quesiverit Agrippina, Tyberio tamen longe amplius ignominie liquit.

 

XCI. De Paulina romana femina.

Paulina romana mulier quadam ridicula simplicitate sua fere indelebile nomen consecuta est. Hec, Tyberio Cesare Augusto imperante, uti pre ceteris matronis formositate oris et corporis venustate habebatur insignis, sic nupta inclite pudicitie specimen reputabatur a cunctis nec aliud, preter virum, studio curabat precipuo, quam ut Anubi Egyptiorum deo, quem tota veneratione colebat, obsequi posset et eius promereri gratiam. Sane cum ubique a iuvenibus speciose amentur et he potissime quibus est solers castimonie cura, pulchritudinis huius iuvenis unus romanus, cui Mundus nomen erat, eam inpense, nune oculis gestibus facetiis, nunc promissionibus atque muneribus, nunc precibus et blanditiis sollicitare ceperat, si forte posset obtinere quod ardenter optabat. Sed omnia frustra: castissima mulier soli viro dicata, amantis cuncta sinebat in auras. Qui dum ceptis insisteret adverteretque aperto calle sibi mulieris constantia viam prerigi, in fraudes vertit ingenium. Consueverat autem Paulina Ysidis templum singulis diebus visitare sacrisque continuis placare Anubem. Quod cum novisset iuvenis, amore ostendente, dolum inauditum excogitavit; et ratus Anubis sacerdotes votis suis plurimum posse conferre, eos adivit illosque amplissimis donis in suam deduxit sententiam; actumque est, eo premonstrante, ut ex eis senectute venerabilior, venienti more solito Pauline placida voce diceret noctu ad se venisse Anubem eique iussisse ut eidem diceret se devotione sua delectatum plurimum seque eo in templo per quietem eius desiderare colloquium. Que cum audisset Paulina ob sanctitatem suam hoc contingere arbitrata, in immensum ex dictis gloriata secum est; adeoque vera credidit uti a deo Anube auribus suis percepisset ipsa mandata viroque suo retulit omnia. Qui stolidior coniuge, annuit petenti ut pernoctaret in templo. Stratur ergo ede in sacra, ignaris omnibus, preter eam et sacerdotes, lectus deo dignus; et tenebris in terram obumbrantibus, intrat Paulina locum arbitrisque remotis, post orationem et sacra, deum expectatura lectum adit. Cui iam soporate Mundus, a sacerdotibus intromissus et ex composito ornato Anubis tectus, affuit; et cupidus amate a se mulieris ruit in oscula iubetque excusse somno atque obstupescenti bono animo esse; se Anubem a se tam diu veneratum fore, e celo suis precibus atque devotione lapsum et in eius venisse concubitum ut ex se eaque similis gigneretur deus. Que ante alia petiit ab amasio deo numquid superi aut possent aut consuevissent misceri mortalibus. Cuievestigio Mundus respondit posse, Iovemque per tegulas in gremium Danis lapsum, dedit exemplum, et ex eo accubitu genuisse Perseum, qui postmodum in celum assumptus est. Quibus auditis Paulina letabunda petito annuit: intrat Mundus nudus pro Anube lectum et amplexu coituque fruitur optato. Sed cum iam nox iret in diem, abiens luse dixit eam filium concepisse. Mane autem facto, sublato e templo a sacerdotibus lecto, Paulina viro que acta sunt retulit. Credidit insulsus homo et applausit coniugi enixure deum; nec dubium quin ab ambobus fuisset expectatum pariendi tempus, ni iuvenis ardens nimium minus caute dolum aperuisset. Is quidem forte conscius eam avide in amplexus et coitum venisse, arbitratus, si prostratam a se ingenio suo eius ostendisset pudicitiam, flexibilem magis et avidam eque noctis futuram; et sic faciliori via iterum et sepius in concupitos posse redire amplexus, eunti ad templum Pauline factus est obvius dixitque voce submissa: — Beata, inquam, es Paulina, cum ex me Anube deo conceperis —. Verum longe aliter quam arbitraretur successit ex verbo. Nam cum obstupuisset Paulina et in mentem ex gestis auditisque revocasset plurima, confestim fraudem sensit et turbata se ad virum retulit eique Mundi atque sacerdotum dolum, ut ipsa percipiebat, aperuit. Ex quo subsecutum est ut vir conquereretur Tyberio; a quo, comperta fraude, actum est ut sacerdotes afficerentur supplicio et Mundus multaretur exilio et lusa Paulina in romani vulgi verteretur fabulam: clarior simplicitate sua et Mundi fraude facta, quam ex Anubis devotione et servata castimonia tam solerter.

 

XCII. De Agrippina Neronis Cesaris matre.

Agrippina Neronis Cesaris mater genere, consanguinitate, imperio et monstruositate filii ac sua non minus quam claris facinoribus emicuit.

Hec etenim Germanici Cesaris, optimi atque laudande indolis iuvenis, ex Agrippina superiori filia fuit, vocata Iulia Agrippina et Gaii Caligule principis soror nupsitque Gneo Domitio, homini ex Enobardorum familia fastidiosissimo atque gravi, ex quo Neronem, insignem toto orbi beluam, premissis ex utero pedibus, peperit. Verum Domitio intercutis morbo assumpto, Nerone adhuc parvulo, cum formossima esset, Gaius frater eius, homo spurcissimus, turpi stupro ea abusus est; et sublimatus in principem, seu minus eius mores approbans, eo quod se Lepido dominii spe miscuerit, seu emuli alicuius inpulsu, eam fere bonis omnibus privatam, relegavit in insulam. Quo tandem a militibus suis trucidato eique Claudio substituto, ab eodem revocata est. Que tractu temporis, cum audisset Valeriam Messalinam, variis agentibus meritis, confossam, spem evestigio intravit sibi natoque potiundi orbis imperii; et celibem principem, esto Germanici patris sui fuisset frater, decora pulchritudine sua, adversus Lolliam Paulinam, opitulante Calixto liberto, et Eliam Petinam, Narcisso favente, opere Pallantis, Claudium in pregrande nuptiarum suarum desiderium traxit. Sed obstare voto videbatur honestas eo quod illi neptis esset ex fratre. Verum oratione Vitellii subornati, actum est ut in desiderium suum cogeretur precibus senatorum, eoque orante fieret a senatu decretum quo prestaretur patruos posse neptes inducere. Et sic Agrippina, volente Claudio et orante senatu, eius venit in nuptias. Que tandem Augusta dicta est et carpento in Capitolium ferebatur, solis sacerdotibus ante concessum, et in adversos sibi sevire cepit suppliciis. Demum cum astutissima esset mulier, tempore captato, quanquam utriusque sexus filii essent Claudio, eum induxit, suadente illi Memmio Pollione, tune consule, et urgente plurimum Pallante liberto, qui ob stuprum Agrippine summe fautor erat, ut Neronem privignum in filium adoptaret, quod ante in familia Claudiorum factum nemo meminerat; eique Octaviam, quam ex Messalina susceperat, et que Lucio Sylano nobili iuveni desponsata fuerat, sponderet in coniugem. Quibus obtentis, rata in casses beluam incidisse, non tantum Claudii assiduarum ingurgitationum affecta tedio, quantum ne ante patris mortem Britannicus Claudii filius in etatem solidam deveniret exterrita, Narcisso etiam pro Britannico multa perorante, quasi proposito suo futurum obicem arbitrata, in mortem Claudii facinus exitiale commenta est.

Delectabatur quidem Claudius boletis plurimum illosque cibum dicebat deorum et ideo absque semine sua nasci sponte. Quod cum advertisset Agrippina, studiose coctos infecit veneno eosque, secundum quosdam, ipsa apposuit temulento. Alii vero dicunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Alotum spadonem pregustatorem suum ab Agrippina corruptum appositos. Verum cum vomitu et alvi solutione videretur salus Claudii secutura, opere Xenophontis medici illitis veneno pennis ad vomitum continuandum porrectis, eo itum est quo cupiebat uxor. Ipse tandem in cubiculum reductus, ignaris omnibus preter Agrippinam, mortuus est. Cuius quidem mors non ante ab Agrippina palam nuntiata est quam, amicorum suffragio, omisso Britannico tanquam iuniore, Nero iam pubescens sublimaretur in principem. Quod adeo gratum fuit Neroni ut matrem illico, tanquam bene meritam, in cunctis, tam publicis quam privatis, preponeret videreturque sibi titulum, matri vero principatum sumpsisse. Et sic especula romani principatus Agrippina toto effulsit orbi. Ceterum splendor iste tam grandis turpi macula labefactatus est; nam cede plurium atque exiliis aliquandiu debachata est. Preterea creditum fuit, ea patiente, preter naturalem et debitam dilectionem in matrem, amore illecebri a filio fuisse dilectam, cum is meretricem ei persimilem inter pellices assumpsisset et concubitum testarentur persepe macule vestibus iniecte, quotiens cum eo lectica delata est; dato velint alii eam in facinus hoc filium attraxisse, desiderio recuperandi dominii a quo deiecta videbatur, eo quod in Neronem quibusdam ex causis multum oblocuta fuerat; quod firmari volunt ob id quod de cetero Nero sit assuetus fugere eius contubernium et solitudines collocutionum.

Attamen que patruum in coniugium suum allexerat, boleto peremerat, ineptum iuvenem fraudibus et violentia sublimarat imperio, in detestabilem, quanquam meritam, mortem deducta est. Nam cum in multis filio gravis esset, eius meruit odium ex quo omni honore et augustali maiestate ab eo privata est. Que indignans et femineo irritata furore, eidem, uti procuraverat, sic se subrepturam imperium minata est. Quibus exterritus Nero, cum eam et oculatam nimium nosceret et ob memoriam Germanici patris amicorum subsidiis plenam, veneno ter illam surripere conatus est. Sed discreta mulier antidotis offensam vitavit. Demum cum et laqueos ceteros, quos in necem eius tetenderat, vitasset, intellexit Nero cautiori fraude agendum fore eique exposcenti ab Aniceto prefecto classis apud Misenum olim a pueritia nutritore suo, ostensum est navim posse componi fragilem in qua suscepta Agrippina doli ignara periclitari posset.

Quod cum Neroni placuisset, eam ab Antio venientem, quasi preteritorum odiorum penitens, ficta filiali affectione, suscepit in ulnis et usque domum prosecutus est. Inde apparata navi in suam pernitiem, ad cenam itura illam conscendit, comitantibus Creperio Gallo et Acerronia libertis; eisque per noctem navigantibus dato signo a consciis, cecidit tectum navis plurimo plumbo grave et oppressit Creperium. Deinde nautis agentibus ut tranquillo mari navis verteretur in latus, auxilia Acerronia invocante, contis remisque occisa est et Agrippina, humero saucia et in mare tandem deiecta, a litoralibus suffragantibus in Lucrinum lacum villamque suam deducta est. Inde, ea iubente, ab Agerino liberto Neroni quoniam evasisset nuntiatum est; qui detineri illum iussit, quasi saluti sue insidiaturus venisset, missique sont Anicetus et Herculius tetrarcus et Obarius centurio classiarius ut illam perimerent. Et cum esset ab Aniceto circundata domus et ancillula, qua sola sotiata erat, Agrippina fugisset, introgressi ministri ad eam, primus Herculeus caput eius fuste percussit; inde cum ipsa cerneret centurionem ferrum in mortem eius expedientem, protenso utero clamavit ut ventrem ferirent. Et sic occisa nocte eadem cremata est et vilibus obsequiis terra contecta, levem demum tumulum sui<s> in via prope Misenum et Cesaris Iulii villam eidem apponentibus.

Alii volunt a Nerone conspectam post cedem et ex membris aliqua ab eodem damnata, aliqua laudata, et demum sepultam.

 

XCIII. De Epycari libertina.

Epycaris extera potius quam romana creditur femina, nec tantum ullo generis fulgore conspicua, sed a liberto genita patre libertina mulier fuit; et, quod longe turpius est, nullis delectata bonis artibus; circa tamen vite exitum, sibi generosum fuisse animum patefecit virili robore. Crescentibus quidem apud Romanos et Ytalos omnes Neronis, Romanorum principis, insolentiis lasciviisque, eo itum est ut, Lucio Pisone principe, in eum non nulli senatorum aliorumque civium conspirarent, dumque rem in finem trahere variis temptarent colloquiis, quo pacto nescio, sed in notitiam Epycaris predicte devenere omnia et coniuratorum nomina.

Verum cum iudicio suo nimium protraheretur opus, quasi tedio affecta, in Campaniam secessit; et dum apud Puteolos forte resideret, ne tempus sineret abire vacuum, Volusium Proculum chynolarcem classisque romane prefectum et olim Agrippine interfectorem convenit, rata multum emolumenti addere coniurationi si eum trahere posset in partes; et ostensis longo ordine Neronis flagitiis fastidiis ineptisque moribus et insolentiis et inde eius in eum ingratitudine, quod ob tam grande facinus, Agrippine scilicet cedis, in re nulla, tanquam bene de se meritum promovisset, coniurationem aperuit totisque viribus conata est eum coniuratis addere sotium. Sed longe aliter quam arbitraretur Epycaris secutum est. Nam Volusius experturus numquid obsequiis in se principis gratiam Rectere posset, quam cito illi Cesaris copia concessa est, Epycaris dicta reseravit omnia, esto non egerit quod rebatur; nam ambiguo adhuc homini astuta mulier nullum cospirantium nomen ediderat. Ea autem accita, fieri non potuit ut ex rogatis quicquam aperiret rogantibus. Tandem cum servaretur sub custode, coniuratione per coniuratos ipsos casu patefacta, iterum in examen revocata, quasi suppliciorum hominibus inpatientior, facilius ab ea quod optabatur extorqueri posset, post longos cruciatus, carnificibus etiam inferentibus ultro, ne superari viderentur a femina, nullum constantissimi pectoris reseravit archanum. Tandem in diem reservata posterum, cum pedibus ire non posset, timens si tertio vocaretur non posse subsistere, solutam pectori fasciam arcui selle, qua vehebatur, implicuit et facto laqueo gucturi iniecit suo et, cum omnem illi corporis dimisisset molem, ne conspiratis obesset, violentam sibi mortem conscivit, veteri frustrato proverbio, quo docemur tacere quod nesciunt mulieres; et sic Neronem vacuum trepidumque reliquit.

Quod quidem, etsi maximum videatur in femina, longe tamen spectabilius est, si spectetur eiusdem coniurationis egregiorum hominum inconstantia, quorum, aliunde quam ab Epycari cognitorum, nemo tam robuste iuventutis fuit qui, nedum pati pro salute propria, quod pro aliena femina passa est, sed nec audire tormentorum nomina pateretur, quin imo percontanti confestim que noverat de conspiratione narraret. Et sic nemo sibi amicisque pepercit, cum cunctis, nisi sibi, femina pepercisset inclita.

Oberrare crederem naturam rerum aliquando, dum mentem mortalium corporibus nectit, illam scilicet pectori infundendo femineo quam virili immisisse crediderat. Sed cum Deus ipse dator talium sit, eum circa opus suum dormitari nephas est credere. Summamus ergo perfectas omnes arbitrandum est; numquid tamen servemus, ipsum indicat opus. Erubescendum nempe hominibus reor dum, nedum a lasciva femina, sed etiam a constantissima quacunque laborum tolerantia vincuntur. Nam si prevalemus sexu, cur non ut et fortitudine prevaleamus decens est? Quod si non sit, cum ipsis effeminati, iure de moribus transegisse videmur.

 

XCIV. De Pompeia Paulina Senece coniuge.

Pompeia Paulina Lucii Annei Senece, preceptoris Neronis, inclita fuit coniunx; utrum autem romana an alienigena fuerit, legisse non recolo. Attamen, dum spiritus eius generositatem intueor, credidisse malim romanam fuisse potius quam forensem. Cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen piissimi eius amoris in virum exemplo illustrium virorum testimonio non caremus. Credidere quidem ex honestissimis illius evi hominibus quam plurimi sevitia Neronis potius quam crimine Senece eum Senecam, senem atque celeberrimum virum, pisoniane coniurationis labe notatum, si labes iure dici potest in tyramnum agere quid adversum. Qua sub umbra, ob vetus, imo ob innatum in virtutes odium, ab ipso Nerone seviendi in Senecam via comperta est; esto arbitrati quidam sint, inpulso Poppee atque Tigillini, unicum imperatori crudelitatis consilium, eo itum sit ut indiceretur per centurionem Senece ut sibi mortem deligeret. Quem, cum se ad executionem accingentem vidisset Paulina, sepositis consolatoriis viri ad vitam blanditiis, quibus hortabatur, castissimi amoris inpulsu mortem, et illud idem mortis genus, forti animo capessere una cum coniuge disposuit, ut quos iunctos honesta vita tenuerat, iunctos mors una dissolveret. Et cum impavida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum viro, ad effundendum spiritum, venas aperuisset, iussu principis, cuius in eam nullum erat particulare odium, ad opprimendam paululum infamiam innate crudelitatis, renitens a servis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima plurimum vitalis spiritus emisisse cum viro. Tandem, cum paucis annis viri memoriam laudabili viduitate servasset, cum aliter non posset, nomine saltem Senece coniunx clausit diem.

Quid, preter amoris dulcedinem et conspicuum pietatis insigne ac venerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset mulieri optime malle honeste, si potuisset, cum sene coniuge mori, quam vitam, ut plurimum faciunt femine, secundis nuptiis non absque erubescentia ineundis, servare?

Etenim, in maximum matronalis pudicitie dedecus, non nullis his diebus, non dicam secundum aut tertium quod omnibus fere comune est — sed sextum, septimum et octavum, si casus emerserit, inire connubium adeo familiare est et novorum virorum thalamis inferre faces, ut videantur morem meretriculis abstulisse, quibus consuetudo est <per>noctando novos sepissime mutare concubitus, nec alio subeunt vultu iugalia sepius iterata iura, quam si persanctissimum honestati prestarent obsequium.

Equidem non satis certum est an ex lupanari cellula an ex premortui viri thalamo tales exire dicende sint; nec dubitem suspicandum quis agat aut inhonestius intrans, aut stultius introducens. Heu miseri, quo nostri corruere mores? Consuevere veteres, quibus erat pronus in sanctitatem animus, ignominiosum arbitrari, nedum septimas, sed secundas inisse nuptias; nec posse de cetero tales honestis iure misceri matronis. Hodierne longe aliter; nam libidinosam pruriginem reticentes suam, formosiores carioresque se existimantes quoniam crebris sponsalitiis, viduitatis superata fortuna, totiens placuerint maritis variis.

 

XCV. De Sabina Poppea Neronis coniuge.

Sabina Poppea romana et illustris fuit femina, T.Ollii, non equidem extreme nobilitatis viri, filia, quanquam non ex eo nomen sumpserit, sed a materno avo Poppeo Sabino viro inclito, atque triunphalis decoris et consolatu insigni; nec ille cetere muliebres defuissent dotes si honestos affuisset animus.

Fuit enim formositatis invise et matri, suis annis ceteras Romanas pulchritudine excedenti, persimilis. Preterea erat illi sermo blandus et laudabili sonorus dulcedine, ingenium egregium atque versatile, si eo honestis artibus fuisset usa; mosque illi fuit assiduus palam modestiam preferre, clam autem uti lascivia, comune mulierum crimen; et cum illi rarus esset in publicum egressus, arte tamen non caruit. Nam, cum intellexisset callida mulier intuitu oris sui multitudinem et primores potissime delectari, semper eius parte velata egressa est, non quidem ut absconderet quod concupisci desiderabat, verum ne intuentium oculos liberali nimium demonstratione satiaret, sed potius quod occultaverat velo videndi desiderium linqueret. Et ne per mores omnes suos discurram, cum nunquam fame parceret, eo libidinem flectebat suam quo paratior ostendebatur utilitas, nullum faciens inter maritos mechosque discrimen. His insignita notis femina obsequentem satis fortunam habuit. Nam, cum sibi abunde facultates ad gloriam generis sustinendam suppeterent, primo Rufo Crispo romano equiti nupsit. Et cum iam ex eo peperisset filium, suggestu Othonis, iuventute luxuque valentis, potentisque Neronis contubernio, eidem adhesit adultera, nec diu et coniunx effecta est. Sane is, seu amoris fervore minus cautus, seu iam nequiens petulce mulieris tolerare mores et ob id eam in Neronis concupiscentiam trahere conaretur, seu, sic exigente fortuna Poppee, ex convivio Cesaris surgens auditus dictitare consueverat se ad illam rediturum cui a superis omnis penitus fuisset concessa nobilitas elegantia morum et divina formositas, in qua consisterent omnium vota mortalium atque gaudia voluptatesque felicium. Quibus facile irritata Neronis libido, adinventa non longa cunctatione per intermedios adeundi via, in amplexus principis volens cupiensque devenit. Nec multum distulit, et artificiosis femine delinimentis adeo irretitus est Nero, ut arbitraretur ea esse verissima que dictitare consueverat Otho. Quod cum nosceret sagacissima mulier, dissimulans quod optabat, captato tempore, fictis perfusa lacrimis, aiebat aliquando se amorem suum omnino quo cupiebat inferre non posse, cum et ipsa Othoni coniugali iure obnoxia esset et principem teneri gratia Attis ancillule pelicis advertebat. Ex quibus secutum est ut Otho, sub specie honoris amotus, prefectus Lusitanie provincie micteretur et Attis excluderetur omnino. Inde in Agrippinam principis matrem invehi cepit Poppea, dicens aliquando principem, nedum imperio, sed nec libertate gaudere, eum esse pupillum, et tutricis arbitrio trahi. Quibus obstante nemine, ob odium fere omnium in superbiam Agrippine, actum est ut Neronis iussu misera mater violenta morte subtraheretur et paulatim subtraherentur emuli plures, Tigillino opitulante castrorum prefecto. Tandem cum principem in sui dilectionem ardentissimum cerneret, et obstacula desiderii sui cuncta fore sublata, in coniugium Neronis explicare retia cepit; et cum illi iam peperisset filiam unicam, Memmio Regulo et Virginio Rufo consulibus, quam summo cum gaudio Nero susceperat, eamque Augustam Poppeam nuncuparat, iam audaci oratione instare cepit, dicens nemini geminam concessisse noctem quin evestigio sequeretur connubium, neque se fore degenerem, et fecunditate uteri atque formositate corporis imperatoris mereri nuptias; et cum iam flagrantem principem in desiderium traxisset connubii, primo Octavia coniunx, olim Claudii Cesaris filia, in Pandateriam insulam innocua relegata est; et demum, vigesimo etatis sue anno, inpulsu Poppee, Nerone mandante, occisa, et Poppea Cesari iuncta coniugio. Sed non diu longis artibus quesito atque potito culmine gavisa est. Nam, pregnans iterum facta, fortuita Neronis ira calce percussa, diem obiit. Cuius aboleri corpus igne romano more Nero prohibuit, sed exterorum regum ritu magnifica exequiarum pompa deferri publice iussit, illudque refertum odoribus Iuliorum tumulo condi. Ipse autem pro rostris illam, et potissime formositatis precipue, longa et accurata oratione laudavit, non nulla fortune seu nature dona, quibus insignita erat, loco clarissimarum virtutum illi attribuens.

Erat michi inter has Poppee fortunas quid dicerem in molliciem nimiam, in blanditias petulantiam lacrimasque mulierum, certissimum atque perniciosissimum virus credentium animorum. Sed ne viderer satyram potius quam hystoriam recitasse, omictendum censui.

 

XCVI. De Triaria Lucii Vitellii coniuge.

Triaria, mulier nullo alio sui generis splendore cognita, nisi quia Lucii Vitellii, fratris Auli Vitellii, Romanorum principis, coniunx fuit: Cuius seu ob fervidum in virum amorem, seu ob insitam animo natura atrocitatem, tanta fuit ferocitas, quod ob adversum muliebribus morem memoratu digna visa sit.

Discordantibus igitur ob principatum Vitellio Cesare atque Vespasiano, actum est ut, cum intrassent Tarracinam, Volscorum oppidum, non nulli gladiatores sub Iuliano quodam duce, et remiges etiam plures romane classis, haud longe a Circeo monte sub Apollenario prefecto morantis, et ab his, cum Vespasiano sentientibus, per negligentiam et socordiam teneretur, servi cuiusdam indicio factum est ut nocte illam Lucius intraret. Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro seviret, Triaria, que per noctem secuta virum civitatem intraverat, in coniugis victoriam avida, accinta gladio et vitellianis immixta militibus, nunc huc nunc illuc, per medias noctis tenebras, inter clamores dissonos et discurrentia tela sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris severitatis omictendo, irruebat in miseros adeo ut, recuperato oppido, crudeliter nimium atque superbe in hostes egisse relatum sit.

Ingentes in sano pectore coniugalis amoris sunt vires: nulla illis, dum modo viri gloria extollatur, formido, nulla pietatis memoria, nulla feminei sexus erubescem tia, nulla temporum qualitatis existimatio. Potuit Triaria in decus viri, omnia facili labore subire, que, nedum feminas, quibus, ut plurimum, mos est etiam diurno muris murmure in sinu coniugis exanimari, sed robustos iuvenes atque bellicosos horrore <solent> quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit hec in arma nocturna mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueverint, seu exitiose sint seu celebres, sole mortalium pectora subire virtutes?

Ego quidem reor, quanquam a memoria sublata sint, longe aliis meritis spectabilem fuisse Triariam.

 

XCVII. De Proba Adelphi coniuge.

Proba, facto et nomine, literarum notitia, memoratu dignissima fuit femina; et, cum eius ignoretur nobilitas et origo, placet non nullis — et ex coniectura, credo — eam fuisse romanam (alii vero clarissimi viri asserunt eam ex oppido Orti oriundam) et cuiusdam Adelphi coniugem et christianam religione.

Hec igitur — sub quocunque preceptore factum sit — liberalibus artibus valuisse liquido potest percipi. Verum, inter alia eius studia, adeo pervigili cura virgiliani carminis docta atque familiaris effecta est, ut, fere omne opere a se confecto teste, in conspectu et memoria semper habuisse videatur. Que dum forsan aliquando perspicaciori animadvertentia legeret, in existimationem incidit ex illis omnem Testamenti Veteris hystoriam et Novi seriem placido atque expedito et succipleno versu posse describi. Non equidem admiratione caret tam sublimem considerationem muliebre subintrasse cerebrum, sed longe mirabile fuit executioni mandasse. Operam igitur pio conceptui prestans, nunc huc nunc illuc per buccolicum georgicumque atque eneidum saltim discurrendo carmen, nunc hac ex parte versus integros, nunc ex illa metrorum particulas carpens, miro artificio in suum redegit propositum, adeo apte integros collocans et fragmenta connectens, servata lege pedum et carminis dignitate, ut, nisi expertissimus, compages possit advertere; et his ab orbis exordio principium faciens, quicquid hystorie in veteribus atque novis legitur literis, usque ad immissionem Sacri Spiritus tam compte composuit, ut huius compositi ignarus homo prophetam pariter et evangelistam facile credat fuisse Virgilium. Ex quibus non minus commendabile summitur, huic scilicet mulieri sacrorum voluminum integram, seu satis plenam fuisse notitiam; quod quam raris etiam hominibus nostro contingat evo dolentes novimus.

Voluit insuper egregia femina labore suo compositum opus vocari Centonam; quod ipsi persepe vidimus. Et quanto magis illud memoratu perpetuo dignum putamus, tanto minus credimus tam celebre mulieris huius <ingenium> huic tantum acquievisse labori; quin imo reor, si in annos ampliores vite protracta est, eam alia insuper condidisse laudabilia, que librariorum desidia, nostro tamen incommodo, ad nos usque devenisse nequivere.

Que inter — ut non nullis placet — fuit Omeri centona, eadem arte et ex eadem materia quam ex Virgilio sumpserat, ex Omero sumptis carminibus edita. Ex quo, si sic est, summitur, eius cum ampliori laude, eam doctissime grecas novisse literas ut latinas.

Sed queso nunc: quid optabilius audisse feminam Maronis et Homeri scandentem carmina, et apta suo operi seponentem? Selecta artificioso contextu nectentem eruditissimi prospectent viri, quibus, cum sit sacrarum literarum insignis professio, arduum tamen est et difficile ex amplissimo sacri voluminis gremio, nunc hinc nunc inde, partes elicere et ad seriem vite Christi passis verbis prosaque cogere, ut hec fecit ex gentilitio carmine.

Erat huic satis — si femineos consideremus mores — colus et acus atque textrina, si, more plurium, torpere voluisset; sed quoniam sedula studiis sacris ab ingenio segniciei rubiginem absterxit omnem, in lumen evasit eternum. Quod utinam bono intuerentur animo voluptatibus obsequentes et ocio, quibus pregrande est cubiculo insidere, fabellis frivolis irreparabile tempus terere et a summo diei mane in noctem usque totam persepe sermones aut nocuos aut inanes blaterando deducere, seu sibi tantum lasciviendo vacare! Adverterent edepol quantum differentie sit inter famam laudandis operibus querere, et nomen una cum cadavere sepelire, et, tanquam non vixerint, e vita discedere.

 

XCVIII. De Faustina Augusta.

Faustina Augusta, que et inter divos postea relata est, glorie plurimum vivens moriensque, viri sui magis benignitate quam opere suo, consecuta est. Fuit quippe Antonini Pii Cesaris Augusti, ex Faustina coniuge, filia et Marco Antonino, iam ab Antonino Pio adoptato in filium, connubio iuncta; eoque, patre mortuo, imperavit una cum viro et consulto senatus Augusta appellata est, non parva eo tempore gloria mulieri. Nam etsi precedentibus ab Augustis viris Augustarum cognomen esset, nulli ante hanc senatus consulto fuisse concessum invenio. Fuit preterea tam exquisiti decoris ut aliquid divinum mortalitati eius crederetur admixtum quod, ne consumeretur senio aut morte, actum est ut iuvencula et etate provectior aureis argenteisque ac ereis numis eius effigies sculperetur; et in hodiernum usque perdurat. In quibus etsi oris habitus, oculorum motus, color vividus et hilaritas faciei desint, illud tamen lineamenta testantur permaximum. Sane quantum totius orbis fama celebratum est tantum turpi impudicitie nota pollutum.

Creditum quidem est hanc non uno, preter virum, contentam fuisse amasio, quin imo in amplexus plurium devenisse ex quibus quorundam nomina detexit infamia. Nam Vetilus quidam inter eius adulteros habitus est; sic et Orphitus et post hunc Moderatius; sed qui ceteros anteivit, Tertullus nominatus est, quem etiam aiunt ab Antoni<n>o secum in cena compertum. Et his superadditus Marcus Verus, non obstante quod eius esset ex Lucilla filia gener. Et, quod omnium horum turpius est, aiunt eam gladiatorem quendam adeo amasse ut ob desiderium eius incurreret egritudinem fere letalem et sanitatis desiderio Antonino concupiscentiam detexisse suam eumque, medici consilio usum, ad fervorem sedandum languentis gladiatorem occidi fecisse et eius adhuc tepenti sanguine omne delinisse corpus egrote et sic ab impetuoso amoris esto ac etiam morbo liberasse coniugem. Quod quidem remedium fictum credidere prudentes, cum temporis in processu Commodus Antoninus ea tempestate conceptus, non definiti sanguinis, sed habiti potius cum gladiatore concubitus, scelestis operibus suis, quibus potius gladiatoris quam Antonini credebatur filius, testimonium veritati prestaret. Quibus in Faustine ignominiam personantibus, Antonino ab amicis suasum est ut illam occideret seu saltem, quod humanius videbatur, abdicaret. Verum Antoninus cum esset mitis ingenii homo, esto egre ferret adulteria coniugis, recusavit in consilium ire et ne in maius evaderet dedecus perpeti maluit. Nec aliud suadentibus respondit amicis quam oportere repudiatis dotes restitui, volens et ob id intelligi quod ob Faustinam teneret imperium. Sed ista sinenda sunt (sepissime quidem etiam intuito minimo, minus etiam advertenter facto, labefactari honestiores consuevere) et e nebulis redeamus in lucem.

Antonino autem apud orientales reges magnifice rem publicam curante, actum est ut Faustina in vico Alalee, in radicibus Tauri montis, egritudine diem clauderet extremum. Quam Antonini precibus senatus inter divos extulit et de cetero diva Faustina appellata est: quod apud Romanos mulieri nulle ante contigerat. Et cum eam iam castrorum matrem appellasset Antoninus, ei templum eo in loco in quo decesserat construi fecit insigne et eidem statuas iussit apponi sui nominis conspicuas instituitque puellas sacerdotes templo quas faustinianas vocitari precepit; et sic loco dee per tempus ibidem celebris habita est Faustina ut quod subtraxisse claritatis videbatur luxuria, deitas resarciret.

 

XCIX. De Semiamira muliere messana.

Semiamira greca fuit mulier, ex civitate Messana; quo tamen patre genita, non constat, cum clarum sit Variam quandam messanam, Iulie stiline, coniugis olim Severi Pertinacis imperatoris, feminam, eius fuisse matrem. Inhonesta quidem aliquandiu fuit mulier, sed post hec, filii claritate et senatus etiam principatu, conspicua facta est. Hec, ut prisca sinamus probra, mater fuit Varii Helyogabali primo Phebi sacerdotis, inde romani principis. Quem ex Antonino Caracalla imperatore, cuius aliquando contubernio usa fuerat, affirmabat genitum, tantaque vulgati corporis laboravit infamia, ut Helyogabalus adhuc puer, non ab avia Varia, ut putaverunt aliqui, sed eo a condiscipulis vocaretur Varius, quia ex variorum hominum concubitu, quibus continue miscebatur mater, videretur genitus. Ceterum cum is esset spectabilis forma et ob sacerdotium plurimum cognitus et creditus assertione matris a militibus provincialibus Caracalle filius, factum est, avie pecunia, quam plurimam penes Iuliam imperatricem sagacitate cumulaverat sua, ut, conquerentibus de Macrino imperatore militibus, eorum in eum, si quid in Macrinum attentaretur, deveniret consensus. Nec difficulter: erat enim eo tempore tante autoritatis apud romanos exercitus Antoninorum nomen atque familia, ut nil magis quam ut ex eis aliquis principatum teneret optaretur a cunctis. Nec diu, cum in Macrinum coniurassent, Helyogabalus haud longe Antiochiam imperator salutatus est et Antoninus nominatus. Quod cum in Antiochia audisset Macrinus, miratus Varie mulieris audaciam, cuius opus hoc, ut erat, ratus est, dum Helyogabalum obsideri curat, Iulianus, in hoc missus, occiditur et eius milites in fidem Helyogabali transitum fecere et cum ipse Macrinus adversus Helyogabalum descendisset in pugnam, victus atque fugatus est; et post paululum in Bithinie vico, una cum Dyadumeno filio, occisus. Ex quo Helyogabalus, quasi Caracalle patris mortem ultus, opere Varie avie sue indubitanter principatum adeptus est; et Romam veniens a cuncto senatu, maximo cum desiderio expectatus atque susceptus est. Ex qua repentina provectione Semiamira usque ad astra fere delata est et, Augusta nuncupata, ex fornicibus, romani principis aule dominium consecuta refulsit, hac una fulgidior causa. Nam dato scelestus esset Helyogabalus, cognoscens se avie facto principem et per consequens filie genitricis sue, in tantum illam, quasi loco retributionis, honoribus pretulit, ut nil fere, nisi ea disponente, perageret; et cum eadem die, qua Romam intraverat, senatum habuisset, iussit matrem rogari ut in senatum accederet. Que a console rogata concessit; eique, ibidem ubi reliquis senatoribus, apparato subsellio, more ceterorum, de agendis sententiam dixit; quod mulieri alteri contigisse, memoria nulla est.

O ignominiosum spectaculum, inter gravissimos viros vidisse, e lupanari pridie evulsam, meretriculam sedisse; et ubi de regibus agebatur, inter lenones assuetam, dicentem audisse sententiam! O libertas vetus, o prisca sanctitas, o marorum indignatio veneranda, qua minus graves homines ex tam celebri collegio pellebantur, nota deturpati censoria, ubi es? Spectasne infamem mulierculam Curionum Fabritiorum Scipionum Catonumque loca fedantem?

Sed quid mulierem senatoriam queror, cum hostes reipublice et illecebres iuvenes exteri atque incogniti urbis et orbis teneant principatum? Quid tandem? Nunquam postea senatum Helyogabalus intravit quin una secum intraret sanctissima mater. Cui hoc insuper fecit ceca felicitas ut tam grandis existimationis haberetur vulgo et Sybillis etiam preponeretur omnibus. Preterea, cum fastidienda sint dicta, quod sequitur ridiculum est. Tante enim fuit hec mulier apud ignavum filium dignationis, ut in Quirinali colle, facto ab eo loco quem senaculum appellavit, ubi iam dudum solemnibus diebus matronarum quandoque consueverat esse conventus, ordinatis mulieribus que eum convenirent statutis diebus in locum, iussit eas senatorio more de moribus et agendis circa statum matronarum consulta facerent legesque instituerent; et huic tam discreto senatui Semiamiram principissam constituit, a qua senatus consulta plurima, quanquam ridenda, manasse compertum est. Sancitum quippe eo in collegio fuit quo vestitu uti et quibus ornamentis fas esset unicuique; cui etiam cedere, cui assurgere, cuius etiam ad osculum venire unaqueque matrona deberet; insuper et que pilento et que equo aut carpento mulari seu sella vehi deberet; et huiusmodi. Que etsi potius, uti erant, viderentur inania et ludo quam veritati similia, et potissime muliebri vanitate pensata, et inepto vulgi iudicio, eo tamen tempore permaxima visa sunt.

Sane cum nil violentum durabile, hec facile dissoluta periere in auras. Nam cum potius meretricio quam matronali ritu in principis aula sese haberet Semiamira, vacante etiam filio, obscenis atque profusis libidinibus eo usque itum est ut Helyogabalus pro meritis occideretur a suis et cum eo Semiamira, umbratili splendore relicto, cesa in cloaca iaceretur et inde una cum cadavere filii traheretur in Tyberim, ne cursus iuventutis eius differre videretur ab exitu, quod et nos, viventes misere. minime cogitamus.

 

C. De Zenobia Palmirenorum regina.

Zenobia Palmirenorum fuit regina, tam eximie virtutis femina, priscis testantibus literis, ut ceteris gentilibus inclita fama preponenda sit. Hec ante alia genere fuit insignis. Nam a Ptholomeis Egyptiorum regibus claram volunt originem habuisse, parentibus tamen memorie non concessis. Dicunt autem hanc a pueritia sua, spretis omnino muliebribus offitiis, cum iam corpusculum eduxisset in robur, silvas et nemora coluisse plurimum et accinctam pharetra, cervis capriisque cursu atque sagittis fuisse infestam. Inde cum in acriores devenisset vires, ursos amplecti ausam, pardos leonesque insequi, obvios expectare, capere et occidere ac in predam trahere; et impavidam, none hos nunc illos saltus et prerupta montium discurrere, lustra perscrutari ferarum et sub divo somnos etiam per noctem capere, imbres, estus et frigora mira tolerantia superare, <amores hominum et contubernia spernere> assuetam et virginitatem summopere colere. Quibus fugata muliebri mollicie adeo eam in virile robur duratam aiunt ut coetaneos iuvenes luctis palestricisque ludis omnibus viribus superaret.

Tandem, instante etate nubili, amicorum consilio, Odenato, iuveni equis studiis durato et longe Palmirenorum nobiliori prmcipi, nuptam volunt. Erat hec speciosa corpore, esto paululum fusca colore; sic enim, urente sole, regionis illius omnes sunt incole; preterea nigris oculis niveisque dentibus decora. Que cum cerneret Odenatum, capto a Sapore rege Persarum Valeriano Augusto turpique servitio damnato et Galieno filio effeminate torpescente, ad orientale occupandum imperium intentum, non immemor duriciei pristine armis formositatem tegere et sub viro militare disposuit; et cum eo, sumpto regio nomine et ornatu, atque cum Herode privigno, collectis copiis, in Saporem, late iam Mesopotamiam occupantem, animose progressa est; et, nullis parcens laboribus, nunc ducis, nunc militis officia peragens, non solum acerrimum virum et bellorum expertum virtute armorum superavit, sed creditum eius opere Mesopotamiam in iurisdictionem venisse et Saporem, castris eius cum concubinis et ingenti preda captis, usque Thesiphontem pulsum atque secutum. Nec molto post Quietum, Macriani filium, qui patrio sub nomine orientis imperium intraverat, ut opprimeretur curavit vigilanti studio. Et cum iam omnem orientem ad Romanos spectantem una cum viro pacatum obtineret, et ecce a Meonio consobrino suo Odenatus una cum Herode filio occisus est; et, ut quidam asserunt, ob invidiam, existimantibus aliis, Zenobiam in mortem Herodis prestitisse consensum, eo quod sepius eius damnasset molliciem et ut filiis Herenniano et Thimolao, quos ex Odenato susceperat, successio cederet regni. Et imperante Meonio aliquandiu quievit. Verum Meonio brevi a militibus suis trucidato, quasi possessione vacua derelicta, generosi animi mulier in predesideratum imperium intravit continuo et, filiis eius adhuc parvulis, imperiali sagulo humeris perfusa et regiis ornata comparuit, filiorumque nomine, longe magis quam sexui conveniret, gubernavit iraperium. Nec segniter; nam in eam nec Galienus, nec post illum Claudius imperator aliquid attemptare ausi sunt. Similiter nec orientales Egyptii neque Arabes aut Saraceni, vel etiam Armeni populi, quin imo eius timentes potentiam suos posse servare terminos fuere contenti.

Fuit enim illi tanta bellorum industria et adeo acris militie disciplina, ut eque illam magni penderent sui exercitus et timerent. Apud quos nunquam concionata est nisi galeata; et in expeditionibus vehiculo carpentario perrarissime utebatur, equo sepius incedebat et non nunquam tribus vel quattuor milibus passuum cum militibus pedes signa precedebat: nec fastidivit cum ducibus suis quandoque bibisse, cum esset alias sobria; sic cum persis et armenis principibus ut illos urbanitate et facetia superaret. Fuit tamen adeo pudicitie severa servatrix ut nedum ab aliis abstineret omnino, sed etiam Odenato viro suo, dum viveret, se nunquam exhibere, preter ad filios procreandos, voluisse legimus; hac in hoc semper habita diligentia, ut post concubitum unum, tam diu abstineret ab altero, donec adverteret utrum concepisset ex illo; quod si contigerat, nunquam preter post partus purgationes a viro tangi patiebatur ulterius; si autem non concepisse perceperat, se ultro poscenti viro consentiebat.

O laudabile iudicium mulieris! Satis quidem apparet arbitratam nil ob aliud a natura mortalibus immissam libidinem quam ut prolis innovatione continua conservetur posteritas et reliquum, tanquam supervacaneum, viciosum.

Perrarissimas quidem buiuscemodi moris comperies mulieres. Hec tarnen ne a mente differrent ministeria, ad oportuna domestica preter eunuchos, etate atque moribus graves, neminem unquam, vel perraro, admicti voluit. Vixit preterea ritu regio et magnifico sumptu usa, ea qua reges utuntur pompa; persicoque more voluit adorari et ad instar romanorum imperatorum convivia celebravit, in eis vasis usa aureis gemmatisque quibus olim usam Cleopatram acceperat; et quanquam servatrix thesaurorum permaxima esset, nemo, ubi oportunum visum est, ea magnificentior aut profusior visus est. Et si plurimum venationibus armisque vacasset, non obstitere hec quin literas egyptias nosceret et sub Longino philosopho preceptore grecas etiam disceret. Quarum suffragio hystorias omnes latinas grecas et barbaras summo cum studio vidit et memorie commendavit. Nec hoc tantum; quin imo creditum est illas etiam sub epythomatis brevitate traxisse et preter suum ydioma novit egyptium eoque, cum syriacum sciret, usa est.

Quid multa? Tanti profecto fuit hec ut, Gallieno atque Aureolo et Claudio Augusto sublatis, et Aureliano, integre virtutis homine, in principatu suffecto, ad ignominiam romani nominis expiandam et ad ingentem gloriam consequendam, in se traxerit. Nam, marcomannico bello peracto, et Rome rebus compositis, Aurelianus cum omni cura zenobianam expeditionem assumpsit, et multis egregie, adversus barbaras nationes eundo, confectis, cum legionibus tandem haud longe Emessam civitatem devenit, quam penes Zenobia, in nullo perterrita, una cum Zaba quodam, quem belli susceperat sotium, cum exercitu suo consederat. Ibi inter Aureli<an>um et Zenobiam de summa rerum acriter et diu pugnatum est. Ad ultimum, cum romana virtus videretur superior, Zenobia cum suis in fugam versa Palmira sese recepit. In qua evestigio a victore obsessa est. Quam cum aliquandiu, nullas volens conditiones deditionis audire, mira solertia defendisset, in penuriam oportunarum rerum deducta est. Hinc nequeuntibus Palmirenis Aurelianorum obsistere viribus, interceptis etiam ab eodem Persis Armenisque et Saracenis auxilio Zenobie venientibus, armorum vi civitas a Romanis capta est. Ex qua cum Zenobia vecta dromonibus cum filiis in Persas aufugeret, ab aurelianis militibus secuta et capta cum filiis, Aureliano viva presentata est. Ex quo non aliter quam si maximum superasset ducem et acerrimum reipublice hostem, Aurelianus gloriatus est eamque triunpho servavit et adduxit cum filiis Romam. Inde ab Aureliano celebratus <triunphus>, spectaculo Zenobie admirandus, in quo, inter alia egregia et memoratu dignissima, currum duxit, quem sibi ex auro gemmisque preciosissimum Zenobia fabricari fecerat, sperans se Romam venturam, non quidem captivam, sed rerum dominam atque triunphaturam et romanum possessuram imperium; quem et ipsa cum filiis precessit. Verum ipsa catenis aureis collo manibus pedibusque iniectis corona et vestimentis regiis ac margaritis et lapidibus pretiosis honusta, adeo ut, cum roboris inexhausti esset, pondere fessa persepe subsisteret. Sane consumato triunpho thesauro et virtute spectabili, aiunt illam privato in habitu inter romanas matronas cum filiis senuisse, concessa sibi a senatu possessione apud Tiburtum, que zenobiana diu postmodum ab ea denominata est, haud longe a divi Adriani palatio, quodeo in loco est cui Conche ab incolis dicebatur.

 

CI. De Iohanna anglica papa.

Iohannes, esto vir nomine videatur, sexu tamen femina fuit. Cuius inaudita temeritas ut orbi toto notissima fieret et in posterum nosceretur effecit. Huius etsi patriam Maguntium quidam fuisse dicant, quod proprium fuerit nomen vix cognitum est, esto sint qui dicant, ante pontificatus assumptionem, fuisse Gilibertum. Hoc constat, assertione quorundam, eam virginem a scolastico iuvene dilectam, quem adeo dilexisse ferunt ut, posita verecundia virginali atque pavore femineo, clam e domo patris effugeret, et amasium adolescentis in habitu et mutato sequeretur nomine; apud quem, in Anglia studentem, clericus existimatus ab omnibus et Veneri et literarum militavit studiis. Inde iuvene morte subtracto, cum se cognosceret ingenio valere et dulcedine traheretur scienties, retento habitu nec adherere voluit alteri, nec se feminam profiteri, quin imo studiis vigilanter insistens, adeo in liberalibus et sacris literis profecit ut pre Ceteris excellens haberetur. Et sic, scientia mirabili predita, iam etate provecta, ex Anglia se Romam contulit; et ibidem aliquibus annis in trivio legens insignes habuit auditores; et cum, preter scientiam, singulari honestate ac sanctitate polleret, homo ab omnibus creditus. Et ideo notus a multis, solvente Leone quinto pontifice summo carnis debitum, a venerandissimis patribus comuni consensu premortuo in papatu suffectus est nominatusque Iohannes; cui, si vir fuisset, ut octavus esset in numero contigisset. Que tamen non verita ascendere Piscatoris cathedram et sacra ministeria omnia, nulli mulierum a christiana religione concessum, tractare agere et aliis exhibere apostolatus culmen aliquibus annis obtinuit Christique vicariatum femina gessit in terris.

Sane ex alto Deus, plebi sue misertus, tam insignem locum teneri, tanto presideri populo tanque infausto ercore decipi a femina passus non est et illam indebita audentem nec sinentem suis in manibus liquit. Quam ob rem suadente dyabolo qui eam in tam scelestam deduxerat atque detinebat audaciam, <actum est> ut, que privata precipuam honestatem servaverat, in tam sublimi evecta pontificatu in ardorem deveniret libidinis. Nec ei, que sexum diu fingere noverat, artes ad explendam defuere lasciviam. Nam adinvento qui clam Petri successorem conscenderet et exurentem pruriginem defricaret, actum est ut papa conciperet.

O scelus indignum, o invicta patientia Dei! Quid tandem? Ei que fascinare diu oculos potuerat hominum, ad incestuosum partum occultandum defecit ingenium. Nam cum is preter spem propinquior esset termino, dum ex laniculo, amburbale sacrum celebrans, Lateranum peteret inter Coloseum et Clementis pontificis edem, obstetrice non vocata, enixa publice patuit qua fraude tam diu, preter amasium, ceteros decepisset homines. Et hinc a patribus in tenebras exteriores abiecta, cum fetu misella abiit. Ad cuius detestandam spurcitiem et nominis continuandam memoriam, in hodiernum usque summi pontifices rogationum cum clero et populo sacrum agentes, cum locum partus, medio eius in itinere positum, abominentur, eo omisso, declinant per diverticula vicosque et sic, loco detestabili postergato, reintrantes iter perficiunt quod cepere.

 

CII. De Yrene costantinopolitana imperatrice.

Yrenes atheniensis nobilissima mulier fuit et insignis decoris conspicua; quam cum a patria Constantinopolim Constantinus imperator vocasset, eam Leoni, seu Leocazario, filio dedit in coniugem et, post dicti Constantini mortem, Romanorum imperatrix effecta, ex viro filium peperit Constantinum nomine. Demum, rebus romanis Leone subtracto, cum Constantino parvulo admodum adolescentulo per decennium egregie imperio presedit. Sed eo iam grandiusculo asserenteque sibi dominium soli deberi, eam octo annis — ut placet aliquibust — a societate removit. Tandem ingentis animi mulier et imperandi avida, cum in discordiam devenisset cum filio, femineo quodam astu iuvenem, viribus fidentem suis, cepit et depositum ab imperio servari iussit in carcere; soliumque a quo universus orbis olim iura susceperat sola cone scendit et pre ceteris mortalibus clara imperatrix annis quinque ingenti cum gloria imperavit.

Porro amicorum Constantini opere actum est ut, Armeniorum auxiliis, e culmine deponeretur Yrenes et Constantinus, solutus a vinculis, patrio reassumeretur in throno; qui in matrem mitior, quam eam in se comperisset, et plurimum in amicorum viribus spei habens, non illam carceri tradidit, sed in palatio Eleutherii, quod ipsamet construi fecerat, cum omni rerum copia fuit seposuisse contentus, amicis eius omnibus inde relegatis exilio. Attamen cum is infeliciter adversus Bulgaros bellum inisset temptassentque ob id primates eum ab imperio movere eiusque loco Nycephorum quendam patruum suum substituere, exasperatus ira in turpem prorupit sevitiam: nam Nycephoro et Christophoro fratribus linguas evulsit. Hinc Alexium Armenie patritium orbavit luminibus et Mariam coniugem suam monasticum habitum summere coegit, superinducta Theodote cubicularia quam evestigio coronavit. Quibus enormitatibus oculata mulier Yrenes que, esto coacta fortunam deposuisset imperii, egregium tamen servaverat animum, spe sumpta reassummendi principatus, si aurum largiretur optimatibus, profuse reseratis thesauris quos, dum imperaret, eo in palatio, in quo seposita habitabat, absconderat, clam animos principum imperii sibi fecit accommodos; cumque eos amplis muneribus in suam deduxisset sententiam, egit ut qui illam deposuerant Constanti<n>um filium caperent luminibusque privarent; et sic animosa mulier sublatum olim sibi reassumpsit imperium; Constantinus autem morbo correptus interiit. Tandem cum quinque iterum imperasset annis, a Nycephoro rebellante in palatio Eleuterii obsessa est. Qui cum ab Acharisio patriarcha constantinopolitano dyadema suscepisset imperii, faventibus Leone et Triphylo patritiis atque Synopeo sacellario, nuper ab Yrene ditatis, actum est ad Yrenem cum humilitate intraret blanditiisque ageret, ea tamen advertente nec aliud preter id palatium in quo erat ex imperio postulante, ut, obtenta petitorum promissione, aperiret omnes illi thesauros. Quibus obtentis nepharius homo, fide fraudata, illam Lesbos relegavit in exilium, in qua iam senex vitam clara terminavit mulier.

Alii tamen de fine huius aliter sentire videntur. Dicunt quidem, matre et filio discordantibus, et vicissim sese imperio privantibus, Romanos ab eis descivisse et in Karolum magnum, Francorum tunc regem, suum imperium transtulisse eumque temptasse ut in unum, quod dividi videbatur, imperium redigeret Yrenis nuptiis eique Yrenes hesisse. Quod cum advertisset Eutitius patritius, confestim sublimavit Nycephorum et obsidione Yrenem ad intrandum monasterium, dimisso imperio. coegisse et in eodem demum eam consenuisse.

 

CIII. De Enguldrada florentina virgme.

Enguldrada ex Ravennatum olim clarissima civitatis nostre familia duxit originem. Quam ego, nec immerito, ob insignem eius coram principe Romanorum, ad defendendam animi sui sinceritatem, audaciam, inter claras ponendam censui.

Hec enim cum in templo, olim Marti, postea vero Deo sub Iohannis Baptiste vocabulo dicato, cum pluribus ex florentinis matronis diem celebrem ageret, contigit ut Octo quartus Romanorum imperator, qui tunc forte Florentiam venerat, ad exhilarandum festum et sua presentia augendum, maxima cum procerum comitiva templum intraret et cum e sublimiore loci sede et ornatum templi et civium concursum et circumsedentes matronas inspiceret, ut in Enguldradam oculos forte defigeret factum est. Cuius cum aliquandio formositatem et habitum nulla varietate distinctum honestatemque eius et gravitatem puellarem admiratus laudasset, in Bilicionem quendam, unum ex civibus etate atque nobilitate venerabilem virum et militia eo tunc forsan insignem, ei assistentem verba convertit inquiens: — Quenam queso virgo hec econtra sedens, nostro iudicio honestate et oris decore Ceteras antecedens? —. Cui Bilicio subridens, faceta quadam urbanitate respondit: — Serenissime princeps, qualiscunque sit, talis est ut, dum velis, te deosculetur, si iussero —. Que verba dum percepisset auribus virgo, confestim indignata est, egre ferens patrem tam facile de constantia sua et virginei pudoris custodia opinionem ostendisse, nec diu tulisse noxam potuit, quin imo nil adhuc respondente principe, surgens purpureo respersa colore, elevatis paululum in patrem oculis et inde deiectis in terram, voce infracta, humili tamen dixit: — Siste queso, mi pater, ne dixeris; nam si violentia absit, nemo ecastor, eum preter quem tu michi legitimo sanctoque coniugio iuncturus es, quod offers tam profuse habiturus est —.

O Deus bone! Nusquam quod ex animo bene eleganterque dictum est ab ingentis animi viro cecidisse permissum est. Stetit Cesar aliquantulum mirabundus; demum, germanica non obsistente barbarie, ea iam cognita, collegit ex verbis animo virginei pectoris sanctum castumque propositum; et cum longa dicacitate virginis indignationem laudasset et verba, Guidonem quendam nobilem iuvenem accersiri iussit et, ne diu careret virgo cui posset honestum, si vellet, exhibere osculum, presente atque gratias agente patre, Enguldradam, viro maturam, a se dotatam egregie, antequam moveretur, Guidoni dedit in coniugem; arbitratus quod dixerat iusti bonique non solum virginis in archano consistere, sed ab ampliori virtutis fomite vi merite indignationis emissum et ob id eam cesareo munere fuisse dignissimam.

Sic igitur que virgo templum intraverat, ob integritatem pudice mentis in domum patriam, maxima genitoris et suorum alacritate, desponsata rediit; et in processu, fecundos enixa partus, ornatam generosa et in hodiernum usque amplo virorum numero perseverante prosapia, diem claudens, viri splendidam domum liquit.

Hec dixisse placuit in dedecus modernarum, quarum tanta animi levitas est et effrenati sunt mores, ut oculis gestibusque irruere in quorumcunque intuentium videantur amplexus.

 

CIV. De Constantia Romanorum imperatrice et regina Sycilie.

Constantia e summo orbis cardine terris Romanorum imperatrix effulsit. Verum, quoniam iam multis comune decus admirationem intuentium minuisse videtur, alia claritatis causa nostro evo apparere volentibus querenda est; que huic non defuit. Nam si ullo alio non detur merito, unico saltem partu undique conspicua facta est.

Fuit hec Guilielmi, optimi quondam Syculorum regis, filia. Cuius in ortu cum adesset, ut aiunt plurimi, Ioachin quidam calaber abbas, prophetico dotatus spiritu, Guilielmo dixit natam regni Sycilie desolationem futuram. Qua prefatione stupefactus rex atque perterritus, cum prestitisset vaticinio fidem, secum cepit anxia meditatione revolvere quo pacto posset contingere istud a femina; nec aliter videns quam a coniuge vel a filio, regno compatiens suo, avertere, si posset, istud consilio statuit; eamque, ut connubii atque prolis auferretur spes, virgunculam monasticis clausam claustris egit ut Deo perpetuam virginitatem voto promicteret. Nec aspernandum, si profuisset consilium. Sed quid adversus Deum, iuste mortalium scelesta facinora expiantem, stolidi imbecillesque conatus exponimus? Minimo equidem et unico frustramur inpulsu. Hec autem cum, sanctissimo patre Eratreque extinctis, nemine, se preter, legitimo regni herede superstite, iuventutem omnem peregisset iamque facta videretur anus, sumpsissetque post obitum Guilielmi regni dyadema Tancredus regulus, et post eum Guilielmus filius, iuvenculus adhuc, eoque itum esset, seu crebra seu minus digna regum innovatione, ut, factionibus procerum undique bellis scaturientibus, ferro igneque regnum omne in exterminium trahi videretur; quam ob rem quibusdam compatientibus infortunio menti incidit quod postmodum subsecutum est, Constantiam scilicet alicui insigni principi in coniugem dari, ut eius opere et potentia pestiferi sedarentur tumultus. Nec absque dolo atque labore ingenti obtentum est, summo consentiente pontifice, ut in eam Constantia deveniret sententiam, scilicet ut nuberet, cum immobilis staret in professionis sue proposito, et annosa etiam videretur etas obsistere. Sed cum, ea etiam renuente, res adeo processissent ut commode nequirent retrahi, Henrico Romanorum imperatori, olim Frederici primi filio, desponsata est. Et sic rugosa anus, sacris omissis claustris positisque sanctimonialium victis, cultu ornata regio, nuptaque et imperatrix devenit in medium; et que Deo virginitatem dicarat perpetuam, thalamum principis intrans nuptialemque conscendens thorum, eam invita deposuit. Ex quo factum est, non absque audientium admiratione, ut quinquagesimum et quintum etatis sue annum agens, annosa conciperet. Et cum tarda penes omnes conceptionis huiusmodi fides esset dolusque crederetur a pluribus, ad auferendam suspitionem provide actum est ut, propinquante partus tempore, edicto Cesaris matrone regni Sycilie vocarentur omnes volentes futuro partui interesse. Quibus convenientibus etiam ex longinquo, positis in pratis extra civitatem Panormi tentoriis et, secundum alios, intra urbem, percipientibus cunctis, imperatrix decrepita infantem enixa est, Fredericum scilicet, qui postea in monstruosum evasit hominem et Ytalie totius, nedum regni Sycilie, pestem, ut non evacuaret calabri abbatis vaticinium.

Quis ergo non conceptum partumque Constantie arbitrabitur monstruosum? Cum, preter hunc, nullus sit nostris auditus temporibus. Quid nostris dico temporibus? Non ab advento Enee ad Ytalos, unum preter, tam annose mulieris compertus, Helisabeth scilicet coniugis Zacharie, ex qua, Dei singulari opere, Iohannes natus est cui, inter natos mulierum, secundus non erat in posterum surrecturus.

 

CV. De Cammiola senensi vidua.

Cammiola vidua mulier decore corporeo, moribus magnificentia ac honestate et laudabili pudicitia splendida, senensis origine fuit, Laurentii de Toringo, hominis equestris ordinis, filia; vitam autem apud Messanam, Sycilie vetustissimam civitatem, non minus commendabilem quam egregiam, cum parentibus et viro unico, dum vixere, deduxit, Frederico III rege insule imperante. Quibus diem claudentibus, heres fere regias divitias consecuta est; eaque honestatis decore<m> servante, Frederico iam dicto rebus humanis subtracto, eique Petro filio suffecto, factum est ut Messane, regis iussu, pregrandis pararetur classis sub ducatu Iohannis Clarimontis comitis, ea tempestate bellicosissimi hominis, Liparitanis obsessis et extrema fere inedia laborantibus, latura subsidium. Quam non solum mercede conductus miles, sed et auxiliarii plures, et tam litorani quam mediterranei voluntarii, ad armorum gloriam consequendam, consce<n>dere proceres. Obsederat enim oppidum strenuus vir Goffredus de Squilacio, Roberti Ierusalem et Sycilie regis, tunc navalis prefectus, qui oppidanos oppugnationibus et bellicis machinis atque frequenti circundatione adeo debilitaverat ut proxima speraretur deditio. Sane cum novisset, exploratoriis referentibus lembis, classem hostium longe sua ampliorem propinquari, revocatis in unum navibus, ex tuto cepit rei expectare fortunam. Hostes autem, occupatis evestigio locis omissis, impediente nemine, que Eerebant oppidanis intulere sussidia. Quo rerum successu Iohannes elatus, Goffredum in dimicationem evocavit; quod cum ardentissimi vir ingenii non detrectasset et nocte tabulatis ac turribus roborasset classem, ordinassetque naves et cetera et, apparente aurora, oratione ferventi suos animasset in pugnam, sublatis ancoris et signo dato proras vertit in Syculos. Iohannes vero, cui non erat animus Goffredum sumpturum, sed nec expectaturum Syculorum navigiorum molem, non in certamen, sed ad insequendas fugientium suas composuerat naves; ardorem et apparatum venientium hostium videns, fere destitutus animo timuit penituitque eum petiisse quod minime se obtenturum putarat. Et secum iam rebus diffidens, animo satis tepenti ne omnino videretur exanguis, revoluto rerum repente in prelium ordine, quantum scilicet pro tempore concessum est, signum et ipse dedit certaminis. Aderant iam hostes qui, sublato clamore ingenti, lente venienti Syculorum classi miscuere proras et iniecere ferreas manus, tormentis telisque primo impetu inchoantes certamen; et hesitantibus atque fere torpentibus ob repentinam consilii mutationem Syculis, premoniti atque irruentes ultro goffrediani milites sese hostium intulere navigiis et gladiis manibusque rem agere cepere et sanguine cuncta fedare. Syculi vero iam diffidentes, qui potuere, revolutis proris terga dedere. Attamen cum appareret victoriam Goffredianis cedere, plurime sunt Syeulorum demerse naves, plurime capte, pauce tantum et remigio faciles remigantium virtute incolumes abiere. Eo vero in conflictu cecidere pauci, vulnerati plures: Iohannes classis prefectus captus est et cum eo fere proceres omnes, qui voluntarii classem conscenderant, capti et milites atque remiges plurimi militaria atque navalia signa et regium pregrande vexillum, quod in pretoria vehebatur navi; et cum in deditionem venisset oppidum post longos errores, maris tempestatibus circumacti, Neapolim catenis honusti tracti sunt et servati carceribus.

Erat hos inter Rolandus quidam, Frederigi regis ex concubina filius, iuvenis forma valens et probitate corporea; qui, cum captivorum ceterorum redemptio pararetur, solus inrepetitus, abeuntibus aliis redemptione soluta, tristis servabatur captivos. Nam Petrus rex, ad quem fratris spectabat opus, ob rem male gestam et preter preceptum, tam eum quam ceteros omnes qui in acie navali fuerant habebat exosos. Eo igitur sic captivo et ab omni libertatis spe fere destituto ac in compedibus marcescente, contigit ut Cammiole veniret in mentem. Que cum illum a fratribus videret neglectum, infortunio eius compassa est secumque disposuit, si cum honestate posset, velle eum in libertatem educere; et cum, decore honestatis sue servato, nulla alia monstraretur via, ni in maritum summeret, missis qui clam percontarentur numquid hoc pacto vellet catenas exuere, facile obtinuere. Et sic, omni servata iuris celebritate, eam in personam procuratoris consensu et anuli sub arratione desponsavit in coniugem. Nec mora: mictente Cammiola duobus milibus unciarum argenti solutisque carcere liber Messanam rediit. Nec aliter apud sponsam divertit quam si nullum ex connubio factum verbum. Mirata primum Cammiola, demum cum sensisset hominis ingratitudinem, indignata est. Verum ne videretur ira inpulsa potius quam iure agere, ante alia illum placide requiri fecit ut nuptiale sacrum perficeret; quem, cum omnino nil tale secum esse negasset, apud ecclesiasticum iudicem convenit; atque signatis tabulis et testimonio probatorum virorum convicit in coniugem. Quod postquam erubescens confessus est et benefitium mulieris in eum cognitum, obiurgatus a fratribus et amicorum inpulso, eo deductus est ut petitioni annueret mulieris et nuptias postularet. Ast ingentis animi femina petentem, astantibus multis, fere his verbis allocuta est: — Habeo, Rolande, unde Deo gratias agam; nam antequam, sub pretestu coniugii, integritatem castitatis delibares mee, tue iniquitatis ostendisti perfidiam; et, eodem favente, cuius sanctissimum nomen nephasto periurio ludere conatus es, iure mendacium retudi tuum, quod miehi de te deque tuo coniugio permaximum est. Putasti, reor, adhuc clausus, me mee conditionis oblitam, temerarie regium optasse sponsum et tuam formositatem muliebri ardere concupiscem tia easque, meo ere suscepta libertate, negatione unica purgare ridere atque comprimere et te, pristinis restitutum honoribus, splendidiori servare coniugio; et, quantum in te fuit, obnixe fecisti. Verum qui ex alto humilia respicit nec sperantes in se deserit, mentis mee sinceritate cognita, egit ut parvo labore meo tuas infringerem fraudes, ingratitudinem tuam detegerem et perfidiam demonstrarem. Nec hoc tantum in detestationem impietatis tue meo feci facinore. Possunt enim de cetero videre fratres, possunt et reliqui quid tue commictendum sit fidei, quid de te amici sperare, quid hostes timere. Ego aux rum perdidi, tu famam; ego spem, tu regis et amicorum gratiam. Sycule matrone magnificentiam mirantur meam et laudibus efferunt, tu ignominiosum ridiculum notis omnibus et incognitis factus est. In hoc tamen aliquandiu decepta sum: rebar stolide, pro terre fece, regium atque illustrem vinculis eripuisse iuvenem, ubi mendacem lixam, infidum ganeonem, immanem beluam liberasse me video. Nec velim tanti te arbitreris ut credas me scelus in hoc traxisse; movit memoria benefitiorum veterum genitoris tui in patrem meum, si genitor tibi fuit sacre recordationis Fredericus rex; quod ego vix credere queo ex tam celebri principe adeo inhonestum filium fuisse progenitum. Indignum existimasti non regii sanguinis viduam regium habere virum, robustum iuvenem atque oris decore prefulgidum; quod ego confitebor ultro. Verum velim, si iure potes, respondeas: "Dum ego te meo munere fecisse meum credidi, dum amplissimum aurum in libertatem tuam solvi, ubi splendor tunc regius erat? Ubi inexhaustus vigor, ubi nitens oris decus? Obscura cavee caligine, qua angebaris, tegebantur hec omnia. Squalor rubigine cathenarum, pallorque lucis invise et tetri carceris pedor, quibus invalidus marcebas fetidus et neglectus ab omnibus, has dotes, quas nunc elatus extollis, represserant. Tune tu me non Solum regio iuvene, sed celesti Deo dignam dicebas. O quam facile, quam cito, homo scelestissime, viso preter spem celo patrio, vertisti sententiam, immemor, postquam tui iuris factus es, quoniam ego Cammiola sum, que sola tui memor fui, que sola infortunio tuo miserta sum, que sola pro salute tua substantias exolvi meas! Ego Cammiola sum que te e manibus capitalis hostis maiorum tuorum, e cathenis, e carcere, ex extrema miseria pecunia mea te eripui, te iam desperatione labantem in spem substulite in patriam redegi, te in regiam, te in lucem pristinam revocavi, te ex captivo debili turpique regium robustum spetiosumque iuvenem feci. Quid ego in mentem tuam revoco que meminisse debes et negare non potes? Tu vero pro benefitiis tam memorandis has rependisti gratias ut ausus sis sponsum negare matrimonium, honestis sanctisque testimoniis tabulisque signatis vallatum et redemptricem tuam despicere ac floccifacere et turpi, si potuisses, suspitione maculare. Erubescebas insane mentis homo viduam ex equestri viro natam habere coniugem. O quam satius erubuisse fuerat evacuasse fidem prestitam, Dei parvipendisse sanctum et terribile nomen, et execrabili ingratitudine tua quam abundans vitiorum sis ostendisse! Fateor me non regiam feminam, sed, cum ab incunabulis apud regias virgines nurus et coniuges versata sim, mores et animum sumpsisse regios mirum non est quod satis est ad nobilitatem assummendam regiam. Sed quid multa? Ego tibi in hoc facilis ero in quo tu michi difficilis fuisti pro viribus. Negasti meum esse cum esses. Verum te meum esse cum vicerim, ne meus sis sponte concedo. Tua sit regia claritas, infidelitatis tamen nota fedata; tuum sit iuvenile robur, tua caduca formositas. Ego de cetero mea viduitate contenta consistam; et quas michi prestitit fortunas Deus, quam ex te genitis, honestioribus relinquam heredibus. Vade igitur, infauste iuvenis; et quoniam me habere te indignum fecisti, tuis disce sumptibus quibus artibus quibus fallaciis alias ludas feminas. Michi sat est quoniam semel a te decepta sum, ob quod nunquam una tecum esse michi mens est, verum celibem servare vitam, quam tuis amplexibus longe preponendam censeo" —. Seque his dictis e conspectu subtraxit suo, nec de cetero potuit precibus aut monitis a laudabili amoveri proposito.

Rolandus autem confusus et sero ignavie sue penitens, ab omnibus parvipensus, deiecto vultu non solum fratrum, sed etiam plebeiorum hominum faciem fugiens, in miseram fortunam abiit, non ausus quam fraude renuerat iure repetere.

Generosum autem mulieris animum miratus est rex et proceres ceteri illumque miris extulere laudibus, incerti quid commendabile magis: an quod adversus tenacitatem femineam Cammiola tam grandi pecunia redemerit iuvenem, an quod redemptum atque convictum. tanquam immeritum animosa spreverit atque deiecerit.

 

CVI. De Iohanna Ierusalem et Sycilie regina.

Iohanna Ierusalem et Sycilie regina preter ceteras mulieres origine potentia et moribus evo nostro illustris est femina. De qua, ni videretur omisisse odium, satius erat tacuisse quam scripsisse pauca.

Fuit ergo hec serenissimi principis Karoli Calabrie ducis incliti et primogeniti celebris memorie Roberti, Ierusalem et Sycilie regis, ac Marie, Phylippi regis Francorum sororis, filia prima. Cuius parentum, si velimus avos proavosque in finem usque exquirere, non subsistemus antequam per innumeros ascendentes reges in Dardanum, primum Ylionis auctorem, venerimus, cuius patrem Iovem dixere veteres. Ex qua tam antiqua tanque generosa prosapia tot hinc inde preclari manavere principes ut nullus christianorum regum sit qui huic non veniat consanguineus vel affinis; et sic nulla diebus patrum nostrorum nec nostris orbe effulsit nobilior. Hec etiam, Karolo patre, ea adhuc infantula, immatura morte subtracto, cum nulla esset Roberto avo melioris sexus proles altera, iure factum est, eo etiam sic mandante, ut eidem morienti superstes regnorum efficeretur heres. Nec equidem ultra torridam zonam aut inter Sauromatas sub glaciali polo illi pregrandis cessit hereditas, quin imo inter Adriaticum et Tyrrenum mare ab Umbria et Piceno ac veteri Volscorum patria in syculum usque fretum sub miti celo; quos inter fines eius parent imperio Campani veteres, Lucani Bruttii Sallentini Calabri Daunique et Vestales ac Samnii Peligni Marsique et alii plures, ut maiora sinam, ut puta ierosolimitanum regnum, Sycilie insulam et in Cisalpina Gallia Pedimontis territorium, que illi ab usurpantium quorundam occupantur iniuria; sic et qui septimanam provinciam inter narbonensem Galliam Rhodanum Alpesque incolunt et Focalcherii comitatum, suis eque iussis parent eamque sibi fatentur dominam et reginam.

O quot his in regionibus civitates inclite, quot insignia oppida, quot maris sinus et refugia nautarum, quot navalia, quot lacus, quot medici fontes, quot silve nemora saltus amenique recessus et pinguia arva! Necnon quot numerosi populi, quot ingentes sunt proceres! Quam grandis insuper opulentia et rerum omnium, ad victum spectantium, copia, equidem non esset explicare facile.

Quod cum permaximum sit dominium nec id sit a mulieribus possideri consuetum, non minus miraculi quam claritatis affert, si satis inspicimus. Et, quod longe mirabilius est, sufficit illi ad imperium animus: tam perlucidam adhuc avorum indolem servat. Ea enim, posto quam regio dyademate insignita est, virtute insurgens valida, adeo purgavit, nedum civitates et domestica loca, verum Alpes, saltus devios, nemora et ferarum lustra scelesta hominum manu, ut aufugeret omnis terrefacta aut se celsis clauderet arcibus; quos, agmine armatorum emisso sub egregio duce, non ante locorum talium obsidionem solveret, quam, captis munitionibus, infandos homines affecisset supplicio, quod precedentium regum aliquis aut noluit aut fecisse nequivit; eoque redegit terras quas possidet, ut non solum inops, sed et opulentus cantando nocte dieque possit quo velit tutus iter arripere; et — quod non minus salubre — insignes viros Regnique proceres tanta frenavit modestia et eorum mores solutos retraxit in melius, ut, posita superbia veteri, qui reges olim parvipendebant, bodie faciem irate mulieris horrescant. Est insuper oculata femina tantum, ut fraude potius quam ingenio illam decipere queas. Est et magnifica, regio potius quam femineo more; sic et grata memorque obsequiorum; longanimis est et constans, ut sacrum propositum eius non leviter flectas in vacuum: quod satis monstravere iam dudumin eam fortune sevientis insultus, quibus persepe acri concussa motu et agitata est atque turbine circunducta vario. Nam perpessa est intestina regulorum fratrum discordia et extera bella, non nunquam intra regni gremium debachata, sic et alieno crimine fugam exilium et coniugum austeros mores, livores nobilium, sinistram nec meritam famam, pontificum minas et alia, que omnia forte pertulit pectore; et tandem erecto invictoque omnia superavit animo: edepol grandia, nedum mulieri, sed robusto ac prevalido regi! Est illi preterea spectabile ac letum decus oris, eloquium mite et cunctis grata facundia. Et ut illi regalis et inflexa maiestas est, ubi oportunitas exigit, sic et familiaris humanitas, pietas, mansuetudo atque benignitas, ut non reginam suis dicas esse, sed sotiam. Que maiora petas in prudentissimo rege? Esset necnon, si quis de integritate mentis sue omnia expΞicare velit, sermo longissimus. Quibus agentibus, ego non solum illam reor egregiam et splendida claritate conspicuam, sed singulare decus ytalicum, nullis hactenus nationibus simile visum.

 

Conclusio*.

In nostras usque feminas, ut satis apparet, devenimus, quas inter adeo perrarus rutilantium numerus est, ut dare ceptis finem honestius credam quam, his ducentibus hodiernis, ad ulteriora progredi; et potissime dum tam preclara regina concluserit quod Eva, prima omnium parens, inchoavit.

Scio tamen non defuturos qui dicant multas obmissas fore; et hos super, alios qui alia obiciant, que forsan merito redargui possint. Ego autem — ut primis cum humilitate respondeam — omisisse multas fateor ultro; non enim ante alia omnes attigisse poteram, quia plurimas fame triunphator tempus assumpsit. Nec michi, ex superstitibus, omnes videre potuisse datum est; et ex cognitis, non semper omnes volenti ministrat memoria. Sane, ne me omnino immemorem putent, credant volo quia non me inadvertenter plurime, tam barbare quam grece atque latine et Augustorum coniuges atque regum, preterierint. Vidi equidem innumeras et earum facinora novi, sed non michi, arripienti in hoc calamum, animus fuit omnes velle describere; quin imo — ut ab initio opusculi huius testatus sum — ex multitudine quasdam elicere et apponere. Quod cum satis congrue factum rear, supervacanea restat obiectio.

Reliquis vero sic dictum sit: possibile esse et contigisse facile credam non nulla minus recte consistere. Decipit enim persepe non solum ignorantia rerum, sed circa opus suum nimia laborantis affectio. Quod si factum sit, doleo quesoque, per venerabile honestorum studiorum decus, equo animo quod minus bene factum est prudentiores ferant; et si quis illis pie caritatis spiritus est, minus debite scripta augentes minuentesque corrigant et emendent, ut potius alicuius in bonum vigeat opus, quam in nullius commodum laceratum dentibus invidorum depereat.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Tutte le opere di Giovanni Boccaccio", a cura di Vittorio Zaccaria, Mondadori, Milano, 1967







eXTReMe Tracker
        Giovanni Boccaccio - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie

w3c xhtml validation w3c css validation